Elegantiores praestantium virorum satyrae, quarum titulos, & nomina auctorum, versa pagella exhibebit post praefationem. Distinguuntur in tomos duos

발행: 1655년

분량: 726페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

c , I A mi in Gem in IScilla et ego studia mea ad exitum nondum deduxera, cilla divitiis non abundabat, quas credebat Chrysius requiri inter homines, quando animum applicant ad uxorem. Ergo cum aliquando me solum vocasset, iracundiam miscuisset blandimentis, ceteraque adhibuisset, quae in me maxime valitura arbitrabatur, ejusmodi verba protulit , quae quemvis, cui Titan meliori luto finxit praecordia, a furibundo impetu coercerent.

Nunquam magis, inquit, hominum

miseria patet, quam cum videmus instabilem Fortunam elicitatem aut obfuscare suo abitu, aut adventu recidere eximiam. Etenim scio Heroicas voces, Natura paucis contenta est, sudatur ad supervacua quippe possumus, si pacem habeamus iolentam, gaudere nostra sorte, ac Iovi Olympum non invidere Uerum cum res angusta etiam maximis ob sit saepe virtutibus, prematque tales, quos

stipant propὰ omnes liberalis ingenii

dotcs,no emerget facile aliquis. qui paupertate sordet, atque raro erit in fama ac aestimatione. Est quidem res magna in-regritatem quaerere Mabstinentiam , factor timq; ostentationem per artem non

Venari, sed optimi quiq; laudibus 4loria ducuntur. Ideo dolorem, Hermophile, si

442쪽

SATYRIcam Gile, si tu, qui eosde proavos numeras, quos ego, sordidum non existimares alteri nisopii, adeoque indignum in te committeres facinus, ut aleres cupidinem, quae incommodum inferat nostro sanguini, posterosque promittat positos longe infra dignitatem parentum. Non potest me latere diutius te amare Rosillam. Quae quamvis, exculta pluribus naturae donis, digna sit nuptiis ditissimi, tamen ego te perseverare in tuo proposito nunquam seram , si aut imperium meum apud te va

leat, aut preces.

Teneo te, Hermophile, ab immani praecipitio, a quo te nullum numen liberaret, quod aut terram , aut coelum , aut

Amphytrites undas occupat. Neq; ignoro haec non capere juvenilem tuum animum, quia illecebras suas fucosque amor adspergit, sed gratias inibo, quando serio. xi aetate ad bonam mentem fueris reverissus. Nam si Rosillam uxorem duxeris, periistis ambes quippe eo vergunt mores hujus seculi, ut infimus E proletaria turba magnatum habeat superbiam,

adeoq; splendide familiam administret,

quam maximi proceres summo loco constituti. Posset eo de jure dentem suum exerere Hispanus poeta ac olim, cum canebat;

443쪽

c a IAN BO DE CHERIDm gladiatores sutorum regule eerdo, Cymodo tibi tribuit subula sic rapit. ibam per ipsum amorem Rosilla te rogo, ut desistas Rosillam amare vel potius ut ames eam , nec tam immiti odio

prosequaris. Et prosecto , ne quid dissimulem , non tua adolescentia, non vitae status conjugem adhuc permittit Pelle, pelle tuos ignes,& Castalium ad Sapientia cultum redi, atque post aliquot annos, quibus invigilandum est doctrinae studiis , veni ad Rempub vel forum , posteaquam illuc es delatus, ad puellam,

cui te totum offeras, neque, ut nunc facis, parte tantum dimidiata Atque si tum oculos in divitem conjicias, non aberra his Enimvero dolendum foret, si semper virtutis ac pudicitiae soror elset paupertas, neque usquam reperirentur virgines, in quas Fortunari Natura, largamater , sua munera certatim contulerunt. De terret te fortasse fabula Pando rar,

qua singuli dii donis ornaverant, sed illatam ingens damnum intulit Epimetheo, quia Mercurius mendacia mentemque impudicam ipsi infuderat. Non volo aurem ego aliquem solis divitiis inhiare quippe stolidi mortales, qui nihil ulterius in uxore futura desiderant, merentur ut fatuam nanciscantur,mluscam,ru

m an

444쪽

SATYRICO N. 673

mancam , de simiae similem magis quam foeminae, quo avaritiae suae poenas luant. Imo pecunias ac fertilis soli multa jugera consequi eos non oportet aut si coninsequantur, digni sunt ut nunquam quiete vitam ducant , at magno malo rixis iurgiis quotidie mactentur. Te vero, Hermophiles, quando occasio Maturior aetas id sinit . puellam ambire volo forma peregregia, eximia stirpes, ac vir tute & opibus non estis aut, si inimi ea sors illas negavit, tali genere oriundam, ut sola cognatorum praestantia te ad opulentas dignitates extollere valeat. At nunc dele dehinc ex animo omnes mulieres quando otium, quod te perdit, periit, peribit etiam amoris vehementia. Si autem Castalium tibi morbum tuum, qui nullis herbis est medicabilis , in meis moriam revocaret, secede in remotiora loca ac pulcherrimam mentem peregri nationibus redde meliorem. Interim Rosilla viro conjungetur, aut saltem tu de ipsa non cogitabis. Audiebam ego salubria admonentem,& quamvis quae memorabat vera esse sciebam, tamen cogebat furor pes ora sequi, vadebatq; animus continuo in praeis ceps, ac fugiebat sana consilia , quae tamen expetenda judicabat. Pugnabam

445쪽

674 IANI BO DE CHERI cum amorem eo , atque extemplo labor

cedebat in vanum, ratioque abripiebatur haud secus quam victa puppis adverso flumine Torrebar flammis in domi istis, quas ipse trisulci fulminis opifex sensit,& belliger Gradivus, versabarque mi ser in rota Cupidinis. At tandem constitui apud me partem sanitatis esse velle sanari, affectumque, qui regi nolebat frenis perdomui, parui Chrysii admonitionibus. Quia autem Rosillam non tam cito poteram oblivisci , neutiquam placebat Castalium reverti, sed peregrinationem poscebam in remedium aegritudinis. Propterea ultimum Rosillam ais Iutans , atque creberrimis amplexibus non sine fletu carissimam virginem valere jubens , comparavi omnia necessaria, citoque itinere in Chariclitoniam

sum profectus quo plerique' u grienses tendunt, quia externi mores ibi amabili festivitate condiuntur is quia ista lingua facta ad humanitatem, ubique fere gentium in aulis ac foro principatum obtinet. Hic vero quid agam, quom Odo transigam florem juventutis, narrabo ingenue in patriam reversas: posteaquam memoria Rosillae est obliterata, quam intelligo iam Chronum ambire, venustum hominem, facieque tam siqua ros λ

446쪽

SATYRICO N. 7squam Thersites fuisse creditur. Nunc proclamare aucleo , me invenire tot exhempla majoris impietatis , quam in Castatio vidi, ut perpetrata a me flagitia

possim virtutes nominare. Donec redeo, hoc propempticon , quo me abeuntem

prosequutus est quidam sodalium, lubet apponere , ut ostendam fuisse, qui velut Orpheus aut Amphion est conatus undarum ferociam compescere. ut tumidis das iura adis Deus aquor , . qua Incolis altisonas spumea Tethis aquas Ite per undosum pelagus, eo onite ponti Murmura , ct irati verbera sava ma-

Non Aquilo moveatfera bella, nec horrifer Eurms, Sed trudat Triton Cymothoeque ratem. Tunc, Neptune, tibi binos ex more juvencos Mactabo, ae templis thurea dona feram. Irrita qua dici qua vota quid opto fa

ventes

Vento; qui ex oeulisgaudianosira trahant '

oti quin polim diris insurge processis, Et simula trepidam mergere esse rate. Quis iuror exiguo vitam, cari me igno Credere to immitis dare lintre mari.

Quam

447쪽

6 6 AN BO DE CH. SATYR. Luam male consuluit, quisqui fuit illo, saluti Humana, monstranspandere vela Noti. Narratu toto lepidissima fabula mundo, Ieare de lapsu non bene caute mo. Scilicet v, pennis secuit qui corrui primus, Debuit inventu interiissesuu . A cur sic doleam ' non his moriturmabibis, Ne squaloresenexsordidiu ossa vehet. Abnuat o Lachesis tristes prohibete

sorores a

Vmbrarumque pater pallida sceptra te

nens.

Vltima mepol, lux turbet ad octia Ditis: mihi bas misero mors obeunda seret.

Interea non ulla dies, non tempora noris Te sine, non blanda gaudia mentis erunt: Dum longum meditaris iter,patriamque relinquis, Dum petis Hectorei regna beata soli.

448쪽

VINCENTI FABRICI

PRANSUS PARATUS,

In Poetas, eorum

Contemptores.

450쪽

Nobilissm ct Incomparabili

SALMASIO,

Equiti, o Regio in Sacro Con flori Consiliario

S. D.

eum nee vitia poetarum, nec eorum remediapati potui Arbitrabar non vul

garibus ingenios contingere furorem illum Histanta omitum seculorum autoritati religio . ut debui, consensi Caterum, cum hoc tem pare multa parum benigne da poetis vulgo jacyarentur, quia vero non longe abessenς. ipse quidem ea studiape otium aliquanti per sectatin sum, ut tamen certo mecum nondum constituerem , quid de toto illo genere judicandum foret. Sensi tandem omnem alumniandi tempestatem ab iis maxime eoncitari, qui inanes aliquo en-

SEARCH

MENU NAVIGATION