Petri Danielis Huetii ... Alnetanae quaestiones de concordia rationis et fidei, quarum libro 1. lex concordiae rationis et fidei ... Accedit auctoris commentarius de rebus ad eum pertinentibus

발행: 1719년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

responsis de sanctionibus legum continetur. Verumtamen ex altera par te ad amoeniorum literarum delicias & antiquitatis notitiam retraxit me Samuelis Bocharti Geographia sacra, quae tum excudi coepta est Cadomi. Ex divite hoe autem Ebraicae & Graecae literaturae penu, tum primum inopiam meam non intellexi modo, sed graviter quoque tuli; sicque docretum est apud me, reliquis abstinere studiis, quoad illorum etiam nociomnino rudis haberi possem. Memineram autem legisse me in decam lata illa Iosephi Scaligeri ad Douiam Epistola eum Linguarum harum plane inscium, eum jam novemdecim annis major esset, ad eas addiscendas nullo alio magistro quam seipso usum esse. Idem ego certe de me posisum praedicare, meque mihi Ebraicam contexuisse Grammaticam ex ana Iosia in libris Mosaicis deprehensa: atuue hane deinceps Grammaticam ad indagandas verborum declinationes dc radices eruendas adhibuisse. Cumque Scaligeri veritate productus Graecain Linguam velut primo impetu arripere me posse sperassem . totumque Homerum condiscere uno

dc viginti diebus, reliquos vero Poetas Graecos omnes intra quatuor menses devorare, experimento tandem meo compeii inania haec esse Scaligo

ranae ostentationis specimina; qualia multa passim adspersit operibus suis vir ille, excellentis caeteroquin doctrinae & ingenii, sed nimium admirator dc praedicator sui. Ab Homero quidem auspicatus, in reliquis Poetis Graecis evolvendis diligentem operam posui, adhibitis veteribus Scholiis , quae certi sunt fontes fabularis omnis historiae. Hi ne ad Historicos me converti, inter quos praefractiorem nactus Thucydidem, eum tantisperseposui , quoad consilium&opem praestante deinde Pelavio, huius latebras possem superare. Posteaquam autem pleniorem mihi visus sum comparasse Graeei sermonis peritiam, periclitari facultatem meam statui in Scriptore aliquo Graeco Latine reddendo. cuius nulla penes me esset interpretatio. Huin iusinodi erat Longi fabula pastoralis, quam de Graeca Latinam feci, parum gnarus. quantum Auctoris illius, mihi ad hanc diem nusquam lecti, impuritas de nequitia integros adolescentiae mores posset inficere. Ignointus erat ille dc Bocharis, cujus arbitrio permisia est a me, nec improbata

nostra haec e Graecis conversio. Nec ita tamen rapiebat me literarum Graecarum amor, ut levius tractarem Ebraicas, eum certas singulis diebus horas destinassem ad earum studium. Demum tamen poenituit me tenuis hujus operae, quae molliori

brachio conserrimitu visa est ad sacrariun literarum notitiam,quam postu- . ' labat

392쪽

COMMENT DE REBUS dic. LIB. I.

II labat gravitas rei. Eandem igitur majore conatu post annos aliquot Anno I6ar. repetii. Exinde vero per continuos triginta annos nulla abiit dies, quin duas tresve horas studio huic impenderim , vel libris sacris evolvendis, vel terendis Rabbinorum scriptionibus , nullis absterritus vel itinerum , vel negotiorum impedimentis: ita ut omnes divinae Legis libros Ebraice scriptos, quater & vicies a capite ad calcem hactenus perlegerim.

Quoniam autem rationem studiorum meorum expromere sum exorsus, adiiciam id quoque, summas Deo debere me gratias pro collato in

' me singulari naturae beneficio, cum ita mesnxit, ut non modo per floren

tes iuventutis annos, Vividumque corporis rohur. sed in effaeta hac etiam aetate , nulla unquam assiduitate lectionis, nulla sidentarivi vitae desidia, nulla pertinacia lucubrationis defatigatus, aut victus taedio, aut otio mar- . 'cidus, sed Vcgetus semper&alacris etiam post continuam sex septemve horarum contentionem, E libris discesserim. laetus etiarn nonnunquana, dc mihi Mus sque cantitans: cum alios omnes studia tristes & languidos dimitterent. Non satis ergo acuti mihi suisse videntur Medicorum filii, qui generale hoc scitum invexerunt invitam, Otio debilitari corpor s vires, motu ali & confirmari. Quam multos novimus literis deditos homines ad extremam senectutem valenti corpore pervenisse Z Iacobum Sirmondum, eruditissimum virum , saepe conveniebam adolescens, cum jam esset centenario proximus , gravi licet S inexercitato at fano tamen corpore. desidentemque sere reperiebam inter libros, raro foras prodeuntem; nec aliud quidquam tribuentem animo relaxationis, quam quae ex amicorum ad se venientium colloquiis petebatur et si modo relaxatio ea dicenda est, sermones habere de rebus seriis literariis. Quani multos vidimus integra valetudine decrepitos senes, forensibus adclictos negotiis; aut intra septa Claustrorum piam in quiete & religiosam vitam certo diconstanti tenore agentes 3 quot sellularios opifices p quam multos e contrario aratores, venatores, viatores. equisones, lanistas, saltatores, aliosque, quois rum in motu tota ars versitur. fractis ante diem continuis xercitatione de

labore v tribus, ignavum do e Taetum corpus senectuti tradidisse p. Obversabatur mihi interea ante oculos Geographia illa sacra Bo- charti, in qua edenda iamdiu praela servebant. Hanc perlustranti mihi, de cum paupertina mea & curea supellcctile comparanti inexhaustam hanc

sacrae Se profanae eruditionis con eriem, vere ea erat αλγηδων οραμάτων, emhiebatque, ut egestatis meae valde me poeniteret. Tum vero ita mihi visum est, si convenirem ipse hominem, & ad eius n. e applicarem familii tri-

393쪽

latera, percepturum emolumenti quidpiam ex tanta copia, & consilio aut re adjutum iri.Nec mea me fefellit exspectatio.Excepit ille me liberaliter . di benigne, certaque ainicitiae iam inde inter nos colurahendae spes mihi

apparuit. Cumque tum maxime arderent Cadomi controversiae Ue rebus

Cliristianis Catholicos inter Calvini stas, quoruni doctrinae Ministererat Bochamis, ne quid suspicarentur secius nostri homines de fidei meae

Integritat convenit inter nos, ut caute de occulte, ac sere noctu de sine testibus viserem ad eum. Quanquam liquido alseverare possum, in tam s miliari phirimorum annorum consuetuditae, nullam unquam habitam es.se inter nos de rebus ad fidem Christianam pertinentibus de litigiosis, non dico disputationem, sed ne collocutionem quidem, atque id utrumque nostrum studiose vitasse. Semel tantum delibata a nobis quaestio est de cultu imaginum,cum in Germania depictas de suspensas cerneremus tabulas in Lutheranorum templis; & leviter quidem delibata, atque amice oc citra omnem contentionem. Ac ne ad observationes quidem meas in origenem contradixit ille quicquam, cum eas submisissem eius examini,& multa tamen iis inessent capita controversiis illis obnoxia. Donec longo post tempore exasperatis animis, ob eas caussas, quae mox referenturhme, disceptatum est a nobis super Origenis sententia de Elicharistiae s cramento, & de invocatione Angelorum; & acriter quidem . & ac

Datis apicibus. Quae quoniam edita sunt, & vulgi iudicio exposita, nihil attinet pluribus eXplicare. Cum me admodum adolescentem magno studio ferri videret Bochartus in literas Graecas, multaque de priscis Auctoribus Graecis vel ab

eo quaererem, vel Observata a me cum eo communicarem, sponte currentem ultro incitabat ipse, &adscribendum Graecae literaturae historiam, di Auctorum huius Linguae seriem contexendam magnopere adhortabatur:

ut quod in Hiiloricis praestitum cum laude fuerat a Gerardo Vossio, idem me fieret in reliquis Scriptoribus Graecis: opus ingens magni laboris de temporis; mile quoque ac prope necessarium; sed quod ab alio quam a me suscipi mallem. Immersi itaque me totum in Bocharii familiaritatem, omnisque ex eius consiliis pendebat studiorum meorum inllirutio. Cum eum igitur ad se vocasset Christina Suecorum Regina, huic me itineris socium dedi. Quod priusquam narrare aggrediar, commemorandi mihi sunt egregii quidam viri amicitia mihi devincti, ac ii praecipue qui doctrina sua , merius gloriam litcrarina cadoara egregie asseruerunt. Stephanus in his

394쪽

Cahagnesius, agnatus alterius Callagnesi, a quo illust tum Cadomensum elogia non inae leganter eonscripta siuiti Inter Epistolas Iosephu Sealigeri. eam legi praecipue velim,quam scripsi ad Iacobum hunc Cahagnesum M

di eum Cadomensem,cum ab eo literasaccepisset plenas humanitatis,& et gantissimam crumenam Phrygiano opere contextam' quo νrtificii genere Cadomum imprimis olim celebrabatur. Hoc autem munusculum Scalige to offerendum Stephano Cinagnino in Hollandiam studiorum caussa proficiscenti, Iacobus tradidit. Is postquam reversus est Cadomum, adscitus dc ipse est in Collegium Medicorum, eoque dc amico de Medico usus sum. Multa autem de Scaligero memoriter & jucunde narrantem eum audiebam. Ae referebat primum, statim atque perlata est ad eum crumena isthaec , &in. mensa oculis adstantium exposita, venisse ad Sc ligetum ossicii gratia Arausionensis Principis coniugem, eamque munere hoc a Scaligero exceptam fuisse: cum polleret autem iuvenis illesacultate aliqua pingendi, petiisse ab eo, ut sibi liceret efiigiem illius coloribus adumbratam ad vivum penicillo exprimere; facile id concessisse Scaligerum, osque suam pingendum praebuisse ' eulas ego vultus ductos vidi in hac tabula . eorum non abstinilei. qui passim depleti visuntur. Anno proxime sequenti, pom. quam fato concessit Scaliger, ad tristius aliud exhibendum ei insen iis pompa ossicium adhibitus est Caham ius. Nam cum ad deferenda. - quatuor capita panni funebris . quo contegi solet feretrum , quatuor pro more eligendi essenthonestiores viri , ministerium hoc demandatum est duobus nobilibus Gallis , quod Gallus esset natalibusScaliger; dc duobus nobilibus Hollandis, quod in Nollandia latem posuisset. Ex Scaliger nae item Bibliothecae auctione nonnullos sibi comparaverat librosCaham sius, notas manu Scaligeri ad oram passim allitas praeferentes quorum & ipse

mihi coneessit usum , dc ab ipsius demum filio , optimo viro, dono datos

accepi.

Io censum quoque literariarum mearum opum venerunt Epistolae aliquot. ab eodem Scaligero diversis temporibus scriptae Gallico seris mone ad Iacobum Dalec arrvpium Cadomensem, tum cum Lugduni Me dictnam exerceret. ino mortuo haereditatem ejus creverunt agnati, de quidquid supererat ex ea Cadomum vehi curarunt. Horum henefiis ero pervenerunt tandem ad me Scaligeranae hae Epistolae . ae monnullae praeterea Cirtacii Latine de Graece scriptae , summa sane elegantia, α quod. magis etiam mirete , sumara facilitate scriptae , ae velut oscitanter dc ab homine alia agente. Eximios etiam quosdam libros claria

395쪽

Scaligeranae manus & doctrinae vestigiis insignes, in auctione Bibliotheeae

Heinsianx a se redemptos, liberaliter misit ad me Stephanus Monachius. Exstabat in his opus De emeu atione temporum, primae editionis, infinitis emendationibus . notis, & additamentis succinctum, ex quo prodierunt sultande posteriores editiones. Cadomi per haec tempora literarum Graecarum laude florebant viri alii duo, Ludovicus Thorodeus Rotho magensis, ikJacobus Palmerius Grentomenilius Uandoveraeus. Graeca hic carmina pangebat feliciter, quibus inerat & color de sapor vetuitatis, & superstites etiam in assecta iam aetate juventutis igniculi. Cuiusmodi illud est, quod ad Bochartum. scripsit de venatione rusticulae, cum ad eum mitteret geminas aves huius generis: & aliud etiam quo serenissimi Delphini natales celebravit. Soluta quoque Oratione Graeca commode umbatur. Memini eum aliquando Vando vem, quo visendi eius gratia me contuleram, praelegisse mihi narrationem quandam, Graeco sermone se compositam, neque sane insicetam, salibus inspersam Atticis, nec priscae Graeciae elegantia carentem, qua iuveniles suos amores iam senex reserebat. Moliebatur ille hoc tempore magndm opus, Graeciae veteris defriptionem. ad quam studia sua sere convertebat. Sed cum res abiret in diem, & vir ipse proveheretur in se- . nium, auctor ei magnopere fui,ut omita grandi opere,quod absolvi posse ab eo minime passura erat ingravescens aetas, plurima in veteres utriusque Linguae Scriptores erudite a se dc acute observata daret in lucem, atque hac opera obsecundaret studiosorum hominum desideriis & commodis, quorum intererat neutiqtiam intercidere tot adtextas ad librorum eius oras emendationes, Stobscuriorum locorum interpretationes. Quo consilio 1 se primum negi: cto, subinde tamen usus est. Minime vero temperare mihi possum, quin novum quiddam & incredibile de hoc homine reseram, qui iam grandis natu ac pene emetus, cum vitam rure sere ageret inter viros nobiles rusticanos, a feroculo & perulante iuvene laesum se facto vel dicto putans, hominem provocavit ad singillare certamen, aovera virtute de vi ita perculit, ut ad vitam precario a se postulandam, ensemque sibi tradendum adegerit. Aderat tum illic Vando- verae Jacobus Palmerius alter, patre natus prioris huius Iacobi fratre. Istum juvenis eleganti pollebat ingenio, & ad fundenda ex tempore sermo ne vernaculo carmina ita a natura facto, ut quae alii vix possunt extundere meditando, ludendi illi velut d perenni sonte profluerent.

396쪽

COMMENT. DE REBUS &e. LIB. I.

Hoc ipso tempore eandem 'describendae veteris Graeciae operam in se suscipit is, quem dixi, Thorodeus, cum vix ullam agnosceret super esse spein tan, vasti & ardui exspectandi operis a Palmerio sene iam fere

decrepito. Rem ergo aggressus ipse est: nec certam & accuratam rerum notitiam adepturum 1 e ratus est, ex sola veterum monumentorum lacti O-ne, nisi oculis ipse suis ceria eret littorunt, fluminum, & montium situs, ac dirutarum urbium velligi a Prosectus itaque in Graeciam multa peragra vit loca, rudera lustravit, intervalla disrensus est, omniaque retulit in commentarios, sibi postmodum usui sutura, postquam tantis onustus Opi

bus patriam repetitiser. Jamque assectum erat institutum opus, mihique ostenderat paratas ad editionem descriptiones Illyrici, Epiri, Pelopones de Achaiae; sigillatimque eas publicari suadebam, reliquis in aliud te pus sepositis, quas pnaeiagus futuri. Postquam enim excessit h vita in do

mesticum cius instrumentum omne, scripta libros, chamas invaserunt hae redes, Librariorumque repudiarunt postulata, operam suam venditan tium ad committendam typis D friptionem vetem Graeciae , malueruntque tot annorum, tot laborum, tot vigiliarum perire scutum, & con

sanguinei sui memoriam merita gloria fraudari. Fuit autem vir ille oraecarum literarum apprime peritus, meque ex eius consuetudine diuturna, assidua dc pene quotidiana plurimum prosecisse agnosco. Verum ut erat alienae industriae valite.fastidiosus si quid tentaremGreco carmine ludere,&ad ejus referrem arbitrium, severo id adspernabatur lupercilio, planeque vetabat ad veterem imitationem adspirare, quoad longa & pertinaci exercitatione facultatem meam confirmassem. Ego vero despicationis huius pertaesus, meaeque mihi peritiae conscius, ac paulo etiam fortasse considentior, duo composui Graeca Epigrammata, quibus antiqua adiunxi duo, ac duo etiam alia mediae aetatis; atque ea, ut casus tulit,

nullo servato temporum ordine descripta & permista detuli ad Thoro- deum, & diiudicanda proposui, ut ab antiquis illis internosteret, si posset, quae ea essent, periculumque faceret certaesiae huius & argutae perspicientiae. AEgre quidem ille & invitus delatum recepit arbitrium, sed

parum feliciter' nam duorum meorum Epigrammatum alterum credidit esse vetus, mediae aetatis alterum. Atque ita cadem propemodum

arte delusus ille a me est, qua olim Scaligerum Romae ludificatus fuerat

Muretus, confictum a se Epigramma, velut e vetustis n embranis eri tum obtrudens summo huic criticae artis, qualem certe se serebat, dictatori, qui & recentes ab incude versus pro antiquis habuit, vixque demum os sibi sublini sensit . . Utebar

397쪽

Utebar tum quoque familiariter Iacobo Grandorgaeo premontio, qiii

per idem tempus florebat Cadomi studiis Romanae antiquitatis , veteri que rei nummariae, ingenio praeditas arguto dc eleganti & urbano. Cuius laudes olim persecutus sum alio opere, quod est in hominum manibus' atque germano eius Andreae fraternarum virtutum aemulo, amico itidem meo. inscriptum est. Fecerat hic Medicinam Narbonae per viginti annos; cumque Iacobum fratrem immatura morte praereptum accepisset, patriae suae&s miliae reddere se eoactus est. Illic Ravis fuit inter nos multorum annorum coniunctio: nam in tractatione philosophiae . qua unice delactabar, ac Physicae praecipue, erat exercitatissimus, nec alienus caeteroquia a studiis prisci aevi, & nummorum veterum, quorum in Narbonensi Provincia passim collegerat magnam vim, & ad nos retulerat. At Iacobus Graecas omnino literas non attigerat, ac tape eum admonebamus', ego& Thorodaeus, quantis careret suavitatibus. Sed quamvis crebris eum adhortationibus ad haec compellebamus studia, non leve inde ostentantes ei&spondentes operae pretium, cujus&ipse spem animo focilς praeeipiebat:

adeo tamen reformidabat laborem, ut bonorum illorum expers essestallet, quam novis curis exerceri. Tantum tamen potuerunt assiduae liostrae

Rasiones de convitia. ut cordiam iliam expugnari tandem passus se, eumque demum poenituetit inscitiaestae. Tanta itaque corRentione pta teriti temporis celsationem sarcire conatus est, u thanc quoque erudirionis partem si assecutus. Hoc exemplo excitatos memini a me duos mae gnos viros ad Graecam literaturam capessundam, alterum silmnium illum ceratis nostrae imperatorem Ludovicum Porbonium. Principem Condae-um,cum varia praeditum doctrina,tum praecipueRomanae antiquitatis callentissimum ; alterum Montauserium, diuturno & quotidiano Latinorum Auctorum ui labactum. Verum utrumque alio abstrahebanigra viores eurae, nec iacile ad Grammaticae artis praecestia potuissent anit . um demittere. Ad ingenium tamen pristinamque segnitiem rediit Promontius. eum ad patria nostrae investigandas origines , posterisque tradendas frequenti Academiae Cadomensis rogatu impelleretur; Mec ego ad tractandum hoc argumentum ante adieci animum, quam operae hujus suscepti item eiurasset, frustra causiatus . instrumentum omne Cadomensis anti

quitatis , direptis per Anglica bella, aut igne conium tis priscis exemplaribus, periisse, neque ullam superesse Vetustatis momoriam : Cum e coniatrario pertenderem hanc ipsam priscarum rerum ignorationem, & putat corum tabularior nitueritum, partem esse quaesitae historiae , quam eo

398쪽

COMMENT. DE RE BuS dcc. LIB. I. ' Ηgnitionem qui foret assecutus, certe eum scire nihil aliud stiri posse, di

in ea perscrutanda frustra perdi oleum & operam. Atque id optime videbat Premontius, mecumque sentiebat, sed desidiae suae vanum praetexebat colorem, eamque iocans exculabat adagio hoc Italico, rem esse divinam hibis agere Hactenus ita me sibi devinxerat amor literarum, ut quamvIs sata in animo meo pietas erga Deum, hortatu Praeceptorum, satis altas 1 pueritiara lices egisser, tamen assiduo prosanarum disciplinarum stadio oppressa & desecta caelesti rore, qui percipitur ex frequenti secramentorum

usu, fere exaruerit. Accedebat aequalium meorum inemplum & consortio, qui commoda & oblectamenta vitae hominumque laudem appetentes, in suos mores erroresque me facile pertrahebant. Consectabar 'itaque, circulos hominum, εc multo magis etiam mulierum, quibus placuisse certum existimabam urbanitatis argumentum. Nihil itaque eorum praetermittebam, quae pertinerent ad earum permulcendos animos, non cultum cori oris, non vestimentorum ornatum & eIegantiam, fion om-ciolos ad eas tu frequentes aditus , non amatorios versiculos, non molles susurros, quibus amatoria alitur vaesania: id quod palam nec satis Aere-

cunde testatus sum apud Menagium per epistolam carmine scriptam, quae trita est vulgi usu. At parie alia Tutor meus deservescere videns meam .adolescentiam, atque iam adesse rempus corporis exercitationibus idoneum, deduxit me ad lanistas de ad fallandi , equitandi magistros i nam & ipse rei equestris erat valde studiosus. Ac saltabam quidem ineleganter & inscite: at in tractatione ludicra armorum & equitati e caeteris praecellebam omnibus, ad aequalium meorum &ipsorum quoque doctorum invidiam.' , Nam & tanta pollebam agilitate corporis,ut quemcunque poteram locum manu attingere, in eum me saltu attollerem ; tanta quoque ad curtum velocitate , ut pone me relinquerem caeteros, & tanto etiam robore'

membrorm, ut cum aliquando ego dc duo valentissimi viri, htimi sede tes , haculum manibus hinc illi duo , inde ego solus apprehendissemus: haudquaquam mihi id extorquere, meque loco movere potuerint. Iamdiu vero, atque etiam pueritia, nandi artem mihi ipse sine magiis stro de sine cortice, sed casu quodam comparaveram. Cum enim per. aestatem refrigerationis caussa, saepius in die , ut est mos puerorum,

in obvior quo us lacua di iluvior corpuι soluim abjicere, contigit ali-

. - - quando

399쪽

quando, ut ignoto me committerem amni, non tentato prius vado, statimquo in imum demersus versarer in extremis ' donee periculi magnitudini vehementer excitatus, per repetitos manuum pedumque nixus sursum attollerem cor is in summum aquae, & libero aere fruere r. Atque ita

mea mihi cognita est nandi facultas, cujus plane me expertem putabam; adeo ut hoc ipso die profundum amnem nando traiicerem. Iamque inde ex frequenti usu tantam assecutus fueram artis huius scientiam, ut altissimorum fluminum ima subirem, & ostrea eruerem e fundo, ac nemo inter aequales nandi peritior haberetur. Sic exactis primis vitae meae annis, ineunte vicesimo primo, pro more ita Neustria recepto, mei iuris factus sum, dc exii tandem e potestate Tutoris, a quo fueram parce dc duriter habitus, atque etiam illiberaliter, ita ut ad tolerandas juveniles impensas cogerer mutuas ab amicis pecunias s mere. Quod parcimoniae genus . etsi ad augendam pupilli rem famili rem videretur institutum, mi ut me equidem probare possum, cum juvenum infringat animos, invitetque ad sordida facta atque indecoras artes, quibus inopiam sublevare possint. Tunc autem in re lautiori, alia animo agitare coepi. mihique ante omnia vehemens incessit cupido adeundae Lutae-tiae ; cum ob celebritatem urbis, tum ad visendos diei publicae literariae principes viros, mihi iam ante &ex operibus & ex fama cognitos; potinsimum vero ad comparandos libros, sine quibus languere studia mea, ac pene interrupta i acere necesse erat. Illuc ergo provolavi magna alacritate majore etiam ad Librarios. Verum cito exhaustum sensi, quidquid eorum ossicinis destinatum congesseram. Qilod de alias mihi sequentibus annis saepissime contigit: quidquid enim meum etiam defraudans genium. poteram corradere,id universum abripiebant Iacobaei Bibliopolae. Atq; hine porro factum, ut per illos juveniles annos fere inanis fuerit Iacculus meus& plenus aranearum. Contra vero ita locupletatum est penu meum librarium , ut in regionibus nostris nulla alia Bibliotheca illud adaequaverit, vel

voluminum delectu, vel copia. In quibus seligendis id potissimum secutus sum, ut veterum omnium scriptorum compos essem, nulla vel certe leu i habita ratione elegantiae tegume: itorum, sive concinnata ea cssent

ex pergamenis membranis, sive pellibus Numidicis, quae iustenorum

publicanorum lautitiae consectanda relinquebam. I.im vero . cum conscius mihi essem, congesta haec fuisse a me, non ad vanam ostentati senem, sed ad meos usus, parum omnino laboravi de eorum nitore retinendo

adeo, ut si quid inter legendum occurreret notatu dignum, si, e ad seri io-liis

400쪽

COMMENT DE REBUS &e. Lia. I.

nis emendationem, sive ad intelligentiam locorum, id ad oram allineis

rem. At ea me valde angebat cogitatio, cum praeviderem tot annorum

laboro, tot impensis paratam hanc voluminum congeriem, suavissimum mentis meae oblectamentum & pabulum, olim distractium iri per angiportus, atque ita in Librariorum apothecas redituram. & in imperiti vulgi manus venturam. A quo cum valde abhorreret animus, malo huic praevertendum duxi, uti deinde factum est me, iquemadmodum in-fia restren us.

Nec libris solum conquirendis utiles mihi fuerunt itiones illae crebrae de mansiones diutinae Parisiis: postquam enim illuc adveni, magnae mihi curae fuit excellentes illos & claros viros convenire, quorum tanta erat tamque thsgni eruditione parta existimatio: Sirmondum in priamis, Petavium, Labbaeum, Pavassorem, Rapinum, Cosiartium, Commirium. Ac Sirmondus quidem jam nonagenario maior, nihil tamen remittebat de contentione studiorum, & commentando ac strigendo postremum hoc vitae tempus tribuebat. Inerat praeterea 4n eo comitas singularis. & elegantia morum: ut hominem in aula utraque,&Pontificia & Regia diu versiarum facile posses agnoscere. Ego vero, etsi . multa de eius benignitate audiveram; praeter exspectationem tamen in

eo humanissime exceptus sum; nam or pectus & scrinia post primos fere

congressus aperuit, meque&ad instituenda studia, .& ad effingendos mores saluberrimis iuvit consiliis. Absentem quoque suavissimis lit ris prosecutus est, multumque ex ea consuetudine percepissem voluptatis & emolumenti, nis paulo post abrepta ea fuisset inexspectata & prope repentina viri morte, quae etiam in iuvene cruda videri potuisset. Praeserebat adstrictiorem frontem Dionysus Petavius, di serium quiddam ac severum; quosl diluebat tamen stequens usus. Ego autem ita eum delini veram officiis & assiduo cultu, ut quamvis implicatus imi so Theologuorum Dogmatum opere , . quo Theologiam tricis Scholae &pedicis expeditam ad liberos & patentes priscae Ecclesae campos sancto. rumque Patrum tritos vestigiis revocabat, nonovate tamen se demit teret ad leviores studiorum meorum curas, & in iis pene redire vider tur ad priores anpos. Cum itaque tum haberem in manibus Thucydiclem, multasque hic cum alibi passim, tum praecipue inconcionibus obscuras habeat abditasque sententias, vix ut intelligatur, quemadmo dum , Cicerone adnotatum est, quotiescunque huiusmodi occurrebat quippiam; recurrebam statim ad Petavium, tanquam ad Pythiae tripo-

SEARCH

MENU NAVIGATION