Tractatus de materia medica, sive De medicamentorum simplicium historia, virtute, delectu & usu. Auctore StephanoFrancisco Geoffroy ... Tomus primustertius 1. De fossilibus

발행: 1741년

분량: 537페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

li IN ' rhoitye Troquidem vaclis experimentis probantur. Nam mistura olei acidi Vitrioli & olei Terebenthinae, partiabus aequalibus, post lenem, sed diuturnam digestio hem, per retortam distillata, liquorem effundit priamo flavescentem , deinde croceum, ad Petroleum odore & consistentia proxime accedentem. Quod inretorta superest, primo in bitumen molle inspillatur, ac tandem in masIam nigram & solidam concrectit & induratur; quae flammae admota facile accenditur ; & dum comburitur, odorem spargit, carbonis

lassilis odori prorsus similem. Quod si pergatur distillatio , ex materia superstite prodit liquor albi cans & acidus in quo subsidet pulvis gilvus, sulphur

nempe flammae concipiendae capax ; & praeterea ad retortae collum elevatur sulphur flavum & comb stibile, quod a sulphure vulgari non discrepat. Ultimum vero in retoria remanet quaedam substantia nigra, splendens, levis δc soliacea aut talcosa, saqua ferreae particular magnetis ope deteguntur. Nec sola artificialis horum bituminum compositio, sed etiam eorum quae e terrae visceribus eruum tur resolutio arte Chymica, eadem principia nobis detegit.

Metalla vero nihil aliud esse qu m bitumina di

turno digestionis calore cocta , & ad certum fixutatis gradum adducta satis commonstrat Chymica horum analysis, quae metalla saltem imperfecta in cineres & vitra reducit, sulphureum quo turgerit principium auferendo. Si enim igne diuturniori vel radiis solaribus vitreae lentis ope congestis cal-tinentur imper a metalla , sulphureum principium avolat, & in calcem aut cineres reducuntu quae tandem istae vehementiori in vitra convertuntur. Si vero hiice vitris metallicis sulphureum prim-eipium restituatur, denuo metallicam formam ii

232쪽

An MATERIAM MEDICAM. 23

Quae in animali & vegetabili regno occurrunt flammae capaces substantiae, sulphureo principio &acido sale nova combinatione permistis componuntur. In his enim principium sulphureum seu oleum, ut in minerali regno, ex salis acidi dc ignis es

mentaris permistione cum aquae & terrae modica portione ortum ducit. Deinde vero oleum cum

acri sale mucagines & gummata constituit ; cum acidis tenuibus & nova ignea substantia interspersa olea essentialia 3c ardentes spiritus producit racidis vero crassioribus & terrae quantitati susitacienti consociatum , resinas essicit. Sic arte Chymiaca artificiale gummi componimus aut saponacea concreta plus minusve crassa, salium acrium &Oleorum tenuiorum aut crassiorum mistione. Sic spiritus vini & spiritus volatilis urinae simul misti, tenue gummi seu macilaginosum concretum estiaciunt ; oleum vero olivarum dc sal fixus Tartari liquatus, saponem seu crassioris gummi speciem componunt. At spiritus vini de oleum Vitrioli confusa 8c diuturniori calore digesta, distillatione oleum inflammabile, subtile, grati odoris essentialibus plantarum oleis haud absimile fundunt, ac tandem

veram resinam in retorta relinquunt.

Idem principium oleo sum in animalibus axungiam escit , dc gluten aut gelatinosi in substantiam quae in partium nutrimentum cedit. Haec enim gelatinosa substantia salibus acribus volatilibus 8c oleo componitur, quod analysii satis manifestum est. Axungia vero ex oleo dc sale acido con stat.' Si enim oleum olivarum dc acidus spiritus. cuicunque sive Nitri, sive Vitrioli, confundantur Mdigerantur, sebum vel axungia inde emerget animalium pinguedini similis. . . Flamma quam sulphurea vel oleosa corpora con

233쪽

3NTRODUCTIcteipiunt, est motus primi nostri elementi in floec lorum oleoserum Poris latentis; quod carceres quibus detinebatur, successive disrumpit, & acidi salis spicula secum aGripit, quorum ope corporis acce D moleculas, cujuscunque generis sint, dividit ac d Bruit. Sulphurea concreta, vel volatilia, vel fixa, in comporibus deprehenduntur. Fixiora vel solida sunt, ut axungiae, resinae & bitumina ; vel fluida, ut olea rvo latilia vero calore levissimo avolant, & olei consistentiam servant, ut olea essentialia Iuniperi, Thymi , &e. vel aqueam formam habent, & spiritus ardentes dicuntur, ut spiritus vini, &fructuum spuritus ardentes.

CAPUT QUARTUM.

De Elementorum mastione.

EX quinque supra recensitis principiis eorpora

quaeque constare oportet. Haec principia, ut di versa ratione miscentur , diversa itidem efficiunt homposita. At vero quamam sint variat mistionis rationes in diversis quae inde exurgunt compositis, nobis considerandum est. Principiorum mistio fit ope motus, qui totus ab Ignis elemento pendet: vel lentus est ac tardus, ut ira fructuum maturitate; vel vividus ac promptus, ut in musti fermentatione ; vel vehementissimus, uti a corporum deflagratione. Omnes illi motus donantur nomine fermentationis, quae, si ad compositi destructionem tendat, corruptio nuncupatur. Simplicior principiorum mistio, seu minus composita, ea est quae salem constituit, intima nemreso by Cooste

234쪽

AD MATgMAM MED IeAM. Es& stricta aquae & terrae copula ; deinde sulphur quod ex ignis, aquae, terrae & salis consortio exu git ; tandem sales acres , volatiles vel fixi, sales ellenciales plantarum, & sulphura tum solida, tum liquida. . . Quamam sint illae mistionis rationes , & quaenam sint ejusdem mutationum series in triplici

regno, variis exemplis observare licet. Et primo quidem exemplo sit vitis. Ejus uvae adia huc immaturae Sc vix nodatae saporem insipidum aut herbidum tantummodo referunt. Prout creccunt, aciditas quaedam in iis sensim evolvitur: unde primo austerus percipitur earum succus , postea

acerbus , dc tum omphacium dicitur quod si distillationi subjiciatur, magnam phlegmatis copiam largiturum est, nonnihil acidi liquoris, sulphuris seu olei portionem exiguam, & in vale magnam

terrae copiam relinquet.

Hoc in succo moleculae terreae salium rudimeniatis veluti foetae, primo austero gustu percipiuntur e deinde Vero acerbo sapore extremi salium aculei e terreis moleculis jam erumpentes, sed suis involucris nondum omnino liberati, manifestos se pra

bent

Verum cilm ad perfectam maturitatem perveniunt uvae , austerus earum sapor in dulcem convertitur. Tunc ignis elemento unerius penetratur succus , rariox fit ac tenuior . concitatiori motu agitantur ejus partes, sales acidi terrea sua involucra exuunt, & ex nova salius , ignis , aquae S terrae' consociatione nascuntur sulphura. Si qui vero acidi sales sulphurum compositionem non subeunt, ab iisdem sulphuribus irretiuntur , ita ut summis tari tum acuminibus inter selphurea filamenta prominentibus, linguae papillaa vellicent, & gratum sapO-

235쪽

rem excitent. Tunc musti nomen obtinet, quod diastillatione copiosum phlegma exhibet, deinde ludoris acidi non mediocrem quantitatem, aliquam dis volatilis acris seu urinosi portionem, & oleum crassum longe uberius quam in priori distillatione . tandem ex materia in vasibus superstite sal fixus

acris elicitur, qui a terra separatur. In hoc uvarum maturarum succo, sive musto . files dc sulphura ad summum tenuitatis gradum nondum evecta fuere, vel terreis crassioribus pamtibus adhuc involvuntur, quibus eorum aechio mulatum retunditur.

Si vero ille succus magna copia sermentationi

committatur ; tunc ignea materia qua abundat, novum & majorem fermentationis motum excitat,

qui non quiescit quin eartes crassiores attenuatae fuerint, aut e liquoris sinu remotae , quin sales de sulphura e terreis partibus liberata, exacte mista Ecsubacta fuerint: tunc liquor vinum dicisur. Cra si res vero partes e centro ad circumserentiam propulse, in fundo subsident faecum nomine. Vividus autem & maxime penetrans videtur liquor ob m

gnam ignei elementi copiam, quae intra sulphure rum flocculorum filamenta nidulatur. Distillationi subjectus ille liquor, non mediocrem spiritos arde iis copiam primo largiturus est , deinde phlegma uberrimum praebebit; postea liquorem acidum cum aliqua oleosi spirissis portione , tandem olei crassi aliquantulum tribuet. Exigua admodum remanet Capitis mortui portio , quae salis acris fixi paul lum lotione exhibebit. Sis in vini distillatione Io se minor est acidi liquoris proventus quam in m sit analys r sed ex vino magna spiritus ardentis c

pia extrahitur, nulla vero ex musto.

Verum si vini faeces probe siccatae distillantur,

236쪽

AD MATgRIAM MtὁIe A M. χ' magna salis volatilis acris seu urinosi quantitas elucietur ; quod acidi sales sulphureis dc terreis mol culis irretiti, tum vi fermentationis, tum etiam ignis calore in salem volatilem convertuntur. Alia quoque variarum salis acidi metamorph seon, tum in spiritum ardentem, tum iu salem v latilem , exempla videre est in Fabarum & Pisorum distillatione. Si enim Fabae aut Pisa recentia & adhuc virentia ex retorta distillentur , acidum spiritum copiosum, praeter magnam Phlegmatis qua titatem , & nonnihil olei praebent. Si vero haec semina tempore convenienti in aqua vulgari fermeniatescunt , copiosum spiritum ardentem largiuntur. Si tandem alasque ulla sensibili fermentatione per aliquot menses in loco arido serventur, spiritum al- eali utinosum distillatione exhibebunt, nihil vero aut parum acidi liquoris. Unde liquet salem acudum fermentatione cum caeteris principiis conso clarum, in sulphur eonverti; aut sui ipsius cum te reis & sulphureis mole lis coalescentia, in salem alcati volatilem abire, sicuti calcinatione in salem alcati fixum immutatur, si vi ignis in crassiores terrae moleculas intromittatur,ut in lixiviosorum salium

praeparatione.

Vertim hic observandum incumbit, omnes sales e regno vegetabili oriundos, non esse inter se pro sus umiles. Nam inter se discrepant non solum ra tione compositionis pro major1 vel minori copia sulphuris, aquae, aut terrae cum sale acido conjuncta ; sed etiam multum inter eos intercedit discesia minis, ratione salis acidi primigenii a quo ortum ducunt. Sal enim primigenius, ecidus nempe, noli unus & simplex est; sed pro variis typis in quibus formantur, diversi sales acidi emergunt, quorum Iria tantum genera cognoscimus, scilicet salem mm

237쪽

28 INTRODUCTIOriaticum, salem nitrosium, dc salem vitriolicum. Salmuriaticus, qualis est gemmeus vel marinus, crystallisatione cubicam figuram suscipit : ejus partes integrantes quasi ex duplici pyramide quadrata per baumbunctis sermatae mihi videntur. Nitri crystalli prisi naticam figuram exhaedram repraesentant r& ex duplici pyramide triangulari integrantes ejus partes formatas supponimus. Vitrioli vero partes Integrantes ex duplici pyramide exagona estictas existimamus , ob figuram quam sal fixus Vitrioli omni parte metallica, quantum fieri potest , pumgatus lolet suscipere. Sales illi primigenii cum aliis substantiis conjumeti, cales compotitos constituunt diversae figurae Menergiae, quorum numerus pene infinitus est. Sic in regno vegetabili acetorum varia occurrunt generae

quae nihil aliud sunt quam sales acidi primigenii Hiqua phlegmatis copia soluti. Sales essentiales abs. que igne praeparantur, qui iidem sunt acidi cum moleculis terreis & caeteri principiis aggregati;

sales Ammoniaci qui ex acidorum & acrium volatilium copula exurgunti acres fixi, cdm acidis spiculis terreae moleculae crassiores hispidae sunt volatiles vero seu utinosi, cdm tenues admodum sunt moleculae terreae, ita ut globulos hirsutos constia

tuant. l

Pariter eadem salis acidi primigenii genera, quae in minerali regno observantur , in regno quoque vegetabili deprehenduntur. Exempli gratia, sal es.sentialis Parietariae nitrosus est; & carbonibus accensis impositus, ad instar Nitri fulgurat. Sales fixi Cardui Benedicti, herbae Kali, spongiae, tali marino congeneres sene Eorum crystalli cubica figura

donantur, & inter accensos carbones crepitant. Ta

iaci crystalli vitriolicos crystallos repraesentant οῦ κ

238쪽

AD MATERIAM MED Ie A M. 1, eandem esse acidi in Tartaro delitescentis naturam cum acido vitriolico facile demonstratur ex sulphu reo odore quem sepius spargit Tartarum certo m

do calcinatum.

Praeter salina composita, sunt Sc aliae mistiones quae in ilantis producuntur, ut Gummi, Resinae de mellei liquores. Gummi est substantia media inter acidum & oleum, vel est sal acidus qui cum terreis moleculis ita co jungitur, ut major eius portio in salem alcati jam immutata sit, dum altera in oleum convertitur ; ita ut mixtum inde exurgat salino-oleosum , qualia apud Chymicos videre licet concreta saponacea ex oleo olivarum 3c lixivio Tartari, aut mucilaginosa ex spiritu vini Ad spiritu volatili urinae. Unde semina sere omnia quae in maturitatis statu oleo turgent,

nihil aliud sunt in principio quam mucagines seu

olea immatura.

Resinae ex acido dc oleo componuntur, qualis est mistura olei Vitrioli de spiritus vini, vel spiritus rebenthinae. Sunt vel solidae vel liquidae, quae nisi partium terrearum interventu inter se non dist

runt.

Mellei succi qui ex plantis vel sponte exsudant

ut Manna, vel arte eliciuntur ut Saccharum, sales sunt ellentiales ex acido dc alcati sale constantes cum oleosis partibus quamplurimis permistis. Quamet urinaa diversarum, quibus principia inter se misceri possunt, sive natura, sive arte, rationum exempla observare licet in regno minerali. Lapis Calcarius 8c Gypsum ita sunt disposita, ut in iis, si igne calcinentur, ab ignea materia innumeri aperiantur poruli , quibus aqueae moleculae facile recipiuntur, non tamen sine quadam earum

si ignei principii inibi laesus collisione. In his roris

239쪽

3o INTRODUCTI diutius asservatae aquae partes tandem in moleculas nitrosas convertuntur. Ex muris enim antiquis excalce aut gypso extructis Nitrum temporis decursuessorescit, vel etiam arte extrahi potest. Idem Niatrum distillatum pro majori sui parte in spiritum

acidum effunditur ; e contra Vero cum carbonibus calcinatum, fere totum in salem alcati convertitur ;& fortasse Natrum antiquorum seu sal alcati min ratis, qui in AEgypto & in aliis regionibus e terra effoditur , aut ex plerisque mineralium fontium aquis elicitur, nihil aliud est quam Nitrum calore terrae calcinatum, quod in salem alcati fixum muta

tum est.

Sal acidus vitriolicus cum metallis Vitriolorum varia genera constituit; cum terra astringente alu men efficit, ac tandem cum igneo principio su phur vulgare & combustibile. Sulphur enim vulgare flavum, deflagratum, & igneo principio exhalato in acidum liquorem totum convertitur ; & rursus acidum illud vitriolicum igneo principio coadun tum , in sulphur concrescit. Eaedem principiorum mistiones in animali regno deprehenduntur. Chylus & lac salem acidum o cultum continent, qui quadam putrefactione facilε evolvitur : facile enim acescunt. Cum vero debita fermentatione subigitur sal ille acidus, in salem al-cali volatilem commutatur, qui copiosus ex liquoribus e chylo prognatis , sanguine scilicet , sero , bile, urina, &c. elicitur. Verum in debita corporis ἡispositione sal acidus in salem alcatinum non omnino mutatur; sed salem salsum fee Ammoni

cum constituit cum terreis & Oleosis partibus commistum. Ex hac autem salis Ammoniaci cum oleo

sis partibus unione, gelatinosa seri & sanguinis su stantia oritur, quae putrefactione vel calcinatione

240쪽

AD MATERIAM MEDICAM. 3Iindiget, ut sal in ea contentus, in salem alcatinum convertatur ; ut videre licet in urina, sanguine aut caeteris corporis humani succis, ex quibus sal alcati extrahi nequit nisi praevia putrefactione aut calcia

natione.

Hae sunt pωcipuae principiorum missiones quae in corporibus naturalibus occurrunt, ex quibus caeterae quae ex his fieri possunt compositiones, facile ded

centur.

CAΡUT QUINTUM. De dignoscendis

NI Rix sane Medicis optabilius , aegris quoque

salubrius contingeret, quam si mixtorum omnium , quae natura passim profert, vires ad imm tandum corpus humanum probe dignoscerentur. Quod enim accurate observatum fuisset de si vulis mixtorum effectibus , Medico veluti norma foret, ad quam tuto semper praxim medicam ac commodaret ; nec alio praeterea indigeret adjume to , nisi judicio quodam ad remedia opportune ju in varios morbi casus exhibendat sed cum nobis desint maxima ex parte ejusmodi rerum naturae o servationes, ad alia confugere oportuit. Quidam se operae pretium famiros duxerunt, si ex rerum naturalium figura, colore, aliisque exte nis qualitatibus, quandam inter earum vires & cemias corporis humani partes aut certos morbos co HEXionem augurarentur. Ita ut hac methodo inus

stigare conati sint quidquid singulis partibus utile, noxiumve futurum esset. Sic quandam sibi finx runt analogiam inter Nucem moschatam & caput. inter Alari folia & renes, inter Macardii fructus edicaminum viribus.

SEARCH

MENU NAVIGATION