장음표시 사용
601쪽
rum pollicitationes no possent neq; deberent praestare. Atq; interea tamen hi sermonem O mnem ita temperabant, ut Eduardus pateretur sibi persuaderi, neq, rem nouam tentaret vllam.Matrimonium enim,de quo pactum Tat, adeo vehementer cupiebat: ut hac potissi-
miim de causa,n5 audiret eos,qui bellu ab ipsis praetermitti dicebant,magno cu Angliae detriamento. Et quo cotemptius nonulli per Anglia de nuptijs illis loquebantur: eo magis ipse in tuebat , ne is rumor in Gallia delatus, impediamentu aliquod inserret. Quantu vero ad L douicu Regem pertinet: nunquam erat assem. surus, eo quod Eduardi filia Delphinum aetate , antecedebat. His artibus aliquot consumptis
mensibus:iam administrandi belli pretierierat occasiones.Nisi igitur spes illa matrimoni j co-tinuisset Eduardum: dubio procul no erat paGsurus Regem ita progredi. Et si statim initio puellam propugnasset: Rex, qui sua noluisset
in periculum deuocari, non sic erat Burgundicam domu debilitaturus. Hqc autem eo com- memoro, ut quantae sint rerum humanaru viacissitudines,demonstre: & ut illi, qui Reip. g bernationi prςsiunt,habeant quod intueantur. Nam etiam ut ingenio maxime prςstentiAus modi tame reru notitia,no est ipsis sutura inuti
lis. Quodsi filia Caroli voluisset nubere simi
602쪽
vxoris Eduardi:magna fuissent et 2bministra. ta auxilia. Sed impar erat matrimoniti, quod ipse omnium esset sui temporis locupletissima puella: ille vero tenuior, & opibus & generis nobilitate. Varijs autem de rebus inter sie L dovicus Rex & Eduardus agitabant, & si copuas vellet coniungere Eduardus ac partem aluquam ditionum Caroli occupare, non recus Dat Rex, quo minus Flandriam libere teneret.
Ad haec, promittebat se periculo suo tradituruipsi essequatuor potissimas Brabantiae ciuitates, nc stipendia praebitum ei, per menses quatuor,in decem hominii millia, quo belli semptum eo facilius toleret: siubministraturum et- Iam tormenta & currus, α quicquid usui esse possit, & interea dum ipse Flandriam oppugnet . se diuersa parte bellum ipsis facturiunesse.Eduardus ad ea respodit, Flandriae & Brabantiae urbes, ob magnitudinem & firmitate, habere dissicilem oppugnationem: & ut captae sint, aegre tamen polle defendi: & bellu istud, Anglis, propter mercaturam esse prorsus inutile & intolerabile. Verum, si ex ijs oppidis, quae iam in Picardia Rex cepisset, nonnulla sibi tradat: missurum se copias auxilio.His actionibus extrahebatur tempus, atq; interea vitibus puellae multum decedebat in dies. Nam ex
ijs belli ducibus, qui a morte Caroli superstites
603쪽
erant,complures ad Regem transibant in primis autem Cordarus &cum eo multi alij,pa tim necessitate coacti, quod facultates haberent in ijs ipsis locis, quae Rex iam occupau rat: partim spe & cupiditate augescendi. Liberaliter enim Rex tractabat eos, & iam paulatim magis atq; magis accendebantur in urbiabus factiones, Gandaui praesertim. Dum haec Reruntur:multus erat omnium sermo de puella, aut reperiendum ei maritum esse, cuius virtute & industria,quod reliquum habebat, tu retur : aut nubendum filio Regis, quo totum seruaret.Eth c quidem ratio multis videbatur longe commodissima, etiam ipsi puellar, ante mortem Imbercorti & Cancellarii. Nonnulli vero, quod filius Regis adolescentulus admodum erat, vix nouem annoru, dehortabantur:
alij de Anglia,de Cliuensi alij loquebantur,alij
Maximilianum Caesaris Friderici filium proferebant.Puella,quod Regem , patefactis literis , authorem esse iudicabat necis Imbercorti& Cancellarij oderat eum arerbius,prisertim, cum & ipsi filisset palam eo nomine pudes dia,& intimis suis ac necessarijs hominibus esset exuta per Gandauenses, quoru tanta fuit intemperantia, ursis,quae cum puella erat,seeminis, integru non esset, ullas accipere liberas,
aut etiam loqui puellae: nisi primum indicas
604쪽
senti Leodiensium Episcopus, de quo non se mel diximus,magnopere cutiebat matrim
nium Gallicum perfici, & si lilius Regis fuisset
aetate maior,erat fortassis viriq; parti futurumno n incommodum. Ille vero deposita spe, sectus alienior domum redit. Suberat haud dubie maxima difficultas in ea re, & opinor ibios, qui procurationem eius cogitabant sustupere, parum fuisse laudis tandem habituros. Id cum plerique deprehenderent, abstinebant ab omni actione: verumtamen coacto concilio deliberatum fuit. Et cum caeteris intererat nobilis matrona, quae facile primum dignitatis locum apud puellam obtinebat, Halluinam vocant. Ea,cum disceptaretur: Nobis,inquit, opusest aliquo viro,non autem puero. Iam ea
est aetate puella, ut liberos gignere possit, quod
nobis, & toti Prouinciae maxime necessarimn est. Ea vicit in concilio sententia,tametsi nonnullis videbatur esse locuta liberius. Alij vero commode interpretati, dicebant eam de in trimonio solum dixisse. Hoc unum igitur restabat, ut idoneus inueniretur maritus. Opia nox equidem, si modo Rex voluisset, eam liabenter fuisse nupturam Duci Angolisinensi- Gallicam enim affinitatem valde cupiebat. Sed aliter Deo visium fuit,cuius rei quae sit cal
ia,ne hodie quidem nobis constat,nisi quod ex
605쪽
rebus anteactis videmus, per Austriacu illud connubiu maxima grauissimaq; fuisse introducta bella,quibus & Brabantia &Flandria nositissent diuexuar, si quide Angolisinensis eam in matrimonio habuisset. Dum ita deliberatur, Clivensis magnopere pro filio sollicitabat, verum illius mores nec puella,nec ipsius necesi sarij probabant, ut silpra quoq; demonstrauimmus. Coeptu est igitur cogitari de Maximilia .no,nuc Romanoru rege. Na huius patri, cum Carolo, eius rei mentio quaeda aliquado inte
cesserat,& ipse literas habebat ad se missas a puella, iussu patris, & adamante, quibus literis illa promittebat,se nuptijs illis,ut a parente stocostitutu erat, assentiti. Ridericus ergo Caesar, . Maximiliani pater,legatos ad ea mittit.Ii cum Brmella venissent: iubentur e ectare, donec nuncietur.Istud a Cliuensi profectum erat, qui aduentum illorum grauiter ferebat, eoq; spectabat , ut aliquam eis praeberet occasione OLfensionis, lud discederent. Verum illi, tum abali js,tum a puellae nouerca in primis,admon batu Vt eius, quod nunciatu esset, nulla ratione habita pergeret, & Gandauu proficiscerentur: simul quomodo esset instituenda, cum eo veni gent,actio, docentur, &firmo iubetur esse animo, quodi plorti rebus, non puella tantum,
sed ex ipsius familiaribus multi fauerent.
606쪽
Hoc consilium illi secuti,veniunt Gandauum, inuitissimo Clivensi.Dictus est igitur dies,quo
de ipserum postulatis cognosceretur puellaebiam, uomodisse gerere debeat, edocetur : ac primum quidem, ut illos, ubi mandata expo- .suissent, humaniter exciperet: deinde, ut dic
ret , se deliberatione habita, quid sui propositi
sit & voluntatis, declaraturam.Intra hos veluti cancellos includebant eius orationem, nec ut longius egrederetur, permittebant, ipse non dissentiente. Vbi legati in concilium veneruuredditis literisAxponunt, quemadmodum imter Ridericum Gesarem& Carolum de m trimonio couenerit, ipsa puella no repugnam te, quς & literas &adamantem ad Maximilia. num eius rei gratia misisset. Rogant igitur nomine Caesaris, ut & patris illa vesuntati, & suae promissioni satisfaciat. Literas etiam & ad mantem proserunt, ut hac via certum aliquid ab ea veluti extorquerent. Illa, non interposita
deliberatione, statim respondit,& scriptas a se literas,& missum adamantem, iussu patris, Aplacere sibi, quod tum promisisset. Eum se monem magnis gratiarum actionibus excoperunt legati: Chuensis autem indisnissimε illum ferebat, iratus etiam puellar, quod aliter,
quam constitutum antea suerat esset locuta.
Verum ipsa respondit, sibi non esse integrum aliter
607쪽
aliter facere, aut violare promticla. Ille igitur omni abiecta spe, cum plerosq; omnes puellae sententiam videret approbare: statuit paucis post diebus redire domum. Interea Maximialianus Coloniam petit, quo in loco legati aliquot puellae ad ipsum venerunt, & pecuniam, nisi fallor, stibministrabant. Patrem enim habebat longe parcissimum.Vbi cum octingentis circiter equitibus Gandauum venisset:rem obtinuit, & quia tenuior erat: non magnam habebat authoritatem, & potentiae ac lple dori Regis conserri non poterat, eiusq; familiares & comitatus omnis, & lingua, & moria
busra institutis, plurimum a Burgundionibus disserebant. Vixerant enim hi apud Principes Ionge florentissimos, in siimma lautitia & et
gantia. Germani vero sunt asperioris naturae, nec eam obtinent, quam nostrates, ciuilit
tem. Quo magis opinor, singulari beneficio Dei factum esse, quod Imperium Galliae non desertur ad sceminas,ut ne summa regni sit penes aliquem externu Principem. Vix enim ulla est natio quet diu serat peregrinum imperiit. Galli certe non tulissent, & ubicunq; populus est aliqua mediocri potentia,videmus eum s re ab indigenis gubernari. Ante annos quadraginta , maximas in Gallijs possessiones tenuerunt Angli. Hodierno autem die, praeter
608쪽
Caletuna,& duo quedam castella quorum tublio ipsis magno constat, nihil habent, & temporis sere puncto amiserunt omnia. Galli possederunt aliquando, & nostris etiam temporibbus,per complures annos, Siciliam & Neapolim.His autem omnibus ita nunc sent exuti:vt praeter maiorum /sitorum sepulchra, nihil ibi reliquum habeant.Nam etiam ut Princeps ali quis externus bene rem gerat: & commode gubernet:tamen quia moribus & ingenio dis. fert : nec eam erga populum repraesentare potest beneuolentiam, ac si esset indigena:faciles oriuntur dissensionum occasiones. Itaq; fit, ut ille,quo principatum ad se delatum,sitasq; so tunas tueatur. aliunde militem & copias adducat,eorumq; se praesidio munia qui beneficiis deinde singulariter ab eo, & honoribus aucti, magnam multitudinis inuidiam& odium in se concitant. Quocirca, qui externae alicuius gentis imperium suscipit, nisi magna quadam ct eximia sit praeditus dexteritate: multis haud
dubiE, & longe grauissimis implic
609쪽
ERFECTO eo matrimonio,res ipsbru nihilo melius habebant: Maximilianus enim, & per aethlem, & quod externus erat, nec ad res magnas institutus esset, exiguum habebat usum,eiusq; familiares non erant ij,qui magni aliquid perficerent. Itaq; in summis erant difficultatibus prouinciae illae cism nes, hoc nomine in primis infelices, quod externum Principem, cuius ope defendere tur, cogebantur accersere. Dum hae nuptiae fiunt,amissa filii Artesia,& ad Regem magnae quotidie fiebant accessiones. Natistini Maxia miliano liberi Philippus,Margaritha, & Fram ciscus, qui Britanniae Ducis nomen repraese tabat. Quarto demum anno decessit illius v-ΣOr e vita, dum ex equo delapsa, grauiter late assecta,& simul febri iactaretur. incommodε sanὶ illud accidit populo. Nam erat egregia virtute mulier, & sui coniugis amantissima, &potulo valde accepta , sic ut in maiori esset, quam maritus,honore & obseruatia. Tenebat
610쪽
Rex in Hannonia Quercetum & alia quaed sed de possessione decessit,quod mirum pleri
que videbatur,cum nec pacificare vellet,neque reliquum aliquid eius familiae videretur esse facturus. Sed quanquam internecionem eius domus moliebatur, duabus tamen de causis oppida illa restituit. Primum dicebat ita fere comparatum esse, ut Reges habere firma &munita loca malint intra suos fines, quam M'ris. Deinde, i nter Caesares & Gallorum Reges iureiurando sancitum est, ut pacem colant, Malter alterum in suo iure non impediat aut interpellet. Haec etiam erat causa, quamobrem Cameracum, in quam urbem bona fide receptus antea fuerat, suis legibus uti sineret. In Burgundia vero bellum gerebat minus feliciter, propterea quod Germani mercede conducti. fauebant Auraico Principi, qui iam stipis defecerat.Pro Maximiliano vix quisqam arma tunc sumpsit. Vicini enim Burgundionibus Helvetij, eorumq; socij minias bene volebant Austriacae familiae.In Sigismundo autem ipsius patruo, magnum erat praesidium, si modo Vellet, propter propinquitatem loci & PBte sem ditionem , quam Carolo prius venditam,
centum aureorum millibus, recuperauerat,
non reddita pecunia. Sed parum erat in eo inciis x ingςah Ac prorsus fuit ex eorum Prin- cipum