Duo Gallicarum rerum scriptores nobilissimi. Frossardus In breuem historiarum memorabilium epitomen contractus Philippus Cominaeus De reb. gestis a Ludouico 11., & Carolo 8., Francorum regibus. Ambo à Io. Sleidano è gallico in latinum sermonem conuer

발행: 1584년

분량: 1011페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

COMMENT. LIB. Vet L ssi

Warde preciosis , & eleganter fabrefactum, quem collo gestare selebat, & honorifice circumferre , vidi postea Mediolani, quo in loco ductus aureis venditus fuit. Et hic quidem est exitus potentissimi Principis,quo maiorem ad

vicinosa eges atqr populos authoritatem nemo habuit. Qua potissimum re Deum in se vehementius concitarit, non facile dixerim, alii quod omnem, qua fruebatur,felicitatem,' et suo pendere putabat ingenio & virtute. Praeditus erat sane multis eximiis dotibus:operam dabat ut homines excellenti virtute familiares haberet:mulus cupiebat benefacere: suoru inegocia&controuersias cognoscebat ipse,& liberaliter eos audiebat. Quamdiu cum eo vixi', ingenio erat fatis placido: postea vero crudelior euasit, quae quidem res indubitatum erat signum futuri occasius. In cultu corporis αvestium luxu, alijsq; rebus omnibus prope ni mira erat: legatis L externis homin:bus magnum deserebat honorem : cupidissimus erat

gloriar,eaq, fuit praecipua causa,cur bella susciperet. Hoc enim spectabat in primis, Ut sicut . prisci quidam heroes , celebraretur. Animi' magnitudine M robore & audacia nulli cedebae Non facile dixerim illinc Deus, an ipsius populo magis fuerit iratus. Intersectus enim

ipse fuit, ut diximus, temporis seiὶ puncto,bi iiij γ ν ,

562쪽

ssα PHIL. COMINAE I

sine ullo maiori cruciatu:sed eius prouinciae ab eo tempore, perpetuis bellis aluexantur,a quibus ob ciuiles inter ipsos factiones, no possunt expediri.Deinde, qui nunc eos propugnant ac

tuentur,sunt homines externi, nempe Germani , qui paulo ante fuerant hostes. Breuiter, I morte Caroli nulla experti sunt firmam amicitiam:& si quis eorum intueatur actiones, Via

dentur no minus perturbata esse mente,quam

ipse Carolus.Repudiatis enim optimis quibus . que consiliis, in suam ipsi perniciem moliuntur : & qui nunc est rerum status, videntur vix aegre plagam hanc esse curaturi. Sic igitur se tio, Deum prout vale, affigere aliquam gentem: tribuere illis principem, & accommodare. Burgundicus populus longe florentisimus sitit sub tribus ordine Principibus optimis&prudentissimis viris, supra centum & viginti

annos.Tandem vero Deus excitauit eis Carmium, qui continuis bellis, laboribus atq; sumptibus eos exercuit, defatigauit & exhausit, Dyeme planertim. Ante Novesium autem fa- num suit initium calamitatum, quae deinde tribus aut quatuor aduersis praelijs durarunt, idonec interficeretur. Quo quidem tempore sic erat debilitatum ipsius omne robur atq; potentia,ut omnes, in quibus aut aliqua facul-ras erat , aut voluntas praeclara: vel mortui es, stat,

563쪽

COMMENT. LIB. VII. nes

sent, vel capti, vel grauiter afflicti. Vidi equudem, & cognitam habeo potissimam Europae

parte : sed florentiorem nullam noui prouinciam,quam erat hae Caroli ditiones, quo tempore in ijs vixi. Et nunc ecce Deus tam insigne& potentem familiam,ac clatissimorum virorum domicilium, nostro orbe celeberrimum& honoratissimum, per centum Sc eo plures annos,breui temporis puncto, plane subuertit. Quum reliqui omnes circum populi diuex

rentur bellis, alijsq; incommodis haec sola domus selicissima semper fuit, ita quidem, ut e terni multi Principes, ad eam, velut in opportunissimum portum, ε fluctibus & tem pestate

sese reciperent. Ludovicus Rex adolescens,

cum a parente suo dissideret: ad philippii Caroli patrem sese contulit, honorifice adna dum & amanter ab eo, per sex annos habitus. Eduardi Angliae Regis ambo fratres, Clare tim& Clocestrius,&e Lenclastrijs multi r bus aduersis, opem & patroci nium ab hac d mo peti unt. Breuiter, ingens fuit eius famialiae splendor & gloria, & nunc ecce miserabilia ter est afflicta, sic, ut vicinis omnibus exemplo esse possit. Est nimirum Deus, a quo salus re

gnorum omnium,& incrementum,& occasus,&initiad pendent.

564쪽

PHILIPPI COMIN

RIORVM LIBERO CTΛVVS. Ex nuper in Gallijs tristituerat cur tes , qui per dispositos Gquos, incredibili celeritate iter conficerent, rem plane nouam inusitatam in Gallijs ante id tempus. Per eos illico de sortuna Caroli cognoscebat, & singulis pene momentis cxpectabat certiora de rebus omnibus. Et, qui primus omnium aliquid memorabile attuliuet, munus aliquod dabat, & prius, quam aliquid adserretur,dicebat se liberaliter ei, qui primus nunciasset, saturum .Per Bocagium & me certior factus fuit de pranio ad Moratum facto:& utrumq; insigni dono cohonestabat. Ludeus, qui foris cubabat extra Plestium castellum: decursoris aduentu primus cognoui & quod honesto loco erat apud Regem', obtinuit a cursore ii teras, quibus de praelio Nance nosmpnificabatur. Prima statim luce, Regi dat eas

teras. De morte Caroli nemo confirmabat: in boc autem omnes consentiebant, eum su- g. sie. Rex eo niincio sic fuic exhilaratus, ut ni-

565쪽

PHIL CO M. COMM. L. VIII. sis

hil supra. Hoc unum modo verebatur, quod si captus esset a Germanis, ne cum eis, data pecunia , pacisceretur: deinde, ne prorsus euasi set, metuebat.Proxima deliberatio fuit, an diutiones illius esset occu=aturus, in eaq; remique

Raam esse putabat d nicubate. pleri sq: omniabus qui resisterent per illa superiora prilia.i tersectis. Qui cum Rege ei aiar, omnes dabant sign: ficationem laetitiae sed pleriq: videbantur sibi vim ipsi facere. & utcumq; dissimul arent, maluissent certe Caroli res meliori csse loco. Cuius quidem rei causa fortasse fuit, quod Rex

natura timidior erat.& idcirco verebantur, ne solutus omni metu, multa moueret domi atq; turbaret Ex ij sola pii aderant, nonnulli una

cum Galliae principibus de Carolo, ipsum oppugnauerant. Habita deliberatione, post per actum sacrum in cubiculo prandet , multis ad mensam pro sita consuetudine adhibitis. Inter prandendum loquebatur de rebus nouis. Hic ego cum alijs nonnullis obseruabam diligenter vultus eorum,qui prandebant: sed ne unus quidem hilariter saniebat cibum. Moerorene istud secerint, an laetitia: non facile dixerim.

Pudore certh nullo faciebant: nam consueu Iant Omnes cum eo prandere sepius. A prandio secedens aliquandiu, nonnullis Caior possessiones quasdam, si mortuus esset, donabat.

566쪽

ns PHIL. COMINAEI

Amirallium autem & me, cum amplis & n cessariis mandatis dimisit, ut eos, qui se vellent in ipsius clientelam atque fidem dare reciperemus : potestate nobis facta,ut quicunque i ter eundum nobis occurrerent nu ij: eorum resignaremus literas, quo de rebus omnibus. . certi aliquid cognosceremus. Ingressi iter sperrima hyeme, vix dimidij diei viam processimus,cum occurrit tabellarius. Acceptis ab eo literis, intelligimus Carolum inter alios reper- . tum fuisse mortuu, & agnitum a quota adolescente cubiculario,& medico Lusitan o,per que

Campaniae praesectus certior factus, hoc ipsuRepi significabat. Progressi. contendimus ad Abbeuillae suburbia. per nos primum iis lo- eis resciverunt de illius morte. Oppidani iam coeperant pacisci cu Torcio,viro nobili, quem a multis annis magnopere diligebant. Qui praesidio relicti fuerant ibi a Carolo:per inter nunciua nobis praemissim, de compositione nobiscu agebant,& nostris pollicitationibus confisi quadringentos cataphractos illinc remouerunt. Hanc opportunitate conspicaticuues Torcio patefaciunt urbem, non absq; ma-fno dispendio eorum quos ante diximus, quius an dato Regis, & pecuniam, & annuam era imis polliciti pensionem. Sed earum rerunt,il acceperui, propterea quod per ipsos nouerat

567쪽

culi haeredes, ad impcrium Gallicum redirent. Non debet igitur videri mirum: si facilem n bis aditum praeberent. Inde profecti Dori

num, sollicitamus Atrebatum, Artesiae prima urbem, ac eius Comitum Flandriae patrimonium, cuius quidem regionis imperiu, ad se minas non minus, quam ad mares desertur. Rauestenus & Cordaeus adiunctis aliquot prumarijs ciuibus, collocutioni nobis diem constituunt, in vicina quadam Abbatia. Mihi cum nonnullis alijs iniunctum filit,ut actioni interessem. Et quia parii erat spei, conficiposse negocium, non ibat Ammirallius ipse. Nostra postulata baec erant, ut urbem nobiS patefac rent:prouinciam illam omnem, morte Caroesti,ad Regem pertinere:si recusent, periculum esse,ne cogantur:caesum ςsse principem,& e ercitum tribus aduersis praclijs deletum prope omnem. illi contra,Per eius urbis atq; senatus . praesidem dei non strant, quemadmodum ii de a Margarita,quam Philippus,cognomento Fortis, in matrimonio habuit, iure siccessionis, Artesia omnis delata sit ad Caroli filiam haeredem: orant igitur, ne quas cum Carolo Rex secisset inducias, violaret. Non fueruat

568쪽

multa inter nos commutata verba: nec inopinnato nobis responsum istud oblatu fuit,& pr cipua causa collocutionis haec erac, ut pN eam occasionem quosda ad nostias partes traduc remus Nec infeliciter quidem iste conatus cecidit.Reuersus ad Anamiralliu cognoui Regem ad uentare, qui paulo post nos ingressus suit iter & literas huc illuc,tam suo quam alieno nomine scripserat, quibus euocabat certos homines, quorum opera sperabat se posse ditiones illas omneis in sitiam potestatem addit-cere. Magnam enim animo coceterat laetitia, quod aduersarios omnes videbat e medio su Iaros esse.Connestabitu, & Ducem Nemoren- sena,& alios non ullos capite mulctauerat. Frater, Aquitaniae Dux , e vita discesserat: A ndeg uensis familia om nis erat extincta: cuiuS, P prerni fuerunt Principes, Renatus Sicilis Rex, Ioannes & Nicolaus Calabri et Duces, eorum chpropinquus Cenomanorui& Prouinciς Comes . Horum omnium facultates ad ipsum erant delatae. Sed quopotentior erat Burgundica d

mus omnibus alijs, & quo grauiora bella gessit, A nglorum ope in Galliis, per annostrigi ta duos:&quo maiores habebat obpropinqubetate occasiones diuexandi Gallia: eo grandior etiam sive & uberior Regis laetitia, oppresso Carolo sic, Yt vici a circum populos nihil ia. . magnis:

569쪽

magnopere formidaret. Pacem enim nupes secerat cum A nalis,& eam studebat confirma- re. Sed dum in hac securitate retiatur : hocs, tum ad integram felicitatem ei defuit quod noex aequitate negocium gubernabat. Nam etsi Deus multis & claris indicij s ostenderet, grauiter & acerbe se velle Burgundicam domu as. figeremon idcirco tamen est , ut aliquis dicat, Regem,ita ut oportet,inea re progressum esse. In prouincias enim illas nihil. habebat iuris,

vetum amore &beneuolentia, perq; conn

bium,aut iustui aliquem titulum, licebat eas adiungere Gallijs,& facillime quide, i n ea co- sternatione, & prope omnivdesperatione, rebus afflictissimis. Eam rationem si fuisset ii gressus: firma&diuturnam pacem in Galliam intulisset,& populucontinuis bellis exinanitu, magnopere recreasset. Du viueret adhuc C rolus:ho semel mihi Rex comemorabat' post morte illius, si vita superaret ipse, filiu suum ita matrimoniti se daturu esse illius filiae 1etsi propter teneriore iiiij qtatem illa recusaret:se procuraturum tamen, ut e Galliae principibus alis cui nuberet: quo & hac ratione pacata habebat ad se pertinere, absq-grauior

recuperaret.Haec erat eius adhuc sententia die

Octauo prius, quam de mite Caroli alia tumret omnem eam regionem, & illa

570쪽

PHIL COMINAE I

esset: verum ab ea discessit, &longe aliter comstituit, quo tempore Ammirallium & me in Picardiam mittebat. Et quum nos deinde s queretur: deserebantur ad eum crebri & luci di nuncij.Nam arces duae Connestabiij Hanlii 'R Bohenium in eius potestate illico venerunt: Sanctoquiminum ultrodeditionem fecit: de Perona nihil dubitabat: & de voluntate Co das spem certam habcbat. Tonsorem quenda situm Olivarium miserat Gandalium, & alios alio,magna cum spe sed pleriq; non responde bant expectationi. Cum propius ad Peronam venisset, ibam ei obuiam. Praefectus oppidum mox patefecit: per cum diem restitit ibi, & a prandio incidit in mentionem eius,quod Ammirallius & ego apud Atrebates egimus, neq; satisfactum erat eius voluntati,& indicabat nihil nos propemodum effecisse. Incipit deinde commemorare , quemadmodunt tonserem situm Olivarium misisset Gandauu,cssius opera & virtute sit adepturus eam vi hem: idem s: sperare consequi posse multis alijs locis, per eos,quos dimisisset: atq; ut stimulum aliquem addefet, Ludeum summisit,& quosdam alios, qui coram ipso, mecum super ea re discept

rent.Quanquam veroraeum non erat,eius o

pinionem impugnare,tamen respondi,me vexeri , ne Olivarius ,& alii quos nominasset, in

SEARCH

MENU NAVIGATION