장음표시 사용
421쪽
ris supellectilis; illum, ut Bibliothecae curam custodiamque suscipere
Lutetia prosectos iamiani tissuturos. Quo nuntio cum gauderent Galli, ringebantur Sueci, exhaustum conquerentes aerarium vastissimis sumtibus, profusasque regni opes in extraneos, ac Gallos potis linium; quos tanquam expilandi sui caussa e longinquo venientes iniquissimis adspiciebant oculis , aegerrimeque serebant in atra plissimis apud-Reginam obtinendis de exercendis muneribus anteferri sibi famelicam gentem, alienis bonis inhiantem. Quae cum ipse mecum reputarem, ingrati me poenitebat itineris, & gentem insensam deserere properabam. Cum prael ertim inde me extruderet ingruens autumnus, & caute Pro videndum esse censerem , ne reditum mihi praecluderent adventantis hyemis saevissiinae tempestates: revocabant me praeterea in Patriam domestica negotia , quae proficiscens non deserueram quidem , quod sine gravissimo meo damno facere non poteram, scd intermiseram lai tum ad tempus aliquod. At cum repetendae Galliae veniam petiissenta Regina, multa pro bonitate sua caussata est , cur me abeuntem retineret, ostentatis etiam honorificis & opimis conditionibus; in primis ut Origenianorum operum editionem, quam iam tum meditari me sueram professus, apud se in otio, Bibliothecae suae opibus subnixus, procurarem. Ego vero reniti contra , operis magnitudinem Opponere, temporis &operae longinquitatem, & urgentia rei nicae familiaris negotia, quae tam diuturnam moram ferre non possent. Quae cum per aliquot dies ultro citroque disceptata essent, his demum legibus transacta res est; ut patriam revisere liceret in proximam hyemem . Succiam ineunte vere repetiturus. Et sectilem sane, nisi propositum interpellaseset rumusculorum aura passim increbrescentium, prope adesse tempus, cum regnum abdicatura esset Christina . Atque id eventurum iam ante coniectura sueram auguratus, & ex ii genio Reginae . & ex uictis quibusdam incautu leviterque ab ea prolatis . super privatae vitae iucundissima tranquillitate, & regiae dignitatis incommodis. Quamobrem etsi fidem meam de reditu obligaveram Reginae, nulla mihi tamen religio fuit, Holmia proficiscenti, cum votum Mercurio pro reditu in patriam nuncuparem, nunquam me in Sueciam regressurum significare hoc carmine ad Catulli delicias exprest. : -
Bocharti comites, cohors inirnis,
422쪽
perstrinxeram & alio carmine Gallico, satis acri atque salso, mores Suecorum; quod cum Bocharto recitassem, statimque ille descripsisset, detulit ad Reginam , dc tanquam festivum aliquod acroama audienti praelegit. At illa versiculis quidem se delectari dixit, verum argumentum non probaturos populares suos, qui ludibrio haberi se neutiquam essent passuri; caute haec itaque premenda esse dc occultanda. Verum in reditu adhibui mihi itineris socium Petrum Callagnesium Fietvillam Cadomensem, Stephani Cahagnesii, supra a me memorati, fratre prognatum. Hi e Bocharto in Sueciam proficiscenti comes fuerat a patentibus adiunctus, mandatumque additum, totus ut ex ejus nutu arbitrioque penderet. At ille diuturnam in barbara gente locisque in moenis moram pertaesus, & instantis hyemis longas noctes diesque brevissimos reformidans, multum licet reclamante Bocharto, ac velut pro imperio abitum prohibente excessit una mecum ex Suecia, certumque se mihi praebuit asseclam & sbdalem. Aecessit & alia caussa, cur de Cadomo mature repetendo cogit rem. A multis jam annis parum probari in vulgus perspexeram diutusenam meam hanc & intimam meam cum Bochario familiaritatem, studuorumque conjunctionem, viro a Catholicis partibus alieno, cuius aucto ritati, partaeque meritis existimationi plurimum tribuerem; quod salva Religionis meae integritate vix fieri posse censebant. Multo etiam maingis increbuerat inanis haec suspicio; cum damnoso hoc contubernio me do nctum, in gentes Lutheranae factioni addictas profectum me scirent, longasque traherem moras in ea aula , quae palam aversaretur Catholiis cum dogma, dc apud Reginam, quae quidquid vellet, valde vellet, suamque de rebus divinis sententiam propagare velle crederetur, cum praesertim ad obeundas in Germaniam legationes quasdam operam nostram utilem sibi futuram prae se ferret. Quae etsi vanissima esse cognoveram, nonnihil tamen vulgi opinionibus quantumvis fatuis tribuendum duxi, ineptosque rumores reditu meo sopiendos. Cum & ad Dei gloriam de ad meam ipsius salutem pertinere statuerem , non puros solum retinere
dc illibatos de Religione sensiis , quales eos a sanctissima matre Ecclesia Catholica excepi; sed de diligentem dare operam , ne cui alitςr do mo judicandi per mςam socordiam praebcretur occasio.
423쪽
PERGENTIBUS nobis in Sueeiam, & Gottorpianae Bibliothecae
tabularia lustrantibus, inesse iis alii madvertera in vetusta quaedam exemplaria Graeca, quae studiis meis iuvandis & ornandis usui esse poste censebam. Quamobrem prosectus deinde ex Suecia, non ante excedere statui ex Cimbrica Chersoneso, Daniae Provincia, quam ea pervo Iutassem in otio, & si quae conducerent rationibus meis, vel collegissem carptim, vel exscripsissem. Ut primum ergo Gottorpiam redii, adii ad Adamum olearium , Bibliothecae praesectum, perspectae prudentiae &Doctrinae hominem , quarum egregium orbi literato dedit specimen, luculenta illa Itineris Mosovitici'Persici desieriptione, quod Friderici Cimbrorum Ducis iussu in has oras susceptum est. Is autem hoc tempore, quantum patiebantur gravissimae sebris, qua tunc laborabat, accessiones , indicem concinnabat & interpretationem omnium Linguae Persicae vocabulorum. Hanc ego petii mihi per eum veniam impetrari ante omnia, ut daretur aditus ad Principem, quem ossici mei esset visere & salutare; deinde ad Bibliothecam, unde sutaegere ea possem &excerpere , quae studiis meis viderentur esse opportuna. Renuntiavit
ille postcro die , potestatem sui videndi facturum Principem , simul
atque dimisisset a se externorum Principum Legatos, post consecta negotia, quorum caussa venissent: interim mihi reseratum iri vel in tima Bibliothecae tabularia. Qua facultate humaniter concessa, post salutatum Principem non segniter usus sum. Cum in alios autem codices transcribendos meam contuli operam, tum in eum praecipue, quo rit-tii Valentis Anthologiae continebantur. Vetustus is fuit Astrologus, patria Antiochenus, qui Apotelesmaticae praecepta tradidit circa tempora Hadriani & Antonini. Hunc cave confundas cum seero hujus nominis Astrologo ex Georgii Cedreui, Michaelis Glycae & Johannis Zonarae Historiis cognito , qui in Encaeniis novae Romae thema caeleste constituit, plurimaque falsa ex artis huius vanitate praedixit. Duo omnino operis hujus exemplaria praeter Gottorpianum superesse cognovi; alterum Lugduno-Batavicum , manu Iosephi Scaligeri exaratum; alterum Anglicum Οxonieni e , Christophori Longotii cura&viginti aureorum impensa olim deleriptum , quod Johannis Sol leni deinde fuit. Sed & altu in praeterea operis huius odicem exstitisse Romae apud Lucam Gauricum narrabat Gesnerus in sua Anillo, an Gotto iano usus sit Joactamus Camerarius, cum fragmentum
424쪽
COMMENT. DE REBUS &e. LI s. m. M
ex co excerptum Astrologicis suis insereret, & unde suum descripserit Scaliger , incertum mihi est. Cum strenue me labor ille exerceret, Rrtim per posticum ingressiss pone adstitit mihi humanissimus Princeps,& incogitantem opprellit. Mox familiariter assidens multa sisper Suecta rogitat, multa super Gallia, plura etiam de studiis meis, deque sua ipsius Bibliot ca , quam diligenter lustrari a me, R ex consilio meo locupletari volebat. Cum autem Gallicae Linguae esset imperitus , ego Germanicae de Danica; Latinum sermonem in colloquium adhibuimus;
cuius tam expedita pollebat facultate, ut infantiae meae me puderet. - Gottorpia digressus Hamburgum veni, necnGs consortionem suam
desiderare passus est Lambecius, plurimaque singularis humanitatis officia. Per eum in publicam deductus sum Bibliothecam , Reipublieae Hamburgensi testamento relictam a Friderico Lindembrogio, & magnis deinde accessionibus amplificatam. Hinc in Hollandiam redituris grave visum est δι iniucundum permeare iterum steriles illos & arenosos Vestphaliae campos, quos iam ante non sine molestia percurreramus. Fleximus igitur viam ad dexteram tu Frisiam, amplissimarum urbium frequentia pernobilem , ac fluviorum etiam, quorum subvectionibus viatores commode uti possunt. Jamque ad Flevi lacus oram pervencramus, cum in Harlingae urbis vicinitate monstratum est nobis oppidum , quod singulis quibusque diebus navigium unum, trecenta nempe sexaginta quinque per anni curriculum, aedisi are& Reipublicae subministrare narrabant. Perlustrata nobis hinc est Franeherana Academi R. Quod autem saepe inaudiveriam, sed velut commentitium deridieissi caussa confictum acceperam, in diversoriis Hollandicis , non impensarum modo, sed strepitus etiam apud se concitati, pretium ab hospiti-.bus caulaones exigere solere, Vorcumii reipsa expertus sum. Cum ille enim, apud quem diversabamur, deputaret nobiscum rationes expensi, catelli quoque nostri latratum & procacis servuli cachinnos in eas r tulit. Quod eum altiore etiam cachinno ac velut postulatum per iocum derideremus, excanduit vir serox, accitosque evicinia ad serendam sibi opem rusticos homines, tribules suos .aetnaeorum fiatrum simillimo grandibus armatos securibus, ad nos induxit, En, inquiens, qui ab impura hac Gallorum gente debitum iure pretium extundant. Nos vero
parere maluimus, quam pugnare.
Ad oram Flevi lacus jacet Stavera, urbs antiqua, caput olim Frisin
425쪽
hujus ad oecidentem sitae , dum regna manebant, potens, divea opum, portu olim amplo atque tuto, & longinquis navigationibus nobi Iis, atque etiam aperto per eam primum ad mercaturas per Freti Sundici angu . Bias Ballico mari; cuius beneficii memoriam hodieque exstare ajunt in portoriis Freti huius exigendis , cum praecipuo jure Staverenses naves, prae reliquis omnibus, ad solutionem admittantur. Eadem & inter Hanseaticas urbes non postremo loco censebatur. Nune tantum simus , &statio male fida carinis; exaggerato arenis & oblimato portu. Cuius i fortunii caussa haee fertur vulgi sermonibus e cum Staverensis quidam Mercator, ἡ Prutenicis maris Baltici littoribus redux, magnam inde mi- menti vim in patriam advexisset, indignatam uxorem nullam ad se, quam speraverat, pervenisse succini copiam, frumentum omne in mare effundi iussisse, atque patrati per unius mulieris impotentiam sceleris, totam civitatem, amiuis portus & mercaturae commodis, poenas luisse.
Illic consceusa nave Amstelodamum postero die appulimus, unda sicui multo post urgentibus negotiis quibusdam Vltrajectum repetere eoactus sum. Nee mihi iterum eommittendum censui, quod priore itinereficere non neglexeram quidem, sed distuleram, ut nullo salutationis & honoris ossicio nobili virgini Annae Mariae Schurmanniae exhibito istine diseMerem , quae Labbadiae Gallo - Calvinianae seme Ministro postmodum nupta in Frisiam cum eo concessit. Actum agam, si laudes mulieris huius prosequi instituam, cum eius ingenium, doctrinam, artium plurimarum peritiam, ac singularem etiam modestiam fuse jam celebraverit Salmasius. Hic ipse vero Salmasius ejusque revisendi desiderium , Lugdunum-
Batavorum magnopere me revocabant. inae enim ex primo congressu fuerat inter nos delibata amicitia, eam crebro literarum commercio, dum induecta essem, colueramus; quam dc assiduo, per hyemis tempus, quum lonsa esset, usu confirmatum iri sperabam; praesertim si in ejus admitti possem eontubernium, quod & ab eo impetraturum me confidebam ; ha erat propensae in me voluntatis significatio. Vixque raptata ejus consueuidine coeperam fiui, cum correptus accutissima febri in extremum vitae discrimen adductus sum. Sed tantum udiuit Antonii Lindani optimi Medici curatio & assidua sollicitudo; tantum etiam adhibita a Salmaso, aliisque honestissimis civitatis huius & Academiae viris, antea mihi caeteroquin omnino ignotis, solatia dc suavia, atq; ad excutiendum languorem utilia cupedia , ut ante elapsum mensem h gravissimo morbo plane sim recreatus. Inter eos omni me ossiciorum genere prosecutus est Iacobus Goli us,princeps illinrisi literaturae, ac longe pluris etiam ob candorem morumq;
426쪽
suavitatem saciendus. Praeclare etiam de me meritus es Deodatus ingenia 'elegantia perpolitus. Ac tum quoque cum decumberem ex morbo, e dem mecum diversorio utebatur Alexander Morus . unde magna inter nos contraeta est necessitudo. Nam&aegri lecto assidebat diu noctuque, cibum cum convalescente capiebat una , ac veternum & morbi reliquias
festivitate sua & iocis abstergebat. Facultatein quoque nostram stupeexperiebamur uterque in landendis versiculis. & ultrti citroque mittendis , vel provocandi caussa vel reponendi: in quo facilitatem nostram iucunde ac praeter spem ad extemporalitatem usque, procedere aliquando sentiebamus. Prae caeteris vero omnia praestitit nobis Salmasius humanitatis di benignitatis ossicia : qui cum articulari morbo fere lecto assixus haereret, nec ad me venire posset, crebris munusculis& epistolis languentem recreabat: cumque meminisset me succo expo- mis expresib, quem Siceram vulgus appellat, pro Normanniae more, esse innutritum, & in aegritudinis fastidio sciret eum a me expeti vehementer, periacit tandem cura sua ae diligentia, ut lagenas aliquas suavi hoc de salubri liquore plenas, nescio unde petitas, ad me mitteret. Cum priamum autem pedem licuit domo efferre, quibuscunque rebus potuit. benigne mihi commodavit, suaque potissimum rheda, qua per urbem vectarer. Hac ego usus sum ad consalutandos alios Reipublicae literariae . proceres, qui erudi: ionis suae splendore illustrabant Academiam Lugdu-no-Batavicam: in primis Danielem Heinsium, in quo vix vestigia agnovisses prisci illius Heinsi. luminibus ingenii tantum olim celebritatis adisepti. Tune enim visus est animo omita esse atque tardo , sermone etiam languido ὀc subtristi; cum tamen magnopere optassem audire eum
pristinas illas adolescentiae suae, in sinu Musarum sub Scaligeri disciplina feliciter actae, delicias recolentem. Nee spectantes fallebat Marci Zuerit Boxta,rnii atrox dc lurida facies, rubentibus pςrspersa pustulis, qualis illa fuisse fertur Sullae Diciatoris; alloquio enim itidem asperum quip- piam & ferox praeserebat. Graves ille gerebat inimicitias cum Salissio, aeribusque eum talptis & sermonibus prosciderat, uti factum quoque
fuerat ab Heliasio, cujus partibus palam favebat Boxhornius. Hunc aliquando in angiportu deambulantem adorti adolescentea Germani. Salinassiani nominis valde studios, Tu -ne. inquiunt, homo impure scribere
ausus es adversus magnum Salmasium ' correptumque in profluentem canalis aquam dejicere conati sunt, Me vero totum. x virtute
sua , & benignitate, de ossiciis ad se rapiebat Salmasius, & quantum utriusque nostrum patiebatur valetudo, dc mea, tenuis adhuc, neg
427쪽
satis firma, & ipsius, imbecillis sere semper, fruebar eius congressu, cum
meum non adspernari videretur. Quotiescunque enim viserem ad eum, rebus omnibus omissis seducebat me sbium in secretius conelave i atque illic aperiebat pectus tam candide, tam ingenua libertate, ut mirarer ipse dentidem apud me, virum perspectae & inveteratae prudentiae, tot res serias & arcanas, cum homine iuvene, ac pene etiam tum adolescente,
familiariter & libere communicare , nihil de fide mea & taciturnitate dubitantem. Audieram quidem saepenumero dicentem, plurimum mihi suam podagram obesse , quae eum I Bibliothecae suae aditu atque adscensu prohiberet, unde plurima studiis meis opportuna subsidia ad me fuissent reditura. Si quis certe animum eius atque mores ex scriptis aestimare velit, arrogans fuit se videatur, contumax, sibique praefidens ueat in usu & consuetudine vitae, nihil placidius, nihil mitius; comis ad haec, urbanus, & officii plenus. Verum benignitati eius ac quieti multum os ficiebat uxor imperiosa , Anna Mercera Josae Merceri viri docti silia: cuius Ope cum propter imbecillitatem corporis & valetudinis infirmitatem carere non posset, serenda ei erat mulieris intemperies, & ad eius ingenium accommodare se cogebatur, non patienter modo, sed&nonnunquam indecore. Velut cum suscepit iter Suecicum, tumque hominis aetas, & vitae institutum, habitum postularent modestum & s plicem, hujusmodi illa vestitum, tanquam ignobilem & plebeium aver- fata, militari cinctu personatum in aulam Suecicam prodire voluit, th . race indutum h bubali corio, manicis , braccis h panno coccineo, gestantem capite pelusum cinerei coloris, penna candida protectum: atque ita exornatum se produci passus est in publicum. Angebatur preterea semina impotens , si quem ad secretos viri sui & familiares congressus admissum videbat' quod ipse ego expertus sum : si quando enim solos nos colloquendi caussa in secessii delitescere intellexerat, irrumpebat illa continuo, caussasque Petebat ex alto, cur nos tam intempestive
Inter iucunda haee colloquia narrabat mihi Salmasius, toto hoc anno, quem Holmiae transegerat apud Christinam Reginam , se podagra oppres sum decubuisse, sibique supervenisse aliquando Reginam, cum temporis de doloris fallendi caussia libellum legeret, perfacetum quidem, at su
turpiculum , cuius Auctorem ferunt Franciscum Beroaldum Vervillam,
428쪽
COMMENT. DE REBUS &e. LIa. III.
eius tamen omnia citeam spicientis argurum dc curiosum oculum effugisse 'atque illam arrepto statim& aperto libello , & perlectis saltuatim versibus aliquot subrisisse ad jucosas ne ilitia , & vocatae ad se Spartae, nobili & formosae puellae, quam habebat in deliciis, certos quosdam indicasse libri loco' quos sibi praelegi vellet ab ea, quantumvis renitente, multoque pudore ac rubore suffusa, solutis in magnos cachinnos omnibus adstantibus. Utque totius rei historiam accuratius pernoscerem, libellum conquiri iustit Saumasius apud Bibliopolas Leydenses & eleganter compactum dono ad me
misit. Per eos dies Salmasium inter Zc Morum , qui tum meus erat conrubernalis, gravis exorta est rixa, quae multas concitavit turbas, gravemque habuit in vulgus offensionem. Erat in famulatu Salmasiae puella satis elegans , ad eamque oculos adiecisse ferebatur Morus, egregius formarum spe ritor, prisca virgini familiaritate coniunctus, tum cum hospitio uteretur Salma sit. Itaque adolescentulae aderat una in unis aedibus . assidebat ad mensam, colloquebatur; nec amorem interpellabathera, rem spera deductum iri ad connubium, atque etiam vehementer optans, reperisse seo rata optimam conditionem puellae, quam diligebat. Cum ergo incidisset in febriculam Morus, frequens adstabat virgo , iusculisque&sorbitioni bus 1 se paratis & conditis languentem recreabat. Quibus ossiciis devinctus Mori animus tam constanti asseveratione affirmabat gratum se futurum dc memorem, ut has pollicitatio nos ad coniugii spem pertinere sibi facile persuaserint dc incauta puella, dc credula hera ac superba. Haec cum in tellexisset sanitati restitutus Morus, ab uxoria re valde abhorrens, sensim so Salmasiae domo de imperio subduxit. Atque hinc exortae foedae contentiones dc jurgia. Dolui enimvero tam probrosum sibi dedecus consciscere homines mihi amantissimos, quod & in damnosas lites erupturum animo praesentiebam. Itaque officii mei esse duxi, rem, si possem, in concordiam adducere. Favebat proposito huic Golius, vir optimus & pacis amans, ad idque operam suam studiose conserebat. Iamque diremta videbatur controversia his conditionibus, quas ipse proposueram, dc descripseram in schedula , quasque probaverat Morus, nec adspernatus fuerat Salmasius t sed uxoris demum sitae, cui pueriliter erat obnoxius, contumacia vietus re pudiavit , omni compositionis spe sublata. Lite igitur ad Curiam Hoti
Iandi eam delata dc contestata, caussam Morus obtinuit. Minime vero impetrare possum me, ut sermonem mecum hoc tempore ab Λle adro Moro habitum silcntio praterauitam, cum nic id patia-
429쪽
atur veritas rerum, quas hae scriptione reserendas suscepi. Cum salmasium eaducum & infirmum, & articulari morbo pene consectum cerneremus uterque, instantemque praesagiremus mortem, qua post aliquot menses r ipse correptus est,quaereremque ex eo, ecquem Foederati Ordines destinarent
suceessorem magni Scaligeri successori r Quid si te ipsum y inquit. Ego vero
artis . quasi ad alludentis amici iocum. Serio ago tecum, inquit ea de te mihi est aliisque existimatio. At ego, inquam, & tenuitatis meae mihi eon seius, etiamsi alia omnia suppeterent: quae dc iuvenilis huius aetatis. & nativae meae facultatis superant captum, at certe tam discrepantes de rebus sacris Se Religione sensus, a quibus ne vitae quidem periculo velim discedere gen -ne ista feret in homine ad exemplum juventuti ob oculos propositum Z Falleris vero, inquit ille, si tantum valere putas apud eos Religionis caussam : co stent modo caetera, facilis erit dissensionis huius vel compositio,vel dissimulatio, clam modo res tuas agas , & antecaptis opinionibus prudenter obs quare, neque res in controversiam adducantur. Sed haec esse videbantur benevoli potius animi optata, quam certa eius dc explorata sententia. Me vero etsi retrahebat in patriam res familiaris, moram tamen ali
quam sine damno interponere me pota censui, tempusque hyemis LM- duni extrahere, per quod me penitus immergetdim in Salmasii consuetudiariem, atque in eius stiam convictum, si id modo salva Salmasiae pace impetrare possem. Verum jacundissimas spes infregerunt literae Cadomo ad me striptae, quibus magnum praenuntiabatur rerum mearum detrimentum, Areditum vel ad menses duos protraherem. Accedebat dc assidua socii mei im portunitas , qui se mihi itineris comitem adiunxerat, fumumque e patriis focis salientem resorbere vehementer gestiebat. Qnamobrem invitissimo mihi de discessu cogitandum fuit. Ac primum necesse habui Amsteloda mum reverti. ut reciperem debitam mi bi ex Menstrii permutatione pecuniam, meque ad reditum in Galliam accingerem. Illuc quoque me comiter invitabat Vossiius, e Suecia redux, uti supra dinum est a me. Invitabat etiam majorem in modum Alexander Morus , Prosetatis illic munere funis sens, qui pristinam mihi benevolentiam non exhibuit solum . sed βc novis meritis cumuIavit. Quo mirabilior mihi deinde visa res est, eundem illvm Morum, cum post annos aliquot Lutetiam venisset, tantum a se fuisse mutatum, ut animum a me plane aversum, nulla praetexta caussa , prae se s tet i ea fuit hominis levitas. Vnde experimento meo facile intellexi, quam inanes sint spes , pollicitationtaque ii ominum , & summo etiam studio eoalitae societates de amicitiae. Sed haec fullus a nobis disserentur infra.
430쪽
si Cum cursitarem per Hollandiam , ac saepe deambularem supra stupendos illos aggeres, quibus frangitur imminentis maris impetus, sc depressis terris arcetur,rei miraculum his versibus in ipsa arena e sis canetralibuit :His super Nistiti, longas molimine muno Insiore sudes pelago, tum immania saxa, &c. Interea dum commorarer Amstelodami, convenire visum est R.M nassem ben Israel, doctissimum Judaeum, & ex fama, & ex eruditis scriptionibus mihi iam ante cognitum; hominis interius pernoscendi, de de rebus plurimis ad Iudaicos ritus & Religionem Christianam pertinentibus percontandi gratia. Ac mihi profecto videbatur acute quidem respondere, sed candide , nec longe abesse veritatis notitia, si quiadem moderate cum eo & ratione actum esset, non, uti fieri solet cum hac gente, contumeliose & praefracte. Has autem disceptationes cum mecum ipse retractarem, mature perpendens, quae vel consutatione diagna essent, vel confirmatione, hinc demum post longam de attentam meditationem opus illud procuddimus, Mod Demonstrationu Euangelicae titulo inscriptum est. Praedicabat ille nonnunquam apud me, quod de in Conradiatore suo scribere non dubitavit, se Davidem Regem affinitate, li- heros vero suos eundem cognatione attingere; seque Davidi nepotes ge- , nuisse. Uxorem quippe duxerat ex familia Abrabantelum, inter Iudaeos pernobili, qnae se a Davide prognatam serebat. Erat tum quoque Amstelodami vir veteri mihi familiaritate deis' vinctus, David Bion delius, ex eo tempore, quo eramus Lutetiae, crebrisque inter nos collocutionibus utebamur, quibus saepe intererat Claudius Sarravius Senator Parisiensis, optime de literis meritus. At accitus deinde in Hollandiam Blondellus in Amitelo lamensi Schola Prosesbris munus obtinebat, qui dc Collegam habebat eum, quem dixi, Alexandrum Mo- . rum. Exstantes ille a natura de extra orbitam prominentes gerebat oculos, iisque ad vitae usus de assiduam lectionem satis commode utentem videram , cum in Sueciam iturus Amstelodamum primum veniarem. At eundem in reditu oculis captum ac plane caecum deprehendi; Ee nihilo tamen secius memoriae selicis lim e beneficio, quae illi pro oculis erat, persequentem inchoatum opus, quo stemma Francicae Domus ii prima origine detexere instituerat, eiusque splendorem ac dignitatem
asserere adversus Iohannis Jacobi Chimetii Vesuntini Seqnani intem
peries. Mirabar equidem homnum familiarum scri a per gradus, per