Cursus theologicomoralis tomus prior posterior quoad ea, quæ moralis theologia disputat de Legibus, de Præceptis decalogi ... Ad usum Tyronum elucubratus ... A P. Dominico Viva Sociatatis Jesu ... Pars prima octaua De sacramento matrimonii

발행: 1723년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

i g μυιο Articialias m. Neque opponas : In cap. a. , de filis Presseterorum in o. dicitur, quod

dispensatus ad ordines , & ad Beneficium Curatum si postea petat dis ensationem ad plura Beneficia, decat facere mentionem desectus natalium ; aliter dispensatio est invalida ;quia non est verisimile talem dispensationem a Pontifice concedi. Nam contra est primo , quia in tali calii non dicitur, quod fiat mentio dispensationis obtentae, sed defectus natalium. Contra secundo . quia hoc in tali casu est verum ex jure positivo. Vcrum Sanch. disp. cum aliis probabilius putat, d. bere simul impedimenta exponi ; quia impedimenta simul juncta reddunt personam minus dignam dispensatioue, etiam in singulis ; Certe enim saepe dantur duae, vel plures dispensationes in duobus , vel pluribus impedimentis seorsim , quae non darentur , si duo , vel plura illa impedimenta c sient simul : bicuti remittuntur sepe plura delicta in clivcr- iis , non tamen si eadem re periantur

in uno

Excipe tamen, nisi deberet propalari peccatum ; ut si quis vclici ducere in uxorem cognatam sitam, cujus

antea sororem cognovistet, non tenetur propalare sui ina incestum. Excipit etiam Con. , & PereZ , si duo impedimenta simul juncta non pariunt maiorem indecentiam ς ut si habens v tum castitatis velici tuam. cognatam ducere , potcst prius dispensationem Obtinere in voto , deinde in impedimento allinitatis , vel consanguinitatis; etenim habita dispensatione in voto . non est major indecentia voventcinducere si iam cognatam, quam si nunquam vovisibi.

VI. Quaeritur tertio; An habens , liquod impedimentum ex duplici t tuto , dubeat id exprimere, ut valida sit dispuniatio 3 Verbi gratia . si quis Laberct impedimentum allinitatis ex duplici titulo, nimirum ex eo, quot cognovisi et duas sorores ejusdem Beditae , quam vult ducere in uxorem ἰ velli quis ex utroque latere sit consania guineus cum Bcria ς vel si duplicem cognationem spiritualem contraxistet, eo quod duos Beriae filios ex Sacro

fonte levavit. Responcio, Henr. lib. ra. cap. IO.. Rodriq. to m. I. Summae cap. 238., &alios negare quia sicut qui pluries

cum excommunicatione celebravit .

non tenetur id exprimere in impetratione disipensationis ab Irregularitate ;cum fatis sit , si exponat se in Irregularitalcm incidis te ob violationem Consurae per exercitium ordinis Sacri ; Nec habens multiplicem copulam cum eadem sorore Bertae in uxorem ducetidae, tenetur id exprimere ad O tinendam dispensationem in impediamento allinitatis orto ex copula illi cita : ita pariter si duas sorores ejuς dem Beriae cognovitiet , neque tenetur id exprimere ad obtinendam di L pensationem in impedimento amnit, lis : Quamvis enim non possit dicere , quod unam Beria: sororem cognoverit, quia sic mentiretur pos et tumen exponere, quod habeat impedimentum allinitatis Ortum ex copula illicita . Et ratio a priori eit . quia vinculum ex hoc , quod Oriatur ea multiplici titulo, eli solum cxtensive,.

non nitensive gravius. Verum Sancti. disp. a . , Pont. ,

Huri. , Pere E disp. q6. seel. 3. probabilius docent , ad valorem diipens tionis. requiri, quod exprimatur impedimentum ortum esse cx. duplici titulo quia tale impedimentum est i

tensive , non Vero extensive tantu iri

gravius . Verum quidem est, quod si quis pluries rem habet cum eadem sorore Bertae , allinitas , quae contrahitur, sit solum extensive major, quam

si sὰ mel rem habuisset ; quia tunc stilum datur multiplex commixtio e

162쪽

DE Dispensatione surre'titia. II

rundem seminum , ex qua oritur altinitas: Contra vero, si quis cognoscat duas sorores Beriae, tunc habetur multiplex commixtio seminum diversorum, atque adeo multiplex allinitas dive

se 1 ct idcirco impedimentum dicitur

esse gravius intensive . Unde qui rem habuit cum diversis sororibus Beriae, debet id exprimere , non vero qui pluries rem habuit cum cadem sor

re Beriae; sicuti nec qui pluries idem votum s emisit , aut qui pluries cum

centii ra celebravit .

VII. Qiiaeritur quarto ; An in impetratione dispensationis i per gradibus consanguinitatis , vel allinitatis . quando contracturi matrimonium inaequaliter dillant a stipite, debeat explicari gradus propinquior, an remotior , an uterque Z Verbi gratia , si

Patruus velit ducere suam nepotem , satis ne exponit impedimentum consanguinitatis , dicendo illam esse sibi

cognatam , seu conseimuineam in secundo gradu pRespondeo, universim satis esse, si explicetur gradus remotior , unde in casu adducto secundum se satis esset exprimere consanguinitatem in secundo gradu , quia Patruus , S Nepos in secundo qradu conjunguntur. Quamvis autem noc sit univcrsim verum ,

tamen de facto in reliquis tantum gradibus licitum est illos sic exponere, non vero in casu adducto ; quia ex inotu proprio Pii V. ad valorem dic pensationis exprimi debet , si alterdi:tet a stipite in primo gradu . Unde sequitur , quod si alter distet in

secundo gradu , alter in tertio, satis sit explicare tertium ; si vero alter dustet in primo gradu , alter in secundo , ut Patruus, & Nepos, non satis sit exponere conjunctionem in secundo gradu, sed dubeat primus graduS Patrui explicari VlII. Quaeritur quinto; An, si quis post copulam habitam cum consanguinea imperect dispensationem ad

contrahendum cum illa matrimonium ,

nulla facta mentione in petitione dispensationis copulae habitat, valida sit

dispensatio λRespondeo , Sanch. disp. a . cum aliis negare. Primo , quia stylus Curiae seri , ut in petitione dispensati nis exprimatur incestus , ut sic tim re manifestationis arceantur homines a copula incestuosa . Secundo , quia copula illa expressa esticit, ut dispensatio concedatur cum quibusdam limitationibus , nimirum addita poenitentia , & majori compensatione pec

Sed Pont. , Rodriq., Henr., dc alii apud Perez probabiliter doccnt , dispensationem in casu adducto esse validam , quia neque incestus indiget dispensiatione ; neque jure aliquo praecipitur , ut exprimatur; Et praetcrea si exprimatur incestus, rcdditur dispen- Latio facilior, non disticilior. Ad primam rationem in contrarium respondetur, falsum esse, quod ex stylo Curiae incellus exprimaturr Quamvis enim multi sequentes primam sei tentiam illum exprimant ; multi ta-inen sequentes secundam sententiam non exprimunt. Adde, stylum Curiae ut ait Rodriq. ex inultis jurisperitis non obligare extra Curiam . nisi confirmetur decreto aliquo Papae . quod hic non habetur. Ad secundam rationem respondetur , quod injunctio poenitentiae , &majuris compensationis pccuniae Prinplere copulam expressam , non solum fiat in poenam copulae . sed citam ut facilius impetretur dispensatio ; ergo expressio copulae non retrahit, sed potius promovet dispensationem ἰ unde si reticcatur, non est invalida dispen.

satio .

Adverte tamen cum Percet, quod si in dispensatione a Papa obtenta addatur elausula illa dummodo non in

163쪽

16o G fio VI. tervenerit copula si talis dispens, tio sit pro foro interno, & copula

intervenerit, dispeis alio est irrita , cum sit conditionalis , S conditio non sit purificata; Si vero sit pro foro externo, & copula intervenerit quidem, sed non constet in ro externo , di Dpensatio est valida ; cum vere pro ro externo . & judiciali copulanon intervenerit.

IX. Quaeritur ultimo ; An commicsiones dispensandi in impedimentis

matrimonii expirent morte concedentis , re integra Respondeo, communiter Doctores docere . quod non expiret potestas

dispensandi cum personis incertis ; secus vero potestas dispensandi cum Persona certa. Ratio est, quia in primo casu potestas datur in favorem dispensantis, & ideo relate ad illum gratia jam est facta; unde morte concedentis non expirat : Contra vero

in secundo casu potestas datur in f, Vorem ejus, cum quo disipensandum est, dc ideo gratia non est facta, sed

facienda. Unde morte concedentis expirat, re integra, ex cap. Si cui, de Praebendis in s. Notat vero hic Suar. lib. 8. de legibuS cap. 3I., quod si Titio directe concedatur facultas, ut possit in impedimento aliquo dispensari ab Episcopo, morte concedentis facultas haec non expirat , quia est gratia facta ; dc idem dicas, si subdito concedatur licentia eligendi sibi consessarium Contra vero si concedatur directe Episcopo facultas, ut possit dispmsare cum Titio in impedimentis matrimonii, morte concedentis talis facultas expirat; quia est gratia facienda. Quod attinet ad reliquas licentias, &privilegia data adactus, qui non pendent ex actione alicujus Tertii circa privilegiatum, ut sunt licentiae' non jejunandi , laborandi die festo, celebrandi in Oratorio privato, audiendi SMArticulus III. crum tempore Interdicti , dicendum,

nunquam expirare morte concedentis, ut communiter docent ex praxi

Ecclesiae. Notandum praeterea , probabilem esse sententiam Pontii , & aliorum apud Perez disp. q7 sect. s. docentium, ad quamcumque licentiam. vel rescriptum, sive dependeat ala actione Tertii, sive non . censeri gratiam statim factam ex vi privilegii ante quem- cuinque cjus usum, si sit gratia spiritualis; Immo & in quacumque materia. nili jure sit prohibita, vel exce-ta: In duplici autem casu excipitur. rimo, in materia ambitiosa, qualis est beneficialis; nam in dicto cap. Siem deciditur, facultatem concessatri conserendi beneficia perBnis certis,& expressis expirare morte concedentis ; non vero si sit licentia conterendi beneficia perλnis incertis. Et ratio est, quia in eo casu est gratia facienda . in hoc vero est gratia facta . Secundo, in materia fori contentiosi, ex cap. Gratum, de Μιcιo delegati. Unde fit, non expirare morte concedentis licentiam concelsam dispensandi in voto, vel in impedimentis matrimonii, vel audiendi consessiones, Sc., sivC relate ad determinatam personam, sive relate ad per nas incertas concedatur ; quia huitismodi licentiae non peditinent ad materiam ambitiosam, seu beneficialcm, nec ad materiam sori contentiosii. X. Notandum demum cum Perea sect. 7. , quod gratia concessa ad beneplacitum concedcntiS morte concede utis expiret: Ratio est , quia cum mortuus non possit habere amplius beneplacitum, talis gratia per ejus mortem extinguitur ', Et

idem dicas, si ab ossicio amove tur , qui concessit licentiam ad suum beneplacitum . Quare si detur alicui determinato Consessario

164쪽

cuonam pacto liceat a Ius licentia audiendi confessiones ad beneplacitum concedentis, vel quain- diu ei placuerit, talis licentia expirat, sive concedens moriatur, sive ab officio amoveatur: Verum si omnibus

indiscriminatim Regularibus ea licentia detur sub tali conditione , tunc ne appareat irrationabilis, S injusta , non est ita interpretanda, ut significet, dari liccntiam, quousque ab i- PQ concedente revocetur ; sed dari eonjugalis 17 Ilicentiam quousque simpliciter a quolibet habente potestatem revocetur

atque adeo morte concedentis non expirat . Nec expirat, si detur licentia sub his terminis . Donec revocetur . Immo nec si dicat concedens rDo licentiam audiendi consessiones , donec illam revocavero; quia, ut expiret, requirit revocationem; atque adeo non satis est mors conceden iis .

De Usia, ac Debito conjugali.

AB stinendum esset ab hac quaestione , quae plurima fert, a quibus aures

pudicae abhorrent. Verum quia omnia Munda Mundis, ut loquitur Apostolus ad Titum cap. I. ; & quia Confestarii hac in re nosse debent, quae licita sunt, di discernere inter lepram, & lepram , hoc est inter moditate , & veniale, ut plurima peccata devitent; ideo examinandum Primo. Qua ratione actus matrimonii sit licitus p Secundo, Quando sit debitus p Tertio , agemus de iis, quae usum matrimonii impediunt. Quarto, de peccatishrxuriae, quae inter conjuges committi possunt.

ARTICULUS I.

Qua ratione actus coniugalis sit licitus rL Ob quem finem exerceri possit actus

coniugalis ρII. Vacat veniali culpa, iliam exercere ad vitandum periculum incontinem

III. Censilium sinum es eeriis temporibus ab illo abstinere. Et regularia ter es veniale post illum accedere ad Eucharistιam. IV. Potes aliquando licitus esse in E cissa actus conjugalis , Et tunc Ecclesia non polluistir. Aa polluiatur per effusionem feminis sacril gam , 'a non sit oceulia, ct satin ipso corpore Ecclesia. Para VII. V. Non tenetur coniux reddere debi: tum, quando alter es amens, aut

ebrius.

n. Ne ad visam quidem tuendam licitum es procurare seminis effusonem; quamvis liceat eam non im

pedire , dum in somnis coepit. VII. Motus sensualitatis fecundo primi sent venialia , si proveniant ex causa venialiter mala citra perlauialum consensus. VIII. Non resistere positive cogitationi bus, ct delectationibus impuris num sit mortale IX. Qui sene iusta causa exercer actio. Mes notabiliter in pollutionem im entes peccat graviter peccat verire leviter, si raro, O per accidens in illam snsuant.

X. Quacumque modicissima delectatiovienerea deliberate quaesita, ct ad

165쪽

i Ouastis VII. Articurus L mira non vaeat isthali culpa. XI. In quo disserat delectatio venere a a sensitiva non venerea λXII. In aliquo sensu admitti potest,

quod in re ex objecto venerea deis tur materia parvιtas ' non tamen in delectatione venerea.

I. Uaeritur primo; Quo fine exercendus sit actus conjugalis, ut licite fiat pRespondeo, juxta ea, quae diximus

quaest. 3. a. a. licitum esse usum conju.

galem , non solum ob prolis gener, tionem , & ad vitandam conjugis incontinentiam , squod est indubitatum sed etiam ad vitandam in se incontinentiam ; & ad sanitatem corpor

Iem aut recuperandam , aut con

servandam; dc ad conservandum amorem cum conjuge; & ob alium quemcumque finem extrinsecum honestum; ut communius docent Doctores: Non tamen ob solam delectationem inde capiendam: quod certe eulpa veni, ii non vacat, ut constat ex proposit. s. ab Innoc. XI. damnata . Ratio doctrinae est, quia actus conjugalis de se non est malus, ut est de hde; ergolicitum est eo uti ob finem honestum, sive ipsi intrinsecum, ad quum naturaliter est proportionatus I sive extrinsecum .' non tamen ob solam delecta tionem ἰ tum quia finis operationis humanae non debet esse bonum delectabile, sed bonum honestum; &abusius rei est, quaerere actum Prinpter deluctationem illi annexam ; cum delectatio sit propter actum, non e converso actus propter delectationem; tum etiam , quia delectatio annexa operi conjugali mentem absorbet, nec liberam illam relinquit, ut se ad

Deum conVertat.

II. Ex hoc autem, quod actus coniugalis mentcm absorbeat . ac veluti inebrici, docuit Sanch. lib. s. disp. 9.non vacare culpa veniali illo uti ad vitandam propriam incontinentiam. quando alius mediis possiimus stimulos carnis ledare: Sed communiter rejicitur: Hinc enim sequeretur, quod conjuges tenerentur sub veniali sejungi toro . quando non est spes gener, tionis ; cum enim tenerentur sub Veniali non petere debitum, idcirco e iam sub veniali tenerentur vitare peis riculum proximum petendi, quod ce te habetur in usu ejusdem tori . Et ratio a priori est; quia nemo tenetur vitare peccatum per medium persectius, quando potest illud vitare pe rmedium ex se licitum, & honestum ;cum non detur obligatio exequendi semper, quod persectius est ἰ ergo quamvis possit aliquis sedare stimulos carnis orationibus, & jejuniis, nihilominus ad id non tenetur, sed potest illos sedare usu conjugali, qai, ut diximus. de se licitus, & honestus est; atque adeo ob talem finem illo uti nulla est inordinatio. & nulla cutipa. Hinc Apost. I. ad Corinth. I, cum suasisset conjugibus, ut aliquam do ab uis conju3ali abstinerent ad vucandum Orationibus, subdit: Iterum

revertimini in idipsum , ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram;

Me autem dico secundum indulgentiam, uon Iecundum imperium. Quod si cutipa esset venialis ad vitandam incontinentiam uti tali medio, non posset Apostolus indulgere, ut ad illud revertantur Conjuse S.IH. Quaeritur lacundo; Quo ten pore sit illicitus actus conjugalis Respondeo. non esse illicitum diebus sestis, aut jejunii, nec die communioniS, nec quo tempore uxor est gravida, aut prolem lactat, aut men

1truum patitur, nec ante benedictiones nuptiales; quamvis conIilium sit iis temporibus abstinere e Immo si ex nimia carnis concupiscentia debitum coniugale exigatur, videtur , repulariter loquendo, esse veniale ad Euch

166쪽

Quonam pacto liceat actus eo ualis p I6rristiani deinde accedere , eo quod reddatur homo minus aptus ad diopolitionem ex divino praecepto requisitam ad Eucharistiam ob illam mentis evagationem . Pol et tamen linecuspa veniali communicare , si aut magna solemnitas, aut iubilaeum, aut, alia ratio exigat accessuin ad Euch

ristiam; aut sit conjux non petiit, sed reddidit debitum , vel si recto fine illud petierit causa prolis. IV. aeritur tertio; Quo loco Dctus conjugalis sit illicitus Respondeo , in loco publico, seu

coram aliis actum conju alem, & t,

erus impudicos inter Coniuges esse mortaliter illicitos. adhuc secluso standalo; cum graviter rationi ,. decentiae , & hone itati humanae dissonet ea coram aliiS exercere ; eo quod de se

graviter ad venerem excitent aspicien-

Dubium est; An in loco Sacro . veIbenedicto actus conjugalis sit illic, tus , & sacrilegus Anirmant Palud. , & Tolet , eo quod per illum Ecclesia polluatur. Nam in

cap. sinat. , de Consecratione Ecclesia dicitur : Si Eccles a fuerit cujuscumque semine, aut sanguinis effusione polluta. Alii putant, tunc solum esse illicitum, quando sine necessitate exercetur ;Videtur enim esse Ecclesiae injuriosus e At si conjuges longo tempore maneant in Ecclesia conclusi, possent ad

vitandam incontinentiam actum coniugalem exercere ς quia non videtur in tali casu prohibitus ab Ecclesia. Ita Sanch. disp. 11., AZor. , Avit. de

Censuris pari. s. dub. I. Verius existimo cum Pontio, &Perea disip. 4s. sect. s. neque esse mo

tale, si conjuges in Ecclesia copulentur sine necessitate ; nec Ecclesiam violari, aut pollui per actum conjugalem. Ratio est, quia nusquam id ab Ecclesia prohibetur, & in cap. cit

ubi dicitur, Ecclesia pollui per seminis estiisionem, sensius est de effusione seminis illicita; actus autem conjugalis non est illicitus: Sicut enim sola effusio sanguinis illicita, & ini sta polluit Ecclesiam, &est sacrilega. non vero effusio justa; ita sola effusio seminis illicita eandem polluit, & est sacrilega. Ratio a priori est, quia iuli actus habent speciem sacrilegii .

quibus ex conititutione Ecclesiasticassatutum est Ecclesiam manere pollutam , & reconciliandam esse; atqui nullum jus Ecclesiallicum statuit, locum sacrum pollui per effusionem seminis maritalem , ut late ostendit PereZ loc. cit. Solum enim polluitur Ecclesia per estusionem seminis ex se illicitam, quae sit peccatum mortale ,

& quae sit publica ; idest quae ipsa

confessione Rei in Judicio , vel evidentia facti in multorum notitiam de

venit : & est quali diffamata Ecclesia, & denigrata ejus reverentia, ut communiter docent cum Vasq. r. se cundae disp. 98. ,. Tolet. , & aliis. Etenim sicut ob occulta crimina non

potest injungi poenitentia publica , ne delinquens injuriose diffametur; ita nec Ecelesia potest pollui ob delictum

quodvis Occultum; quia eadem inconvenientia sequerentur : Si erg' duo, vel tres , vel pauci homines scirent pollutionem in loco Sacro admissam.non per hoc talis Ecclesia deberet reconciliari, nec peccatum illud haberet rationem Sacrilegii.

Adde, pollui Ecclesiam per talem actum publicum factum intra corpus Ecclesiae, non vero in Sacristia, aut in Cellis, seu Tribunis, ex quibus Principes, qui domos habent Ecclesiae coniunctas, audiunt Sacrum, ex Sancti. lota citat.

V. Quaeritur quarto An actus conjugalis sit illicitus tempore amentiae pRespondeo, quando ambo conjuges

sunt amentes, separandi sunt, ne carinnaliter conjungantur; & peccat mor-

167쪽

ialiter, qui eos ad copulam incitaret. Ratio est, quia concurrcret ad evidens periculum malae educationis prolis ; siquidem ea careret parentibuS, a quibus educari posset; Praeterquam- quod facile sequeretur abortus et Si

tamen alter tantum ex conjugibus sit amens. licitum est alteri sanae mentis petere ab illo debitum; nunquam tamen tenetur coniugi amenti debitum

reddere; quia subjcctum incapax usus rationis est etiam incapax tam usuS dominii, quam ipsius dominii, quod supponit libertatem physicam ; atque adeo invalide debitum exigit cum

debitum exigere sit usus dominii. Prinpter eandem rationem non tenetur

coniux reddere debitum alteri conjugi ebrio; Nisi tamen ad vitandam

pollutionem, aut aliud grave damnum aliquando per accidens teneretur. VI. Quaeritur quinto ; An aliquando sanitatis causa, vel ad vitam tuendam, liceat procurare seminis effusio-ocm , distillationem , aut alterationem, hoc est notabilem commotionem spirituum vitalium generationi deservientium; saltem . si id fiat per media licita eo fine assumpta. Respondeo , certum esse , quod nunquam id liceat ' immo quod semper sit peccatum i mortale ; cum dicat Apost. I. ad Corinth. 7. Neque fornicarii , neque molles Regn/um Dei possidebunt. statio communis est, quia in-

tantum ad sanitatem, vel vitam lucti

dam licitum est mittere sanguinem,

siccare manum, brachium, testes, &c.

quia cum haec sint partes individui, conveniens est in bonum individui ea

ordinare, & velle, ut ea potius, quam totum Individuum pereat : Contra vero semen non est proprie pars co potis, nec institutum ad bonum imdividui , s ed ad prolem generandam,& propter naturae propagationem unde solum ad talem finem ordinari potest, non vero ad Vitam, aut

nitatem tuendam.

Huic rationi additur alia enicacior: quia scilicet in estusione seminis talis delcctatio suboritur, ut si semel admittatur in aliquo case eam csse licitam gratia sanitatis, vel vitae, esset e videns, ac summum periculum, ne

homines passione excaecati passim id sibi licere persuaderent. Unde Iuxuriae vitia adversus commune bonum pullularent; quibus ut natura obviaret, jure merito talem actionem nega Vit , etiam ad vitana tuendam. Quod tamen non militat in amputatione reliquorum membrorum I eo quod dolor maximus inde consurgens c iam a neccilaria, nedum a prodiga amputatione mertit. Sicut autem non licet procurare seminis effusione na extra actum cou

jugalem I ita nec licci procurare commotionem notabilem spirituum vit,hum senerationi, seu semiuis ciuilioni deservientium; quia talis comm tio , seu alteratio est inchoata quaedam pollutio, S. ad pollutionis consummationem esciatialiter ordinatur. Eodem dicas de distillatione, quae per se co juncta cst cum notabili eorundem spirituum vitalium commotione . Solum

licitum: est, ut notat Salach. lib. 9 disp. 17. , ubi pollutio est in naturali fluxu, & in somnis capit, illam non impedire ob morbi periculum, cestante periculo consensius in delectationcm quia hoc non esset procurare, sed pati pollutioncm . VII. Quaeritur sexto ς An saltem motus sensualitatis aliquando culpa

vacent pRespondeo , certum ess e, quod motus primo primi, sive sensualitatis sint , si vc iracundiae , Sc. nota sint peccata ; cum in nostra potestate non sint: Motus tamen secum

do primi, qui scilicet praevideri, &caveri potuerunt, neque sunt peccata, si Provcniant ex causa habcnte Disiligod by Corale

168쪽

uuonam pacto liceat actus conjugalis 3 Issaliquam honestatem, vel utilitatem;

ut quando proveniunt ex auditione peccatorum turpium in consessione, Sc. quia sunt nobis connaturales, Sin nobis facile oriuntur ex infirmitate naturae : Secus vero si proveniant ex causa nullam habente utilitatem, &honestatem; eo quod repugnent rationi, dc incitemi ad ulteriorem libidinem : Sunt tamen solum venialia peccata. si proveniant ex causa tantummodo venialiter mala, in qua praevideri, & praecaveri possunt, ut quam do proveniunt ex verbis, ex lectione, vel aspectu curioso ; dummodo non intendatur delectatio venerea, nec sit

Periculum consensus in illam . Ita Vasq. , Henr. , & alii apud Bonac. hic quaest. q. punct. 7.

VIII. Dubium es , An peccet mo talltcr, qui negative se habet circa tales motus sensualitatis, non impcdicia do, nec reprimendo illos, quando facile possimi reprimi , animum alio divertendo, ctiam sine ullo genu, aut motu corporis exteriori 8 Et idem quaeritur de cogitationibus, ct delectationibus illicitis. Respondeo , communiter Doctores

docere, esse peccatum mortale non

resistere positive motibus , cogitationi-hus, de dulcctationibus impuris. Ratio est, quia in moralibus quodcumque VoluntaS non respuit, censetur i,

Iud admittere per consensum interpretativum, perinde quasi illud pomtive vellet; atqui positive vclle tales

siam est peccatum mortale ; ergo etiam negative se habere circa illos, &non resistere positive crit Peccatum

mortalc.

Verum Pilapud Tamb. lib. Io. in

Decal. cap. a. putat cum Cajet. , Na-Var. , Tolet. probabilius esse, quod non sit mortale illoS turpes motus non

reprimere ; dummodo absit periculum pollutionis, aut ulterioris consensius. Ratio est, quia cum huiusmodi motus sint naturales, & difficillimum sit

omnes omnino coercere, sequeretur,

quod nostra fatus esset expolita periculis evidentissimis , si teneremur tales motus positive reprimere; hoc autem non est credendum de divina bonitate; ergo dicendum, quod ad id non teneamur: Aliter qui, Verbi

gratia, decumbens videret hos motu Sconsui gere, deberet a cubitu abstinere, immo surgere, & aliquando se verberare; quod videtur durissimum.

Praeterea quilibet deberet eorum causas removere; unde ne tales motus

excitentur. deberet sub mortali abstinere a colloquio, & aspectu sceminae ; quod communiter non admittitur. Haec Pal. , qui tamen fatetur cum

communi esse veniale tales motus non reprimere, cum possis, nec eracusationem habeas, cur non reprimaS ; quia negari non potest, motus hujumrodi elle de ordinatos , & ad copulam incitare : Praeterquamquod facile adest periculum ulterioris conissensius ; praesertim in iis, qui in hac

materia sponte opiniones liberiores volunt sequi. Excusatio autem stilibciens non reprimendi positive esset, si actio illa, quam omittere deberes,

ut reprimeres, sit tibi, vel alteri necessaria, aut utilis; ut est audire comsessiones, mederi, studere , urbane loqui cum foemina , equitare, Sc.,

haec enim, & similia licent, etiainsipraevideatur secutura pollutio, dummodo non intendatur, nec sit periculum consensus. Dices: Exercere operationeS, quae notabiliter influunt ad pollutionem . vel commotionem spirituum,secundum se eis mortale ; ergo etiam non reprimere spirituum commotionem ;nam id praesertim in naturis calidi ribus ) est virtualiter eos acceptare,& velle caulam notabiliter influentem in pollutionem. Digiti Corale

169쪽

Respondeo, concesso antecedente . negatur consequentia . primo, quia 2rmittere non est acceptare , aut con-entire; secundo , quia qui positive

acceptat tales motus, vult causam notabiliter influentem in pollutionem ;& ideo mortaliter peccat Contra tamen qui negative se habet circa illos. non vult, quod notabiliter in. fluant in pollutionem; quia hujusmodi motus si non acceptentur positive, non influunt notabiliter in illam; ergo quamvis sit culpa venialis, illos

non reprimere positive,. poterit tamen non esse mortale.. si absit perticulum consensus, quod in re tam I

brica non est facile declinare. IX. Quaeritur septimo An semper

sit mortale dare, vel non impedire causam pollutionis. distillationis, aut commotionis notabilis spirituum vita- Iium ad generationem deservientium Ante responsionum praemitto ,. duplicem dari causam pollutionis ; Αlteram, quae notabiliter, & per se in illam influit , ut est cogitatio vehemens de concubitu; Ac ex Sanch. , & Less. apud Tam b. lib. I. cap. 3. S. v quaelibet alia actio peccaminosa mortaliter in genere luxuriae, ut sunt tactus, turpiloquia, oscula, aspectus, desideria, de alia huiusinodi , quando sunt peccata mortalia θ Datur Praeterea altera causa pollutionis per accidenS, quae non infiuit notabiliter in illam ; ut est cibus , & potus superfluus . & aliae actiones , quae in genere luxuriae sunt solum peccatum veniale; Verbi gratia, lectio curiosa, ct vana turpium, turpiloquia, reprae-kntationes. cogitationes , desideria ,

tactus . & alia hujusmodi , quando

sunt venialia, sive ex indeliberati ne, sive aliunde . Quare tactus levis manus ex joco . & vanitate. loqui

Verba amatoria, videlicet. Cor meum, Anima mea, ad Amorem v num, non tamen libidinosum comis rilaurus L.

ciliandum c ut notat Dian. pari. Miract. IS. resol. 3I. ad pollutionem nonnisi per accidens, & raro insinunt; cum sint peccata venialia , si adiit periculum tam Proprium , quam iulius , ad quem verba diriguntur: Et idem dicas de potu calidorum, necnon de ebrietate. Sc., quae quamvis sint mortalia, cum non sint moris talia in genere luxuriae, non dicuntur notabiliter , & per se influere inpollutionem ; Unde si ex iis praevide

tur secutura pollutio . & non intendatur ,ne c sit periculum consensus , non erunt nisi peccatum veniale contra castitatem, ut mox dicemus . His it, que praemissis Dico primo cum communi apud Tamb., & Dian. loc. cit. Quoties cum voluntate deliberata absque urgenti

necessitate, aut magna utilitate exedicentur actiones ex natura sua turpeS..& notabiliter influentes. in polluti nem ,. seu per se icndentes ad aetiis Venereos excitandos, totieS peccatuvmortaliter , etiamsi non intendatur

pollutio praevisa, sive in somnis, sive in vigilia secutura . Ratio est , quia

qui deliberate vult causiam , Vult et iam effectum necessario , vel quasi necessario inde provenientem. Dixi tamen , sine urgente necessitate, vel rationabili utilitate; nam si quiS , vombi gratia, medeatur partibus verendis , cxcusatur a culpa, quamVis prae- videat inde pollutionem secuturam . dummodo illam non intendat , nec sit periculum consensuS. Dico secundo; si sine necessitate , vel rationabili utilitate exerceas actiones leviter, & per accidens in pollutionem influentes. etiamsi illam Prinvideas , peccas istum venialiter, dum modo non intendas illam, & abfit periculum consensus.. Ita Vasq. ,. Salι. v. Lisi , Bonata, Henr. apud Tam, α& Dian. loc. cit. Ratio est , quia in- tantum pollutio volita in causa eiuurar Disitici

170쪽

Quonam pacto liceat actus conjugalis 67 mala . inquantum est mala ipsa camia; sed causia pollutionis , ut suppo nimus, est solum mala venialiter, faltem in senere luxuriae I ergo talis etiam erit pollutio sequens , sive insomnis, sive in vigilia . Praeterea, ut loquitur Sanch. lib. s. disp. M., obligatio vitandi pollutionem in causis , quae per se , dc proxime non ordinantur ad illam , non est obligatio gravis ἰ eo quod non imputetur ad peccatum id, quod per accidens sequitur; cum operans illud potius paetiatur , quam agat. Hinc excusatur a culpa, etiam veniali, exercens operationes per accidens in pollutionem influentes, si h na fide illae appareant necessariae . vel utiles ; immo etiam solum comm dat sive Animae, sive Corpori. Unde

studere, audire consessiones , cubare tali situ commodo, equitare ad recreationem , vel ad negotiandum, stulari iuxta morem Patriae, ne inuria

hanus videaris , loqui cum foeminis Caute . vel etiam amicabiliter sine prava intentione, ne venialia quidem peccata sent, etiamsi in iis praevidemtur pollutio secutura citra periculum

consensius .

Quae diximus de causis influentibus in pollutionem , dicas de causis i fluentibus in distillationem, & in commotionem spirituum; quia commotio spirituum est praeparatio ad polluti nem , vel distillationem, & distillatio

ut plurimum cum voluptate fit, minori tamen, quam fiat pollutio; Quod si sine ulla prorsus delectatione libidinosa contingat, non adest obligatio tollendi ejus causas; ut iidem Doct res docent apud Tamb. X. Quaeritur ultimo; Utrum invenerea delectatione detur materiae pa vitas, quae a mortali excuset pRespondeo, docuiste nonnullos

pud Mendo in Statera dissert. s. quaest. x. dari aliquando parvitatem materiae in re venerea: Verbi gratia, si quis

procuret levem aliquam distillati nem . vel spirituum commotionem , aut si ob levem delectationem c a natem legat libros obscaenos, auto staene loquatur, alios tangat, Oscule

Communissima tamen sententia d

cet , In re venerea 'uamcumque m O-

dicissimam delectationem deliberate quaesitam , aut admissam esse Peccatum mortale . Unde Pater Claudius

Aquisiva, & deinde Congregatio IX.

decreto IX. praecepit in virtute Sanctae obedientiae, ne nostri contrariam sententiam docerent et Praeterquam

quod multi apud Mendo in Epitome

V. Luxuria putarunt, contrariam senintentiam a Clem. VIII. damnatam es.se : Et ratio doctrinae est, quia quaelibet delectatio venerea ex se Ordina tur ad copulam , a sua suain malitiam desumit, & est incitativa ad maiorem delectationem, cum fiat ex nam tu seminis, de commotione spirituum vitalium generationi deservientium ergo quaelibet modicissima delectatio enerea est peccatum mortale; Sic

ti enim qui positus supra praecipitem, S lubricam viam , si vellet quatuor tantum passus descendere, &non amplius, exponeret se periculo manifesto ruendi in praeceps, ob summam disticultatem sistendi gradum in proclivi; Ita qui quaerit, aut acceptat

quamcumque modicam veneream deis lectationem , amat periculum mania

sellum labendi uiderius in maiorem delectationem, ob summam dulicultatem sistendi gradum in via tam lubrica , di praecipiti; & idcirco mo

taliter peccat: Nam, ut ait Script ra , sui amaι periculum , peribιι - ἱLD ; Et propterea oppositam sente tiam Verricelli apud Mendo in statera vocat omnino improbabilem, temerariam , scandalosam, ac sorte Sraviore censura dignam. Hinc proscripta Diuitigod by GOrale

SEARCH

MENU NAVIGATION