Octaviani Gentilii ... De patriciorum origine, varietate, præstantia, et juribus libri quatuor ...

발행: 1736년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ς D a PATRICII s

hertos vocatos fuisse opinatus fuerit Franciscus Polletus in historia sori Romani tib. altero cap. 2O. Unde paullo ante laudatus Κippingus reste observavit: Hi Clientes vo eabantur, non quidem redam in potesatem Patronorum , Cives enim erant,) sed tamen in omni obsequio eorum omligati . U. Plurima enim vero erant Clientum erga Patronos obsequia , quae omnia ex reeitato e. S. Martini Mageride Advocat. armata breviter recensebimus . Primo qui dem , Patricios Patronos suos in omnibus honestis obsequentes rebus, ad paupertatem redactos pecunia , aliisque juvabant opibus : maxime autem egentibus dotem filiarum , cum eas nuptui traderent, constituebant. Secundo, si quis Patronus in vincula conjeetiis, aut aliquis ex ejus dem liberis, ab hostibus captus esset, quam primum , red i mere curabant. III. a Creditoribus nexos , vel aere alieno mulctatos propria liberabant pecunia , idque non coaete , seu gravatim, sed sponte, promtaque benevolentia; nec quasi foenoris loco , sed ad reserendam Patrono suo gratiam. IV. Clientes Patronis non pace tantum, do mi que, sed in ceteris etiam negociis , periculis , belloque praesto erant; & aderant. U. Ut ex Plauti verbis licet conjicere . Clientes olim in aede sacra convivium apparare Patronis suis consueverant, quam coenam popularem vocabant; quod notavit, & Faber in libro Semesr. cap. 6. Sic autem apud Plautum Philo loquitur in Trinummo av. a. sceno q.

. . , - Ω d tune in aedem ad coenam veneris ,

AIque ibi opulentus tibi par , forte uti venerit, positast carna , popularem , quam vocant, Si illi eongestae sint epulae a Clientibus Si quid tibi placeat, quod iiD eongestum siet,

Eda e , an incarnatus eum opulento accubes tUI. Munuscula Patronis suis Kalendli Januarii tenuia quidem , sed grati animi perspicua argumenta , mittere is lebant,

122쪽

lebant, nempe assem minimum , mel cum caricis, & d etylis palmarum inauratis , ut ostendit Thomas Dempsi rus instaralipom. ad antiquit. Roman. Ros I lib. I.cap. 32.& ovidius sequentibus indicat carminibus lib. i. Fasior.

Iuid vult palma sibi , nugosque cariea dixi , Ei data sub niveo condita mella eari Omen ait , caussa es, ut rei sapor ille sequatur ,

Et peragat carptum dulcis ut annus iter Dulcia cur dentur , video . VII. Τandem honoris caussa; Clientes magno numero Pa tronos comitabantur , dum iidem filios suos naturales, vel adoptivos in forum deducebant, eo die quo togam virilem sumebant, & singulis , vel privatis Senatoribus commendabantur tota comitante Clientum turba . Ut traditidem Demps erus ibidem . UI. Haec erga Patronos Clientum, & Patronorum erga Clientes obsequia erant, & libera officia . Mutua tamen, quaeque alternatim, alter alteri pretestare tenebatur, & alia permulta sunt: Neutri fas erat se in judiciis invicem aecusare. Unde Patronus contra Clientem, qui furatus sibi aliquid esset pro re sua vindicanda actionem non habebat ,

ut patet ex leg. 89. F. de furtis, docetque Tholose n. B

rQ. juris univers. lib. 67. cap. 7. num. I 6., nec adversus sotestimonium , vel suffragium serre , vel cum alterutrius inimicis societatem inire poterant, ut eodem loco Mage rus demonstrat num. II. Qui contra secisset, Diis inseris devovebatur , & lege de proditoribus , quam ipse Romu- Ius sanxerat, tonebatur e convictumque eo crimine cuique licebat, uti Iovi sacrum occidere . Quamobrem Servius

exponens illud Virgilii : Et fraui innexa Clienti , ait : In

XII. tabulis scriptam hanefuisse legem, si Clientifratidem

faxit Sacer eso; quam Theodorus Marcilius pleniorem, ab rioremque tulit ex Halicarnas. histor. Roman. lib. altero . Clientibus, atque Patronis assiduum sere certamen erat beneficia sibi invicem exhibendi, ne mutua vincerentur

123쪽

ς 6 DA PATRICIIS

gratia, ac benevolentia. Cliens enim totis enitebatur viribus , ut nullum Patronis negaret, vicissimque Patroni nullo corrumpi possent pretio, nullamque pecuniam , vel aliud accipiebant donum, quo Clientibus molestiam in- serrent, aut quidquam paterent detrimenti, quemadmodum testantur Halicarnass. dicto lib. a. Plutarchus in Ro mulo, & Gellius nou. attie. lib. I. cap. Is& Magerus loco indicato. VII. Ex hujusmodi constituto patrocinio, vigente Republica, usus item constituendi sibi Patronos Romanos Patricios ex libera exterorum Populorum electione sumsit initium . Idque Romanorum virtuti, & temperantiae da tum refert Halicarnass. lib. 2. , qua temporum felicitatem,& res secundas metientes exterorum quoque animos facile ad sese potuerunt attrahere . Hinc factum , ut non in ipsa modo Urbe, plebs tota esset patrocinio devincta Patriciorum, verum etiam Coloniae , Sociaeque , & Amicae, aut bello subaistae Urbes e Romanis Patriciis, quo sicunque vel lent , Patronos haberent, ut veterum suffultus testimoniis ostendit Uir Clarissimus Petrus Pollidorus Patricius An-xanensis, Uir omni virtutis, ac eruditionis genere praestan tissimus, mihique amicissimus, in expositione veteris Τa bellae aereae , qua M. Salvius Valerius vir splendidus Emporii Naunani Patronus cooptatur, relata in tom. 7. colle Bonis operum variorum Venetiis aeditae anno I73 I., cui titulus : Raeeolia di opuscoliscienti ei, e Filologici nu. I 8. Eos porro, qui Civitates, aut Nationes devictas bello in fidem reciperent , earum fuisse Patronos more Majorum , seribit Cicero de osse iis paullo post initium . Neque solum Urbes , oppida , sed & universas Urbium , & Oppidorum regiones, agrosque, tutela sua Patronos sui ge complexos liquet ex laudati Ciceronis lib. 3. Hi ne idem Cicero epis. q. lib. s. Insulam Cyprum , Cappadociae quo Regnum , & Citeos Catonis vocat Clientes. Fabricium , Lustinum universos Samnites in Clientela habuisse testatur Disi tiroo by Cooste

124쪽

tur Valerius Maximus lib.q. cap. 3. , & Cicero lib. 2. de I gibus . Italos quoque spe melioris fortunae, ac boni Cornelium Scipionem Patronum adoptasse narrat Appianus Alexandrinus de bello civili. In oratione autem I l. pro Gneo Plancio scribit Cicero: suum omnia municipia, quae

sunt a Vibone Brundusium in s de mea, Iudices, essent, uer

mihi novum multis minuantibus, magno cum suo metu prasiterunt. Plurium Coloniarum , & Municipiorum Herophilus Patronus exstitit teste Valerio Maximo lib.9. cap. IS. Calum Aquilium gentis Patriciae virum Antiates s bi. Patronum cooptasse ostendit Philippus a Turri in Monumentis veteris Antii Caji Aquilii insicriptionem Antii repertam illustrans, &Josephus Roccus Uulpius Soc. Iesu in suo De Antiatibus libro Vet. Latii p. 3. lib. q. Saepe tamen una Civitas non unum , sed multos habuit Patronos. Cicero Philin. a. in M. Antonium. Vexavit, inquit, Puteolanos, quod L. Cassium,4Brutum Patronor eooptassent: Massilia in taesaris, atque Pompeji fide suit, ut ex eodem Caesiare de bello Cisili lib. i. constat. Unum se Capuae Patronum adscriptum fuisse , quoniam praeclarum erat, Schonoriscum, magnopere Tullius gloriatur , ndversiis L. Pisonem oratione 37. in Tiberio prodit Suetonius cap. aiatero Claudium Drusum vigente Republica Clientum se

tum ope, Italiam occupare tentasse. Pompejus vero adolescens auctore Paterculo facile in Piceno nostro collegit exercitum , quod ea regio reserta esset Clientibus Patris,

ex quo sic ite laudatus Pollidorus expendit: stuanti momenti esset amplissimis pollere Clientibus, est patrociviis. VIII. Idem Vir Clarissimus recitato loco antiquis instructus monimentis opportune monet, Oppidorum Patronos , alios adscitor, alios originarios , sive ab origine esse consiuevisse . Adsciti erant , qui Civium consensu eligebantur certo ritu , ac formula adhibita , quam exhibet marmoreum sexum ab eodem descriptum ex Museo Mascardorum Veronensum , cujus hoc est exemplum.. N ' M. CRAS-

125쪽

Da PATRICIIS M. CRASSO FRUGI L. CALPURNIO PISONE COs III NON FEBR.CIVITAS THEMETRA IN AFRICA HOSPITIUM

FEClT CVM C. SlLIO C. F. FAB AVIOLA . . . MLIBEROS POSTEROSQUE EIUS SIBI LIBERIS POSTERISQUE SUIS PATRONUM COOPTAVERUNT C. SILIUS C. F. FAB. AVIOLA CIVITATEM THEMETRENSEM LIBEROS POSTEROSQUE EORUM SIBI LlBERIS POSTERISQUE SUIS IN FIDEM CLIENTELAMQUE SUAM RECEPIT EGERUNT BANNO HIMILIS F. SUFES AZDRUBAL BASILECIS F. LEG. IDDIBAL EOSIHARIS F.

Id vero clarius patere arbitror ex altero saxo , tum ab e dem eruditissimo Viro , tum etiam a Magero cap. S. de Arioc. armata , nu. IS. relato , in quo non solum decreti, quo Peltuini, sint, quorum meminit Plinius lib. 3.cap. 3. Nummiam Variam sibi Patronam elegerunt , sed etiam , Legatorum, qui consummandae rei sequestres ab eligenti

bus ad electam mittebantur, occurrit mentio . Decretum

ipsum , quod Gruterus quoque exhibet folio μῖ. num. 6.sequens est.

PLACERE UNIVERSIS CONSCRIPTIs NUMIAE VARDE C. F. SACERDOTI VENERIS FELICIS PRO SpENDORE DIGNITATIS SUAE PATROCINIUM PRO EFECTURAE NOSTRAE OFFERRI' ; PETIOVE AB EIUS CLARITATE ET EXIMIA BENIGNITATE, UT HUNC HONOREM LIBENTI ET PRONO ANIMO SUSCIPERE . ET SINGULOS UNIVERSOSQUE NOS REMQUE PUBLICAM NOSTRAM IN CLIENTELAM DOMUS SUAE RECIPERE DIGNETUR

ET IN QUIBUSCUNQUE RATIO EXE

GERIT.

126쪽

99 Lialla I. CApur VIII.

GERIT INTERCEDENTE AVTHORITATE DIGNITATIS SUAE TUTOS DEFENSOSQUE PRAESTET TABULAMQVE AENEAM HVIVS . DECRETI N. VERBA CONTINENTEM OFFERRI EI &c.

IX. Alterum luculentum testimonium exhibet Ferentinatum tabella, qua patrii Municipii Patronus electus est Titus Pomponius Bassus, integra a laudato Pollidoro descripta, num. 29. qua liquet Legatos electionis decretum Patrono obtuli se, ut ratum haberet, atque suς ciperet ; quod & ex aerea tabella Patronatus M. Salvii a Naunae populo oblati observavit eodem loco Pollidorus .

Id genus in antiquis monumentis multa occurrunt exem

pla , ex quibus illud, quo Titus Pomponius Bassus electus

in patronum fuit a Ferentinatibus ex ipso recitabimus .

LUCIO ARVNTIO STELLA

C. IVLIO MARINO COS.

XV KAL NOVEM. ACILIUS PLACIDUS L. PETRONIUS FRONTO IIII I. D. S. C. FERENTIN IN CURIA AEDIS MERCUR SCRIBUNDO ADFVERUNT Q. SEGLARNVS MARCIANUS T MVNNIUS NOMANLIVS QVOD VNIVERSI U. F. T. POMPONIVM BASSVM CLARISSIMUM VIRUM DEMANDATAM SIBI CURAM AB INDULGENTISSIMO IMP. CAES. ARE NERVA TRAIANO AVGVsTO GERMANICO QUA AETERNITATI ITALIAE SVAE PROSPEXIT SECUNDUM LIBERALITATEM EIUS ITA ORDINARI UT OMNIS AETAS CURAE EIVS MERITO GRATIAS AGERE DEBEAT FUTURVMQVE VT TANTAE VIRTVTIS UIR AVXILIO SIT FVTVRVS MUNICIPIO NOSTRO Q. D. E. R. E. D. E. R. I. C.

n N. PLACERE CONSCRIPTIS LEGATOs EX HOC ORDINE MITTI AD T. POMPONIVM BASSUΜCLARISSIMUM VIRUM, QUI AB EO IMPETRENT IN CLIENTELAM AMPLISSIMAE DOMUS SUAE MUNICIPIUM NOSTRUM REN a CI-

127쪽

roo DA PATRICII sCIPERE DIGNETUR PATRONUMQUE SE COOpTARI TABULA HOSPITALI INCISA CUM HOC DECRETO IN DOMO SVA POSITA PERMITTAT CENS VERE EGERUNT LEGATI.A CAECILIUS. A. F. QVIRINALIS. ET QUIRINAL1S F. AD AUG. AD AVGTEM C. P. TEM C. P. X. Collati Patronatus publicas tabulas deinde in

ipsis Patronorum domibus suis e collocatas, ut viventium honori, ac posteritati monimento essent, tum ex hoc saxo patet; tum insuper non unum apud Ianum Gruterun is ostendit exemplum: In tomo a. thesaurtiantiquar. inscript. sol tot i. exhibetur aerea tabella Rhegii inventa, quae rem nostram non uno quidem nomine illustrat, atque commen dat his verbis.

IMP. CAES. M. AURELIO ANTONINO AUG. PIO

FELICE VI. M. PETRONIO SEPTIMIANO COSS. X. CAL APRIL IN TE LO COLLEGI FABRUM ET CENTONARIORUM REGIENSIUM QUOD REFERENTI B US P.S AENIO MARCELLINO ET

C. AUFIDIO

DIALOGO QUOESTORIBUS V. FIU SILIUM IULIANUM VIRUM ET VITA ET MODESTIA ET INGENITA VERECUNDIA ORNATVM ET LIBERALEM OPORTERE COLLEGI NOSTRI PATRONUM COOpTARl UT SIT CETERIS EXEMPLO IUDI NOSTRI TESTIMONIVMQFPDERI CSALUBRI CONSILIO TAM HONESTA RELATIONEA QUO ESTORIBVS.ET MAGISTRIS COLLEG NOSTRI FACTUM, ET SINGVLI, ET UNIUERSI SENTIMUS.

ET IDEO EXCUSANDAM POTIUS HONESTO VIRO

128쪽

IVLIANO HUIUS TARDAE COGITΑΤIONIS NOSTRAE NECESSITAT PETENDUM a AB EO LlBENTER SUCIPIAT COLLEGI NOSTRI

PATRONA L. HONOREM, TABULAM REAM CUM INSCRIPTIONE HUIUS DECRE ... N. DOMO EIUS PONI CENSUERUNT. XI. Id non lum domi patroni ab Legatis Urbium

honoris caussa saetiim : sed in ipsa Civitate publicis quoque m numentis plerumque electos Patronos fuisse consignatos, multa nobis apud Hiltoricos occurrunt testimonia ; Plura etiam supersiunt exempla , quae antiquitatis ritum, ac morem illulirant, ac suae posteritati commendant.

Quin imo & statua in tutelae se eptae argumentum publice Patrono poni consuevit: quod Plinius indicat lib. 3 q.

cap. . in fine de origine, & honore Statuarum loquens . Hinc Cicero in oratione adversus Pisonem : Me, inquit, inaurata futua donarunt, me Patronum unum adsiderunt, a me se habere vitam, fortavas , liberos arbitrantur . Sic Manlium Theodorum aereo signo Patronum te stata est Africana Provincia, quam proconssilari Imperio rexerat, ut Claudianus ostendit in panegyr. de ejus Consulatu vers. 3 . Auctor est Cicero contra Verrem a r. q.

Siculos posuisse statuam Marcellis uti Patronis. In Phi-

I p. vero 6. indignatur statuam L. Antonio tanquam po puli Romani Patrono fuisse erectam . Exempla antiquorum monumentorum , de statuis, quas Clientes Patronis ponebant passim occurrunt apud Janum Grutherum , praemseri impag. 4 6. num. I., ct a. sing. Φ9I. n. I 2. 9 I. sin gulare saxum Fulginei in Umbria repertum ex Lodovico

Iacob illi Vir Clarissimus Marcellus Franciarinus, nXhibet in dissertatione de antiqua Iguvii Urbe italico sermone edita inter opuscula scientifica, & philologica Uene, tiis vulgata tom. 7. ex quo patet Umbriae populos, & quindecim ejus Civitates anno ab U. C. DCLXXXVI. Be-

. tuum

129쪽

tuum C. filium Patronum delegisse, cujus sequens est i scriptionis exemplum.

C. BETVO C F. TRO CILONIAMERINI. ASSISINATES FORO FLAMINIEN. FULGINATES HIS PELATES IGV VINI INTERAMNATES MEVANATES NARNIENSES NUCERINI OTRICULANI SPOLETINITEBRIATES TUDERTINI ET VETTONENSES.

B. M. P.

Apud Panvinum quoque de Civitate Roma: agentem de vigesima Tribu , Sergia appellata, saxum Assisit in Umbria repertum prostat, in quo legitur. C. RASINIO C. F. SER. FETTIANO PRAEF. FABRVMim. VIR PRAEF. COH. PRAETOR PATRONO MUNICIPI.Sequens item exhibet idem Scriptor , cum de vigesima- tertia Tribu , Tromentina verba facit Perusii jam pridem

effossum. C. BETVO C. F. TROCILONI MINUCCIANO VALENTI ANTONIO CELERI P. LIGUVIANO AEDILI II VIR CVINO SACERDOTI III LUCERUM. PR. VMBRI E XV POPVLORVM PATRONO MUNICIPIBETUR ES PECTILLA FILIA

PATRI PIISSIMO L. D. D. D. Quae sequuntur insgnes Inscriptiones prostant apud eum dem de Imperii Romani Coloniis differentem , quaru , prima in Piceno exstat. si

130쪽

PATRONO COL. AESIS

PATRONO COL. AVXIM. ET COL. AESIS ET MVNIC. NUMANAT. XII. Cum statua ponebatur Patrono , Openumero solemnis accedebat dedicatio , qua in publicae laetitiae signum plebi, & Decurionibus denarii largiebantur. Ceteris autem praetermissis, quae passim apud antiquarum Ιnscriptionum collectores occurrunt, ero contentus referre saxum, quod exhibet idem Panvinus de CivII. Romana ,

ubi de secunda supra vigesimam Tromentina Tribu loquitur, quod Galeatae visebatur. VELCENNAE L. F. STEL. PROCULO DECVRIONIME VANIOLAE C. C. M. M. PATRONO HONORE. CONTENTUS IMPENDIUM. REMISIT ET DEDICATIONE. STATU ENUMER. COLL. IPSORUM SPORTUL. DEDIT SINGVL. DENARIOS BINOS

L. D. D. D. Pulcherrimam item exhibet Inscriptionem Martinus Ma-gerus de GDoc. arm. cap. S., ex qua patet quid in publicae laetitiae argumentum , quum statua dedicaretur , impendebatur ; Ea est sequens, quae Reatae in Italia prostat.

T. TVNDULIO GEMINO VI VIR AUGMAG. MV. AUGUSTALES PATRONO ET QUINQUE PERPETUO OpTIME MERITO HIC ARCE AVGUSTALIUM SE VIVO H. S. XX. DEDIT, UT EX

PEDITU SUMMA DIE NATALI SCV IIII KALEN

SEARCH

MENU NAVIGATION