장음표시 사용
211쪽
cendarum par Medico necessitas: illius vero quae de medicamentis agit, cosnitionis acquirendae sum ma dissicultas , tum ob illius immensitatem, tum propter dissicilem virium quae medicamentis insunt
per rutationem. Medicamenta dicuntur, quae depravatam corporis constitutionem mutant & ad meliorem adducunt. Unde liquet ea ab alimentis & venenis differre ; ab his, quod corporis naturam non destruant ; ab illis vero, quod bonum corporis habitum non servent, sed malesanum restituant. Quaedam tamen alimentosa dicuntur medicamenta ,.quae nutriendo bonam valetudinem tuentur,& labantem firmant. Verum s nonnisi corporis detrimento in ejusdem partes agam, vehementiora dicuntur & deleteria.
Medicamenta alia simplicia, alia composita. Simplicia appellamus quae sponte , soliusque naturae beneficio emerserunt; cujusmodi sunt Rosa , Aia synthium. Composita , quae arte & industria ex
multorum simplicium permistione constant: taliasant Theriaca, Panacea Mercurialis, &c. Hic agemus tantummodo de simplicibus medicamentis, quorum congeries pene immensa Materiae Medicae nomine nuncupatur. Praecipua medicamentorum simplicium tam nostratium , quam exoticorum distrimina , vel ab eorum materia , vel ab eorum facultatibus desumuntur. Ex materia, cum triplex sit, triplex quoque in genere statuitur medicamentorum disserentia :vel enim ex mineralibus sumuntur, vel ex plantis, vel ex animalibus ; unde totidem Classes, Regna seu Familiae exurgunt. Cum medicamentum quodlibet naturam corporis mutet, vim suam , vel in selidas, vel in fluidas ejus partes exerit.
Si in fluidas, vel vacuando, vel alterando ; unde
212쪽
vaeuantia dicuntur, vel alterantia. vacuantia adairuc , vel per alvum humores subducunt, quae pum gantia aptellantur; vel per Vomitum, 'uae emetica; vel per urinae vias, cutis poros, Os uteri, nares, &c, quae diuretica , sudorifera , emmenagoga ι ap
phlegmaticantia,&c. Quaedam hos vel illos humore, vacuant; hinc cholagoga , quae flavam bilem I me lanagoga, quae nigram; phlegmagoga, quae pituitam.
Alterantia vero medicamenta, vel aestuantes hum res compescunt, & refrigerantium nomen sortiuniatur; vel lentos ac tardos humores attenuant & cient,
qualia sunt calefacientia ; vel cuidam aegritudini proprie conveniunt, qualia sunt febri fuga, antia pleuritica, anti ileptica, antidysenterica, traumati ea, &c. vel cujusdam partis affectus sublevare existumantur ; unde cephalica , ophthalmica , bechica seu pectoralia , cardiaca , stomachica , hepatica . splenica. hysterica, &c. Si medicamenta in solidast artes agant, eas assiciunt, vel laxando, ut emotaientia ; vel astringendo, ut styptica ; vel erodendo, ut cathaeretica : quae quidem medicamentorum differentiae in infinitum protrahi possent. Verum cum longe simplicior sit ea quae ab ipsa materia deriv
tur, hunc ordinem utpote naturae magis consenta4neum, in hocce tractatu servabimus. Itaque in tres partes hanc Materiae Medicae tractationem disti
Prima pars fossilia seu quae e terrae vilceribus eruuntur, Aquas scilicet Minerales, Terras , Lapides, Sales, Sulphura & Bitumina, Metallica con creta, atque Metalla comprehendet. Secunda, Vegetabilia, Radices nempe, Cottices Ligna, Folia, & Germina, Flores, Fructus, Semi na , Succos, tum liquidos, tum concretos, & caeternὲ plantis nata continebit.
213쪽
Tertia de Animalibus, Inl ectis nimirum, Pisci- us, Avibus, Quadrupedibus, Homine, eorumque partibus, vel excrementis usui Medico accommoda ris , disseret. Verum ad accuratam ac diligentem Materiae Medicae tractationem instituendam, remedii cujuLque historiam & virtutes a Medicis recens tas ex- Ionere non susticit; sed etiam multa insuper consieranda sunt ac perpendenda. In iis enim quae nobis veteres de Materia Medica reliquere , summa est
obscuritas 3c confusio. Saepe eadem medicamenta variis nominibus, varia Vero eodem nomine , insigniuiuur ; quaedam nomine tantum indicantur , praetermissis descriptionibus : unde horum medicaminum proprietates aliae aliis confuse tribuuntur. Hanc autem confusionem exsticare & elucidare
opus est in Medicina perutile, sed summae dissicut
latis. Praeterea tot ac tanta de singulis remediis praedicare solent authores , ut unumquodque , si ipsorum verbis fides habeatur , tanquam Panacea aut Pharmacum universale foret existimandum. Cum autem tot praeclarae dotes, remediis assignatae, saepius commentitiae deprehendantur; verum a falso, quantum fieri potest, extricandum est& distinguendum. Tandem quantumvis progressa jam fuerit Materiae Medicae scientia , longe adhuc plura
detegenda supersunt, tum ad eam novis remediis specificis locupletandam, tum ad medicamentorum agendi rationem perscrutandam, tum etiam ad
tutiorem eorum administrationem. Itaque cujusque medicamenti variam, tum apud Veteres , tum apud recentiores denominationem
diligenter inquiremus : ejusdem deinde descriptio nem , historiam & delectum exponemus ; postea chimicam analysim , seu principiorum resolutio
214쪽
AD MATERIAM MED CAM. pnem 3c earum partium a quibus virtus illorum praecipua pendet, physicam subnectemus disquisitionem : Vires quoque, tum longo usu in Medicina comprobatas, tum ab authoribus fide dignis recensitas, tum propria experientia confirmatas , pro quemur ; nonnunquam etiam de ejusdem remedii agendi ratione peritiorum sententias adjungemus. ne empyricorum more unicam experientiam omni ratione destitutam profiteri videamur i ac tandem quibus cautionibus utendum sit in ejus administratione, quibus praeparationibus indigeat, & quando inutile vel noxium sit, quam fieri potest diligentiusme, perscrutabimur & enarrabimus. Sed priusquam opus illud aggrediamur, nonnulla de corporum principiis praemittenda sunt, quaedam etiam de medicamentorum viribus dignoscendis
UEMADMODuM machinam generatim explor M tam habere non possumus, nisi in suas partes ea dissolvatur ; ita quae sint corporum virtutes 3cqua ratione diversae naturae mixta se habeant ad corpus humanum, sive ad ejus oeconomiam aequabilem servandam, sive ad eandem perturbatam T stituendam, vel etiam ad eam perturbandam ω destruendam , perspectum nobis esse non potest. nisi principia ex quibus constant, dignoscantur, Mirorum principiorum inter se commixtio ac pro portio , a quibus praecipue pendet mixtorum vis Menergia , explorata fuerint de manifesta. Quapropter variis, quas nobis exponit Chymia, corporum
resolutionibus sedulo perpensis, substantias simpta,
215쪽
ciores, in quas omnia corpora ultimo realvuntur.& ex quibus etiam componi videntur , tanquam vera & genuina rerum principia constituemus. Cum in corporum resolutione quinque substa tIas, Spiritum nempe seu Mercurium, Sulphur, S lem , Aquam & Terram elicerent Chymici veteres itotidem rerum principia assignaverunt, quae in vini resolutione observare licet.
Si vinum, alambicis ope, ignis calore distilletur, primum aqua ardens seu spiritus prodibit i hune excipit aqua insipida, quam phlegmatis nomine iis placuit designare. Cum autem in fundo alambicis, phlegmate magna ex parte exhausto, nihil rema
neat praeter materiam viscosam & crassam , hac utique in aliud vas, quod retorta dici solet, tran- sata dc vehementiori igni admota, primo nonnihil phlegmatis, tum liquor acidus quem adhuc Spiritum vel Mercurium nuncupant; tandem viscosus, pinguis & oleosus humor egreditur . quem olei aut
sulphuris nomine insigniunt. Quod superest jam
valde exsiccatum, igne comburunt, tum in Vas ter
reum conjiciunt, cui aqua fervida astunditur. Haec sile impraegnatur; tum philtrata, seu per chartam bibulam aut panni lacinias trajecta, & calore exi, lata, silem in fundo vasis deponit. Quod remanet
ex cineribus, terra est aut input mortuum.
Ex h c quintuplici substantia, duo sunt principia,
quae a Chymicis dicuntur inertia 6c otiose elementa, . qua scilicet, & Terra: tria vero actuosa vocantur. a quibus omnem mixti vim & energiam pendere
existimant, Spiritus nempe. Sal 5 Sulphur. In hae autem vini resolutione Spiritus seu Mercurius duplex est, si suis unus & inflammabilis, quique leni ea lore primus egreditur, isque vini Spiritus dicitur i aer penetrana & striduo, quique in aceto piarimus
216쪽
AD MATERIAM MEDICAM. est. Alia praeterea recensetur apud Chymicos Spiritus species, penetrantis nempe, volatilis S urinosi; qui ex animalium partibus educitur , ut Spiritus urinae, Cornu Cervi, aut sanguinis. Verumtamen recentiores Chymici ex principi rum seu elementorum numero Spiritum rejecerunt,
utpote qui nihil aliud est quam Sal vel Sulphur
aqua solutum: est enim Spiritus vel Sal acidus, ut Spiritus Nitri aut Spiritus aceti; vel Sal alcati volatilis , ut Spiritus urinae, Cornu Cervi; vel est oleum seu Sulphur aethereum aut attenuatum, ut Spiritus vini, Spiritus Terebentinae. Non igitur elementi vel simplicissimae substantiae nomen tortiri debet. Quidam vero e neotericis elementi strictiori si gnificatione sumpti seu simplicissimae substantia: titulum Sali & Sulphuri denegarunt, quibus & nos assentimur. Sulphur enim diligenti analysii subactum, in Salem , Aquam & Terram convertitur : quod patet si olea distillata sortida cum Calce multoties distillentur ; magnam enim salis volatilis copiam phlegmate dilutam, cum capite mortuo, abundanter raebent. Olea vero aetherea , ut Spiritus vini, ni-il aliud sunt quam oleum pingue & crassum , sicut Olivarum oleum, salibus quibusdam attenuatum , & in aqua distolutum. Quod duplici experientia confirmari potest : primo , si oleum Olivarum aut aliud quodcumque liquori fermhntescenti admisceatur, totum in spiritum ardentem abit. Secundo , si Spiritus vini mil. aquae communis duodecim libris diluantur , & libero aeri exponantur, salibus volatilibus exhalatis , oleosae partes in superficie
actuae congregantur, guttarum instar supernatantes,
olei Olivarum vel Amygdalarum specie de gustuprorsus similes. balem pariter ex elementorum numero relicita
217쪽
3 INTRODUCTI dum eensemus, quippe qui in Terram de Aquam post quosdam labores reducitur. Hujus rei exemplum sit Nitrum , quod si distilletur , fere totum in spiritum acidum abit; & e contra, si cum Tart ro vel carbonum pulvere comburatur, sal alcati evadit, qui Nili i fixati vel alcati fati nomen accipit;
qui quidem si postea per se liquescat, & per chartam bibulam coletur, magnam terrae copiam in colator io deponet. Percolatus vero liquor per alambicem, ad siccitatem usque distillatur; unde prodit aqua insipida. Sal vero residuus exsiccatus & magna siti parte diminutus reperitur. Quem operandi modum ad finem usque si repetas, sal fere omnis in terram convertetur: quae deerit vero portio, in aquam insipidam immutatam fuisse vero simile est. Praeterea quid est alcatium salium vitrificatio, nisi eorumdem in terream substantiam immutatio, esim vitrum nullas habeat proprietates a terrae virtutibus diversas Quod autem per analrsim probavimus, illud idem
plurimis circa corporum ortum 6c formationem experimentis facile demonstratur , praecipue Vero
ipsigni Hel montii de Salice experimento ab aliis
cipius repetito. Ducentas fere libras terrae, in clibano exsiccatae, vase conclusit, addito operculo ferreo variis sora minibus pertuso , ne quid extrinsecos accederet εramum Salicis quinque circiter librarum pondero huic terrae infixit, qui radices in terram subjectam egit, & in arborem adolevit. Quinto post anno Salicem extraxit, quae centum & sexadinta libras& amplitii pendere visa est, cilm vix subjecta terra aliquot unciarum pondere esset imminuta. Sola pqua pluviali irrigata fuerat terra. Magno quidem Orgumento e aqua dc exigua terrae rurtiose bai q
218쪽
AD MATERIAM MEDICAM. Falborem adolevisse; caeterasque ex quibus componebatur, substantias, sales nempe & sulphura , ex duobus illis elementis fuisse compositas. Nec minoris sunt momenti illustrissimi Boylei experimet in longe accuratiora. Menthae, Majoranae, Pulegii, Metillae ramusculos in ampullis aqua limpida repletis disposuit, δc ramusculi trium drachmarum vel semiunciae pondere ad uncias sex & amplius creverunt, qui postea distillati non minorem principiorum copiam exhibuerunt quam rami plant rum terrae pingui insitarum. Unde satis liquet sales& olea ex his plantis elicita, ex aqua & terra co luisse.
Verum praeter has duas substantias, aliam ter tiam ad corpora mixta producenda necessariam esse facile demonstratur. Aqua enim Δἴ terra substantiae sunt per se inertes & minime actuosae, quae aliud supponunt principium a quo motum suum, omnemque agendi potestatem mutuantur. Terra per se om-.nis motos prorsus expers est ; aqua vero, nisi abalieno principio moveatur, in corpus solidum, gi ciem nempe, concrescit. Deinde ignis seu flamma quae ex omnibus fere corporibus elicitur , principium summe mobile in iisdem supponit, quod fixi
res partes pernici motu concitando , flammam excitet. Tandem cum partes quorumdam mixtorum volatilitate, subtilitate & mobilitate vigeant, illud principium tenue esse & summe mobile demonstratur. Licet igitur sensibus minus o
via videatur haee substantia , eam tamen cuin aqua & terra ad mistorum corporum comp sitionem concurrere manifestum est. Nequi quam enim terra & aqua simul confusae variis modis coniungerentur , semper inertia iace-ἔent absque ulla virtute & energia, nisi ab alio
219쪽
xo INTRODUeTI principio motum, vim, & agendi potestatem aecia perent: unde pro varia missionis ratione, pro diaverso motus gradu, variae misti corporis propriet
Illud itaque principium subtilissimum ac summε mobile censeas elementum isnis Peritateticorum. materiam subtilem Cartesii, idem perinde est. Tres igitur simpliciores substantias agnoscimus, quas elementi nomine insignire non dubitamus; actuosam unam, quam Ignem dicemus ; passivas duas , aquam, & terram. Ex igne, aqua, & terra inter se diverso modo conjunctis, fal exurgit primigenius, qui prima est trium elementorum copula& simplicior connexio. Sal deinde cum igne, aqua Ec terra iunctus & connexus , sulphur seu oleum constituit, quod alterum est e mistis minus compo sitis seu quintum ex principiis corporum. Nunc de
ii, si ollium. CAPUT TERTIUM. De Corporum Principiis sigillatim.
ARTICU Lus I. De Igne elementari, primo Corporum principio. IGNEM elementarem , utpote solam actuosam substantiam, a qua caeterae omnes motum suum accipiunt, primum etiam inter principia receni
Corpus est simplax, subtilissimum, pernici motu agitatum, quod omnium corporum poros replet Scfacile permeat, dummodo ni nil ejus motui resistat;
sta magno impetu omnia disrumpit , si suificienti '
220쪽
AD MATERIAM MED Ie A M. Ircopia in eorum poris turgeat, &si solidiora corpus , cula eius motui opponantur. Hanc substantiam subtilissimam dico , cum omnia naturae corpora penetret ; nulla enim est materia igni impervia. Pernici motu agitatur : tanta enim est ignis celeritas & violentia, ut omnium corporum partes rapi
dissimo motu secum abripiat. Major vel minor est ejus actio pro majori vel minori copia, qua in corporibus turget. Pernicissimus & violentissimus est ejus motus in Sole , qui immensa nobis videtur hujus substantiae congeries. Non tanta est in nostris ignibus ejusdem vehementia. Minus vividum est hoc elementum in spirituosis & volatilibus liquoribus ; & adeo debile in oleosis corporibus deprehenditur, ut nisi dum incenditur corpus, vix ignea
haec substantia percipi possit.
Cum autem omnis corporum motus ab hoc et mento proficiscatur, sic ab eodem pendet calor omnis , qui nihil aliud est quam inordinatus & perlutabatus partium insensibilium motus. Adeo subtilis est & actuosia haec substantia , ut
in analysibus chymicis sere semper avolet, nec unciuam obtineri possit nisi cum aqua & terra in salinus & sulphuribus consociata. At Vero quantumvis volatilis & fugax deprehendatur , nihilominus tamen tanta copia in quibusdam corporibus coacervatur & figitur , ut eorum pondus multum augeat: quod in Plumbi, Antimonii, & Mercurii calcinatione observare licet. Dum enim flamma vel Solis radiis caldinantur, eorum pondus vel quinta
