Duo Gallicarum rerum scriptores nobilissimi. Frossardus In breuem historiarum memorabilium epitomen contractus Philippus Cominaeus De reb. gestis a Ludouico 11., & Carolo 8., Francorum regibus. Ambo à Io. Sleidano è gallico in latinum sermonem conuer

발행: 1584년

분량: 1011페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

COMMENT. LIB. VIII. 1 rsa, & portis dirempta. Post multam disceptationem, asschtiuntur legati, in primis autem Cancellarius & Imbercortus, ac datis literis, Cordaeum a fide & religione custodiendae v bis eximunt, & ut eam in potestatem Regis tradat iubent.Libenter ille & cupide imperatasacit. Rex intromissas, illico mandat extrui

propugnacula & vallum, ad uersius alteram x bis partem. Cordaeus cum suis cohortibus xsignis militaribus oppido excedit, & liberum

erat unicuique sequi quascunque vellet partes. Ipse , quoniam arbitrabatur se non amplius iam obstrictum esse puellae, propter acceptas ab eius legatis 'literas: constituit se totum Regi dare. Nam originem ducebat ex Beli uacis,&quoniam morte Caroli urbes illar mnes ad Somiam flumen redibant ad imp

jium Gallicum: putabat se, qui nomen δco tum ex ijs locis haberet, ad Regem honesia posse transire. Hac igitur ratione factus est rosius , ab crimine quidem, ut arbitror, nisi forte nouo iureiurando sese puellς devinxerat. Alij aliter sunt hoc illius factum interpretati : quantum ad me pertinet, nihil affirmo. Hoc solum habeo compertum , fuisse eum a Carolo perductum ad summam dignita' tem & maximas opes. Nam & totius Pica

diae, dc multotum oppidorum erat praesectust

582쪽

di a morte Caroli,eandem apud Re in tam nuit administrationem. Rebus Ariebati coim sectis, Hesdinum Rex illico circumsedit, &-rat cum eo Cordaeus, qui ante treis modo dies, eius arcis & oppidi praefecturam gesserat, &ciorum militum piaesidio tenebatur adhuc lincus.Qm intus eran prae se ferebant initio non velle mutare imperiunm, eo quod religione&fide essent deuincti puellae. Sed cum per dies aliquot impetum sustinuissent: in collocuti nem cum Cordaro. sub cuius imperio nuper fuerat, veniunt, ac deditione paulo post faciut. Nam consulto gerebantur omnia. Boloniam deinde Rex prolicistitur, & simili plane ratione occupat, tametsi periculi plenum erat Eoc

institutum, si modo praesidium ullum in oppudo fuisset. Dum ibi per quinq; circiter dies in

oppugnatione commoratur : Atrebates incipiunt agnoscere& videre periculum: nam Vndiq; cinisti erant liostibus . Vicinas igitur urbes, Douacum & Insulas, de auxilijs interpellant. Douaci erant aliquot equitum cohortes, &cum his Vergarus, nobili genere natus. Hi omnes euaserant expletilio Nanceno. Constituunt igitur Atrebatum proficisci, coactis ci citer trecentis equitibus, & sexcentis pedit,bus. Douacen e; oppidani, serociores id temporis , cogebauteos inuitos, meridiano tem- pota

583쪽

COMMENT LIB. VII L m

pore distedere, stulto plane consilio. Nam omnis illa regio est planissima,&longe lateq; patet prospectus, & est interuallum quinque milliarium. Quod si de nocte suissent pros cti: persecissent quod cogitabant. Qui A tre- . bati erant in praesidio, Ludeus Sc alij nonnii

li, certiores facti de illorum aduentu, statuunt . obuiam eis properare, & omnia potius peri clitari , quam ut sinant eos in urbem ingredi. Videbant enim, se non posse alioqui alteram oppidi partem, quam custodiendam acceperant a Rege, tueri. Et licet periculosima esset pserum inceptum: strenue tamen & magna cum virtute hostem adoriuntur & profligansi plerisq; omnibus aut intersectis, aut captis, in quibus suit etiam Vergatus. Postridie, Rexilluc accessit, magnopere exhilaratus eo numcio. Captiuos omneis in suam potestateria r cipit ,& expeditum numero multos interfici iubet,ut alijs, qui circum erant, terrorem atq; metum inferret. Vergarum autem in carcere

diu detinuit, qui tametsi arctissime custodiretur & vinctus erat:adduci tamen non potui RVrei fidem daret, mi per annum & eo amplius in vinculis sitisset vix tandem expugnatus princibus matris, morem gessit, &yruden ter qu, dem. Rex & amissas facultates ei restituit

naneis,& quas ad se pertinere dicebat, conceG

584쪽

fit,& auxit annuis prouentibus, ad decepraim corum millia,& munera multa publica don bat. Qui in eo practio suga euaserant in oppidum perueneruui. Rex igitur tormentiscium rum vim maximam habebat, eos oppugna & quia milite carebant atque prauidiis, in gnus eis timor incessit. A Cordaeo plerique oppidani erant non alieni: deinde, sacri non poterat i Vt cum unam oppidi partem Rex teneret:altera sese tueretur diutius, Faciunt igitur deditionem certis legibus quae parum tumen religiosi fuerunt seruatae, Ludei praesertim culpa. Plurimi enim ciues & alij honesti homines, in ipsius consipectu, supplicio sit ut affecti, & Ludeus ipse mihi connrmauit, se tu fuisse auctum viginti aureorum millibus. Oppidani praeterea mutuo Regi dabant ad stat

ginta aureorum millia, sed opinor eam pecuniae stim mam eis fuisse redditam, ut Camer

censibus, qui quadraginta millia prius dederant. Interea dum Atrebatum obsidetur: silia Caroli erat Gandaui in potestate ciuium, magno certe sui cum deitimento, & Regis maximo commodo. Sic enim comparatum est, ut quod uni prodest, alteri fere noceat. Nam Gandauensita nunciata, Caroli morte in lemtiores facti, quod extra periculum se positos esse credebant: teditiose di Proterve multa do

585쪽

lanabant, senatoribus praecipuis, numero viginti sex, intersectis. Eius rei causam hanc adferebant, quod pridie capitis poena mulctaGsent quendam picbeium,ac licet cam poenam ille meritus esset: dicebant tamen cius rei potestatem ad ipsos minime pertinere, extincto Carolo, per quem fuissent in eum ordinem asciti. Ex necessarijs quoq; Caroli multos asi ciebant supplicio, quorum nonnulli, me praesente, Carolum aliquando placaverant, ne, quod constituerat eius urbis bonam partem vastaret. Ab his supplicijs ad puellam transeunt, & cogunt, ut priuilegia, quae & pater &auus Philippus ademerant, confirmat ei. Ea priuilegia perpetuam ipsis materiam litis &contentionis praebent aduersus Principem suum. Natura enim studerit suorum Princiapum vires infirmare, quos, dum paruuli sunt, amant:grandiores autem auersantur. Mortuo Carolo. si motus omneis vitassent, & Reipub. salute spectassent: praesidio militum haud dubie munijssent Atrebatum. &fortasse Perona. Sed ad turbas tantum & rebellione, animum habebant intentu. Verumtamen cum obside- Ietur Atrebatum, venerunt ad Regem legati Nam ex omni populo delecti fueruat non nutili, qui de sumna a Reipub. tractarent. Gand

uetata tame, qui puellababerent in potestate,

586쪽

pro suo arbitratu omnia gerebant.Ii legati,inter alia commemorabant, ea quae de com p Qione proposuissent, a puella elle profecta, quae in rebus omnibus decreuillet obtempe rare consilio & authoritati delectorum popu- NE. Petebant igitur, ut a bello tam Burgundico, quam Atrebatensi abstineret:vt ad certu diem indiceretur concilium,& de pacificatione ago rent, atq; ut inter belli administratio omnis consisteret. Rex, quoniam & se peruenisse putabat, quo volebat, & milites omnes atq; di ces non ignorabat vel occisos esse, vel grauit ramictos:& quia multi puellam deseruerant,ia primis autem CordQus,quod summi erat m menti. Nam huius opera paucis diebus plus profecit,quam alioqui longo tempore potuisset vi armorum. H is,inquam,de cauius, legulorumpostulata leuiter aestimabat. Deinde, si Gandauenses principatum & administrationem obtinerent: non dubitabat,quiri reliquos omnes perturbaturi essent,quo minus recte&feliciter bellum gererent. Nam homines vi tute aliqua praeditos, & qui apud principem, honestum obtinui sient locum, non modo no, adbibebant illi siris costlijs, veru metiam acerbo persequebantur. Burgundiones autem ita primis eb quod in honore fuissent apud Caro. Iumari Philippum, oderati tinfestist uiae. Ad

haesi

587쪽

COMMENT. LIB. VIII. Tr

haec, sciebat quo essent ingenio, & quemadmodum cuperent singulis temporibus principum suorum potentiam debilitari,modo ne detrimentum aliquod aut incommodum ipsi acciperent. Constituit igitur alere seditionem, Sipses,ut tumultuose omnia facerent, impellere. Nam erant imperiti rerum plerique mnes,nec ullum habebant usum, praesertim innesochs tam arduis, quum ipso interim nihil elici acutum magis & prouidum. Dixerant legati,ut sitra docuimus, puellam velle morem ferere consilijs,& stare voluntati delectorum.

um sermonem Rex, veluti sundamentum M

liquod sibi sumpsit actionis, assirmans, non recte ipsos, quae vel puellae mens esset, vel e rum,a quibus illa penderet, accepisse: certo sis bi constare, illam ex arbitrio paucissimorui' quorundam esse facturam omnia, qui pacis minime sint cupidi, & fore, ut hanc ipsorum

orationem,illa non habeat ratam. His auditis, legati, ut homines parum exercitati, subito respondent: constare ipsis eorum , quae dixisi sent, rationem, & si res ita postulet, exhibit ros quae accepissent a suis,mandata. Huic o hcitur, proserri posse literas, quae confirment, puellam omnia sua commisissequatuor duntaxat hominibus, quorum sequi velit authoritatem. Quum illi in sententia persitarent:

588쪽

s 3 PHIL COMINAEI

Rex monstrari literas iubet,quas Cancellari & Imbercortus attulerant, quo tempore apud ipsinat Peronae fuerunt. Eae literae scriptae Orant, partim a puella,partim ab eius nouerca, Eduardi Angliae Regis sorore, partim a Raue-steno: sed exierant nomine & mandato puellae , & quo maior esset earum vis atq; fides: triplici erant scriptura notatae. Earum haec erat sententia: primum, ut ijs, quae Cancellarius& Imbercortus dicturi essent, Rex fidem haberet : deinde, hanc suam esse mentem, ut negociorum administrationem omnem, vellet esse penes nouercam suam, & Rauestenum, de Cancellarium ,&Imbercortu. ideoq; petebat a Rege, ut per eos quatuor tantum, ageret s cum de rebus omnibus. His literis inspectis, valde fuerunt illi commoti, & vehementer offensi, eamq; indignationem nostri etiam idoneis vocibus augebant. Tandem fit eis pol stas literarum, ac nihil praeterea cum ipsis ctum fuit. Neq; veris ipsi multum de eo sollia citi erant, & ad res nouas tantum spectabant, nec qui futurus esset exitus, praeuidebant. Vrbis Atrebati iacturam & amissionem debebant potius deplorare: sed quantum accepta sent vulnus, ob imperitiam & rerum noua darum studium no sentiebant.Gandauum igitur redeunt,ubi cum puella tunc erat Dux Ct,

589쪽

COMMENT. LIB. VIII. ras

trensis,eius propinquus, artate grauis, qui&inea familia suerat educatus, & pensionem a nuam habebat,sex aureoru millia, & frequenter ibi versabatur, honoris & ossicij causa. Per. id vero temporis ibi haerebat, spe matrimoni, Cupiebat enim in primis puellam nubere Glio su : & si mores illius placuissent, facilE, Vt

opinor, impetrasset: verum erat domestice notus, ae fieri potest, ut ea quoq; res impedimentum aliquod attulerit. Praeter hunc ad rat etiam Leodiensis Epistopus, e familia Bo

boniorum, & alij complures. Indicto igitur concilio,cui puella prcsideba legati quid egiGsent,exponunt:& illud in primis,quod ad ips rum institutum fertinebat; quemadmodum inter ipsos & Regem, magna fuisset & acris de voluntate puellae disteptatio ,&quid tandem accepissent ab eo responsi. Eo sermone ostensa puella, quum existimaret literas non suiGse exhibitas, constanter negat. Ibi statim ex ipsis quidam e sinu profert eas literas,& palam in conspectu omnium dat puellae. Quo s ne facto, ouam esset illiberali ingenio, clare cocebat, nempe qui modestissimam virginem ad eum modum pudefaceret. Nam e . iamsi quid illa peccaret: ad ipsum tamen cast, gandi partes non pertinebant. Quantus a

te fuerit puellae pudor, facile quiuis intelligat.

590쪽

sgo PHIL COMINAEI

Diuersum enim apud omneis dixerat, & is, quorum facta fuit in literis mentio ,Rauest nus & nouerca, & Cancellarius, & Imberco tus aderant. Cliuensi & alijs nonnullis iniecta fuerat aliqua spes matrimonij: hi singuli magnopere fuerunt offensi, & tunc primum gra- , ues ortae sunt inter eos dissensiones. Cl ensis

putauerat Imbercortum suis rebus fauere: c

gnitis autem his literis, ac re desperata: quod si ludificatum esse videbat odivi in illum c cepit. Sed & Leodiensis Episcopus,propter superiora bella minus amabateum. Connest

Diij vero filius, Sanctopauli Comes, & ipsiuri& Cancellarium,eo quod parentem situm P ronae tradidissent in potestatem Regis, oderat infestissime:deinde,Gandauenses erant inimiaco in ipsos animo, nulla de causa, nisi quod pud Carolum in summo fuissent honore. N cte igitur illa, quae concilium hoc est in seeuta, capti sitnt ambo, & licet praemoniti fuissent:

periculum tamen vitare non poterant, quod alijs multis cepe accidit.Vt autem caperentur, opinor aduersariorum impulsit aliqua expa te factum fuisse. Gandauenses, obseruata aliqua iuris formula, praeter morem suum, h stanatu nonnullos deligunt, qui de causa cogno-icant. Et primum quidem interrogantur, cur

SEARCH

MENU NAVIGATION