장음표시 사용
101쪽
92 CARO LI sCRIBANI merciis nudata, nobilitate exhausta, ingentia tamen videamus propensae in omnem munificentiam assectus documenta , in omnem merito
posteritatem, Regnaque,qua Sol lucet,itura. Addam:& finio hanc narrationem: csse in hac urbe tria& triginta minimum egentium domicilia,variorum liberalitate ciuium dotata. C quibus viginti quinque,eorum quos recensui, imp rio parent:aliorum vero quorumdam, reliqua. Quae dicta hactenus, tantum tangunt liboralitatem in notos urbe tota pauperes , dc qui
de Communi pauperum aerario non erubescunt, menstrua, aut hebdomadaria, aut diurna etiam
subsidia poscere . quales parte longe maXima sunt, qui e vicinis , aut remotiS etiam prouin-Ciis, a paupertate , tamquam ab irato mari, inportum hunc excussi. nam qui hic nati maioribus urbis huius ciuibus, perquam raro ad hanc publicam inopiae testationem descendunt. Ita sereBrabanti omnes. a quibus, vitam ante egestaS, quam egestatis nomen & confessionem extorserit. extrema pati, pane & aqua Uitam tolerare,
noctes diebus in laboribus i ungere, viri iuxta ac mulieres, & tenera prope de sinu proles, edocti. Vidimus 'me inualetudine graui fractos,animam
quasi egestatis indignantem, ante elicere, quam mendicabulam vocem: ram rigida illis ad stipem dextera, tam sortis ad perferenda animusa tam
102쪽
generosum peditas, & quod ante sanguine se s liet suo, quam aliena misericordia. Plerique proinde qui hic pauperes, aut e vicinis Prouinciis ad benignius hoc littus adnavigarunt; aut si hic nati, talibus maioribus nati , e quibus , imbibita longo usu seli huius verecundia animoque , plurimi
Vivunt teneriore supra maiores fronte: qui climrem postadeant, & duriore reliquis premantur pauperie , paupertatis nomen perhorrescant. Magna hic horum copia, quorum frequenter
erubescentiam ultronea beneficentia anteuertiastis. ita rum tantum egestati, sed & infirmitati occurritis & interdum etiam fallere kiuat, ut& habeat egens,nec aquo acceperit sciat:pulchro Arcesilai exemplo, qui: egentis: & dissimulantis N aegri puluino sacculum sit biecit,ut homoverCCundus inueniret potius quam acciperet. Hoc est dare . nam illa lenta , & inter diuites manuS pendentia beneficia,cum subduistis superciliis, & vixeXeuntibus verbis, ac malignis etiam interdum munUS datur,quam gratiam mereanturi' Illa grata sunt,& nonae merentur,quae parata, quae facile occurrentia, & ubi nulla morae nisii ab accipientis Verecundia. nam ubi magna intercedit deliberatio negationi inunificentia proxima est: adeoque, xarde velle, nolentis est y cum omnis benignitas,
ἔ si talis est,properet. Vt enim acerbi ssima crudelitas est,quae trahit poenam , & misericordiae genus
103쪽
- CAROLI SCRIBANI est cliboccidere: ita maior tantavi gratia est, cito vesi tib dare; oc benesicentiae qt dam g lnus,citon re. Iam haec tarda quorumdam in s dando deliberatio quid quaerit Z deleditam sors in laccipiente, ut dispic in quem cum fructu com
ferat,aut inmemorem, aut in relaturum. at -- i
gni animi est, non fructum beneficij sinui, sed l
ipsum; virtutemque adamare, ob irmatam, non
ob ascititiam pulcritudinem: & generosi, dari jheneflchobliuisci: ille decipi dignus est, qui de
recipiendo cogitabat cum daret. Sed indignus forte erit cui praepropere donabis. quam multi indigni sunt luce,& tamedies oritur; peraequante Deo beneficia fila probis ec improbis . non quod sine delectu ac sortuito dari velim; sed morosam
donatiui cu inflationem non probo. adimit gratiae plurimum,& extortam potius volutatem, quam vitroneam sapit. Quid haeresὶ redibit ad te, nedubita,quodcumque hilari promptoque exiit animo. Docuerunt id veteres non ineleganti symbolo: Cum tres Gratias, serores, manibus implexis, ridentes , iuuenes, virgines, Qtuta & pellucida . pinxerunt veste. Sorores. Vt enim hae anguinis,
ita qui dedit S accepit, beneficii nexu ac quadam civinculatione seroriu m induant anim um; & qui dedit, sibi dedisse arbitretur. Manibus implexis.
quod beneficiorum ordo, per manum transeuntis, ad dantem tamen reuertatur. Rident S.
104쪽
ANΤVERPΙΑ. 93vidantis vultus longissimh ab omni absit moro. sitate. Iuvenes. ut cum deceat beneficij mem riam senescere, dantem tamen obliuisci deceat; nec pati ut longa apud se memoria Consenestat. Pellucida veste. ut licet qui dat beneficia taceat, natura tamen se sua prodant, erumpantque foras
eo Clarius,&in OCulis plurium,quo qui dedit fortiori illa pressit custodia. Qui si secum reputet, beati sIimum esse, ac plane regium, imo Deo λmillimum mimquam vinci benefiotis;& illud, in
beneficiis optimum esse,dedisse;beneficium arbitrabitur posse dare. & tunc demum se beatum, cum aliquid dederit; cum imitatus Deum fuerit, qui semperdat,numquam accipit. Sunt ex hoCgenere in hac Republica non pauci, qui in ne.
Ciis hoc unum metuunt, prodi. Beati sio hoc silentio, non prementur aeterno. & Vt aliam non sperent mercedem, virtus ipsa magna sibi merces est di recti facti constientia. Et sane magnus in haCvrbe Campus est, magnae virtutiS; in qua, Vtidixi, ingens pauperum numeru Sest, a Varia eg statis tamquam fluctuum iactatione ad hunc portum properantium . nec fallit eos concepta spes : vetus enim apud vos, & a maioriim
omnibm exhaustos iam casibus, ommium egenos
Vrbe domo sectare: nullum hospitio prohibere arenae, lique vestri:
105쪽
96 CAROLI SCRIBANI nullum quamuis egentem arcere terra. Pergite. Manet caelo promissa merceS;
olycio nu mos certasse priores
Poeninat, cum tam potentem remuneratorem,Vltroneumque sponsbrem habeatis Deum, ignarum metiri, dolique fraudisque nescium, centupli hic redhibitorem , nec multo post aeternae praemiationis
Sermo. Fides in merbis. SErmo candidus. N ad exemplar orationis suae facere, & Viuere, a prima aetate docentur omnes. parci in verbis: nec ideo minus cogitant, edocti magnos viros remissius loqui;& quaecumque dicunt, plus habere fiduciae quam ostentationis. Et est sane oratio animi vultus:quq si multa est, & manufacta, ostendit illum non satis esse suum, non sincerum;& habere aliquid fracti. Non est ornamentum virile, ut concinnitas; sic multiloquentia. Nihil proinde in vestris praeceps. quod semel emissum, numquam reuoces. Ut enim in procliue labentes, non ubi voluerint gradum sistunt; sed quantum premit pondus, tantum feruntur: sic praerupta dicendi celeritas, non est in potestate hominis; nec satis digna viro:qui ponere Verba debet, non proiicere; ac instar undae siuaubter, non torrentis more e praecipitio fluere. nihil etiam
106쪽
A N T v E R .P I A. 97 etiam praeproperum, cuius postea poeniteat: sed praecogitata Verba sunt; & tamquam a maturo corde, calamo dictata. ubi dixerint, stat immota fides. Periclitantur opesῖ si fidem dederunt,nemo violabit: ita vel cum laditara , tenacissimae fideissint; ut Cum mori possint, fallere non possint. Nec quisquam, integra fama,datam fidem fallet. si fefellerit, nominis de fidei naufragium fecit. nec iam inter dignos Republica viros adnumeratur:
mortuum arbitreris,& tamquam Cadauer ab iratis fluctibus reieinim: aut tamquam fatali spongia e vivorum numero deletum. vivitque exinde inglorius in omnem aetatem, & transit etiam in posteros haec nota. AAimi robur.
Robur animi, quale vix in alia gente; discat
quisquis volet exemplo: neque enim aliter norit. nam fortia dicere multorum, facere pamcorum est. neque ut quisque robustior sermone, ita & opere est: cum fere modestissimus, Zc vemborum parcissimus, litissimus sit operis . ut enim Gubernatoris artem non ostendit tranquillum mare; exasperatum sit oportet, & quod in montes se attollat, frendeatque, frematque spumis inaestuans, quod virum edoceat: ita aduersum aliquid sit necessum est , quod animum probet. Hunc animum inuictum, & in quo nullum sem
107쪽
luna locum reperiat, in quem telum mittat, si usquam,hic inueniet. Incurrant aduersa, & pr mant pectus, tamquam saXca mole, Ut totum ambitreris Atlantem,cum uniuersi machina, unius
insedisse humeris; figet gradum, nec ingemiscet sub pondere: non subsident genua, non lababunt pedes: & quod de Socrate Xantippe, Vtramque
fortunam eodem vultu excipiet. hauserint auari fluctus humanarum opum aemuli, aut acerbior
alius casus,stabit indignante fortuna; nulla enim re maior huic inuidia fit, quam aequo animo. Hunc animum,in omni prope bonorum iactura, reperies credium,excelsum,& flecti ncscium. Intuere: e nullius vultu aut ore iacturam agnosces. imb quo grauior illa incubuit, co hilariore vultu excepisse credas . nec foro nec publico abstinent, ac ne conlatu iis quidem aut hilariore lubentia. Non haec sat magna documenta sunt inuicti roboris λ nam unde certiora peti possunt 3 aduersa sunt quae cuiusque robur docent. hoc quis inter secunda intelliget3 Gubernatorem in tempestate. in acie militem dinoseimus. interritus ille fluctibus conuoluitur,audacter hic cruorem suum spe-int: ille etiam elementum prouocat, dum iratos
illius fluctus prostindit audax ue & miles laetus
fluentem meliore casu languinem ostentat. at tiro, & qui nullas elementi vidit minas, ad Omnes fluctus, ad vulneris pallestit sutaei hem . . Qub haec
108쪽
ANT VER PIA. 99 haec 3 ut robora attingam, animosque plurim rum vestrum. Saepius enim tacitus mecum Rern- publicam circumspexi hanc uniuersam in illaque singulos, omnes. Quantos in ca vidi naufragos, similiave naufragiis pastas; quos aut iratum mare, aut fortunae ludus, aut malevolentiae improbitas, perniciosum optimis telum, inopinantes,securo
que deiecit Z Illos procella, squae caeli fiducia, &placidum ludentis elementi fallaciaὶ traxit in infidos fluctus : alios rerum illa domina, aut subiti isimilis fulminis ad cuius ictum, etiam vicina tremuerunt, oppressit incautos; aut ridenti similis,in alieno lusit iugulo ; tamquam parum sit perdidisse, nisi & inter lusiim videri velit perdidisse: in
postremis malignitas lauiit, &seεuros, tamquam turbine, Uno conuoluit raptu; ut ante ruinam ipsi strati viderent, quam persentiscerent: & tamen tamquam nihil passi, redeunt ad mare; & equo vix valida enatarunt Classe, de tabula salutem sperant: iterumque fortunae ceruices flectunt, confidentiam imbibunt, & audent se credere a quibus non semel circumuenti; meliora speranteS, C semper iratum mare,nec semper infidum sortunqusium,ncC semper perfidia amici. O animos Sparta dignos i imo Belgio: & si iterum surgat Caesar, Nerviis, & Aduaticis. minute hac: idem vobis,quod ex acie sanguinolentis acclamo; quod Mutio retorridam manum, & duorum Regum N a victri-
109쪽
Ioo CARO LI sCRIBANI victricem rcferenti, Romana iuuentus. Massimirtute hac. malo truncam illam, quam Maecenatis, imo quam cuiusque sortissimi saluam. Bene in hanc rem Attalus Stoicus : Malo me fortuna in castris si iis, quam in deliciis habeat. torqueor, sed fortiter, bene est: occidor, sed sortiter, bene est. Sed & audi Epicurum,dicet, Et dulce est. Haec mens ducet ad gloriam,imb ad gloriae cui me, cultorem suum. Facit hoc creber usus,& Cum aduersis pugna. Idem reperies in iumentis. quamlibet viam patiuntur, quorum durata inter asperavngula est: neque ullum laborem recusant manus quae ad arma ab aratro tranSferuntur. ita plane, quem nulla fortuna supplantauit, Cuius nulli dentes sub infido illius crepuerunt ludo, quid poterict&quid non poterit, cui perpetua cum illa luctaΘqui modo prostratus, modo erectus, de genu, de puluere,de Vulnere,de sanguine surrexit validiore Millia ex hoc genere in hac Vrbe dabo. nam quem illa hic umquam transiit intactum Θ gloria hac est Reipublicae vest .& fere contumacissima aggredituri mollia nullo dignatur morsu: ita ignauissimum quemque refugit, sortissimos sibi pares
quaerit. tenera fastidio transit; durissima proritat, aduersus quae vim suam inredat. ignem experitur in Laurentio, paupertatem in Francisco, exilium in Ioanne, tormenta in Vincentio, venenum in Benedicto. Magnum exemplum non nisi magna
110쪽
A N Τ V E R .P I A. IOIfortuna non inuenit. apudVOS, in quemcuinque
prope cadat, inuenisse videtur, ut liceat dicere: Dignum fortuna par, Reipublicae ciuis, illi coni-io an non hoc sit urbi huic proprium:
aliarum enim si intuearis ciues, unius Calamitate omncs arbitreris oppressi,S, Vt quos ruina non attigit, metus exanimauerit; paremque passis moerorem eXprimant, cum putent eadem se pati posse. Vt aues,etiam inanis fundae Enus territat,& excutit sedibus: ita plerique usam prope, non nati, non educati in Republica hac, ad nudum non modo contremiscunt ictum, sed ad vacuum sonum. at qui ex hac prodierunt, tamquam si omnia missilia primisa, nihilque praeter opinionem cadat, ita cadunt in fortuitis, ut semper stetisse videantur: ita reparant classem, repetunt maria, ut nemo ci edat vidisse fluctus: ita cum discriminibus pelagi non notitia modo, & familiaritas,sed pacti quaedam necessitudo intercessi se Videtur, ut quos nudos excussit, restituat sub diuitiarum pondere fati entes. Infida fuit secietas λ iterum creditis :& tamen quem alibi non exanimet una perfidia Z Per iocum fortuna euertitῖ iterum blandienti oscula praebetis: &quem alium non sternat hic risusZquis non alibi secedat ab his ludis, & det raptori locum,secessionemque aeternum cogitet,meliora desperans; & non em L