Duo Gallicarum rerum scriptores nobilissimi. Frossardus In breuem historiarum memorabilium epitomen contractus Philippus Cominaeus De reb. gestis a Ludouico 11., & Carolo 8., Francorum regibus. Ambo à Io. Sleidano è gallico in latinum sermonem conuer

발행: 1584년

분량: 1011페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

COMMENT LIB. IX. m

inte fiebat: tamen erat contra disciplinam militarem & Ducis officium. Nonnulli ex primo &vltimo agmine, dum simulant velle se tueri castella & oppida vicina: discedebant e praelio,complures alij aperte sese fugae mandabant. Pedestres Maximiliani copiae, etsi

nonnihil vacillabant,costiterunt tamen. Nam cum ipsis crant circiter ducenti nobiles, egre gia virtute, pedites omnes, qui in ossicio multitudinem continebant. In his fuit & comes Romontius, e familia Sabaudiae Ducum &comes Nassovius,& alij complures,qui adhuc vivunt. Eorum singulari virtute & authorit iupeditatus restitit, quod alioqui miru videri possit, praesertim fugiente & disiecto equit tu.Cumque sagittarij nostri in calones acii pedimenta fecissent impetum: aliquot hostium cohortes, quosdam ex ijs interficiunt. M ximilianus,etsi plures eo pranio quam nos de

siderabat: stationem tamen sitam in campo, veluti superior,tutabatur. Et si rouannam denuo circumuallasset, sine contentione, ut opinor,fuisset ea potitus, atque etiam Atreb,

to. Sed non audebat periclitari fortunam,&habuit aliquam metus causam, & in eiusmodi rebus,non semperAuod volumus, aut quod necessarium est, prouideri a nobis potest. Ei

praelio non ii terim quidem ipse: verum a

622쪽

O, PHIL COMINAE i

fide dignis accepi: & ut series narrationis c , haerea aliquid omnino mihi dicendum de eo fuit.Eram cum Rege, quando nuncius hic de ferebatur.Grauiter admodum tulit, nec enim assueuerat vinci, aut aliquam iacturam facere: ac perpetua quadam utebatur felicitate, quam singulari virtute & industria sibi comparabat ipse.Nec enim tentabat temere fortunam, &a praelijs magnopere cauebat. Haec autem p gna plane contra ipsius voluntatem commis, 1a nit. Ac quoties bellu gerebat, paratissimus erat a rebus omnibus, & ingentem compar bat exercitum. In primis aute dabat operam ut repente & ex inopinato aliquid hosti erip Te ea praesertim loca, quae videbat parum esse munita:&posteaquam illa cepit, ita firmabat praesidijs militum atque tormentis, Ut recupe rari non possent.In locis autem munitioribus, & quae fraudi vel iniuriae minus erant expoGra,siquis praefectus pecunia redimi sese pat retur :ei dabat liberalissime, nec ullo quatumuis magnoprecio deterrebatur. Initio cum de facto praelio audisset: magnopere fuit commotuS,ac verebatur maiorem subesse cladem, quam si accepi siet , quicquid iam in ea regi ne ceperat:id omne videbat deperditum esse. Verum ubi rem omnem,sicut erat gesta, pia

uἡ cognoui patienter tulit,& cogitabat deii cepa

623쪽

COMMENT. LIB. IX. cueeps prouidere,ne quid tale, nisi cum ipsius vo luntate &iussu fieret. Ab eoque tempore cc pit animum adjcere ad pacem, modo illam facere posset conditionibus, plane ex suo usir. Populum eius ditionis sciebat studere nouis rebus:ideoque cogitabat, quemadmodum eo adiutus prdidio,Maximilianum coerceret,eI que facultatem adimeret renouandi belli. tus igitur mente & animo in hoc erat, ut optiam is legibus Gallia constitueretur, & litium renuum tolleretur prolixitas. Et initio quiadem, senatui, qui ip rum lingua Partamentum vocatur, securim aliquam iniecit, no quidem ut eorum vel authoritatem vel numerum imminueret: sed varijs modis decreuerat illo rum fidem & administratione explorare. V lebat etiam eiusdem generis pondo &mensiseram obtinere per omnem Galliam,& consu tudines omnes ad eandem normam conscriptas,in volumen aliquod redigi,patrio sermone,ad euitandum fraudes & expilationes Ata locatorum,quq maiores profecto iunt in Ga lijs, quam in quavis alia regione, quae mihi quidem nota sit,atque hoc ipsum tota fere no

bilitas liquido testari potest. Quod si longior ei vita contigisset, nec incommoda suisset usiis valetudine: magno quoda beneficio Galliam

affecisse quam sanὸ plus, quam E suis maior,

624쪽

ri PHIL COMINAE I

bus ullus alius,assiixerat. Vt autem seniorem aliquam Reipubi formam institueret, eisque mederetur incommodis,quae partim ipse,pa tim ipsius maiores, partim temporis longinquitas inuexerat: authoritate quide & admonitione alicuius minime potuistet impelli, sed relinquendu erat totum ipsius arbitrio &co silio. Volebat enim ipse unus & princeps & a thor eme huius mutationis, & facturus erat

haud dubie aliquid praeclari, si firmiorem ei

valetudinem Deus fuisset largitus. Itaq; dum suppetit facultas & ocium,&quamdiu mentis atq; corporis sanitatem concedit Deus,benefaciendum est.Pacem de qua diximus,Rex imstituit facere per Gandauenses, his omnino conditionibus vi ipsius filius nunc Galliae Rex, in matrimonium duceret Maximiliani filiam,

utqueBoloniensem, Matisconensem Altissi dorensem,& Carolotensem ditionem in sua potestate retineret.Ipse vicissim Atrebatum grum omnem promittebat restituere, seruata sibi tamen urbis ea parte, quam muniuerat. Vtriusque vero Bargundiae,& eorum quae sunt ad Somiam flume,nulla suit ab eo facta mentio. Gandauenses, qui animo essent ab his omnibus non alieno, durius agebant cum Maximiliano & eius uxore,aliarumque ciuitatum

lagalia. Ac dum his de rebus agitur, induciae

in . erant,

625쪽

COMMENT. LIB. IX. cis

erant,& pacem omnino Rex volebat fieri, praesertim ijs locis, verum ex arbitratu suo,ut supra quoq; diximus. Coepit autem per idem tempus minus commode valere, & iam ad senectutem vergebat, cumque esset in officinis serrarijs prope Cinonium, agri Turonensis oppidum ,repente fuit morbo correptus &aD I 4 Sin fictus,ita quidem, ut loquendi facultatem amitteret.Sublatus a mensa, propius ad ignem admouetur,clausis undique senestris, ad quascum accedere vellet,cohi bitus fuit a familiaimbus. Per Martium istud accidit, & destitutus Iat omni plane cognitione, quo quidem in temporis puncto, illustris fuit opera tua, doctissime praesul, qui per annum iniecto illi pharmaco, abebas aperiri fenestras, & aerem admitti. Quo facto, statim ille &sermonent aliqua ex parte, & intelligendi vim recuper uit,& conscenso equo, redibat ad serrarias,a quibus non procul in morbum inciderata Dum ibi moratur, nutibus &signis, quid vellet, indicabat,& inter alia iussit Oificialem Tiseronensem, ut peccatis veniam impetraret, ac me,qui aberam in praedio quodam meo,de- ce ab eo loco milliaribus,accersirit Postquam veni ad mensam eum reperi,cum duobus modicis. Eorum . quae dicebantur, vix paucula

quaedan; intelligebat: dolorem vero non

Q iiij

626쪽

cis PHIL. COMINAEI

sentiebat ullum, & mihi significabat,ut in ipsius conclaui cubarem.vocem vero nullam articulatam sormabat. Eram cu eo totos quadraginta dies in hae iρfius valetudine. Biduo post,

coepit loqui melius,& cognoscere,seque putabat a me omnium optime intelligi, ideoque volebat me continenter adesse, & me praesem te sita delicta religiose commemorabat ei, quem diximus Turono euocatum sitisse.Nam opus erat ipsi interprete. Sed paucis ante di

bus , cum ex more Galliae Regum curasset a Notos,qui struma vexabantur,expiauerat pro

sua consuetudine peccata,ideoque nihil ei ma- nopere dicendum restabat. Vbi se comm ius valere sensit:coepit inquirere, a quibus f isset in morbo vi retentus, ut sitra docuimus. Quum essent nominati, statim eiecit omnes quosdam etiam loco mouit & honoribus, lios vero discedere iussit, & vetuit, ne quando redirent. Hanc ipsius asperitatem plerique reprehendebant, eo quod optima fiderem egerant.Et vere quidem isti : sed Principum variae sint cogitationes, nec quiuis eas intelligit. Ille vero in primis metuebat, ne, quam hactenus obtinuit authoritatem longe maximam, eam per hunc morbum amitteret, neve populum deinceps haberet minus obsequentem. Ipsius rate quo tempore coepit aegrotare, suspici

627쪽

COMMENT. LIB. IX. 6PInem conceperat, venenum sibi paratum esse, quo tolleretur e medio, & ita quide vehementer hoc in animum impressit,ut prorsus abstruneret a cibo sed de medicoru consilio, per vim

ingesta illi fuit alimonia, neque multo post Evita cessit.Hanc autem violentiam Ludovicus magnopere semper vituperauerat: & nunc in aegritudine constitutus, ac suo motus peric

lo,magis etiam detestabatur, grauissime'; t lit,se fuisse vi detentum a suis, nec id obicureprae se serebat. Hoc enim unum verebatur,ne ipsius necessarij & familiares, authoritatem sibi sumerent & administrationem Ierum, quasi ipse propter mentis alienationem non esset ad imperium idoneus. Postea diligenter pe quirit,quid interea dum ipse quieuit,priuatim& publice actum esset. Sum mam rerum obtinebat Epistopus Albiensis,eiusque frater Bu gundiae praefectus,& Ludeus. Nam hi,cum i operet aegrotare,aderant, &eisdem in aedibus cum illo morabantur. Literas omneis,& qui quid per ipsius morbum erat allatum, voluit cognostere & videre,in eoque me utebatur interprete,' quum recitarem , simulabat se intelligere,& ubi in manus accepisset, videbatur eas ipse perlegere, tametsi nihil fere intelligeret,&verbulis aliquot pronunciatis, quid responderi vellet,signis indicabat. sed dum eius

628쪽

618 PHIL. COMINII

morbi finem expectamus: consistebat omnis rerum administratio. Nam erat nobis apertEcum eo agendum, & omnis vitanda offensionis causa. Post dies quindecim, quibus ita fuit amictatus, loquendi quidem facultatem & i telligendi recuperauit: sed erat vehementer infirmus,ita quidem ut commodioris valet dinis spem exiguam praeberet,& alioqui sic forebat eius consuetudo, ut maximam partem medicis non obtemperaret. Cum haberet alia quato melius , illico iussit Cardinalem Balve sem e carcere liberari, quem per annos quatuordecim detinuerat captiuum, ac sepe stia,cum ab alijs,tum a Pontifice Romano i terpellatus nunc vltro no selum exemit e vinculis,verum etiam eius culpae veniam a Pomtifice deprecabatur. De consilio autem Cor- daei,Picardiae praesecti, maximam &intoler bilem pecuniae summam toti Galliae nuper imperauerat ,uti perpetuum aleret exercitum,

ad decem millia peditum, & silpra duo millia

fossorum,qui ad omneis casiis parati essent ac instructi. His addebat mille quingentos cataphractos,qui cum usus posceret, relictis equis, pedites se coniungeret illis. Carros etiam maximo numero parari iustit,quibus includerentur omnes copiae, & tabernaculorum vim ingentem. Hanc rationem acceperat a Carolo,

629쪽

co MMENT. LIB. IX. συ& constabat omnis hic apparatus, quindecim

Francorum millibus quotannis.Rebus omniabus paratis, in Normanniam profectus, apud Pontarcium, quod est supra Rothomagum, quatuor milliaribus oppidum ἰ ad Sequa nam, in valle quada spectabat omnem exercitum. Aderant autem Helvetiorum sex millia, quem numerum illi promiserant subministrare,quo tempore cum Carolo Ambosio, Burgundiae praefecto,pacti fuerunt,ut stipra demonstrauiamus.Eo delectu habito, reuersus in Turonos, recidit in morbum, ac per horas duas mortui hominis praebebat speciem, decumbens instorea, quodam in deambulacro. Quo priamum tempore coepit aegrotare, prope Cinonium oppidum:qui cum ipso erant, quod pro mortuo haberent, missis nuc illuc literis , c gitabant irritum facere illius edictum, quo pecuniam illam,ut diximus, mandauerat. Sed quum iam denuo affligeretur, Bocagius &ego,& ex ijs qui aderant, alij multi, votum pro ipse secimus, divo Claudio. Mox recuper uit vocem, dc statim coepit huc illuc per aedes, licet multum infirmus, deambulare. Non multo post etiam foras prodijt, & Argentoniaum in aedes meas diuertit,quo in loco per mensem unum grauiter decubuit atque ibi con stituit Sanctoclaudium, qui est vicus.in monta

630쪽

Iura, proficisci, ut se religione voti soluereti Cum Turono discederet: misit me certis de usis in Sabaudiam,& aliquanto post iussit,ut . in Boiis ad se venirem. Posteaquam eo veni: mirabar illius maciem & deformitatem, multo magis etiam , quod equitandi laborem se Iet.Erat quidem corpore vehementer afflicto& debili sed animi pr sentia& virtus eum n5- . nihil subleuabat. Dum esset apud Boios: acce pit de morte uxoris Maximiliani. Eum numcium illico mihi recitabat ipse, helus admo- ldum simul hoc addebat, liberos illius, Philip- pum & Margaritam,a Gandauensibus educ ri,quos Burgundicae familiae sciebat multum esse infestos Et quoniam Maximilianus ad lescens erat, & patrem habebat minus liber lena δε undiq; premebatur bello, & quia quod in his regionibus erat hospes,pauci admodum ipsius rebus fauebant: idcirco putabat Rex, oblatam sibi tune esse rei bene gerendae occasionem. Coepit igitur mox per Cordetum sollicitare Gandauenses,& agere de matrimonio

sui filij & Maximiliani filiae, Margaritae, quae

nunc est Galliae regina.Cordetus aditum ad reliquos habebat,per unum & alterum eius ciuitatis scribam,homines plebeios,quorum ma gna erat authoritas. Rex Turonum reuersus, .

abdebat se totum, & conspiciebatur a paucis,

SEARCH

MENU NAVIGATION