Elegantiores praestantium virorum satyrae, quarum titulos, & nomina auctorum, versa pagella exhibebit post praefationem. Distinguuntur in tomos duos

발행: 1655년

분량: 726페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

69, PRANsus PARAT us Opera sarcinulas, inventisque versiculis quibusdam , velut viatico instructus. etiam placere mihi, ut solent poeta inficeti, ingenioque favere caepi. Aliquantulum progressus in senem quendam inclindo, pando asello vix haerent cm ut ebria agnosceres. Qui simul ut me conspexit. heus, inquit, adolescens, cave pergas, si versus non facis. Atque adeo vestigio carmen prome nisi mavis Heroi Bavii analectes esse Fulminatus tam severa pronuntiatione, subitoque stupore defi- xus, cum nihil ipse excogitare possem, uenunc mos est , de alieno sumpsi Parce, inquam, pater, adolescenti, peregrino, quem ante hunc diem fortuna nunquam indulgenter habuit.

Ille subridens belle pusio, inquit, an nondum didicisti calvo comato nihil turpius essen Ecquid idcirco impune futurum te existimas, quod Homeri scrinia compilast in Ad quae ego mi pater, inquam da veniam , si nihil dolo malo feci. Nuper

in hanc terram nescio quo fato jectus sum. Caeterum istis in locis, unde veni, illiberale amplius non habetur, laudem

ex aheno opere libare. Memorare multos possum , qui cum tesserulas quasi ac

462쪽

. fragmina scriptorum molestissimo labo

re constiparunt, eruditionis typhum induunt. Novi, qui secure admodum totas pagellas in forulos suos, ac thecas aver terent. Tam festivo attifici, ut memoplagium non videret, nisi qui superiori

seculo mortuus esset. Me dulcis amor multa sciendi Impulit ultra proferre pedem. Teneras Musm, versmque rudes Duco comites,sociosque vra. Modica stirpis, nec conjicum Vliis opibus Leandore tamen, Et probitatis laude decorm. Si promereor iungere dextram, Persuperos te,geniumque loci.

Canosque tuos precor errantem,

Misereque vagum, limite certo Dirige, monntraque viam,pater, Dubio, quo me savi expulerit Fortuna maris, rigidusque Auster. Si tibi suaυius illa senectus Intor citharas, madidaιque rosas, E dulce merum, viridisemper Transeat avo Sie tuus illa Ilia sero ducat asellus, Tenique gradu mollius ambulet. Delectatus verecundia mea salsissimus senex, salve, inquit, optime, ad te redi.

463쪽

c L PRANsus PARAT ustac a non abhorres . Scio in vestro mundo aliquanto honestius esse fullonis nomen ,aut scurra quam poetae. Sed vos iis moribus vivitis, quibus aut ambitio, aut stultitia obscura ingenia insuevit. Itaque omnes sectivi vobis, belli, saperda videmini , cum siris Multum superis debes, adolescens, si eruditione contemptu ineptiarum auspicari didicisti. Sed de Poeti ea postea videbimus. Hoc nunc scias , prositum hanc insulam vocari eamque unam e Fortunatis esse. Reliquae aliis Diis, haec Bacho cessit. Quoties enim caeli, ambros que eum satias cepir, commutat locum atque huc rusticatum transit. Ubi cum Homero in Archilocho, caeterisque genio indulger, pernasturcat. Eo enim cibi genere vehementer capitur. Saepius audivi, cum diceret, suillis glandiis suffultum stomachu majori cum delectatione vinum admittere. Itaque apud poetas, ut audio, ea re nihil Iam vulgatius Estne, ut ais inquam. Sed de Homero, & Archilocho quod dicis, non bene percipio. Utrumque mox heictibi sistam, inquit. Ducenti a anni sunt, ex quo huius insuta cives poetae tam sunt. Cum enim P. Ovidius Naso, homo

ad libidinem abiectissimus , in optima Dearum Proserpina aliquot noctibus

per VI

464쪽

non ferens, Omnem poetarum nationem

tartaro ejecit. At vero Liber pater, qui, ut nosti, sodales festivos amat, lepidos mortales in hanc insulam tanquam in coloniam deduxit. Ego Silenus vocor, Quod, ut opinor, ex habitu licuit scire. Civitati autem nostrae ab epistolis sum. quoties ad eos, hominesque scribenda aliquid est. Nec pudet muneris illius. dum sit, rumen qui impleam. Nam dc ipse apud superos turbavi aliquid. Cum enim alumnus meus Pudici clam Deae Palladis multis tandem precibus evici iasset, post delicatissimos amplexus Caeterum illa delectata tanta festivitate. cum abesset Bachus, solatium frigoris sui a me petiit. Scires me nondum exaruisse plane ex amat nitatibus. Itaque ι more cecidi, tanquam blatta in pelvim. P orro quid egerim nescio. Illa saltem diu satis abusa peculio meo, cum uterus D tumuisset, celariq; vitium nequiret, vim sibi a me factam questa est. Ubi itaque post tot domini mei deluia fabam in me cudi sensi, prudenti absentia Bactio. atque amica consului. Atque hujulmodi calamitas apud vos multis, ut a Ibitror, mecum communis est. Neque enim no-

465쪽

69 PRANsus PARAT usuum est alienae culpa succidaneam victimam subdi. Commodissime autem advenisti nobis , hospes. Hodie enim ludi fient. Prisca consuetudine receptum est,

ut quotannis S. P. in Poetarum solennia insaniant. Sed ne enerventur otio generosae mentes , id vero Liber pater unice curat. Festivitatem itaque annuam aliqua studiorum severitate condit, Qtem

perat Eoque mittit singulis annis pugnacem aliquem, litigiosum, qui genti nostrae negotium facessat. Nuper Dormi tantium quendam Mercurius auricula arreptum, ex Germania vestra huc deduxit. Qui bellis conclusiunculis,& sex cenistis syllogismis ostendat, poetarum gente nihil contemptius esse. Vides negotium dignum esse insigni acumine Itaq; communi opera, atque impensa defensionem parant Iovianus Pontanus ei rei destinatus est. Qui nisi probe rem gerit, jamdudum pessime petiit. Proximo superiore anno poetarum caussam Nonnus, loquacissimns Sophista, oravit. Quid quaeris Scopas solutas dixisses, aquas bullientes Toto itaque anno allium edit,&blitum Singulis porro mensibus, in medio foro, per unum diem integrum, colaphis os turgidum depalmandum praebet. Haec prisco more pana invaluit, si

466쪽

quis a nostris partibus parum fortiter

stetit. Praeterea hoc anno census agetur quoque,&lustrum condetur: Elcexultans ego , festivissime Silenes, inquam

ita Venerem,& Cererem,&Junone post: Pallada in lines, ut ego ea quae assas aspectare audeo. Ille palmam meam lenta manu permulcens, sequere ergo, ait; non invideo eam voluptatem tibi. Et cum dicto animal suum tractim ardua fuste tangere caepit. Non minori, per Bacchu, severitate , quam qua Cecropidae nostrates, cum hominem eruditum vident, supercilium corrugant. Verum Sileni nostri asellus, tot am verberum impatiens, excultissimam calcem in coxendicem mihi impegit. Non erat irae mea locus in alieno regno. Sed nec novi aliquid acciderat Memineram apud nos de multis saepe licuisse non tam fortibus, aut generosis, sed qui largiores fortassis aures haberent. Ne tamen sine fabulis iter fieret Quaeso te, inquam, pater, cum tam ferox illud jumentum sit, cur equo non uteris' Ille adducta fronte, paullo, ut videbat ut asperior Satis curiosus es, inquir, adolescens laetaris fortasse vitio, ut fit. Sed scias, id nos dare operam, ut tam pigrum animal servire se sentiat. Novi apud vos diversam vivendi ratione esse.

467쪽

636 PRANsus PARAT us Postquam enim ad equos adscendistis, jam asini hominibus in equitant. Ulterius provectis , tandem conspectic vineae

loquacitati senecionis fidem fecere. Non credo quenquam Deo tum praedium habere elegantius' tanta venustas ubique collium, tanta vitili amplitudo erat Caeterum uvae uberrimo succo distentae,

paullatim ruptae liquidissimo fluxu argenteos illos fluviolos in campos sensim derivabant. Silenus , ubi me festivitate spectaculi attonitum circumspectare videt, in proximo aureum racemum ostendit insignibus uvis onustum. Quarum aliquot decerptas ad os mihi, quemadmodum pueris nuces solemus . objecit. Cum autem ego prae verecundia gustare et ubescerem , ut qui omnia divinitatis plena arbitrarer, salse ridere senex caepit: Et O , inquit, adolescens, quam vitiose, ubi opus non est, pudorem induis' Idq; , ut opinor, commune tuae gentis malum est, non nisi in rebus perduillimis frontem ponere. Cum ad ea , quae prodesse vobis possunt, timide, tanquam ad Scylis latum aliquod saxum is religiose accedatis. Sed quoniam magnis nego ius hodie interfuturus es, multasque auditurus ineptias , paucis uvis stomachum fulci. ne nauseel. Miri sica lane virtutis iste succus

468쪽

S A. 697 succus est. sentiesque eo gustato animum amaenitate incredibili hilarescere Soris

de plane stuporemque mentis arcet, si abest, aut si adest, adjicit Placuit consilium , sumptisque aliquot baccis ingenti dulcedine pertentari pectus sensi. Quales purpureo quotiesfugientibin astris Sol:is, Phoebe, comam, nebulas discedere

trictes,

Nocturnoque Noto rigidumque humentiis bis Austris AFra componi tranquillo sidere vidi. Stat nitidu 1plendens radi , purus Olympus, Indulgetque solo nascentia semina latis

AuctibM. Exultant animaliasole reducto. tu eram, eum me fucem calesiis adegit Ponere a rorem cum membris omnibus

almitis

Se liquo insinuans, ipso sub pec ore blanda

Virtutem exseruit Sensifugissepavorem, Non animi morsus, no tisa vulnera mentis Intus erant scelerum vestigia nulla sed ingens Ardor Pegaseas propius cognoscere Musin. Et laudis generosus amor idoris acerbi Securus, solumque animo complexus honeis Hum Perrexi itaque alacriter, quasi oestro quod a In percitus, traditatemque senis mei

469쪽

έ98 PRANsus PARAT us mei dentidem castigans. Et jam aula in proximo, ampla sane,& speciosa tantoq; luxu conspicienda , ut Regum potius, quam poetarum domicilium videretur.

Vix portam ingressis , in angulo, qui ad

laevam erat elementa literarum huc illuc discerpta, variisque gyris volitantia apparebant. Iurasses apium examen esse. Inter ea juvenes duo, Munus senecio obstipo capite sedebant, literas fugientes ore, quandoque manu captantes. Unde cum vix insano labore, voculas aliquot inconcinnein incondite consuissent, invicem alter alteri plaudebant , quasi rei maxima compotes. Delectabar admodum histrionia tam festiva moratusque paululum : age vero, inquam, pater, ut lepidas occupationes habent mortales isti Immo sane. ait Silenus, adeo felices sua sunt sententia, ut prae hac voluptate

Salaminem nolint, aut Babyloo cepisse. Sed ne sis nesciens, hic labor miseris non profecto propter Helenam, Trojam, sed propter elumbes aliquot, famelicas voces sumitur Ipii Anagrammata Vocant, quoties elementa nominis alicujus faedissime dilacerata in putidam, ac deplorandam sententiam cogunt. Interdum sarcinam insulsilii motum tituloruaddunt, ut plenior si nugandi materia.

470쪽

S A. 699 Novi, novi, inquam ego optime Vulcissime Silene. Nunquam librarias impune ingredior. Continuo mille na- grammatum scripto resis caput, ciris cum volitant latus. Et sane a aud raro talibus lectis is auditis inflato ventre discesti, non aliter quam hi, qui musto potisunt ut opus haberem vomitu. Elt, ut ais, fili, inquit Silenus. Sed faxo hodie videas paedagogos istos omnibus exemplisis modis infelices fieri Et cum dicto

in interiorem aream manu pertraxit. Ubi inter caetera visu miranda amplum, operosum Amphitheatrum exstructum vidi. In quod eo tempore Poetae magno agmine confluebant.

Facile mihi erat sin malos coenoscere. Id benencio gustati liquoris cotingere aiebat Silenus Intravimus una cum turba. cumque convenissent omnes, singulis locus a Sanna Eario datus est. Is, cum superiori anno magister palatii fuisset, eo tempore designatoris munere fungebatur. Silenus dimissis asello juxta sedebar.

Satis opportune: quo certius omnia, quae agebantur, discerem. Non puto que ninquam exigere, ut tam celebrem conseia

sum prolixe de Ictibam. Neminem vidi

SEARCH

MENU NAVIGATION