Duo Gallicarum rerum scriptores nobilissimi. Frossardus In breuem historiarum memorabilium epitomen contractus Philippus Cominaeus De reb. gestis a Ludouico 11., & Carolo 8., Francorum regibus. Ambo à Io. Sleidano è gallico in latinum sermonem conuer

발행: 1584년

분량: 1011페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

COMME NT. LIB. V. AEM

mediocris manus , haeret obstinath in resummae difficultatis,& omnino tali,quam perfic re non potuit. Miserat autem Romanus Pomtifex legatum ad Caesarem, pacificandi gratia:

Daniae quoque Rex eo venerat eadem de causa,nec procul a castris aberat.Quo magis Integruis erat Carolo, non iniquis conditionibus pacisci,&summam belli una cum Anglis in Galliam transferre. Sed aspernatus recta con silia, & leuiterexcusans, dicebat se non posse desistere negocio: fore alioquin, ut insignem faceret iacturam, mimis prudenter istud quidem & maximo suo cum detrimento. Nec enim Anglicae istae copiae erant ex eorum num

mero qui bellum aliquando gesserant in Gablijs, sed erant insueti nostrarum rationum, &opus hahebant Carolo, militiae magistro,sa, tem per aliquod tempus, & initio. Dum haec frutur,bello rolus aliunde lacessiiux. Namotbaringiae Dux,qui anteid tempus fuerat Mnaicus:& nuper a morte Nicolai Calabriae ducis , priuatim , cum eo & familiariter de nonnullis rebus egerat: productis copijs,& adiutus a Cranio viro nobili Gallo, ditionem eius Lu-' xenaburgica invadit,capto & diruto quodam ibi castello,Petrosortam vocat,duobus a Nanceio milliaribus. Ad hcc ciuitatibus aliquot ad Rhenum, quarum e numero sunt Argentina

472쪽

&Basilea dissi ilium intercedebat cu Helvetiim

verum opera &indqstria regis composita lite, foedus in annos decem paciscebantur. Grauiter etiam dissidebat ab Helvetijs Sigismundus Austriacus.Ea quoque controuersia, Rege a thore,sedata fuit:qui eo spectabat,ut Sigismundus ditionem PBiensem, quam acceptis centum aureorum millibus, Carolo oppignoruuerat,ad se reciperet. Per eius ditionis quatuor oppida Helvetij volebant sibi transitum patere,quonis tempore. Introducta lis fuit ad R gemas causa cognita,secudum Helvetios pro- nunclauit.His consectis rebus Praesectus Psi tensis,Petrus Hagebachius,a Carolo constititus,de nocte capitur ab Helueths, & dimissis militibus circiter octingentis, quos custodiaet causa secum esse voluit, Brisecum adductus, quod est infra Basileam, oppidum adRhenum, capitis damnatur. Ab eius interitu, Sigismum cus pro'inciam illam illico recuperat, & in propinquam Burgundiam Helvetij mox bellum inserunt, & captis ibi castellis aliquot, ac

vastatis agris,domu reuertuntur. Ad hoc tempus exibat induciarum dies, quas, quum seu stra Rex petiisset a Carolo produci, Trunceuna arcem obsidet,ac paucis horis capit. Postridie me ad eos misit,qui Mondiderij erant in praesidio. η rebus omnibus salvis, oppido excessem

Iunt.

473쪽

, COMMENT. LIB. V. I

runt.Ide quoq; faciebant,qui erant Roiς quoa est in Bellovacis eo Pauxiiij spem nullam h berent.Nasi suisset in propinquo Carolus,non tam facile erant deditione facturi ed utrumq; deinde oppidii contra fidem a nobis data, e ustu fuit.illinc disressus,Corbia,quod est inter Peronam & Ambianu,ad somiam oppidum, obsidet.Erat in eo Conrius,& alij complures, qui cum aliquot dierum oppugnatione sustinuissent:deditione facta,discedebant. Eius e iam oppidiconsimilis fuit ac aliorum fortuna,

nam exurebatur totum.In hac rerum dissicultate, sperabat Rex Carolum ad inducias peiμ moueri posse, ideoq; constituerat exercitum reducere.Sed stamina quaedans illi no ignota,cuius nomen,quoniam adhuc vivit, non

dam:datis ad eu literis,hortabatur, ut in A tr bates conarerteret impetum. Et quia locuples erat ea mulier,ac nobili genere nata,Rex comsilium eius minimὰ contemnendum esse putabat. Missis igitur copi', Ammirallio duce quicquid inter Abbeuillam & Atrebatum i

teriacet,vastat incendijs. Atrebates diuturniatate pacis in lentiores, militem, cuius praemdio tenebantur,compellunt eruptionem fac re.illi ad eum modum eiecti,quum multitudia ne & numero essent inferiores,intersecti sundylerit,captis aliquot ipsorum ducibus. In hia

474쪽

suit Iacobus Connestibiij frater, & Contaeus,&alij quidam propinqui eius sceminae, 'uae

Regem ad hoc bellum incitauerat. Quae licet&ipsa in hac communi calamitate,detrime tum,quod fieri necesse erat, accepisset: liber liter tamen remunerata fuit.Factum hoc adipsius laudemminime pertinet. Necenim fide aut beneficio erat obstricta,ut id faceret. Rex legatum miserat eum,de quo diximus, ic linum,ad Cςfarem,orans,ne pacisceretur cum Caroloinsimul excusans, quod ad constiti tum diem auxilia promissa non misisset,asAmabat se primo quoque tempore missurum: non se interea fuisse ociosum,& hosti non uno in loco bellum intulisse: rogare se, ne separatim alter absque alterius astensii & ivoluntate cum illa pacificetur, & ca ut res iureiurando sanciatur.recte quoque facturum Caesarem,si prouincias Caroli omnes, quae sub clientela sint Imperij, occupet: idem de se Flandria.&Artesia,& Burgundia, quaead Gallicum imperium pertineant,facturum esse.Caesar, tametsi parum erat animosus Princeps, ingenio tamen valebat: & quoniam grandi erat aetate longo rerum usu plurima cognouit:deinde assueuerat iam nostris actionibus, & taedebat eum belli,tametsi nulla magna ipsius impe hsa fieret.Principes enim omnes, collatis auab

475쪽

siis umptum pro se qui sque singillatim facisbant,ut fieri solet in rebus, ad Imperij salutem pertinentibus. Acceptis legati nostri mand tis:Fuit non procul inquit ille, a quadam urbe

Germaniae,ingens aliquando ursus, qui totam vicinam regionem multum infestabat. Eius oppidi tres quidam iuuenes veniunt,ut consu uerant, ad cauponem, rogant prandium sibi praeberi: fore, ut intra biduum persoluant mne debitum:sese capturos ursim illum vastatorem:eius pellem magno posse vendi, & suturum , ut aliquo praeterea munere cohone

stetur a ciuibus,ob interemptam belluam,quet tantum dederit damni Caupo conditionem accipit. Pransi contendunt ad latibulum serae, in quam quum opinione citius incidissent, perterrefacti subito occursit,in fugam abeunt. Ex ipsis in arborem unus conscendit: alius ad urbem,quantum potest, fugit: tertium ursus comprenendit, & prostratum pedibus co culcat, rictum deinde propius ad aurem ad mouet. Interea miser ille mortui praebet sp ciem& hominis exanimati. Ea enim est ursi natura,vi,si quod cepit animal, mortuum esse putet,non insestet amplius. Itaque quum & Nstum crederet extinctuim,relinquit,inque speluncam redit. Ille tandem ubi confiirrexit,v bem petit ut in arboreinconfugerat sinco

476쪽

PHIL COMINAE I

lumem illum esse videns, accurrit, & valde cu- .pisi rogat, quid in aure immurmurasset bellua:hoc,inquit ille , mihi praeceptum dedi ne quam ursi pellem deinceps vendam, nisi capta primum sera. Praeter hanc fabulam, nihil tum, aliud legato respondit, oblique significans regi,ut cum exercitu, quem promiserat veniret, atque coniunctis viribus hostem,si possint,c . pHen ac ipsius deinde facultates inter separ- tirentur.Supra dixi,quemadmodum Iacobus Connestabiij frater, cum alijs nonnullis. pud Atrebates captus fuit. Eam rem grauiter tulit . . . Connestabitus:verum nulla venit sola calamulas.Hoc enim ipso tem pore, captus etiasa fuit cius filius, Comes Rosius, Burgundi e pra , eius &simul e vita decessit uxor, quae soror γrat Reginae quod in his acerbitatibus unicum esse poterat subsidium.Nam quae Bouilli facta fuit in eum conspiratio, non intermittebatur,& ille cognita re,sicut diximus, valde sibi ira tuebat: neque iam dubitabat, quin Regem haberet vehementer iratum &oriensium. Ab erant non procul a Sanctoquintino Comes. Dam martinus, & alij multi, cum mediocri quitatu .Illoigitur,metu pericul continebat se in oppido, cum trecentis circiter peditibus, quos e sua ditione coegerat. Cataphractis

vim suis,eo quod alebantur a Rege, nihil magno

477쪽

COMMENT. LIB. V. 467gnopereconfidebat. Sed interea Rex eum v gebat crebris nuncijs, ut adducto equitatu inlines Hannoniae, . quo tempum Ammirallius incendio vastabat Atrebates , circumuallaret Auennium. Paruit quidem ille,sed valdelimia de cuinq; per paucos admodu dies ibi substitisset, multis circum se dispositis stipatoribus, domum redijt L misso ad regem nnncio pu gandi sivi causa, dicebat certiorem se factum esse. Regem summisisse duos, qui se caperent, atq; ita loquebatur verisimiliter, ut parum a esset,quin ex his duobus alter in suspicione veniret , extulisse aliquid ad illum,quod tacitum &occultu esse debebat. Dum haec geruntur, frequenter mittit ad Carolu co,nisi fallor consilio, ut ab obsidione ipsiim reuocaret.lisaeue sis,nunciabat sere aliquid regi, quod sciebat ei futurum esse non ingratum,&simul quamobrem eo misisset, exponebat, arbitratus hac via se posse illum Actere ac mitigare: nonnamquam etiam,vi metum alique inhceret, significabat res Caroli non malo esse loco.Sicenim

timebat sibi a vi & insidiis, ut Carolum sollicitaret ,quo fratrem suum Iacobum,qui tum a

Ie Novesium crat, cum aliis Oonnullis adsequam primum mitteret, iniecta spe &promisisione facta,Sanctoquintinum se patefacturum

illis este. Quo postea quam illi vetassent, fidem

478쪽

63 PHIL. COMINAEI

eius atque pollicitationem secuti, ipse mutat sententia, diuersum renunciabat: &hoc quidem ter accidit. Quicquid est huius rei,amu tis sidedignis,praecipue autem ab ipso, de quo loquor, Connestabit; fratre cognoui, qui chptiuus in Galliam adductus, in hunc modum

recitabat Regi, praeter me, nemine praesente. Et quoniam liberaliter ad ea, quae Rex pe contabatur,respondit , commode hoc ei accidit.Interrogatus,quatas habuisset copias, quo tempore cogitabat in oppidum peruenirerat , .se tertio habuisse ad tria millia. Deinde an o

cupata urbe, fratris fuisset sequuturus parteis: Respondit,primo quidem atque secun db se illuc venisse, quo subsidium ei ferret. postremGautem,quod animaduerteret, Principe stam.& se quoque ab illo ludificari: si tum in oppidum fuisset admissus Carolo se fuisse illud seruaturummon se quidem vim ullam facturum, sed inuito illo fuisse ibi commoraturum. Ab eo colloquio rex illum ε carceredimisit insitae . familiae adscripsit,& in magno habuit honore, propterea,quod ingenue & prudenter responderat.Per occasionem obsidionis Novesianae sum delapsus ad alia: quae quoniam in idem s

Ie cempus inciderunt,prcterire non licuit.Di rauit enim ea obsidio totum annum,& ut eam

solueret, duae potissimum aes Carolum ii' -

479쪽

COMME NT. LIB. V. 46'pellebant. primum, motum a Rege in Picarcia bellum, exustis aliquot oppidis, & Atrebatum agris vastatis:deinde, Anglicanus exercitus ipsoauthore conscriptus. Nam Eduardus, di qui erant cum eo proceres, admodum irati Carolo, propter interiectam moram, quum precibus nihil proficerent, &semptus ingentes sacerent,& rei bene gerendae dilaberentur

occasiones:cceperuntetiam comminari. C rolus autem ad suam existimationem & la

dem magnopere pertinere putabat, obsideri a se tam longo tempore oppidum, in aspectit tantς multitudinis nostium,a quibus cogi non posset,ut illinc discederet. Verum ista gloriola magno ei constitit. Nam qui Deliciter bellum

gerit,ad eum redit omnis nonos rerum gest

rum. Pontificij legati intercessione,pax tamdem facta fuit,ea conditione,ut legatus in oppidi possessionem im missus,teneret illud,quo ad Pontificis & Cardinalium authoritate aliquid statueretur. In quanta vero sollicitudine,& cogitationii acerbitatibus,credibile est C rolum tunc fuisse,quum & bellum sibi videret inferri a Rege,& interminationes audiret A glorum,qui socij erant & confoederati, & orpidum obstinate circumuallatum videret in eas angustias adductum esse, ut intra paucissumos dies inopia rerum omnium, ad deditio-

480쪽

nem cogi posset3Nam E ducibus unus, qui icum sessus ibi fuerat, quem in suam deinde s

miliam Rex adiunxit, recitauit aliquando nobis , tuum abeo discederet Caresus, potuisse capi intra decimum diem His igitur de causis ut diximus obsidionem luit. Interea Ed μdusprofici scitur Daruernum, oppidum maria timum, ut traiecto mari, Caletos peruenire Qimn tus fuerit exercitus, & quam instructus antea diximus. Quaequum ita sint credibile

est,Deum conturbasse mentem Caroli,,ut hac omnium pulcherrima relicta occasione comsiciendi belli Gallici, pertinaciter inhaererer oppugnationi difficillimae, & tempus tereret. Habebant enim Angli in re militari opus iupsin tanquam praemonstratore.Nam quo primum tempore in nostros fines perueniunt,

valde stat imperiti,& minus idonei: sed breui

tempore magnum usium armorum sibi comparant.ille vero non modo non formabat eos

ad nostrum militiae genus, quod in primis Orat necessarium,si modo vellet uti aliqua ipsorum insigni opera : verumetiam sua cuncta tione & pertinacia hoc effecit,ut administra di belli amitterent propemodum occasiones. Deinde sic erat ipsius exercitus attenuatus , ut exhibere illum Anglis S repraesentare non auderet. Nam ex diuturna illa obsidione de sidera

SEARCH

MENU NAVIGATION