장음표시 사용
181쪽
I '8 asis VII. ter habet ius petendi; ergo neuter
potest reddere. Sequitur sic cundo, quod si solus petens debitum dubitet de valore matrimonii, non teneatur alter debitum reddere ante diligentiam adhibitam; cum neque in tali casu petens habeat jus petcndi. Sequitur tertio, quod in primo bimestri ante consiimmatione in matrimonii nec possit reddi debitum petenti cum tali dubio ante diligentiam praemissam , quia neque petens habet jus petendi in tali bi inustri; unde non fit contra justitiam, si debitum nege
Dico tertio, qui mala fide contruxit matrimonium dubius de aliquo impedimento dirimente, .non potest Petere debitum. etiam poli adhibitam diligentiam, si dubium adhuc perseveret. Ratio est, quia possessio mala fide incepta non tribuit jus, ut d cent communiter Doctores, cum de Contractibus: Et qui mala fide coepitrem possidere, non potest illa uti, aut eam sibi retinere; ut docent etiam communiter Doctores, cum de restrututione ; ergo qui mala fide contra. xit matrimonium, non potest illo uti. Tenetur tamen reddere debitum ei, qui bona fide contraxit; quia hic habet jus petendi, nec poten eo spoli ri per malam fidem alterius, ut docent COn., Bonac., Sanch lib. a. disp. a. Si tamen uterque mala fide contraxit, neuter potest petere, aut reddere debitum ; cum ncuter habeat jus petendi.
XI. Dico ultimo; Qui Post matrimonium bona, vel mala nde contractum incipit opinari , seu habere opinionem probabilem de invaliditate matrimonii, quin detur ulla probab
litas de ejus valore, non potest petere debitum, antequam ulteriuS de v, lore blatrimonii certificetur. Ita communiter cum Perez, Bonac., Sanch. Arriculus III.
disip. 4 . Ratio est, quia quamvis ponsessio suffragetur duoitanti, non tamen opinanti in contrarium; ergo si
etiam post adhibitam diligentiam alveritatem assequendam, adhuc probabile est, matrimonium esse nullum , nec ulla probabilitas datur de valore matrimonii, qui hanc opinionem habet , non potest petere debitum; quamvis possit. & teneatur reddere. si alter bona fide contraxit; cum nemo possit spoliari jure suo , & re, quam possidet per solam probabilit,tem alterius, quod res illa sit illius, nisi certo id constet; ergo nisi certo constet matrimonium fuisse nullum , qui bona fide contraxit , & possidet matrImonium, non potest spoliari jure petendi debitum per solam opinionem alterius de nullitate matrim nil : Quare cum ille habeat jus petendi , alter tenetur reddere: Si tamen uterque habeat opinionem probab, lem de nullitate matrimonii, neuter potest petere, aut reddere. Demum si alter habeat opinionem probabilem de nullitate matrimonii, oe simul habeat opinionem probabilem de ejus valore , licite potest perere, ac res dere; cum pollit amplecti alterutram opinionem probabilem , quam mavult, etiamsi una sit probabilior , quam al
Neque dicas ; Si probabile est ,
priorem uxorem objisse, atque adeo secundum matrimonium esse validum
di simul probabile sit, . non obiisse , atque adeo secundum matrimonium esse invalidum, possessio stat pro impedimento , & pro invaliditate matrimonii; ergo falsum est, quod possit in tali casu pcti , aut reddi debitum.
Nam negatur antecedens s cum enim
probabile sit, impedimentum dirimens esse sublatum, hoc est priorem conjugem obiisse, non potest dici, quod impedimentum possideat. Praeterea diximus , possessionem favere solum du- Dissiligod by Corale
182쪽
De Delectationibus morosis . I 79bitanti, non vero opinanti, seu h, II. Quid de tactibas, verbis turpibus. henti opinionem probabilem ; ergo aspectibus inhonestιa inter eonia cum probabile sit, non adeste impe- iuges pdimentum, possessio non stat pro ij III. Num Sponsis Ileeant Geuia , oepedimento, atque adeo potest peti, amplexus p O num citra mortale ac reddi debitum. Verum tamen est, ordιnari possint ad delectasionem quod secundum matrimonium non inde capιendam poterat Iicite celebrari, si tantum pro- in Taestus impudica inter conjuges cubabile erat, & non moraliter certum . periculω pollutionis quandonam priorem conjugem objisse ; unde si excusentur a culpa gravi pmala fide contraxerunt, non poterunt V. Num sine leιhati culpa possit corim petere debitum ob solam probabili- gatus seipsum turpiser tangeretatem mortis prioris conjugis . praecise ob deIectationem pXII. Utrum autem cum opinione VI. Varia poena satura sani Adulteris. probabili, quod nullum detur impe- VIL Si conjugatus adulteretur cum alta dimentum jure Ecelesiastico dirimenS conjugata. utrιusque coniugium tu matrimonium possit illud contrahi Z eonfessione explicandum es. In expositione primat Thesis ab VIII. Probabιlius delectatio morosa non Innoc. XI. proscriptae fuse ostendimuS, fert specialem malitiam in confesid licere; non secus ac licet absol- sione explicandam per hoc. quod vere cum opinione probabili de ju- sis in con1ugatis risdictione, quin exponatur periculo M. Ut licite . s' meritoris actur conjuis frustrationis Sacramentum ς quia in galis exerceatur , octo observanda his casibus Ecclesia desectum supplet. sunt. . Si tamen impedimentum dirimat jure divino, nequit matrimonium com I Uaeritur primo; Αn liceat contrahi cum sola probabilitate . quod jugibus delectatio morosa de non detur hujusmodi impedimentum, copula eo quod exponeretur Sacramentum kespondeo cum Sanch. lib. s. disp. periculo frustrationis; & ideo non η . secluso pollutionis periculo, non
licet contrahere secundum matrimO- este mortale delectari conjugum venenium cum sola probabilitate demor- ree de copula in absentia alterius conte alterius coniugiS ; quia impedi- jugis. etiamsi sequatur commotio spumentum ligaminis dirimit matrim rituum, Sc. sed esse tantum venianium jure clivino. le ; cum careat debito fine, ad quem talis delectatio a natura dirigitur . ARTICULUS IV. Ratio autem, cur non sit mortale, est, quia copula inter coniuges est tu Utrum delectationes morosae, tactus cita; ergo etiam delectatio de tali turpes , ct alia hujusmodi copula ;cum delectatio ordinetur natu- liceant conjugibus ra sua ad actum, de quo est delectatio , neque possit esse illicita delectatio L. Conjugem in absentia alterias ranim de actu hic, dc nunc licito. gis delectam veneree de copula eL Dices: In vidua delectatio de co-tra periculum pollutionis, midetur pula praeterita est illicita; sicut etiam esse dumtaxat veniale. In viduis Sponsis de copula futura, ut dicemus tamen id es mortale, sicut O in quaesito tertio in ergo etiam in conju- δρυι. ge delectatio de copula, quando ab T a ter
183쪽
raso Guasio VII. Arιiculus IV. ter coniux est absens. Et ratio a priOri est, quia talis delectatio est inchoatio quaedam pollutionis, quae illicita est extra vas debitum . Respondeo, nego consequentiam. Disparitas est, quia Viduis est per se illicita copula, cum defecerit matrimonium; estque pariter Sponsis iblicita ante matrimonium: Contra Vero conjugibus in absentia est illicita tantum per accidens, seu potius est impossibilis, quam illicita; atque adeo
quando non possimi uti copula, non idetur esse grave peccatum delectariue illa. Ad rationum a priori re-apondetur , delcctationem Veneream ordinari natura sua non ad polluti ncm extra vas, sed ad copulam cum
Proprio conjuge; quod autem in ab- se latia conjugis non possit haberi co-Pula, est per accidens. II. Quaeritur secundo ; An sectit ollutionis periculo liceant conjugius tactus, & aspectus inhonesti, ac Verba turpia ZRespondeo, si tactus, & alia hujusmodi ordinentur aύ copulam conjugalem, sunt liciti; quia licitum in j
Vare naturam ad actum rationi consonum mediis natura sua ordinatis ad illum: Si vero ordinentur ad malo rc in voluptatem in eo actu captandam , videtur culpa venialis tum quia voluptas nimia est rationi dissona ς tum etiam , quia si copula obsolam delcctationem exercita est cullia venialis juxta propositionem s. abnnoc. XI. proscriptam, tactus pariter ad talem delectationem ordinati sunt culpa venialis. Non sunt tamcnculpa mortalis, ut docet Sanch. loc. cit. quia voluptas illa non quaeritur extra matrimonium, sed in actu sua natura ordinato ad usium matrimonii:
Et quod dicitur de tactibus impudicis, dicitur etiam de aspectibus, reverbis turpibus inter conjuge S. Notanuum tamen cum L Od
Sancti, quod si quando propter diubium de valore matrimonii, vel propter votum castitatis illicita est comjugi petitio debiti; illicita pariter erit
delectatio de copula , tactuS, aspectus, Sc., qtiae ad copulam ordinantur: Si vero aliquando illicita sit conjugibus copula Propter impedimentum extrinsecum, quod scilicet non tollit jus ad actus maritales , verbi gratia . propter notabile salutis, vel abortus periculum, vel ob praeceptum Ecclesiae prohibentis conjugi debiti petitionem , quando amnitatem cum altero conjuge tuique contraxit in in tali casu non sunt illicita sub mort li delectatio morosa, tactuS, &c. quia delectatio, & tactus illi non opponuntur impedimento extrinseco; icut opponitur copula : Et quando Ecclcsia prohibet copulam in poenam delicii commissi . nempe in
poenam assinitatis inique contractae . non est taliS poena extendcnda ad delcctatione S, tactuS. &c.. cum lcenae sint semper restringendae. Idem dicitur, si quis tantum voveret non petero debitum . III. Quaeritur tertio; Num sponsis illiciti sint tactus, aspcctus, Verba tu pia, delectationes morosae eo pacto , quo prohibentur solutiS, an Vero e cusentur a mortali. sicuti in conjug, tis Respondeo , quaest. I. de Sponsuart. 7. quavit. ulti fuse me ostendisse . sponsis de suturo eodem modo , ac solutis esse illicitos non solum tactus
impudicos, de quo nemo dubitat sed
etiam tactus non impudicos, in quibus intendatur delectatio sensitiva. &carnaliS, ut communius, di probabulius docent Doctores contra nonnullos apud Dian. pari. 4. tract. q. rcsol. I 3 i. : Et idem dicas de aspectibus, &verbis turpibus . Si tamen oscula, α tactus non impudici non ordiuciatur ad delectationcm carnalcm , ncc detur
184쪽
De telectationibus morosis. I Itur periculum pollutionis, ac conse sus in copulam, sed ordinentur ad fovendum mutuum amorem, aut ad benevolentiam conciliandam, sponsis permittuntur ; ut docet Sancti. lib. s. disp.
6. num. I.; Qui contra communi rem Doctorum cum Cajet. , Nauar. ,
Ledesim ., & aliis putat, probabile e se, quod citra mortale possint a spo siis oscula . & amplexus ordinari ad delectationem sensitivam, quae ex ipsis oritur ; Quod pariter docui Dian. loc.
, pudici, verba turpia, &c. inter coniugatos reddantur illicita ratione periculi pollutionis in altero conjuge prae-
Respondeo , tactus hujusmodi non esse graviter illicitos, si fiant a conjugibus cum commotione spirituum, &diltillatione, ut docet Sancti. disp. 43., S Tambur. lib. I. cap. 3. q. s. I alio cit, quia hoc non cit grave damnum generationis in tali statu . Ellunt tumen peccatum mortale non conjuga tis , quibuS non est licita copula, ad quam ea ordinantur natura sua . Si tamen ab uno conjuge fiant cum periculo pollutioniS in se, vel in altero, tunc excusantur a mortali, quando datur urgci S causa excrcendi hujulinodi tactus : Sicut enim excusiantur a culpa amplexus inter fratrum . & sororem foris veniente S ad indicandum amorem , & ne inurbani videantur , quam-Vis pra deatur periculum pollutionis excusatur etiam Chirurgus tangens sceminam causa medicinae adhibendae: ita excusantur conjuges, quando datur urgenS causa COS tactus exercendi , ub elicet , vel ad se praeparandos ad copulam , vel ad indicandum, & Hvendum mutuum amorem inter ipsos ; ideretur enim maSna austeritas, &amor minueretur, sI universim ab hujusmodi tactibus abstinerent. Si vero
dam , nullum est caput, unde a mortali excusiuntur, ut notat Tambur. loc..cit., quia in tali castu pollutio praevia interprotative intenderetur. V. Quaeritur quinto; An conjugatuSlicite possit seipsum turpiter tangere, vel aspicere praecise propter Volupta xem, secluso periculo pollutionis Respondeo, Sanch. lib. 9. disp. q. sHurt. . & alios apud Dian. Part. q. tract. q. res i. I 37. docere , id esse solum veniale in conjugatis : sicut in iisdem est solum venialis morosa delectatio de copula in absentia conj gis . Et ratio cit, quia quicumque tactus voluptuosus in conjugatis ex se refertur ad copulam , quae ipsis elijam licita . Alii tamen cum Joanne Sancto apud Dian. pari. 9, tract. 8.ressit. 3I., & qq. putant, esse morta, te ; quia est intrinsece malum uti proin prio corpore ad cxplendam libidinem .
Tambur. vero lib. 7. cap. 3. β. 3. pu tat, utramque sententiam cile probabilem a
VI. Quaeritur sexto ; Quaenam PC na statuta sit coniugi adultero ZRespondeo, quintuplicem esse st, tutam ; Prima eii , ut dos , di quae
propter dotem donata sunt amittantur , non tamen paraphernalia . Secunda , ut amittat ius petendi debitum conjugale . Tertia , ut incurrat aliquando obligationem rei titutionis . Quarta, mors a Iudice infligenda ipsi adulterae, non tamen adultero. Quinta, ut propter adulterium possit fieri divortium . Circa primam poenam notandum , quod, ut vir acquirat dotem ainissam ab adultera , requiratur sententia Judicis I Ante sententiam vero potest vir dotem sibi retinere, si possidet illam, nisi tamen ipse etiam sit adulter
non tamen eripere. Circa secundam ;requiri r etiam accusatio, & sententia Iudicis, ut adulter amittat jus petendi dubitum ; potest tamen conjux
185쪽
innocens negare debitum adultero ;etenim frangenti fidum fides non debetur; quoa si conjux innocens sciat adulterium alterius , & sine vi , vel metu etiam levi copulam illi reddat, aut petat, vel rideat, aut confabuletur cum illo, non pote it amplius deinde illum accusare, aut negare debitum. Ratio ei , quia per illos actus cessit iuri per adulterium aequisito .ct injuria semel remissa non amplius
reviviscit. Circa tertiam, quando cer tum est , filium aliquem natum esse ex adulterio, tenetur adulter, & asultera tam. ad alimenta, quam ad com-
Insandum damnum, quod sorte aliis
ubnascitur, ut late explicat Tambur
consessione conjugatus peccans cum altera conjugata debeat utriusque conjugium explicare , tum quia peccat contra jus uuae conjugis , & contra jus conjugis alterius; tuin etiam . quia diversunt eli peccatum, quod committit patrando adulterium contra Prinpriam conjugem , a peccato , quod committit cooperando cum altera conjugata, ut illa contra jus sui conjugis peccet. Praeterea Sodomia est adulterium in conjugatis ' sicut etiam mollities . & belli alitas ; atque adeo in conseisione explicandum est, quando a conjugato peccata haec committuntur, cum fiat ia iis injuria alteri conringi: Et idem dicas de osculis, & tactibus impudicis, ut videre est apud banch. disp. I 8.
dubium est, an debeant explicari iaconfessione, ut trahentes malitiam ad ulterii , quando habentur a conjugatis λ Alfirmat Vasq. . quia scilicet co jugatus fidem matrimonii obligat de non collocando non Qium corpus , sed etiam mentem ita aliud objectum
turpe ' atque adeo peccatum hoc non
solum cst contrae callitatem , sed P
riter est adulterium ἱ cum sit contra fidem matrimonii. Verum Huri cum Tambur. lib. Io. cap. 3. id negat quia sine ullo iundamento dicitur . quod fides matrimonii exigat non collocare inentem in aliena . Notandum demum , quod qui Sodomiam cum propria conjuge commisit, non possit in consessione dicere : Ego conjugatus coinmissi sodomiam cum conjugata , sed debeat dicere . quod commiserit illam cum propria conjuge: Qualia vis probabile sit, peccatum complicis polle celari, quando illi infamia inureretur apud Confessa rium. Ubi Fili iuc. advertit, quod consessarius prudens esse debeat in his circumstantiis exquirendis , ne se, vel poenitentem excitet ad aliquam tentationem: Et Con. docet , praestare aliquando, Sacerdotem minus pcructe peccatum pinnitentis cognoscere, quam vel sibi, vel illi aliquod scalastatum creare , & esse nimium . Et Angelus haec addit : Confitetur mulier , quod fuerit , verbi gratia . cognita extra vas debitum, non quaerat postea Conse Liarius, in quo loco . vel quomodo se& hujusmodi ; sicut faciunt quidam ,
qui potius sunt contaminatoreS, quam Consessore S .
dum in usu matrimonii a conjug bus 'Respondeo, ut actus matrimonialis sit licitus & meritorius, servanda sunt a conjugibus, quae duobus illis vermculis continentur. ' ὐ Sit modus , O Mis, sine damno solve, cohare ;Sis locus , ct tempus , Tactus, ne
Primo enim peccatur contra Mο-dum , quando non servatur situs, aut modus congrediendi , aut debitum . vas. Secundo , Finis debet esse honestiis ; verbi gratia , procreatio fili rum , suga incontinentiae, Sc., ut dia
186쪽
ς est. VIII. . r. I. De Divortio ex mutuo tonsensu. 183ximus art. I. Tertio , circa particulam , Sine damno , diximus posse negari debitum , quando est periculum graVis morbi , & damni : Est etiam quaedam inhonestas, S turpitudo, &peccatum Veniale accedere ad uxoromtempore menstrui; Est vero mortalo accedere ad illam gravidam cum Periculo abortus; secus vero si tale periculum absit. Quarto, per particulam, Solve, designatur obligatio reddendi debitum . iuxta dicta art. 2. Quinto, Per Particulam, Cohaere , significatur obligatio cohabitandi , secluso gravi damno animae, vel corporis: Si tamen alter conjugum timeat sibi a cohabitando infectionem leprae , verbi gratia , aut alterius morbi contagiosi ,
quamvis non teneatur cohabitare, tenetur tamen non ita longe ab altero recedere, ut non Possit caetera obsequia exhibere; non enim eximitur ab aliis obsequiis praestandis , ut notant Reginald. lib. 3r. , & Sanch. Sexto , per particulam, Sit locus, s tempus, significatur in quibusdam locis , & nonnullis temporibus abstinendum ab usu conjugali, juxta dicta art. I. Septimo, per particulam , Tatius, signincatur, tactus esse permissos conjugibus , prout
explicavimus art. q. Demum, per par ticulam , Ne Dernito votum , denotatur, astrictum voto castitatis non pos.
se debitum petere, juxta ea, quae dixi
DIvortium est solutio matrimonii, non quidem quoad vinculuin, quod ut diximus qua l. 3. art. 3. est indissolubile sed quoad torum, si ve etiam
cohabitationem 2 possunt enim aliquando conjuges , manente vinculo matrimoniali , a se mutuo divertere, & inde dicitur divortium. VI IDuplex autem datur causa divortii; Altera ex mutuo consense citra alterius culpam, verbi gratia, per ingressum in Religionem; Altera ob culpam alterius conjugis, praesertim ob adulterium. De Divortio in utroque casu hic ais gendum ; Inquirentes demum alias causas, propter quas fieri potest divortium ad tempus, videlicet quousque causiae illae perseverent.
De Divortio ex mutuo consensu. I. Quadrupliciter possunt conjuges ex mutuo consensu facere divortrum . N. Si maritus de eonsensu uxoris Sacris initietur , haec , si sit juvenit , debet ingredι Reissionem. II. Num uxor senex iost cum mariato Sacerdote cohabitare ρI. Uaeritur, Quot modis possint coniuges divortium lacore ex mutuo consensu λRespondeo . posse quadrupliciter . Primo, si sine ullo voto separentur tinro . Secundo . si se parcntur, ita ut uterque voveat castitatem . Tertio, ut vir Sacros Ordines suscipiat , uxore ingrediente in Religionem , aut mainnente in saeculo. Quarto, ut unus solus, aut etiam uterque Religionem ingrediatur. Et sane certum est , posse conjuges , ut melius Deo inserviant .
187쪽
aut ob alium finem honestum ex mutuo consensu separari toro , vel ad tempus, vel in Perpetuum ; quia non tenentur uti matrimonio ; nili sorte iis periculum esset incontinentiae , quod alter superare facile non possit. Ce tum est secundo, posse utrumque com
jugem ex mutuo consensu Vovere ca-st talem etiamsi Religionem non ingrediantur ; quamvis id non sit facile consulendum propter periculum incontinentiae, quod ex mutua cohabitatione facile iucurreretur. Certum est te tio ex cap. Si quis , A. de Conversione Conmeatorum, maritum etiam ex
uxoris consensu non posse Religionem ingredi, nisi ipsa similiter Religionem ingrediatur, aut nisi sit senex nullo pacto suspecta de incontinentia , & in
saeculo manens Votum callitatis emi, iat , dc quidem castitatis perpetuae , non vero quousque maritus est sepe
i L Utrum autem nec possit maritus de uxoris consensu sacris initiari, nisi ipsa aut Religionem ingrediatur, aut senex sit non suspecta de incontinentia , & in saeculo manens voveat perpetuam castitatem P Dubium est inter Doctores . Aliqui putant cum Angelo apud Pereae disp. 37. sedi. s. polite maritum de consensu uxoris Sacris initiari, dummodo uxor in seculo manens voveat castitatem, etiamsi uxor sit iuvenis. Ratio est, quia ideo, si vir Religionem ingreditur , debet pariter ingrcdi Religionem uxor juvenis, quia Religiosus non potest illius curam habere . illamque corrigere, si sorte peccet: Contra vero Sacerdos secularis potest hoc facere; ergo, ut vir fiat Sacerdos de cqnsensu coni gis , non videtur necesse , quod illa Religionem ingrediatur, sed satis est,
si voveat castitatem. Communis tamen sententia cum Sancti. lib. 7. disp. 39., Con. , PereZ,& aliis docet , uxorem juvenem de- Articulus II.
bere ingredi Religionem , tam si vir
ex ejus consense Religionem ingrediatur , quam si Sacris initiems . Ratio est , quia uxor juvenis in saeculo manens exposita est periculo incontinen tiae , & tantum abest, ut a marito SD cerdote possit corrigi, ut potius facule sit ipsi Sacerdoti familiariter illa
utenti , & ejus curam agenti esse occasionem peccandi . Dices: Potest uterque conjux vovere castitatem , & manere in secuto ;ergo poterit pariter alter initiari S, cris, altera vovente castitatem in saeculo.
Respondeo , concesso antecedente. negari consequentiam . Disparitas est; quia in primo casu si esset periculum incontinentiae , esset facile remedium. petendo scilicet dispensationem a talivolo; non tamen in secundo casu. III. Notandum tamen , quod si uxor sit senex, dc extra omnem omni no suspicionem , poterit cum marito Sacerdote , secluso toro, cohabitare: Sed consilium est a tali cohabitatione abitinere, tum propter exemplum. tum propter qualecumque periculum,
etiam levioris incendii, seu libidinis. ARTICULUS II.
De Divortio ob causam Adulterii. I. Sussiciens causa ad divertendum es
II. Sodomia . ct bruta litas probabiliter non praebent causam si cientem ad faciendum divortium . III. In foro conscientia qui certus est de conjugis adulterio, potest auel ' ritate propria facere divortium. IV. Quid requiritur ad habendam cem ritudinem moralem , quod conjux adulteratus sit λV. Tunc solum coniux innocens tenetων drvortium facere , quando non es alia via corrigendi alterum , qni
188쪽
mitti non potest ; Et probabilius vir
nequit coniugem adulteram dimitia
tere , s per metum gravem fuerit
VII. Si viterque eoniux fuerit adulter , delicta compensantur . At s alter tantum sit emendatus , pstierit hie divoratum petere, altero post monistionem per ente.
'IL Iudex potest post emendationem
coniuges per divortium separatos
M. Coniux innocens habet ius cogendi reum , ut ad se redeat. X. Potest innocens tribuere sus petendi debitum alteri conjugi adultero , non tamen incestuoso.
XL. Coniux innocens post sententiam diavortii potest Saeros Ordines fusicis
pere, aut Religionem ivredi altero invito; non tamen aὰulter. XII. Si alier coniux Me innocens, μve adulter consentiente altero Reliagionem ingrediatar, qui maner in
Iaculo, non teneIur emistere votum
eastitatis. I. Ertum est, Adulterium unius coniugis dare alteri jus faetendi divortium, ex cap. Gaudemus,& ex Matth. s. ubi dicitur : Uui dia
miserit uxorem suam, excepta causa somnicationis , facit eam machari. Et ratio est , quia frangenti fidem fides
non est servanda, ex lasse Si cum venerit f pro Socio: Per adulterium autem stangitur fides data in matrimonio non dividendi carnem ; nam conju-LeS, ut habetur Genes a. , sunt duo in carne una , videlicet per copulam carnalem cum seminatione in vase de
H. Hinc sequitur, solum desiderium fornicandi, & alios actus impudicos, Per quos caro non dividitur , non dare siusticientem causam in divortio;
sicuti nec est causa divortii mollities
Pari VII. alterius, aut concubitus cum scemina mortua, aut cum statua . &c. , quia caro proprie non dividitur e Contra vero censetur causa si illiciens divortii Bestialitas , & Sodomia cum altera persona, quia per talem copulam curo perfecte dividitur. Ita probabilius Sanch. lib. Io. disp. q. , & Bonac. ;quamvis Pont. , & PereZ disp. 3 6. sect. a. id negent putantes , per brutalit,tem, & sodomiam non dividi carnem, cum non possit inde una caro prolis procreari , atque adeo non dari jus divortii. III. Quaeritur nunc primo I Utrum conjux innocens possit propria auctoritate facere divortium ob adulterium sive publicum, sive occultum alterius pI espondeo , posse ; seclusio tamcnscandalo , ex cap. Dixit Dominus. 3 a. quaest. 1. Ratio eli, quia jure naturae nemo tenetur servare fidem frangenti illam. Verum in foro cxterno con-jux innocens cogendus est ad conjugem redire . donec constet de adii terio ; Quamvis non teneatur reddesere debitum, etiamsi per excommuni cationem , aut praeceptum Judicis ad
id cogatur, si in Ero conscientiae ce tus sit de illius adulterio . Ratio est . quia praeceptum Superioris non obligat in conscientia , quando procedit cx falsa praesiuinptione. Ita Sancti. disp. Iz., Reginal. , Bonac. , Solus , & Miti. IV. Dubium tamen est ἱ Quaenam notitia adulterii requiratur , ut possit fieri divortium νRespondeo , requiri certitudinem moralem; nam pollessio stat pro reo,& nemo in dubio, & per solam pro babilitatem ni contrarium privandus est sita possessione : Habetur autem certitudo moralis, quando, Verbi gratia. aliquis fido dignissimus, cui incinrito prudcntissimus fidem haberet. te staretur adulterium , vel saltem ejus
Vehementem suspicionem; ut si vidisi
189쪽
set solum cum sola in lecto . ex cap. Liseris, de praesumptione ; non tamen sui liciunt verba amatoria , aut xeniam ista uxori ab adultero r Immo nec oscula, & amplexus , nisi adsint aliae circumstantiae loci, temporis, vel personarum Notandum tamen cum communI
contra NaVar. , quod adulter etiam publicus possit petere debitum a coniuge innocente ignorante suum adulaturium ; quia nemo tenetur hanc poenam subire ante sententiam Judicis , vel alterius conjugis. Immo post hanc sentcntiam poteli amicabiliter debitum petere , ut reconciliet sibi conjugem innocentem, S mistum jus acquirat. V. Quaeritur secundo; An teneatur conjux innocens facere divortium ab altero adultero Respondeo, regulariter non teneri; cum possit quilibet injuriam sibi irrogatam condonare . Si tamen ille in adulterio pertillat, multi docent, teneri eum dc serere . ne videatur Paditiceps illius criminis. Communius tamen id negant; nam crimen vel est occultum & nullum datur scandalum ;
blice conetur conjux innocens corrigere adulterum, proponendo illi poenas inseriai, & prout potest puniendo illum. Quod si1 putet nac sola via adulterum corrigendum esse , videlicet per divortium , in tali casu per accidens tunetur ex charitate ad tempus divertere.
VI. Quaeritur tertio ; In quibusnam casibus adulter non potuit dimitti pRespondeo , pluribus in calibus . Primo , quando utcrque conjux commisit adulterium, ex cap. sinat. de adulteriis ; quia paria delicta mutua com-Iensatione abolentur. Secundo, si viret causam proximam adulterandi uxori I ut si tacite, vel expresse dederit illi facultatem ; vel si noluit prohibere, cum commode posset et Secus Articulus II. vero si dedit causam remotam vel bi gratia, quia iratus illam domo extitit, aut neccssaria alimenta, vel de itum denegavit . Tertio , si adulterium sine culpa commissum fuit ; ut si uxor bona fide crediderit aut ad ulterum esse proprium Virum , aut proprium Virum csse mortuum, & idcirco secundas nuptias contraxerit . Quarto, si uxor per vim copnita fuit. Quod si non per vim , sed per me tum gravem fuit cognita, lis est inter Doctores, an possit vir facere divo lium ρ Probabilius exillimo, quod non possit; ut docent Henr. , & Bonac. contra Sanch. , di alios . Ratio est . quia metus gravis excusat a lege Ec. clesiallica, & ab incurrenda censura.
aut alia poena canonica ; ergo uxor. quae per metum gravem adulteravit .
videtur quod non debeat pati poenam hanc. quod scilicci possit vir ab
ea divertere . Quinto demum , non potest conjux innocens facere divoristium , quando condonavit alteri adulterium vel cxprcsse . vel etiam tucite , ut si sciens illum commisisse adulterium , aut petat ab eo , aut illi reddat debitum .
VII. Dubium est primo ; An quando uterque conjux commisit adulterium, & alter tantum eli emendatus, possit hic petere divortium ab altero non emendato pRespondeo affirmative ; quando se, licet emendatus admonuit alterum, ut cestaret ab adulterando, & tamen de novo relabitur Nam licuti si ambo adulterium commiscrunt , & deinderc conciliati sunt . uno relaboltu, P teli alicr facere divortium cx comm ni Doctorum sententia : Ita in casu nostro: Nam quando emcndatu S IN
net alterum , jam Oiscit illi reconciliationem ; ergo si hic non resipiscit, potuit ille divortium petere, ut docent Sancti. lib. io. disp. 7. , Coninu, Re gunt. , Bona Digiti reo by Corale
190쪽
De Divortis ob adulterium . I 37
vHI. Dubium est secundo; Utrum
adulter facto divortio possit ad se revocare alterum , qui post divortium Iapsius est in adulterium t
Con. , non posse; quia sententia divortii non sertur sub conditione . quod alter non adulteret, sed sertur absolute in odium delinquentis. Potest tamen Iudex sua auctoritate illos re conciliare Nam sententia divortii non abstulit Suoeriori jus, ne possit separatos quoad torum ,. & habit,
tionem itcrum conjungere ad vita da pericula incontinentiae. Immo tenetur Superior hoc facere . quando
adest scandalum. & nranifestum periculum incontinentiae.
IX. Quaeritur quarto An possit con
jux innocens facto divortio cogere adulterum, ut ad se redeat ZRespondeo allirmative cum Sanch., St. & aliis. Ratio est, quia sentcntia divortii facta est in favorem innocentis , & in ponam adulteri, non vero in poenain innocentis. Quare si inia cens non possct ad se revocare adu, rerum , iam divortium cederet in Pc nam ipsius innocentis o
X. Hinc patet disparitas quare scilicet potest conjux innocens tribucre alteri adultero jus petendi debitum ,
non tamen possit tale jus tribuere coniugi incestuosio, qui copulam habuit
cum confanguineo, vel consanguinea
conjugis innocentis in primo, vel secundo gradu . Ratio est . quia in primo casu adulteri privatur jure petendi debitum in gratiam inn contis, unde si hic cedit juri seo . potest ille petere debitum: Contra tamen in secundo casu incestuosus privatur jure petendi debitum, non in gratiam innocentis, sed in poenam
sceleris : Sicut enim non decet, Mibnes matrimonio copulari; ita quando supervenit matrimonio auinitas propter incestum , non decet, quod Imcestuosius petat debitum, quamvis pocsit reddere, & ad id teneatur, ne scilicet innocens poenam illam subeat ob crimen incestuost. XI. Quaeritur ultimo: An post divortium possit Sacros Ordines sescupere, vel Religionem ingredi tam
conjux innocens, quam adulter' Respondeo, posse quidem innocentem Sacros Ordines suscipere, aut
Religionem ingredi, adultero invito dummodo adulterium sit publicum; Aliter si delictuin non probaretur, deberet restitui conjugi ad scandalum
ritandum .' Contra vero adulter non
potest, invito altero innocente, Sucros Ordines suscipere, aut Religi nem ingredi; quia innocens habet jus
concedendi illi reconciliationem, &ad se illum repetendi. Potest tamen id facere, si habeat a conjuge innocente licentiam liqe expressam, sive e iam tacitam ut si fiepius petat ab illo reconciliationem, & hic nolit illam concedere, dicens. se nunquam illam concessurum o Unde fit, quod non possit postea conjux innocens revocare ad se adulterum, qui ea de causa Sacros ordines suscepit, vel Religionem
ingressus est, aut votum emisit. Ita Sancti. lib. Io. disp. II., Bonac., dc
alii oXII. Adde, quod si adulter de licentia conjugis innocentis Religionem ingrediatur, innocens manens in Qeculo non tenetur votum castitatis emi
tere . Ratio est, quia in cap. Sunifica- sis , de Conversione coniugatorum id praecipitur, quando matrimonium manet illaesum, non vem quando factun
est divortium; & ideo si conjux innocens Religionem ingrediatur, nec tenetur adulter manens in saeculo castilitatem Vovere
