Sanctorum priscorum patrum vitæ numero centum sexagintatres, per grauissimos et probatissimos auctores conscriptæ. Et nuper per R.P.D. Aloysium Lipomanum ... in unum volumen redactæ, cum scholijs eiusdem .. Vitarum sanctorum priscorum patrum per grau

발행: 1554년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

VITA B. ATH AN ASI I

tiam passus. Veru deposcenti se audiri assentire nolebat, imo cum pendeum amoueri iuberet maiori cu fiducia nihil aliud qν episcopotu postulasse aduentu enarrat,iat Imperatore dc illis praesent ibus,quae passus sitis- set explanaret. Quia in rationabile esse Sc teporibus congruu annuens, has literas scripsit de circa finem epistolς in hic uerba subsequitur.Nain i per me fidele Christi seruia serae nationes Sc Barbarae, Deum veru tim sam S steria appel re S adorare didicerunt. Et vos qui eius diuinitati pro nobis a r sanctata surais ima ε-- debetis offerre mylleria nihil nisi quod ad contentiones inducat & odia, in osti μ f. - ct ut ueritis dicam, ad humani generis interitu operamini S conamini. Fellinate igitiir ad nos uenire quoniam uiribus totis statuimus operari, ut quc in lege Dei sunt,sine aliqua titubatione seruentur. Nec locum mala superstitio poterit obtinere, sacratissim s legis inimicis exterminatis penitus & contritis, qui sub sanctitatis figura blasphemias uarias,ac comtentiones iniiciunt.

Veru cum e Hierosolymis plures Episcopi ad propria remeassent,&Eusebius atq; eius coplices Theogonius, Mares, Patrophyllis Ursatius,

Valens Sc reliqui qui uix ibi remanserant,cu eiusmodi Imperatoris lit ras suscepi Issent,in agoniam deducti rescribunt,ut cu primu teporis cinmoditas dabitur,se aduenturos. Interea illis tardantibus,& cognita apud Imperatore Athanasii innocentia,ad Alexandriam illum cu laonore romittit, scribete etiam ad Alexandrinom ecclesiam falsa ac comentitia ea fuisse,quae contra suu episcopu Athanasium insimulata serebantur. Veru Arrius postquaapud Hierosolyma ab episcopis fuerat receptus, cturi

epistolis Synodi ad JEgyptii Jc Alexandriana proficiscens ex synodo,detestimonio Imperatoris, qui eius etiam fidem coprobare uisus luerat, ad comunione se recipi petit. inlae res non parua quide per Agyptu tota, dc Thebaidam ac Libyam comotione excitauit, at etiam multouesti, leuauit ani mos qui sententiam synodi reuereri uidebantur. QSod coportens Athanasius,dc magno dolore perculsus, iteru ad Imperatore cu sostinatione redire procurat ignificans et Arri j haeresim iteru per Alexadriam dc AEgyptia repullulare, ob quod ad Constantinopolim dc Arrius

ipse conuocatur. inii iter agens per comitatu ad Cesaream primu d uenit ubi Eusebium Nicomediensem Episcopu, dc plures ex coplicibus adesse presenserat.Et cu ipsis diebus nonnullis consilia iniret, noua cotra Athanasium calumniam ut ipsum sua sede depellant, machinantur. Et praemissus Arrius ad excusandum se Imperatori ipsi Costantinopoli in subsequuntur.Q ubus ab Imperatore uocatis, legestis synodi apud Tyrum diligenter interrogantur. At illi contra sacru Antillitem Athan sum iam calumnijs armati, in haec uerba responderunt.' Nos dc alij qui aderant in synodo Episcopi, piissime Imperator, non

tanta de his, quibus primu accusatus fuerat Athanasius discus ione sect- . . mus, quanta de subuersione altaris apud Mareothem, de ablatione cali,

cis, de librogi cobustione,quae certissima comentari js tellantibus ut uid e

182쪽

ΕΡIsCOPI ALEXANDRINI. ets

re poteris) coperta sunt,sed etiam de his quae cora pluribus episcopis cintra tuae pictatis uoluntate comi natu fuissse deprςhelisus est. Aiebat enim

prohibit uiu se frumenta ab Alexandria Collantinopolim ut statutum consuetumq; fuerat) solenniter deportari, hocq; audiuit se Adamatium, Arnobium, Arbethione & Petrii Episcoposcbpertu est,a quibus cu r prehensus fuisset, timens tum de hoc, tum de alias iudicium se subitum, aufugit. Haec S similia falsi sacerdotes Imperatoris auribus tallide ingerentes,ad iram illum atap surore contra Athanasium tantu impellere ualuerunt, ut chi apud Treuerim Galliaru urbe exilio deportari madaret.

Ex quo quis clare prospicere poteli, quantu insimulationes & caluniae, maxime si ab his, qui fide digni habiti sunt inserantur,etiam cotra innocentes ualeant operari. iniae res moestitiam toti pene Alexandriae, &IEmptioru Episcopis ac Libyae, qui modestiam cic sanctitate nouerant Athanasij intulit. itida tamen scribunt hoc ideo I inperatoresecisse ut ecclesiae per eius absentiam penitus unirentur, putans Athanasium qui Arrio dc coplicibus minime comunicare uolebat, huiusinodi ecclesiaruschisinatis causam esse, quo sublato facile uniri posse putabat. Ducitur ergo uir sanctus & innocens ob iustitiam per diuersa& multiplicia locorum interualla ad Treuerim honorificeq; a Maximino Treueroiu Episcopo suscipitur. Quod quide non paruu in eo exilio ei solatium assuit. Interim per AleXandriam, AEgyptii & Libyam debacchabatur Aseriana pellis at uim pariebatur uera religio. Constantinus uero Impearato cu trigesimu primu annu imperi j iiii ageret, aetatis uero sexagesimu quartu, apud Nicomediam in Achyrone suburbana uilla diem sui ctiis obiit: Et t* extremo uitae sue tempore ut scribit Hieronymus ab Eusebio Nicomediae epi scopo baptizatus in Arrianu dogma declina si ' Τ iuit. Causam uero dilationis baptismatis designas Theodoricus, ea ducit, ἡ 'quod in Iordane fluuio hoc se poste consequi peroptabat. Et tellamento si Ei;

confecto ires liberos suos, Constantinii scilicet nomine patris uocitatum Diuestri eae Damasi Constantiu & Constante, in successione Romani orbis lisitam scripsit, cr Himom, ab de magnu Athanasium ab eXilio reuocari,S in sede sua Alexandrina re retaris. Qisia poni.Eusebio pm uiribus dissuadente ut ide enarrat Theodoricus ius M o hic Acatur 14st. inio tepore quoniam qui de Constantius,cui Orientis regnu decre--Numediet Herat,praesens non erat,dicitur secrcte aduocat se presbyterii que a sorore 'comendatu supra diximus, S exinde familiariter habitu, atq; tradidisse hisὼτ Ma ο

ei testimentu quod scripserat, de obtestatus sub sacramento, ne ulli, nisi dogma Lili se ι Constantio cu uenisset,in manus tradere cui eunuchi,qui erant in pala- quidam ducti hoen otio fauebant. Atque iudicio de Imperatoris morte suppresso, usque ad Constantsi praesentiam, copressis multis noua tentantibus, res tutae into ''Nom silis, ubi graeci; mansere. Cu uero Constantius affuisset, depositu presbyter resti ' in alio, Cintuit. Cuius benefica gratia Imperator re i cupidus,ita ei deuinctiis est, ut qui cunctis imperare cup:ebat, ab illo sibi imperari aequanimiter patiebatur. Tomus tertius. Pars prima.

183쪽

VITA B. ATHANASII

-i Sed Eusebius qui apud Nicomediam erat, amplam iam tcporis occasionem nactus, S principi per presbyterii iamiliaris esse his,reuoluere omnia atque irrita Niceni concilii gella conducere. si Athanasius ab exblio non reuocaretur,se sperans,ut haec consequi possit, presbytero utituriaministro,&Eusebiu quenda eunuchosuer palatii praepositu, imperatoris intimu in Arriana callide suasere perfidiam. Ex quo caeteri eunuchi eade sapere pauculo in tepore sunt illecti Nec his contenti,uXore Imporatoris cu eunuchis presbyteri artific is aggredientes,in Arrianu dogma

praecipitant.Quid plurat Poli paululum S ipse Imperator natura alias, ct animo regio dum his satis indulget,i perfidiam a peruersis decipitur sacerdot ibus.Ob quod eorunde suggellione, Arrium apud Alexadriam

comorante,statim Constantinopolim aduentare iubet,atque concilium

denuo congregari,ad quod illi ut plurimu conuenere qui Arrium atque Eusebium sectabamur. iniorum itudium praeuidens seneX Alexander Coni tantinopolitanus Episcopus, conabatur eoru audaciam S conatus reprimere S Arriu ueri Dei hollein execrabatur quippe qui fidei N, ceni concilii peruerse obsisteret. Verum cu iuberet Imperator episcopos nolentes Arrio acquiescere,inuitos cogi,d unciat Alexandro certa die Eusebius ut uel ipse Arrium suscipiat,uel f reniteretur.se ecclesia pulso ct in exilium truso alio eu suscipiendum dignoscat,cu ille ninne, quae adrire stationem ram constitutum intererat diem,sub is altari iacens,atque in oratione & l presbatione, vigilus chrymis tota peruigilem ducens, ecclesiae causana domino comendaban: hvmi ,σ qia cium; lux titillet exorta,nec tamen Alexander ab oratione cessaret, Euxm De M te' ses,uis cli suis omnibus ilelut iis retici belli signifer domum Arrii matutia. ἡ nus accedit. Q uem propere sequi ad ecclesiam iubet, protestatur quod

Alexander nisi praesens acquiesceret expulsus cederet loco. Igitur omnium sit inina expectatio, quo uel Alexadri Perseuerantia, uel Eusebri, Arrisq; sententia declinaret. Cunq; cunctoiu animi essent

ut in tali re solet expectatione suspensi, Arrius ad ecclesiam pergens,

episcopoN dc populosv frequentia constipatus, humane necessitatis carm sa ad publicii declinat,ubi cu sederet,intestina eius atq; omnia uiscera in

secessus cuniculum defluxere. Itaq; in tali loco digna morte blasphemis, ct stetidi mortis exoluit. χiod postea in ecclesia nunciatu est Eusebio, atq; his qui una secum sandiu Sc innocente uirum Alexandrii, de Arrio recipiendo fatigabant qui superati pudore & cofusione discedunt.Tunc copletus cit sermo ad gloriam domini,que in oratione sua Alexander ad dominu proclamauerat, dicens: Iudica me domine inter dc Eusebii mi-ius S Arrii uiria. Sed haec ad praesens quidem paululum pudoris habu runt. Conuenientes uero inter se haeretici, ueriti ne forte si ut res gesta est integre ad Imperatore Constantium peruenisset non solum a persidia eo bin qua callide irretitus tenebatur abscederet,uerit S in auinores deceptionis sit seuerius aliquid de regia aut haritate decerneret,compinnunt per eunuchos, quos iam in perfidia deceptos tenebant, uti de Ar rumorte

184쪽

EPISCOPI)ALEXANDRINI. et

morte Imperator;fieri posset , composite S comiter nosceret, neque aliquid quod dei uindiciam indicare uideretur, audiret. insibus ita gestis decauia fidei, & pol simu in discussione cuiusdam libri editi a Ma

cello episcopo Ancyrae Galanae prosequuntur. Interea Alexander confectus senio,& plenus annis, trigesimo episcin patus sui anno nonagellino octauo aetatis suae, moritur, uir omni uuΘitute & sanctitate prasitus de quo &hoc aliud mirabile fertur. Conllai, tinum patrem cum semel Byrantium aduentasset, philosophi quidam

adierunt, exprobraules religionem n6stram, qua maiores eius Romani principes,ueluti fallaria Se inestem abiecerant, idq; se uelle coram eo, ct aliis palam episcopo AleXandro concludere. Ucrum Imperator licet nosceret Alexandrum huiusinodi uerboritin exercitatione ineXpertu,tum in uiri sancti tale confidens, iubet cum .cum philosophis certamen inire. Ille necessitate coactus S Deo fisus procesiit in medium. Et cum conuenissent ut unus ex philosophis csteris tacent ibus cum eo primum loqueretur,incipit Alexander in haec uerba:In nomine inquii domini Iesu Clitilli impero tibi philosophe, ne loquaris. inii nullis conatibus, omnium fere circunilantium experientia concitus,nisi post longam horam ex absolutione Alexandri, loqui potuit. Magnu hoc quidem miraculum S Alexandro dignum, nec ex ali)s philosophis quisqualia ausus est albquid contradicerc. Poli huius igitur Alexandri mortem, Paulus Constantinopolitan presbyter, a catholicis ordinatur episcopus. Quam ordinationem Imporator Conflantius aegre serens,non multo poli tempore Constantinopoli iuueniens,& ex complicibus Euseba Concilium congregans,Paulum Eusebium Conllaiitinopolitanum secit episcopi sede sua priuauit, Sc qui lain gloriosus in palatio ut alius Augulius incedes putabat Omnia Ier Eiuaucliorum medium ad situm polle essectum conducere, si ab exio At hanasium non euocari contingeret. Quamobrein totis conatibus clim complicibus suis,apud Alexandriam Arrianum constituere episcopum conabatur. Idq; fecisset, nili diuina pietas malignas eius Sc sequacium praesumptiones praeueniisset. Nam per id tempus Athanasius frotus literis S adiutorio Coni tantini itinioris, qui apud Hesperiae partes regnabat, Alexandriam reuersus, sedem suam cu iubilo dc gaudio pene omnium Almandrinorum,' totius AEgypti suscepit. Literae uero quas ad Alexandrinos Constantinus direxit, he si uita Victor Constantinus catholicae ecclesiae, populo Alexandrino Noputo uos ignorare dilectissimi, Athanasium magnu dii linae legis presbcatorem . pro tempore apud Gallias eX eo directum, ne crudelitas impi rum inunicoru eius sacro capiti cum periculo immineret, aut maligno rcallida inseitatione qua tunc temporis premebatur, detestabile aliquid pateretur.Et nobis iubentibus sic degit ut necellaria illi no deessent. V rum talis est eius pne larissimae uirtutis religio,& ipse tam diuinis fretus Tomus tertius. Pars prima.

185쪽

VITA B. ATHAN ASII

solatii ut seminς casus etiam molestiores magnificentissimo anImo do

piciat. intem cuin beatae memoriae Costantinus,pijssiimiis ritur meus, tuae sedi relli tuere proponeret,si morte praeuentus nectiliuit,consequens sitit me uoluntatem diui Imperatoris nostri implere.illum ergo licet de separatione sua moestissimi tamen ad propriamsedem, ad uos eius oves remittimus, nec unquam tanti uiri imago sacratissimumq; eius nomen, de nolim pectore labi poterit in sternum.Diuina prouidentia uos custodiat amantissimi.

Recepto igitur in sede sua Athanasio episcopalia tractabat, Sc populum praedicationibus & exhortationibus ad seruandam recta in fidem de puram mentem exhibendam Deo, singulis pene diebus instruebat,nec

quicquam ex his omittere uidebatur, quae ad pastoralem cura pertinere poterant. Nam scribebat etiam frequenter ad diuersarum urbium episicopos suadens fidem rectam seruare,& Arrianorum impietatem det Dari ut est illa epiliola, qua ad uniuersos catholicos in hic uerba direxit.

Omnibus ubique fratribus uerae fidei salutisq; amulis, ct his qui per AEgyptum,& Syriam,& Ciliciam ac Phoenicem, S Arabiam sunt O thodoxis episcopis, Athanasius & qui meo sunt episcopi in domino lalutem. icunque impietatem inlpicitis insurgentem, imminentenim pietati, Peraperias uocum nouitates, S per simulationes subdolas, pedique seditiones ac tumultus seetidos, plagasq; Sc uulnera & ncces, debetis Meluti ex tempestate quadam ac turbine lubtrahi, salutisq; fidissimam occupare ilationem,ut neque illis impietate iungamini,qui sancte trini ratis unam ueramq; deitate irritare prouinunt, a patre diuidunt filii atque a filio secernunt spiritum sanctum. Neque illorum turbidis motbbus , sceleribusq; misceamini. Ita enim & nos saluti uestrς consulentes. S eoriun qui nobis obtemperant,diutius iam apertam. Arrii impietate. eorumq; simulatione, qui fictis uerbis simpliciores quosque decipiunt, arguere non desistimus, atque ab omni illaru temeritate separamur limgentes,quq ab illis impie in deum admittuntur,quia nomen sanctu blast, hemantium linguis exponunt, timusq; seruari in uobis, S in his quilini uobiscum fidei rectae ac modet lae conuersationis normam, uosq; id idem sacere hortamur, quodq; iam idem arripuistis institutum, S qui huiustemodi zelo nondum excitatis estis, aut Christianam religionem destrui ab his minus aduertistis,& astu callido diabolum ecclesiam oppugnare,ac ueluti nauem submergere non intellinistis. Quod si etiam ad nos stritare,nobiscumq; de his rebus tractare uolueritis, libentissime si

scipiemus unanimitatem consensumo; ucstru fiatres uationum q; coim sortia quantalibet locoriam intercapedine dissiparemur, fraternitati ii

strae significantes Quia & si pellis hsc iam cuncta occupare uideatur,t men in plurimis populis perieuerat apostolicae fidei bonit,atque in multis episeopis,licet populum quidam partim iii, partim uerbis fallentibus tenean Sepiscoporum multitudo,tum ob corii metum, qui in urbibus

186쪽

potentiores sunt, tum proptet tanta simulationem ea quidem quae sentiunt,imprimunt:quae uero non sentiunt,ssimulant: quippe qui nunquaistis nefariis dogmatibus dedere manus, paucisq; tantii uerbis eXPresiam ueritatem norunt: quod scilicet neque creatura Dei Deus, Deiq; filius esse possit neque spiritus sanctus inter creaturas numerari Deiq; apparitionem non creaturae alicitius aduentum suscepimus . Neq; enim in aduentum serui credidimus diuiniq; spiritus gratiam suscepi naus, Per qua etiam Dii efficimur,& tepta Dei sumus.Haec enim paucis licet pressa omnibus Christianis aperta & cognita sunt: luippe quae praedicatam ab

initio ueritatem fidei continent,in qua permanentes aeternas excipimus

spes.Nostrae igitur fidei symbolum consubstantialis est trinitas,Deus u riis homo ex Maria iactus,&qui his non congruit, anathema sit. Haec ienim S magnae Nicenae Synodi continent scripta, consubstantiale patri esse filium,& spiritu cum patre & filio conglorificari, Deum veru Dei

filium incarnatu esse,passum esse,ac resurrexisse, & in coelos ascendisse. ac inde uenturia in iudicem uiuorum & mortuorum.Cui gloria in s cula siculorum. Amen. Interim Arriani qui apud Alexandriam degebant, quotidianas contra Athanasium seditiones concitare non cessabant, ut occasionem praeberent Eusebio S complicibus,rur in contra eum malignandi,nec minus diuersas in populo seminare Zizanias omni fraude procurabant. Aliquando etiam mentietites, aliis persuadere conabantur Antonium minnachum uirit sanctissimu ita se in Christi fide tenere S credere. inioru

pietatem ipse Antonius admiratus ut in eius uita refert Athanasius & iusti doloris ira comotus, rogatus ab episcopis δc uniuersis fratribus. AleXandriam descendit ibit Arrianos sermone publico condenauit,ublimam hanc esse haeresim Sc praecursorem antichristi affirmans. Praed, cabat in populis filium Dei non facturam, non ex ullis existentibus, sed propriu filium unius cu patre subflanti impium elle dicens: uel mente

concipere,quando non erat, cum uerbu Dei semper patri sit coaeterniis.

Vnde aiebat: Cum Arrianis sit uobis nulla is coniunctio. inimam societas lucis ad tenebras uos filium credentes, Christiani estis: illi uero μ' filium qui eae patre est, creatura dicentes,nulla, interuallo a gentilibus f parantur: inliserii ierunt creaturae Potius qua creatori,qui in DeuS ' iis .i , Enedictus in secilla.Ipsa mihi credite,irascuntur clementa, & omnis contra Arrianum si rorem secundum Apolloli dictum congeinistit cre tura quod sibi dominum suum,per quem inunia, ct in quo omnia ncta sunt uideat aggregari.

Haec tanti uiri proicatio ut proato libello prosequitur Athanasiis

ex primi non potest,quantum ad fide populum roborauerit. Laetabam tur quippe fideles, hostilem Christo & inimicam haeresim anathemat, rari ab ecclesiae columna . Nulla tunc aetas, nullus sexus domi remansit Taceo de Christianis, pagani, & ipsi idolorum lacerdotes contiolabant, Tomus tertius. Pars prima.

187쪽

. VITAE R A TUA NAS HI '

dicetnes: Vada iniis ut hominem Dei uideamus.quia hoc apud uniue sos erat nomen Antoni, Ambiebam quoque saltesimbriam uel li menti eius attingere,inultu sibi S tactum prodelle credentes. Et subdit: Quot tunc diabolica oblidione & uartis infirmi tat ibus liberati, quot et ia simulacris erepta sunt si lia,quanti ab errore getiliu in retra ti, noliro itincti sunt gregi Tanti certe, ut paucorum dierum ex idolorum superstitione

conuersio omnem per annum credentium conuocet turbam. it . 1 .

Haec in pr fato libello ut diximus de Antonio retulit Athanasius.

Cum quo magno Dei glutino deum ius iuerat. N ei pallium donauit, in quo corpus pol lea Pauli primi eremitae religiole i pie Antonius obuolluit. Nam ut Hieronymus in uita , qua de ipso Paulo descripsit enarr/t: Cum per octoginta quatuor annos Paulus degillet in deserto nec uiuentem homine aspexistet, anno scilicet aetatis suae centulinao,diuiua iuspiraratione ab Antonio copertus, ct daem resolutionis suae inflare enarrans, de ipso Athanalio in huc uerba mentione sucii: innui bru quatio Amtoria perge, ne sit nioletium, S pallium cluod tibi Athanalius dedit, ad obuoluendia corpus meum deier.Et subdit: Stupet aestus ergo Antonius,1

ruod de Athanasio & eius pallio audierat, quasi Chrithim in Paulo itinens,& in pectore eius Deu uenerans ultra respondere nihil ausus est. . Per id fere tempus Conit uinus bellu Conl tanti fratri suo inferens, iuxta Aquileiam ab se tertio anno regni sui occiditur. Verii dum Ianta cura grege Clinili Athanalius palsseret, Eusebius S complices liuore Scodio colatra eum conciti,neque palliemes se in coeptis demicre uictos,in- nouant iterum contra Athana sui in bellum Sc ducem unum, stilicet Porinthium lia luunt, qui Heracliae' dicebatur epis opus, ct inter alios et quentior uidebatur, ut Athanalium coram principe insimulat e debeat,ollendatq; per cius reditum,standala plurima sui gulis diebus exoriri, de non ibi uin conquallari eius literis Aguptiun, totam Palestinam iam de Phoenicem, iucinarii prouincias penatiis conturbatas esse. Insuper nec illum sedem Alexandrinam iuste possidere, quin praeter episcoporum sententiam, reuersiis ab exilio illam tantum modo sua authoritate rec perit, quod eX canonibus prohibetur quos illi cos erant:Ne minori epibicoporti numero qui, in sede reponi possit, ex qua deiectus fuerit. Q u bus do limitibus Imperatorem lacessentes facile ad suam prauam uoliaim

latena conduxerunt,& suadere curauerunt, ut rursum AleXandrina coclesia Attianasius pelleretur. Et ut illi omnem defensionis uiam praeclu- derent per literas primu conati sunt cum apud Iulium Romanum pon-s; pMter M. ponit si tisicem de huius inodi calumni insimulare. oi sent tym . . inita pi sentiens Athanasius, non minus ipse innocentiam suam celebra v d fendere conabatur. QIiamobrem Itilios ad quem , ut Metaphrast is a istis , . i. in uita Athanasi , dc caeteri Graeci Ecclesiasticam hilloriam destribet μου hullas G. .l ,enarrant,Obscdii Propriae dignitalcm,ut uerbis eorum utar, ccclesia' is db in omnium iudicium spectabit. Nec ιτ praeter Romani pontificissententiam

188쪽

ΕΡIsCOP I ALEXANDRINI. si

sententiam concilia celebrari oportere,sacros is canones imitatus, ius sit Eusebium, Theogoniurna heodorum,Berinthum , dc GPteros com- Plices , una dc Athanasium ad is sedis suae praesentiarii conuenire, ut m l si si AEnt

disserentiarum inter se iudici uiri apud sedem Apostolicam proferatur. TEt eis certum condecentemq; statii it terminii, in quo si adeste comem- -. . ι 2

nerent, iustu ipse in tanta causa prosequeretur iudicium. Veruntamen contemnunt. in praefixo termino cum assuisset Athanasius,calumniarianonuentores, tydi ueritatis inimici iac euocatione conlepra, formidantes id quod facile eule- euenisset, ne sua detegerentur mendacia, se a tali prosectione omnino tot Mi m-tiabitinuerunt.Nec aliam sus contumaciae causam reddentibus Iulius ela. yps pq - κῶ mPso termino, α o causam canonice discutit Sc Athanasium dis mitiua i sedis Apostolicae sententia, ab onmi criminatione innocentem fuissede' εἴ ha seMia , e clarat dc ab omni contra eu lata sententia, indemnem ait inaunein red- pende e risie, didit de sedi suae omnino restituendum indicit. ta Ater emari alias Contigit eo tempore dc Paulum Constantinopolitanum episcopum Romana se. ct alios quos lain si iis ecclesiis expulsos, ai Roma ad Iulium sititiliter dei ctionem baconfugille. mioru casus cum simili modo examinasset, &comperisset

eos in omnibus Niceno concilio concordare, incommunione sua Romae . .

suscepit, & ad eorum ecclesiastiteras dirigens, singulis Propriam sς ςm .i dii inuis chrirestitui mandauit. Nec non etiam ad orientales episcopos decretum suu T...

inittere curans, Athanasium Sc alios episcopos, ad ecclesias proprias re- ponsi, Grefugiam mittit. vi reuem,Sc sedes suas adepti, literas & decretu Iulii ad orientales epilcopos dirigunt. Verum haec impii homines sgre ferentes nullatenus patiuntur hos coquiescere, sed rursum illos euellere curauerimi. Nam per eos in iram concitus Constantius, ct in furorem pene contra Paulam deductu per Philippum uirum excelsum,Paulus ipse Daudu- lenter a sede sua iterum expellitur. Similiter nulla uia Eusebius Sc complices ferre ualentes Athanasiu in sede sua degere noua ac terribilia coimita ipsum iterum confingunt crimina,cuinq; apud Imperatorem inauditis criminibus ad inuentis insimulare nodesiliunt, usquequo humani

corporis brachium loculo delatu, Imperatori ostendunt, quod ab Athanasio excisum magicae artis gratia, de Arsenii cuiusdam corpore cons . mabant.Sed Scalia et plurima criminosa,simul de flagitiosa componunt. Quibus ex causis Imperator iubet conuocato item concilio apud Tyrum Athanasium condemnari,S de sede sua expelli.Nam Eusebius de complices quiescere non posse iudebantur, quousq: Niceni concilij sidε omnino subuerterent,qd consequi non posse putabant superstite Ath,

nasio quamobrem egerunt O Imperatore,ut sub occasione dedicationis ecclesiae admirabilis, quam apud Antiochiam Syriaeqninque annis ante morte suam construere inceperat Constantinus,ec anno quarto Imperii

Constantij pene completa fuerat,qui ut Hieronymus scribit dominicu

reum dicebatur, congregaretur concilium. Et ut liberius suas mach,

nationes apud Antiochiam exequi possent, episcopus Primum apud Tomus tertius. Pars prima, L

189쪽

VITA B. ATHANASII

Tyrum conuenire statimnt, & causas tractare Athanas j illumq; sede sua omnino priuare , ac uinculis&carceri mancipare disponuiu. Q io pacto in concilio apud Antiochiam celebrato, Nicenam fidem penitus

hibuertere cogitabant. Misio igitur ab Imperatore ad urbem Tyri uno ex comitibus de latere suo, qui episcopos congregaret, atque et lana adueniente Archelao, tunc quoque comite orientis, nec non & eo qui Plism ii prouiniciani gubernabat, Sc conuocantibus ibidem episcopos pro dedicatione apud Antiochiam dominici aurei, conuocatur Sc una At hanasii is, qui huius modi machinationes ignorans, pergit ad Tyrum. Interim loculus cum humano brachio circunsertur, crimen contra Athanasium distamatur. dc inuidiae horror non solum religiosas, sed Sc uiles animas pervadit. Is Arsentus,cuius brachium dicebatur excisum, lector aliquando Athan sj fuerat, Scobciilpam correptionum ireritus frequenter sese si ibtrax rat, citius latebras opportunas sibi ab huiuscemodi conuentu flagitiosi homines rati, initio compositi criminis, occultatum eum apud quenda quem fidis imuiceleribus suis crediderant, retinebant. Ad quem adhuc in latebris positum antequam qui conuenire debebant, congregarentur episcopi, ama peruenit, quid suo nomine criminis intentaretur, Ath naso. Et siue eum ipsa humanitatis contemplatio, siue diuina monuit prouidentia clam per noctis silentia euadens claustris peruenit Tyrum. Et pridie quam causae dicendae adesset ultimus dies, Athanasio sese Asesenius obtulit uti se rerum gestarum series haberent edocuit. Ille domi esse hominem nec innotescere curii de eius praesentia ilibet. Interea concilium cogitur, in quo plure, concinnatae calumniae conscii, imo pend omnes infenso animo praeiudicatoq; aduersus Athanasii conueniunt. Per idem tempus Paphuncius conses br, de quo supra in morauimus senio iam conseruis ad dedicationem se pergere putans aderat. Et simili modo confestoralius dictus Maximus, tunc Hierosolymo- .rum episcopus.At Paphuncius cum uidisset Maximum qui una secuminos so ooilo S poplite succiso, conscissor extiterat, pro nimia simplicitate nihil de scelere suspicantem consedille cuni Ceteris, quos factionis macula sociauerat, medium consessum adire non ueritiis. Te inquit o Maxime, cum quo mihi unum atq; idem consessionis insigne ell, cum quo mihi pariter mortale lumen est .ssiim,clariorem diuini luminis conciliauit aspectum: Te inquam non iis patiar sedere in concilio malia Ecce quomia. sancti gnantium, & cum iniqua gerentibus introire. Iniectaq; manu eleuans uiri cἔmunionem hη eum de medio eoru recessit,& Athanasio abinde comunione se sociauit. rex comm semper D Sed inter ini causa dicitur, & primo introducitur accusatio mulieris

cuiusdam, quae se diceret aliquando hospitio Athanasium recepisse, &abeo noctu nihil suspicanti uim corruptionis esse perpellain.Introduci ad hcc iubetur At hanasius, Sc ingreditur cu Timotheo presbytero suo,

inq; monet, ut post is mulier dicendi sinem fecisset , se tacente ipse

190쪽

EPISCOPI ALEXANDRINI. si

nil ea quae dixerat, peroraret. Timotheus conuersus ad eam, uere inquit mulier, ego mans apud te aliquando ac uim tibi ut asseris seciὶTum illa, ut mulierum se talium procacitas habet,obiurgans Timotheum,Tu inmquit mihi ut in secilli tu in illo loco maculasti castitatem meam simul &conuersa ad iudices obtestari fidem Dei coepit, aera se dicere. Tuin omnes ridiculo suo pudor habere coepit,quod tam facile tacente reo, factio compossiti criminis patuisset. Nec tamen permissi sfuit, ut iudices liab rent de muliere quaestionem,tam apud illos iudicandi libertas fuerat,qui

accusatores erant.

Hinc transitur ad aliud crimen, prosemirsacinus seculis inauditum. Hoc est inquiunt, ubi nemo possit uerboru praestigris decipi. Res agitur oculis uerbis cessantibus.Brachium hoc te aiunt, Athanas accusat excisiim haec Arsenii dextra quam tu quomodo, ues ad quos usus eXcideris, indicato . Tum ille, quis enim uestrum Arsenium nouerat, ut hanc ipsi iis dexteram esse cognoscatis Exurrexerunt aliquanti qui se dicerent optime scisse Arsenium, in quibus nonnulli erant absque conscientia. Orat dehinc a iudicibus Athanasius, ut hominem suum, quem negincium deposceret, iubeat introduci. Cumq; introductus esset Arsennis, eleuato eius uultu Athanasius concilio & iudicibus ait:Hic est Arsenius es eleuans eius nihilo minus deXteram,h c cli inquit etiam dextera eius,hcc est sinistra. Hsc autem quam isti offerunt manus unde sit,uos requietite.Tum uesut noX quaedam & tenebrς accusatorum oculis insiss quid agerent,quo se uerterent,nesciebant.Ipsum etenim esse Arsenium telles qui paulo ante scire se dixerant, confirmabant. Verum quia non iudicandi, sed opprimendi hominis causa concilium gerebatiar, fragor omnium repente attollitur, magis reum esse Athanasium , ct decipere ii

tuentium oculos acclamat ur, nec debere ullo modo ultra talem nomine

uiuere,factoq; impetu suis cum discerpere manibus parant.Sed Arch laus qui cum caeteris ex Prscepto Imperatoris concilio praesidebat, er Ptum eu eX discerpentium manibus,per occultos exitus eduXit, ac sugae admonui quae pollet commendare salutem. iacilium tamen mi suiu

conueniens, tanes nihil omnino depraehensum fuisset, ut confessum de tantis criminibus Athanasium condemnat. Et gella per hunc modum

ficta per orbem terrae mittentes, ad sceleris sui consensum Imperatore agente,csteros episcopos impulerunt. Hinc iam toto orbe profugus agitur Athanasius, nec ullus ci tutus ad latendum supererat locis. Tribuni,pi siti, mites, ercitiis quoque

ad inuestigandum eum mouentur, edictis imperialibus prcinia delatoribus proponuntur ; Si quis uiuum maXime, sin minus caput certe Athanasii detulissent, ita totis regni uirit,' si ustra aduersus eu cui deus aderat, certabatur. Interea sex continuis annis ita latuisse fertur, in lacu cistemae .no habentis aqua,ut solem nunquiderit.Sed cum per ancillam, qu sola

conscia dominorum officiis qui ei latebras p buerant,indicatus suisci, Tomus tertius. Pars prima. L i

SEARCH

MENU NAVIGATION