Petri Danielis Huetii ... Alnetanae quaestiones de concordia rationis et fidei, quarum libro 1. lex concordiae rationis et fidei ... Accedit auctoris commentarius de rebus ad eum pertinentibus

발행: 1719년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

dem. Ite vero delectari videbatur importualitate mea&protervitate, bonasque sibi lioras subripi facile patiebatur. Cum aliis etiam viris 1 me commemoratis magna mihi intercessit coniunctio; & cum Rapino praesertim ac Commirio, quorum in Poetiaeis enituit industria. id singuli autem in literis potuerint, lucubrationibus ipsi suis. &in sua quitque arte, palam sunt contestati. Nam mi intentatum est vastum illud eruditionis pelagus Philippus Labbaeus ecquod huic ipsi intentatum est disciplinae genus t Hujus aequare famam,&fortasse etiam superare poterat Gabriel Cossartius, felici quidem praeditus ingenio, sed impatiens laboris, neque satis temporis parcus, tantumque detraxit de gloria, quantum remisit de studiis. Celebratus est in primis extemporali oratione, qua super controversiis quibusdam Aeademicis contumeliosam clari cuiusdam Prosessoris declamationem p Nice excepit in ipso temporis articulo, acriterque & diserte consutavit, Plaudente de mirante magna procerum Academiae Parisiensis corona. Intra Poeticae cancellos sere se continuit Franciscus Uavassor, puri sermo-

Nisaniator, auceps elegantiarum Romanarum, quas tam rigida accur

tione consectatus est, ut dum periti Grammatici affectat laudem, fracti elumbis Poetae dedecus sibi consciscat. Amavi tamen hominem, ab eoque ita amatus sum, ut lucubrationum etiam sirarum, ac carminum imprimis participem me & arbitrum esse vellet. Neque multo longius evagati sunt ultra Poeticae metas Rapinus Commirius. Levia sunt enim quae Gallice scripsit Rapinus; nec ad ea tractanda satis amplo doctrinae commeatu instructus accessit. Acrius carmina leporis sane sunt &suavitatis plena , & facilis ac faventis Musae nata auspiciis: etsi adjunctim non habent vim Poeticam, & iurorem illum, sine quo negabat Democritus Poctam magnum Posse quemquam existimari. Et excellentis

idem huius viri iucundissima mihi est recordatio, cuius praeclara in me

exstiterunt merita, quemque summa, quoad vixit, observantia colui. Plus nervorum inerat Ioannis Commisit carminibus , nec minus facilitatis; nam promtus suit in eis fingendis ad extemporalitatem usque, ut Iudibundum eum viderim nonnunquam, oc in uno pede stantem, cum versus iunditaret velut ex scatebra.

Gratissimum tum quoque suit illic reperisse Stephanum Agar dum, Campensem, Bituri censem, ex eadem Societate, gestis omnibus ordinis sui magistratibus conspicuum, quem olim in Collegio Cado mensi docentem Rhetoricam noveram puer. Erat in eo praeter sormae dignitatem

decoravi ingenium, liberalibus doruinis expolitum; capax vero silpra

quam Disjtjgo i Dy Coo le

402쪽

quam credibile esset, & tenax memoriae comprehensio, quam &studio aluerat & arte ita auxerat, ut ingentem vocabulorum numerum sibi semel recitatum, eodem ordine fideliter redderet; ad rei miraculum stupe ribus universis. Magnam ei praecipue pepererant inter suos commendationem Jansentanae concertationes, cum libris fida Antonii Ricardi nomine editis demonstrare instituisset, sataenium dogmata sita ex Calvianianis fontibus derivasse. In hoc doctorum hominum Sodalitio, quorum in notitiam, veni. partes quoque sitas egregie tuobatur Ioharuies Garnerius, cum aliis iam scriptionibus clarus, tum multo suturus clarior editione Marii Mercato ris, qui Augustini temporum aequalis nefarium Pelagii dogma ac Nestorianum etiam acriter oppugnavit. Nec in hac excellentis viri commemoratione praeterire sine piaculo possum praestitam mihi ρbeo sedulam opem dc fidelem operam , cum exponerem Origenis historiam resque singulae suo a me collocandaeessent ordine, & ad temporum notas accurate re

vocandae.

Nec praetermittendi, quos extra hane Societatem eruditionis laude& nominis claritate florentes hoc tempore mihi adiunxiErant in his praecipui Puteani fratres, Petrus&Jacobus, quorum certe nomen Vera laus est; quos Maiorum & multo etiam magis propria ipsorum virtus nobili lavit: nam praeterlavissimos mores, eximiae fuerunt ornati doctrinae praestantia: ac Petrus potissimum, dignitatis Imperii Gallici & immuni rum Gallicanae Ecclesiae vindex acerrimus. Quoniam autem illorum fidei commissa erat opulentissima Bibliothecae regiae gara, illuc ad eos ventitabant diebus singulis viri plerique famae celebritate conspicui,quomun e quoque eruditis intereram sermonibus,magna animi mei voluptate: prae sertim postquam apud illustrem hunc coetum . pro singulari sua humanit

te, ex Ornavit me commendatione sita fratrum par nobile' adeo ut sine ullo meo labore, ae praeter meritum, tantorum Virorum partam mihi amicitiam, nomenque meum eorum albo adscriptum agnoscerem. Eminebat inter illos magna poeticae artis praestantia Franciscus Guyetus, assectator bonae antiquitatis priscorum vatum aemulus nec iis sane multum inferior ne quidem si desderes venerandum illum πAον veteris Romae adeo lenocinatur auribus ore rotundo & eoncinnitate numerorum. Criticen quoque excoluit Sc exercuit, at nimis licenter a nam in Veterum scriptis

diiudicandis tantum sibi juris tribuit&auctoritatis , ut in eos gratiari Videatur. Vidi ego manu eius adnotatas passim emendationes ad oras Virgiliani exemplaris, quo istebat uti. In eo certe receniendo tam

403쪽

immoderate Versatus est, tamque foede lacerarum dedit, ut si ita disce plus prodiisset, Virgilium utique quaesisses in Virgilio. Tum quoque valde familiariter usus sum Isma fle Bullialdo , qui tunc erat in contubernio Puteanorum. Nec quamvis disiunisti postmodum locis essemus , cum ille Lutetiam , ego Cadomum sedem haberemus studiorum, necessiriI-dinis intermisimus officia : utebamur enim frequenter commodo literarum, nec illum de studiis meis celabam quicquam; nec ille me earum rerum, quae gerebantur inter doctos, ullam nescire patiebatur. In quo sane valde dispar erat utriusque nostrum conditio: quid enim iucundum proficisci poterat ab homine provinciali, ad eum qui in ipsis cruditionis sedibus collocasset domicilium, nec ullius expers esset eruditionis p In , primis vero quem dignitatis gradum inter insignes aetatis hujus Astronomos eonsecutus sit, facile intelligitur ex Auronomia eius Philolaica, qua veterum Pythagoreorum sideralem scientiam iamdiu obsoletam ita instauravit, ut ejus conditor haberi possit. In Geometricis vero quid posset commentatione sua De lineis Diralibus , quid in Philosophicis editione Iibri Ptolomaei περὶ κροημ. 6 ηγεμονοῶ adiunctaque interpretatione & Notis; quid in mitioribus humanitatis literis, di familiari sermone,& scriptis quaquaversus epistolis abunde comprobavit. Cum primum autem Lutetiam veni, nemini me adiunxi arctiusquam Gabrieli Naudaeo, mihi iam pridem ex nominis existimatione, &multo etiam magis ex scriptionibus eius cognito. Procurabat ille hoc tempore Mazarinaeam Bibliothecam , quam summo ipse labore , multisque per Europam itineribus collegerat, atque in eam provexerat amplitudinem , ut excepta Regia Bibliotheca se nulla huic aequaret in Gallia. Nec multo post tamen inter civiles tumultus factum est, ut per sectionem vendita disti aheretur. At ego interea cum libris coemendis sumtuosius incumberem, quam pateretur res mea , ille me revocavit intra modum, ope sua iuvit & consilio, ερ amice submonuit, ut caverem a calliditate Bibliopolarum. Non multo ante venerat Lutetiam Petrus Lambecius Hamburgensis. Lucae Holstenti sorore natus, qui postremis hisce annis Imperatoriam Bibliothecam Vindobonae cum laude administiavit, ejusque indicem contexuit bonae frugis plenum. Statim autem atque Lutetiam attigit, lucubrationes eriticas edidit ad illustrandum Aulum Gellium, seque ad Naudaeum applicavit. Ad quem cum saepe ventitaremus uterque , - illic primum

notitia talu cum to fuit, quam stabilia deinde coiilocuta est amicitia

404쪽

COMMENT. DE REBUS &e. LI s. II.

concillante Naudaeo, qui iuventute nostra bonis addicta literis ita delectabatur, ut saepe nos in suburbanum suum simul invitaret, & videret nobiscum juvenescere. Cum vero Hamburgum venissem post annos alia quot, committere nolui, ut illac transirem insalutato amico meo Lambe cio' a quo exceptus sum sane quam laute&liberaliter: ac donatus etiam huculento ipsius de Originibus Hamburgens vi opere. Per eos dies, quos in amplificanda Bibliotheca mea consumebam Li tetiae, ad vesperum aliquando domum redux, cum partas opes recogno scerem, h aesi potissimum in pervolutandis Theologicis Dogmatiam Petavit, - recens editas, quorum magna erat apud doctos homines commendatio. Me etenim, qui& Auctorem nossem, dc amarem, & facerem plurimi, cum

materiae dignitas, tum nitor dictionis, & passim diffusa eruditio, totas noctes attentum tenebant & aExum. Verum adhibita ab eo in dogmati bus comprobandis argumenta ponderibus meis examinanti mihi, si quod forte visum erat infirmius, vacillabat tum quoque apud me dogmatis quod eo nitebatur fides, cum nihil ad ejus defensionem certius afferri posse putarem,quam quae a tanto Viro perpensa re fuerant prolata. Quae temeraria opinio, iuvenili levitate suscepta, pristinam meam de quibusdam sacrosanctae nostrae Religionis capitibus sententiam, praestitamque iis hactenus a me reverentiam contagione sua labefecit. Nec ante convalui ex hoc morbo, quam clarioribus de caelo radiis collustrata mente mea, offusae discuterentur te brae, tumioribusque ac profundioribus radicibus mea fides insisteret.

LIBER SECUNDUS.CVM magna ditatus librorum aceessione Ca domum rediissem, iisque

per otium iucunde fruerer, essemque molliter in meis studiis. magnam de se famam per orbem excitabat Christina Suecorum Regi- Anno imna, cuius inter caeteras v rtutes celebrabatur in primis literarum amor, summusque in Literatos favor & liberalitas, quos illa accersebat ad se undique Attalicis, ut ferebatur, conditionibus; Cartesium in his, Salmasium, B: Isaacum Vossum, quo ad condiscendas literas Graecas, dc priscos utria iusque Linguae Auctores pervolutandos, intelligendosque duce utebatur, nec ullum abire sinebat diem, de quo demtas optimas horas eum illo una privatimstudiis non tribueret; & tanta quidem tamque assidua contenti ne, ut ne somno quidem parceret. Unde paulatim debilitatis viribus, detentata febribui valitudinς, languens marcescebat corpus, frustra recla-

405쪽

mantibus Medicis, &saepe etiam ab ea irrisis. Cum Vossium autem multa de Bocharti doctrina praedicantem audiret, videndi ejus & alloi uendi tantum in ea commovit desiderium, ut hominem ad se advocaverit honorifieis verbis, crebrisque dc urgentibus Vossit literis jusserit excitari. inia ibus ille delinitus, quamvis publico Religionis suae illigatus ministerio, &carissimae fami Iiae necessitudinibus devinctus, studiorumque & placidusimi otii assuetus deliciis, omnia haee post habuit voluntati Reginae, nec fuit dμerritus vel longinquitate itineris, vel temporis dispendio, vel dissiculta.

tibus rerum. Iam diu vero erat,eum magna me tenebat Italiae perlustrandae eupido ' jamq; eram in procinctu cum Sueeicae profectionis suae eonsilium mihi aperuit Bochartus, nec obscure me ad itineris hujus societatem invitavit. Ego vero tergiversari primum; Italiae amoenitatem,& ver pene perpetuum , totque venerandae vetustatis monumenta , quibuε tota re ria est, Sueciae cautibus & barbariet opponere. Illae contra Batavicae terrae miracula arguto carmine a Scaligero celebrata, tot illustres in literis viros, quorum illie magnus erat his temporibus proventus, tot splendidas urbes, tot etiam vestigia Gothieae antiquitatis in Daniae saxis exstantia. Quiὸ multat victus tandem Bocharti non tam rationibus, quam amicitia, dedi manus, meque viae futurum comitem spopondi. verum eum ad iter a cingeremur uterque, improvisus invasit me morbus, & consilia mea disturbavit. Iamque dies dictus erat profectioni, nec discessum procras mnare poterat Bochartus: nos enim in portu Franciscopolitano, ad ostium . Sequanae, praestolabatur Batavica navis, vela in Hollandiam facere par ra. In viam ergo se dedit Bochartus magno meo dolore ' & majore etiam futuro, ni me ea sustentasset fiducia, non longinquum fore hunc internos digressum. Adiit ille primum Franciscopolim terrestri itinere, navi i questatim conscendit, sed eum reflarent septentriones venti, tandiu haesit in littore, ut eum meliuscule me habere coepissem: venerim in eam spem posse me assequi cunctantem, eique me adjungere. Nondum igitur satis confirmata valetudine, Cadomo profectus A. D. xvsii. Cal. Majas, A ni M. Dc. LII. lectica operta Franciscopolim delatus sum. Sed quae mea in felicitas fuit, cum illuc advenissem sub meridiei tempus, Bochartum comisperi exoriente Sole portu solvisse. Fuerunt tamen mihi solatio aliae duae naves itidem Hollandicae, stantes in littore. ad prim Austri flatus patriam petiturae, uti quidem iactabant navarchi; reipsa, ut onerariis aliis quot navibus Rothomago ad mare secundo amne venturis piasidio essenti

inae dum credulus exspecto, totos undςcim dies molestissimo illiu otio

406쪽

COMMENT. DE REBUS &e. LI s. II.

3Ieontabui. Sed tandem respexit me Deus. & navi conscensa in altum evecti sumus. Cumque res Anglos inter &Hollandos spectarent ad bellum, quod paulo post exat sit vehementer, naves aliquot A nglicas, et ea Iccium portum velut in speeula positas, dc Hollandicis insidiantes, aegre effugimus. In Zelandiam primo appulsus, perlustrato Middel burgo,

quae urbs regionis caput est, nulla interposita temporis mora, minorib navigiis delatus sum in Hollandi m ; nec conquievi, donec Lugdunum Baintavorum pervenerim. Salmasium statim consalutavi adveniens; cumque paveorum dierum facturum me moram in hac urbe praesagirem, totum me

ei per illud tempus addixi ' nec quicquam praetermisi officii & observantiae, quod non illi exhibuerim , praesertim postquam animadverti nostro

hoc eum cultu delectari. Factus autem illic certior, nondum Amstelo damo digressiam olla Bochartum, statim ad eum literas dedi adventum meum nunciantes; qui adeo iucundus ei fuit, ut Cadomensem iuvenem, qui in eius crat comitatu, continuo ad me miserit, gratulandi caussa, ineque ad eum extemplo deducendi. Qua benignitMedeamor s significatione ab eo prosecta, quem ego contra amabam ex animo, valde laetatus sum. Ergo citatis equis Amstelodamum cucurri in optatos Boeliarti amplexus. Continuo venit ad me Vossius perquam ossiciose, ac sperare se dixit futurum , ut ex longinquo hoc itinere, quod eramus ingressuri, non notitia solum, sed & constans ineunda esset anticitia: paratam sibi & Bochario rhedam commodam ad iter & concinnam; servatum mihi in ea locum, siquidem hoc uti vellem. Utar vero, inquam Beneficio tuo, ac lubens de habebo gratiam. Ad quartum diem sumus Amstelodamo profecti. Ubi venimus Ultraiectum, idem ille me revisit sonticus morbus, qui profectioni paratum me Cadomi detinuerat, coegitque illic subsistere per aliis quot dies, de opem exposcere Henrici Regii, clarissimi Medici, & longe clarioris etiam Philolbphi. Sciebam autem eum Cartesanae sectioni fuisse primo addictum, de assiduum Cartesii ipsius assectatorem; at fastidiisse

deinde doctrinam hanc etiam cum contumacia, nec sne Cartesii offensiorne. Quamobrem post habitos aliquos de morbo, quo conflictaha sermones, ad eumque expugnandum praescriptas leges, multa nobis cleCartes nis rebus disceptatio suit, quas nec omnino adspernabatur, nec dissimilabat plurimum se prosecdse per Cartesium, & de eo magnifice loquebatur. Venimus deinde Harden bergam, quod oppidum est Transsalaniae. Minime vero Lectori iniucundum fore puto cognoscere, quo ritu Consul

illic creari soleat, uti quidem ab oppidanis accepimur. Cumque olim. itineris

407쪽

31 itineris nostri Sueciei narrationem dederim carmine illo ad Johannem Capellanum, quod exstat inter Poemata nostra ' eosdem hic reseram versus; quibus rem tum explicavi : ne Hardenbergam sera sub nocte venisnM.

RMetur nobis veteri mos ductuι ab avo .

uuippe ubi deligitur revoluto tempore Consil, Barbati circa mensam satuuntur acervam , Hispidaque imponunt attenti menta uuiritest Porrigitur series harsarum desuper ingens. Besia, pes, mordax ,sueta inter crescere Aordes, - Ponitur in medio. Tum cujus numine Disium Barbam adiit , festo huis gratactvr murmure Patres,

Atque celebratur subjecta per oppida Consul.

Cum Bremam claram urbem essemus praetergressi, oppidum Veniamus satis grande, cui nomen ii septem claustris faetum est. Vidimus illi e sacrarum Deo virginum florentissimas olim aedes, tunc a Lutherana s ctione in novos usus conversas, ruinosis tantum aliquibus materiis paucarum puellarum, veteribus Catholicae Ecclesiae institutis adhaerentium, domicilio attributis. Quinque illic ex ingenti numero supererant, quarum unam in vastae domus , iamque pene collapsae , parietinis habitantem nacti sumus, vitam in magna egestate, sed munda, aegrδ tolerantem, victumque lana & tela quaeritantem. Ac iucundum mihi sane fuit, in hae Catholicae Religionis vastitate superstites purioris cultus reliqui asagnoscere. Quod cum huic significassem , magno illa vicissim gaudio affectam se esse dixit, cum me unum Catholicis partibus videret addictum, inter tot itineris mei comites ab ea alienos; manuque ad osculum henigne porrecta , ut mos est feminarum apud Germanos, sublatis in caelum oculis, opem mihi divinam ex animo comprecata , fronti meae salutaris erueis signum pio ritu leviter impressit. Profecto non parum angebar animo, cum tot splendida priscae pietatis proruta monumenta, sacrosque dc sinceros Dei cultus, profana novitate abolita cernerem; illicque paratum errori dc impietati praesidium, ubi nuper veritati suus constabat honos, suum patrocinium. Longum emensi iter Halaiam tandem pervenimus,quae pii maria urbs est Daniae, amoena situ, cultuque elegans, quantum ferre potest boreale

caelum.

408쪽

COMMENT DE RE Bus dcci Lis. II. I

caelum. Qua perlustrata in speculatoriam turrim me contuli, quam in ipsa urbe, prope Collegium Regium, ad observandos stellarum motus exeitavit Christianus IV. Daniae Rex, postquam ex his locis nimia sua acerbitate exegerat Tychonem Braheum, Astronomiae parentem; eximio hoc opere lenitum iri ratus desiderium, quod apud gentem suam reliquerat excellentis viri discessus, mirabiliumque instrumentorum, quae in Λstronomiae usus paraverat, in Germaniam exportatio. In hac exstruerula tumri Christianus Rex consilio usus est Christiani Longomontani, qui per aliquot annos fuerat in contubernio Tychonis. In rotundam formam exae- 'dificata ea est, dc in magnam educta altitudinem; nec ita tamen, ut per, scalas gradatim directas detur adscensus, sed ut per mollem pavimenti acclivitatem, in summam aream currus possit adscendere. Coniuncta ea est templo, quod vetustate exesum cum vitium fecisset, tumque sarciretur cum istic essemus, disiecta inter ruinas grandia aliquot saxa notavimus Ru-.nicis inscripta literis, qualia multa visuntur passim in Dania dc Suecia, via cinisque regionibus dc insulis, nobisque saepe observata sunt. Fertur haec antiqua esse Gothorum scriptura, vulgoque inter eos creditur, rerum ge- starum memoriam, magnorumque virorum gloriim certis his ae solidi monumentis maiores suos ad posteros transscripsisse. Livido tamen temporis dente in dies arrosa ea, ac pene tenorabilia, plane olim interitura erant, nisi a sequentium annorum injuria literaturam hanc perspicaci iningenio de indei est, labore vindicasset Olaus Wormius. Collegerat is praeterea sagaci diligentia, quicquid rarum ac singulare fors ei in his regionibus objecerat, vela natura vel ab arte profectum : nec Hataiam appellebat quisquam virtutis amator dc doctrinae, qui comi salutatione πο mii non

ambiret amicitiam, thesaurosque ejus literarios videre cuperet. Nec of- .fieici huic defuit grex ille amicorum, quorum eram in societate. Meminit Bochartus' de ante eum Pereyra ' in, preciosi dentis balenae Groentandi- De anim. cae, quivis batur inter Normii κειμηλια, dc eius erat generis, quod vul-S. Script. go monocerotis esse cornu imperitum vulgus existimat. Inde nos

legium contulimus, visendi caussa Globi aenei a Tychono olim GMni , εο

caeli signorumque omnium ac stellarum descriptionem continentis. Quem mihi: de fama multo ante cognitum cum diligenter spectirem, bbstupui equidem ad operis conciunitatem dc elegantiam, dc ad fabricae accuratiaonem. Sed in admirabilitate machinae huius , aliorumque Tychonis imistrumentorum praedicanda vanus esset labor noster, eum in Mechanicis

suis ea omnia delineaverit ipse Tycho, dc oculis legentium subjecerit.

409쪽

Nune ut Glabi hujus dignitatem atque fabricam pro merito Lector aestimare possit, sciat viginti quinque annorum opus hoc fuisse, in eoque perficiendo quinque Dalerorum millia Tychonem profudisse, quae librarum Turonicarum nostratium octodecim circiter mi Ilium summam conficiunt.

Cum autem Dania relicti Pragam se Tycho recepisset, universamque supellectilem Astronomicam secum illuc transportari curasset, Annoque demum MDCxix. in urbis huius depopulatione a Palatinis copiis ea esset direpta, ab hoc tamen Globo violando abstinuerunt manus , adeo ut

sartus tectius postmodum & integer Niessam quae Silesiae urbs est , in Collegium Societatis Iesu si illatus. At Udatricus, Christiani IV. Daniae Regis filius, Anno demum N Dcxxxl l . expugnata ea urbe, Globum hunc iniecta manu, velut patrio jure repetiit, & in Daniam inferri jussit. Inde porro vehementius exarsit in me Huenae insulae lustrandae cupiditas; quam sedem studiorum Λstronomicorum per annos viginti & unum Tycho habuit, caelestibusque observationibus dc praeclaris scriptionibus nobilitavit. Natus ille erat in Scania, ex nobilistima Braheorum gente, quae Sue ina potius dicenda est, quam Danica. Nam cum essem in Suecia inter quinque supremos regni Administros, primum locum & a Regina proximum tenebat Petrus Braheus, ab eadem familia oriundus. Sed nihil nune opus est , neque pertinet ad nostrum institutum, vitam Tychonis reserte ; quod ab aliis effectum est satis luculenter. Id tantum postulat operis nostri ratio, ut dicamus Frideri cum II. Daniae Regem, benignitate sua θc liberalitate detinuisse Tychonem in Dania, lam aliorsum migrare domiciliumque Basileae Rauracorum collocare parantem. Est in Freto Danico, quod Sundicum vulgo appellant, parva insula, Euena nomine, molli adscensu supra maris aquas ita assurgens, ut liberum in omnes partes prospectum habeat. Regi visa est sedes hae Tychoni, studiis & observationibus caelestibus valde commoda' eique statim accersito, in totum vitae tempus, 4nsulae usumfructum fregii enim λ-xia est attribuit, habitandamque permisit. Simul etiam opimis eum locupletavit vectigalibus, ae pollicitus praeterea est, vel ad excitandas in insula

aedes, vel ad concinnanda in Astconomicos usus in menta, se nusquam ei defuturum. Grato & isto animo munus accepit Tycho, continuoque in insula fundamenta iecit Vraniburgicae arcis , A. D. vI. Eid. Sextil. Λnni M n Lxxvi. eui & decorum fore ratus est, si Carolus Danetaeus Gallorum Regis Legatus in Daniam, primum lapidem praeclaris aedibus subiecisset. Ego

so crin peno tu aurum pusrnd utatur saepe inspexissem formam in libris

410쪽

- libris Tychonis apud Agusium Macaeum assinem meum . quem &de rebus Tychonis multa narrantem audiveram, ita haae in animo inhaeserane meo, ut posthabitis rebus omnibus. Hasniaque ipsa valere iussa . oculis quoque haec intueri meis vellementer concupiscerem. Sed&1beiosn stros ad iter illud capessendum quamvis magnopere adhortarer , neque suadendo tamen, neque rogando pellicere ad id potui; adeo leviter eos

Astronomismum rerum cura tangebat. I num tantummodo ex illis comitem habui, conductoque navigio, flante leniter Austro, Huenam delati sumus A. D vix. Cal.Jun. Anno M DC Lli. Insulam hancVenusiam appellant quidam, alii Scarlatinam: cuius postremi nominis origi uem ad id puto re- cndam, quod contigisse, regi trum tenente Frederico IL certis illic auctoribus accepi: iactasse Anglos quosdam Uasniae, s sibi insillam hanc venundare vellet Rex , in pretium per luturos se tantum Anglici panni. coccineo colore timsti, quem vulgus appellat, quantum ad extimum insulae limbum circumcingendum posset suffcere; addito etiam ad singulas panni rugas nummo aureo, Regem illico te audita conditionem accepisse, nec satis considerate; quid enim, si impositis arcibus insulam munivissent Angli, Fretum Sundi cum clausissent classibus, de opimis portoriisRegem intervertissent)Is itaq; melius consultus infulam omnino retinere decrevit in sua potestate. At cum valde sollicitus esset de fide data. nec eam sesellisse videri vellet, subvenit admonitione sita morio quia dam . quales in Principum aulis versari solent: Quid ita angeris, optime Rex p quin tu dicito pacta te servaturum, Huenamque Venditurum, eam modo in Anglicum mare statim a venditiove emptores transserant; valde eos insande, sit futurum speraverint. ut in tuis ipsos haerere faucibus pati velis Probatum est sapiens fatui consilium,quo elusiae sunt spesA Hlorum, Atque hinc. uti quidem coniicio Scarlatinae nomen insulae adhaesit. . Exsectasione facta, in pagum nos contulinius, qui uni s & exiguus rem exstat insula. Suscepit nos apud 2 ritus Lutberant Minister, pro . . more apud Danos & Suecos re pio , qΠorum qui sacra procurant,

iidem perhospitales sunt domosquo suas peregrinis p tere volunt . nulla sordidi tueri hae . Gpensa tali tum expensa mor de Quae mihi sane liberalitas Christianae pietatis videtur .alde conveniens, ac digna, quam imitentur reliqux gentes Chr sti nomen professae, Sunt qui ad Reges ipsos. referri velint hauc. beneficentiam . quos aiunt diversoria haec habitanda permissierusticatus Ministris , ea lege ut advenis paterent. Constat certe borealibus hisce gentibus honorificam haberi E decoram laudem hospitalitatis. . Hunaaniter ergo s i I cppii Dissiligod by GOrale

in ru

SEARCH

MENU NAVIGATION