장음표시 사용
411쪽
excepti, postquam paululum interquievimus, multa ab hospite nostro, iliisque adstantibus Huenae incolis percontatus sum de Tychone , deque
vraniburgica aree, cuius vitendae gratia istuc venissem: quodque mirere,. incognita sibi esse haec nomina uno ore professi lant omnes, nec quicquam 'si de iis accepisse. At cum virum quendam valde senem superesse resci- ' vissem in insula, misi, qui eum ad me adducerent. Rogatus ille a me numquid de Tychone Braheo inaudisset aliquando , deque condita olim ab eo istie aree, quam Vraniburgi nomine decorasset, & per annos unum deviginti incoluisset; se vero respondit non Tychonem modo & Urambur gum nosse, sed de in Tychonis famulatu fuisse per aliquod tempus, &operam quoque suam ad hanc exstruendam arcem contulisse. Tychonemauistem referebat hominem fuisse violentum , impotentem, iracundum, famulos de vili eos male multantem , ebriosum quoque dc mulierosum;
cum uxorem duxisset ex infima natalis villae suae Κnudstrupit plebe rustiam, ex qua liberos multos suscepisset, atque hac assinitate, velut sibi probrosa , magnopere offensam fuisse illustrem Braheorum gentem. Tum subjecit bonas ille vir, si istue venissem spectandi Vraniburgi caussa, irritum me laborem suscepisse, quippe solo aequata omnia, vixque superesse
parietinarum vestigia. Cujus rei caussas cum ab eo, dc iam ante Hamiae a viris doctis exquisivissem, varias ac plane discrepantes commemorabant. Hi enim Tychonem ipsum, e Dania excedentem, opus suum diruisse diacebant, cum satis tamen constet res suas Huenicas& Vraniburgicas colono
dc famulis aliquot procurandas reliquisse; quippe fiindi hujus fructus in
totum vitae tempus fuisse ei a Frederico Rege concetas. Erantiqui dicerent hostiles Saecorum copias pervasisse in insulam, stragemque hanc edidisse; quod non ignorasset prosecto vetus ille Huenae incola, qui ad turbidas Freti Siandiei tempestates&rapidissimos ventos rei caussam referebat; quibus facile concussae fuerant aedes leviter materiatae r cum praesertim de tuendis sartis tectis Astronomicae domus parum omnino laborarent aulici viri, quibus clientelae jure, post Tychonem, Regis beneficio obtigerat. Caeterum vel inde facile intelligitur, quam inanis sit fucus ille glo- mar, quae tanta contentione expetitur. Quid enim aliud tam ardentibus studiis. tam diuturnis, quaesivit Tycho quam gloriam λ cuius nec instantis mortis necessitas in eo exstinxit desiderium , cum animam agens ipse se solaretur sperata a grata posteritate benefactorum suorum memoria, vitamque clauserit in crebra fatalis huius sententiae iteratione , Ne frustra marisse videar. Lumne operae suae praemium tulisse dicas, qui Regem regnique
412쪽
labores suos, inanes laborum fructus, ac Praetoris quoque interdicto vetitas sibi observationes Astronomicast qui penatibus denique suis, amoenissima domo, & patria extorris , in extero 1blo, aliena vivens quadra inter paucos familiares mortem obiit 8 cum Astronomicam la-am supellectilem tanta felicis ingenii contentione, tantis paratam im pensis, alienigenarum &indoctoraim hominum rapacitati videret obnoxiam, quam rapacitatem &post aliquot annos re ipsa sensit haec supelia lex, cum a Palatinis copiis funditus direpta es t liberis etiam Tychonis in tenebris, dc squallore, ac propemodum in egestate relictis. En quoreiadunt spes humanael en quo evadit insanum illud laudum studium, &infinita gloriae cupiditas, qua duci se & trahi patiuntur generosores animmi, dantque se vanissimis vulgi sermonibus & famae aucupio: quae ab li minum opinionibus prosecta saepe falsis, fere vero levibus & incertis, tenuatur annorum lapsu, de plerumq; oblivione posteritatis evanesciti Quamobrem autem patriam deserere eoactus sit Tycho, suse Gasi In Vita Ty sendo traditum est. At nonnulla tamen ad eam rem pertinentia & eomme- ςb0 i. 4 moratione digna ab eoque praetermissa, Halaiae accepi ii viris Tychonici nominis studioss. Quamvis enim de iniuriis sibi in Dania illatis nonnumquam dissereret Tycho, neque ullam in Christianum Regem jaceret quin
relam, imo vero palam eum excusaret. Certum tamen est in eius ostensi
nem incurrisse Tychonem , Saulae frigore percussum, regiis beneficiis Christiani iussu suisse exutum. Quae sibi concoquenda prudenter iudicavit, cum longas Regibus manus esse sciret. Verum inde primam mali labem exortam suisse narrabant mihi, cum illic essem: quod cum venisset in Dan iam Legatus Regis Angliae . secumquemolossum Britannicum adduxisset eximiae magnitudinis , adjecit in eum oculos Tycho, donoque sibi donari postulavit, Legato, quem deportaret Vraniburgum , fidisidimum arcis custodem futurum. At eundem sibi quoque deposcebat aulae Magister Christophorus walchandorpius. Quapropter alterutrius osse sonem veritus Legatus, neutri se quidem daturum dixit: verum simul ac rediisset in Angliam , geminos inde se missurum molotas, utrique suum, pollicitus est. Quod & re praestitit. At duorum illorum alter alterum s Perare specie visus est& statura, eumque d.iri sibi voluit Walehando ius, quod & ei Regis arbitrio concessum est, multum licet renitente TD chone. Rem scilicet graviter is tulit utque erat irae impatiens, temere
quaedam de Rege estudit,quae ad eum statim ab aulaeMagistro perlata sunt. Atque hinc irae illae, & Regis ossensio. Ante
413쪽
Ante omnia curae ncisis fuerat videre Regem ipsum ' jamque aderat tempus illud, quo venturus erat in templum cum omni comitatu, ut rei diuinat interesset. Deducti itaque sumus in suggestum templi. unde facile despici poterat coetus omnis aulicorum. Utque imbecilli admodum mihi sunt lumina oculorum . qualia eorum sunt, qui a Grmis Myopes appellantur , dc excavatis vitreis conspicillis uti solitus sum a pueritia , ad ea cernenda, quae semota sunt ab oculis, ea tunc quoque adhibui, cum ad spectandos qui circum stabant reliquos omnes , tum ipsum maxime Regem. quaeque proxime ei assidebat Serenissimam Reginam; quod a me profecto factum est tam incaute. tamque inconsiderate, ut alios spectans parum attenderem spectari me quoque ab omnibus adstantibus, indecoro hoc habitu, ac potistimum ii Rege ipso, quem paulo post accepimus palam conquestum esse inter prandendum. tam parum sibi praestitum esse reverentiae ab externis illis hominibus, qui in templum fuerant admissi.
ut velut per deridiculum oculos orbiculis vitreis obductoε in se coniicerent. Tametsi vero urgebamur temporis angustiis, neque festinationi nostrae iniatici poterat longior mora, minime tamen sivi siet ossicii nostri ratio, ut HaLnia excederemus praestitae nullae adversus Regem observantiae & eultus significatione, nisi nobis offensi illius conspectum veritia visum esset consulis aius protinus illinc excedere, mihi quidem in Huenam insulam, adiuncto uno ex sociis s caetiris vexo in urbem Helisnoram, sitam ipsis faucibus Freti Sundici. Illuc nos quoque deinde ruderibus Tychonidi perlustratis appulimus. Mox etiam in ipsum Fretum descendimus, visendarum navi tun gratia. ingenti numero illic excubantium, sive ad exigenda portoria, sive ad solve
da. magno Regis Daniae compendio. Narrabant autem qui tum aderant alitissimum quendam mercatorem, Ludovicum Gerium, Hollandiae incoistam ortum e Palatinatu ad Rhenum, redemtis ante aliquot annos Suecorum aerariis secturis, quaestuosissimas mercaturas fecisse . unde ad fiscum Danicum redibat ingens emolumentum; hoc inescatos regios quaestores
Nectigalia solito longe graviora imposuisse his mercibus, & ab invitis aereluctantibus vi adhibita exegisse Α contra vero vim vi opposuisse Geruum, & viginti bellicis navibus ad Freti angustias adductis, ab injuria de exatione sese vindicasse. Cum iter faceremus per eampos Daniae, videbamus saepe pendentia de patibulo furum dc luporum corpora; ad infimam autem patibuli te tam defixos aliquot .eganter cultellos. Quorum caussam cum exquir
414쪽
COMMENT. DE REBUS 'fice. LIR. II.
remus ab incolis Ioeorum , retulerunt fuisse in ferale lignum immissos
cultellos ab hominibus febri, aliove diuturno morbo laborantibus, vulgoque credi futurum, ut eos si quis refigeret, statim morbo liberaretur qui fixerat, eo autem corriperetur, qui refixerat. Quod nos olim his versibus expressimus:
Die corporibus videas permisia luporum Robore ferais pendentia corpora furum, &c. Postquam ex Daniae finibus excessimus, de Helmostadium, primam tunc temporis Suecicae ditionis urbem, delati sumus. Illuc venit ad nos iv. Cal. Iun. nuncius a Regina, qui verbis ipsius iuberet Vossium Evestigio regre. di in Hollandiam, vetaretque ante redire ad earn, quam Salmasio satisfecisset de iniuria . quam hic sibi farum querebatur , cum contumelioso vocatus esset ab eo in jus levistima de re, caussam dicturus apud Rectorem Λcademiae Lugduno-Batavae, velut unus aliquis de grege professorum. Inde itaque divulsus ii nobis Vossius Ηollandiam repetiit. Qui vero a legandi Volsii mandatum attulerat a Regina, idem ens iussu se nobis viae iducem praeiait. progressis in Ostr Gothiam, ad ripas Vetteri lacus, grati um fuit herbidos eampos decurrere , hoc flore passim luxuriante , quem vulgus lilium eonvallium appellat, unde suavissimus efflabatur odor, qualem naribus Arctois inusitatum putassemus. Sed & fraga legebam in sylvis, & circa Holmiam cerasis rubescebant sylvae ; & in horto regio mali intra capias, & melopepones intra vitrea specularia, eadem educ
Cum Vetteri lacus oram legentes, iucundo eius frueremur adspectu, iacentem procul in medio insulam monstrabat nobis . bonus ille Sueeus, itineris nostri rector, in qua speeus esse asseverabat in mirandam altit dinem depressum , atque illic clausum a multix seculis teneri Magum quendam , nomine Gilbertum, arctissimis constrictum vinculis ab alio quodam Mago ejus praeceptore, cujus virtutibus suas aequiparare fuerat
ausus, plurimosque in barathrum illud, vel liberandi Gilberti, vel visendi certe gratia , ingrestas, arcana quadam vi devinctos temeritatis pcenas laisse ; proptereaque ab ejus aditu vulgus abstinere. Cognose te licet ex Olai Magni Historia , fabulam hanc a multis jam annis per Liba illas regiones filisse disseminatam , dc pronis auribus acceptam a gente
credula & superstitionibus dedita. Quo vitio fere laborant qui sub filiis odi et caelo nati, minus benignos Solis sentientci intuituo, tardiores
415쪽
habent ingenii motus, & ad veri perspieientiam ac depulsionem errorum minus idoneos: quales et se Lappones Suec s finitimos. & Llandos &Groentandos certis Auctoribus compertum est, Draconem ingentem, Ne cherum dictum , lacus circumfluos pervagari solitum narrat plebi Hol- . miensis, puerosque lavandi caussa aquam subeuntes rasPere ac vorare; proptereaque meipsum a natatione magnopere absterrebant, cum per
aestum frigus captare Vellem. Nec me tamen vana haec terricula revocarant , proposito, valdeque mirati fiant me ex tanto periculo rediise imi columem. Λt ego monebam amice a lacubus prohiberent pueros, quoad essent nandi peritiores: alioquin haustum iri. non , Dracone ,
sed a profund issimis gurgitibus, quorum fluctus inaequalibus superfusi r
pibus facile incautos fallant. . .: Nee miretur quisquam in tam algidis caeli plagis eos exsistere ealo- res , qui refrigeratione sint mitigandi. Id praestat diuturna Solis mora 'supra terram per aestivos dies, & assiduus radiorum intra solidas rupes reis pereussus. Nec sane tantos memini me usquam pertulisse aestus, quantos in Sueeia. Sed & longinqua hac Solis mora factum est, ut mediis etiam solstitialis per aestatem temporis noctibus, nulla admota lucerna, epistolas con- seriberem. Per hyemem vero, & illic, dc in aliis potissimum ad Septentrionem vergentibus locis, notabilis quaedam hirundinum deprehenditur indoles, quae circiter aequinoctium autumnale, dc prima adventantis hyemia frigora, non trans mare devolant, uti mos illis est; dc plerisque volueribuaudVeni, sub calidiore caelo; sed in lacus se immergunt, dc aquis glacie con' eretis superiniectae ac velut sepu'tae iacent per totam hyemem; quoad verno
eampote resolvatur glacies, dcillae velut e somno excitatae , excussoque ve- terno prodeant ex aquis, dc ad volaturam se accingant. Nec minore videia tur admiratione dignum , quod in nostrate regione observatum est, intraconesvas rupes, quae Olc fluvii ripis adjacent, Cadomum inter&mare. hirundines immani numero, in uvae modum collectas dc conglobatas pen- De Animal. dere e summo fornice, per totam hyemem. Neque sane nescivit Aristot
lib. s. cap. 4e, illud esse hirundinum ingenium; neque Pedo Albinovanus, in elegan-' hicinia in cum dixit, i , Conglaciantur aquae, scopulisse condit hirundo. Irifigne aliud Suecicae superstitionis monumentum vistur Holmiae, iamaiore templo depicta in tabula facies caeli, qualis eo die apparuit, quo urbe prosectus est Gastavus Adolphus Rex ad Germanicam expedItionem.
416쪽
COMMENT. DE REBUS 3ce. Lia. II
AIVisi sent in exto tres Soles, lucidis quibusdam orbibus circumsepti: qui- . hus signis ea portendi facinora, quae magna deinde cum laude a fortissimo Rege patrata sunt, credidit Illa gens, parum memor eorum, quae de huiusmodi a gentili suo Olao Magno sunt adnotata, saepe nimiis
ruin ea committi versus Septentriones et nec aliam, puto, ob caussam,
quam quod nubes illae . densiore ac spissiore aqua concretae, speculi praebent vicem, rerumque obiectarum formam facile suscipiunt ac retinent. Animadversione digna mihi visa est domorum Sueci caruin fabrica. Pineos aut abiegnos truncos, eiusdem crassitiei & longitudinis, accurate . delibratos, utrimque ad oppositas partes colatos de laevigatos, & prope ipsa capita incisuris consectos, redigunt in quadrum' aliosque aliis ad eandem formam, in laevigata latera superiniectos, ab extremis partibus invicem per has incisuras connectunt; dum iteratis saepius & multiplicatis coniectarum trabium ordinibus opus ad convenientem altitudinem assurgat. Quae ut facile coagmentari possunt, ita nullo ditatuuntur negotio; adeo ut saepe videas venales proferri ad mercatum domos hoe miao disiunctas, domorumque materiam , ab emtoribus in aedes suas deserri, ut commodo loco construantur. Tecto additae sunt senestrae, quod ipsum tabulis constat, & betulae arboris corticibus , quae cariem non sentiunt. Atque hoc demum culmen cespite congestum est; quod dc in rusticanis I aliae tuguriis factum ibisse scimus, auctore Vir-Virg. Eet r. gilio. Tum avena, aliisque seminibus idoneis conseritur cespes ille, ut 69. herbarum radi ei bus conlatus &constrictus humili recto firmius adhaer scat. Ergo viridia & florentia videas domorum culmina, quibus & oves& porcos ad pastionem vidimus immitti. Tecta enim ad hunc modum comparata esse dicunt, tum ne fulmine ictae facile deflagrarent aedes, pingui & resinosa ligni materia constratae; tum ut ingruentibus bellis, ela sisque per obsidionem urbibus suppeteret pabulum unde pecudes ali posisint. Eandem artem domibus suis exstruendis adbibent Moseovitae. Talem adhibere quoque Istandos testatur Arngrimus Ionas. At potenti Reipubl. 'rum aedes, imprimisque regium Palatium, & Deo dicata templa, aereis la-- si minis sunt contecta , cuiusmodi fuisse Vestae templum Romae narrat OVi- Oseid. Fist
dius. Hae autem-ad decorem faciunt, & ad diuturnitatem, promer soli- I. 6. v. a61. ditatem ει levitatem materiae, cuius feracissima est Suecia, aerariis metallis ita abundans, ut aeream Cudant monetam laterculis pedalibus ampliorem, cui congerendae&aiservandae locupletes & bene nummati grandia con- struunt horrea & apothecas.
417쪽
Ut nostratium raminorum structuram, ab antiqua longe diversam,
adinvenit recentior aetas, ita Sueei neeessitatem artium parentem secuti, intentioribusque frigoribus eonflictati, pervulgatum caminorum modum in commodiorem formam redegerunt. Nec enim ad medium conclavis
parietem , uti nune apud nos , sed ad angulos sunt appliciti , ne pars ulla loci caloris sit expers & fulgoris : nec quadrata & in latum porrecta cavitas est camini, neque tubi per quem camini stimus erumpit, sed rotundam sectantur formam , ut repercussus intendatur ignis ardor, Ac ne fumus foras vi flammae expulsus regredi possit. Praeterea non jacentibus lignis subjiciunt ignem, uti nostrates solent, sed stantibus & er ctis, eo situ, quo surgunt e terra, succosque illos concipiunt, qui fibris intus recepti, exsiccantur Solis ardoribus, & resinosi fere eum sint, facile inflammantur, & idoneam praebent ignibus materiem, fibrarum ductus sponte sequentibus, nee usquam interruptis. inae postquam abierunt in
candentes prunas , tubus obturatur lamina aerea , de transverso per riamam inserta, qua calor intra conclave diu continetur. Talibus quoque
caminis perhisent uti Persas. Ferunt Arnoldum Spirinxium, hominem Batavum, a Suecorum Regina Legatum ad Hollandos missum, persp ctis hujusmodi ea minorum opportunitatibus, frustraque adhibitis optificibus industriis, qui similes in patria sua domo concinnarent, camunum totum Suecicum, crassis asseribus, ferreisque ligaminibus probe compactum, In Hollandiam integrum transmisisse.
Postquam Holmiam venimus, prima nobis cura fuit Reginam consalutare. Ejus autem gratia tum florebat Bourdelotius Medicus, natione Gallus, origine AEduus, Bourdelotii illius sorore natus, qui famam aliis quam decusque inter Literatos consecutus est. editis in veteres aliquot Scriptores non indoctis commentariis. At alter ille, quo commendabiliorem se praestaret, nomen adscivit avunculi , cum Michonius paterno nomine appellaretur. Huic curam valetudinis suae affectae & languentis ut committeret Regina, sustragatione sua & commendatione persecerat Salmasius, AEduus & ipse. Michonius vero, Medicae quidem artis non erat inscius, plus tamen longe valebat artibus aulicis, quas diu cum Medicina inter nobilium seminarum cathedras exercuerat. At plane rudis erat aliarum disciplinarum, quas qui callent, dicuntur eruditi. Ex ace rimis harum studiis cum languorem contraxisset Regina. schriculisque identidem tentaretur, libros primum omnes ab ea removit Bourdelotum, rebus ipse suis & existimationi hac ratione callide consulens, denun
418쪽
43 tiavitque certissimum vitae periculum si pergeret literis operam dare. Tum in privatis colloquiis , deridiculum quid de elle & haberibat, mulierem doetam apud elegalitiores aulae Gadlicae seminas. A cedebat ad haec iocorum & facetiarum arguta festivitas, quibus mirifice captus est puellaris animus, ut apud eam pene iam sorderet omnis honos liberalis doctrinae. Nam in Christina tam flexibilis fuit atque mollis ingenii indoles , ut ex alienis iudiciis tota penderet, eorum praeciPue , qui aliqua meritorum specie eius existimationem sui mene adepti. Nam cum literarum amore flagrans, Salmasio se aut Vostio tradidisset in disciplinam, ad eorum opiniones ita se componebat, ut quoscunque apud eam praeconiis celebras lent suis , eos statim ad se a certeret: quos inter numerandus est Bochartus, veteri necessitudine UOllio coniunctistimus. Cum ergo ex Bourdelotii consilio, abiectis studiis, dedisset se animi relaxationi & otio, &meliuscule se habere coepisset, tum vero se eius ope non convaluisse modo, sed de ad vitam rediisse praedicabat. , Jam inde ergo tam diisto audiens Scurrae fuit, ut eam propemodum eruditionis suae poeniteret. Quae res omnem pene intercepit itineris nostri suavitatem, effecitque ut parum liberaliter. nec Pro meritis cxceptus sit Bochartus, accersitus praesemtim velut ab alio orbe, tanto studio , tamque crebro emagitatu. Nec dubitabamus, quin ea essent ad Bourdelotium audiorem & impulsorem reserenda, qui sua scilicet interesse putabat, inde extrudi viros eruditos ne bonarum literarum ignorantia, cuius sibi conscius erat, ex Propinquo appareret. Nec aliam ob cautiam tam inhumane visus est Vossius a Suecia ablegari. Abliorrebat porro valde Regina a nuptiis, meque ab iis vehem enter absterrebat: utque dicax erat & n ulti ioci, legisse se narrabat apud Pausaniam, hominem que tutam Argivum, mihi cognominem, uxorem su- ροam deprehcndisse in adulterio, mali id esse ominis, caverem itaque ab huiusmodi infortunio. At ego respondi tutum d contrario esse me posse hoc exemplo, eum vir ille iniuriam sibi illa tam , caesis uxore&adult
ro, egregie ultus sit: ac praeterea neutiquam convenire nomina,
hunc nomine esse dictum; me vero id nominis adspernari, &dici stio quod unum est ex Jovis Ognomentis. In hac literarum vastitate crescebat nihilominus Bibliotheca regia, de numero librorum es dignitate, qui undecunque collecti in eam confluebant. Nam ad eos, quos inter Germanicas manubias deportaverat in
419쪽
. 4 Sueeiam Gustavus Adolphus Rex , aecesserant multi, in sectione Bibliothecae Mararinianae pretio emti, tum & Iohannis Gerardi Vosii Bibliotheca , grandi aere de Isaaco filio redemta. His ad a fuerat Bibliotheis
ea Petaviana , tota libris antiquis, Graecis & Latinis, manu exaratis 3 item Gaulminiana, tota libris Ebraicis, Arabiois, aliisve exoticis huius generis conflata , quae paulo post tamen ad Gaulminum, immane huic pretium statuentem, rediit. Illuc quoque plurimos optimae notae eodiisces intulerat Isaacus Vossius, se passim per Europam magna diligentia conquisitos r in his volumen Graecum satis grande, antiquum , manu descriptum, quo Commentariorum Origenis in Matthaeum continebantur Tomi aliquot, & ejusdem praeterea Tractatus de oratione. Quod eum intellexissem venisse a Vostio , quaesivissemque deinde ex eo, unde
illud habuisset, & quid eo post meum ex Suecia discessum esset factum,
respondit ille, raptum fuisse primo a militibus in direptione Vormaciensis Bibliotheeae, de vili pretio coemtum ad se pervenisse. Enimvero id nactus, adhortante Bocharto , describere statim sum aggressus, potestate mihi facta a Regina. Atque hinc prodiit Origenianorem Comment
riorum editio, quae sequentibus subinde annis a me procurata est. Venerat HoImiam ante paucos dies Marcus Meibomius . & Reginae Iuculentum munus obtulerat, veteris Musicae Scriptores septemse sua interpretatione suisque notis instructos , & regiae majestatis nomine inscriptos. Praeclare sane hoc opere de re literaria meritus fuerat Meibomius, cum diu neglectam antiquam Musicam, & excoli desitam, ae longinquitate annorum obsoletam , pene intermortuam revocavit e tenebris , & pristinae dignitati asseruit. Nec tamen ex fastidiosa hae & ssgni aetate , & bonsium literarum contemtrice debitum plausum tulit. Quod nisi studiorum meorum instituta ratio ad alia me vocastat, libenter cum eo pervolutassem eximios illos nobilissimae disciplinae antistitet; ipsiusque Meibomii rationes ex eo ipso cognovissem. Cum istic essemus, Cancellarii munus sustinebat Axelius Oxenstieristia, quem honoris raussa nomino, vir de patria sua optime meritus, primarius olim sub Gustavo Suecici regni administer, splendidis functus Legationibus, bonarum literarum amans, iisque probe excultus, & egregiam prudentia, ingenii dexteritate, dc magnanimitate celebritatem nonianis adeptus. inae cum revocarem ad animum, resque ab eo praeclaro gestas recordarcr, mirabar in hae excestentia tantam istae modestiam ,
420쪽
COMMENT. DE REBUS &e. Lis. II. Asdc facilitatem morum , qua par esse videbatur infimis, eomitatemque,
qua uos exteros excipere solebat.
Vigebat tum quoque apud Suecos Renati Cartesii memoria, qui ante duos annos Holmiam accitu Regina, supremum illic diem clauserat. Extra urbis septentrionale suburbium jacet sepulcretum , eorum destinatum condendis corporibus, qui a Lutherana Religione fuerunt alieni. Illic humatum esse Cartesium eum accepissem, locumque insignitumulo decoratum, eo me contuli, molemquρ reperi satis grandem, tabulis abiegnis contextam, magnificis exornatam inscriptionibus, quibus viri Iaudes praedicabantur. Totus apparatus auctorem ferebant Petrum Cha nutum , Gallorum ad Suecos Legatum , in eujus hospitio decesserat Cartesius. Cumque lignea haec compages ad lapidis formam & colorem constructa esset & dealbata , praeferretque titulus conditum esse Cartesii
corpus Ibb hoc lapide, furtim & perfacete ab ignota manu subnotatum
fuerat ligneo. Non abs re forsitan fuerit, nee Lectori injucundum, referre hic facinus novum, nec admodum credibile, nisi testium multorum , ex quibus rem audivimus , fide niteretur, nec longo ante adventum nostrum tempore in his locis patratum. Vir Suecus, mente sanus, probus, bene moratus, inter populares satis commodus, media luce quadrimulum puerum, ante fores paternae domus, palam in vico inter aequales colludentem corripit, cultroque in fauces adacio interimit. Comprehensus ille & in judicium adductus, nec faetum negavit, nee excusavit, nec faeti poenam deprecatus est. Duo vero, inquit, me commeritum esse mortem scio, eam que ut a vobis impetrarem hac arte usus sum , cum probe norim vix tutiorem esse ullam salutis aeternae adipiscendae viam, quam cum sensibus integris, corpore valido nec morbis debilitato , excedit anima, piis ad Deum religiosorum hominum fiablevata precibus, eorumque consiliis &adhortationibus excitata & adiuta. Quod mortis genus per vos
oppeterem cum fieri non posse intelligerem nisi aliquo delicto capitali admisso, levissimum id esse iudicavi quod 3 me perpetratum est, occisis
Puero nondum vitae huius corruptela infecto , parentibusque egenis , ct numerosa prole onustis erepto. Quibus dictis capite damnatus, laetus ac renidens, sacrosque hymnos pleno ore decantans, supplicio an se itus e st.
Nuntiabatur interea Gabrielem Naudaeum & Raphaelem Trichetium Frenaeum E Gallia evocalps a Regina; hunc, ut pretiosae & rario-