Petri Danielis Huetii ... Alnetanae quaestiones de concordia rationis et fidei, quarum libro 1. lex concordiae rationis et fidei ... Accedit auctoris commentarius de rebus ad eum pertinentibus

발행: 1719년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

fluctibus praetentae, ab iisque excavatae, laterum obiectu cryptas effici hant; in quas abditus, atque uno comitatus libello , totos dies delitescebam, magna animi mei voluptate, cum iucundissimo fruerer specta eulo, vel plaei di maris, naviumque faventibus ventis praetervolantium; vel tumidi, cum h terra cernerem eas in discrimine. Facile itaque in tueundis illis secessibus per aestivos dies urbe carebam & domo mea ;nee nisi invitus, sitavissima solitudine relicta, turbae me committebam, conjiciebMnquo in urbanos tumultus, sed velut iniecta manu in Bibliothecam meam me retrahebat Origenes, cujus editionem palam suse peram, nec a se diu abesse patiebariir. Origeniani ergo operis amplificandi gratia Lutetiam reversus sum hoc tempore, dc deinde etiam saepius; cum mihi petendae essent a Bibliotheea Regia suppetiae, vel ad describendos vetustos codices Amanuenis

Eum opera, vel certe consulendos, aut cum meis conserendos. Tum quoque cura fuit, & Veteres amicos revisere, & novos comparare.

Quos inter ac praecipuos ponendum duxi Iohannem Capellanum, cuius tam magna erat inter politioris humanitatis viros existimatio egre- 'giis partis operibus, & poeticis praecipue, & felici literarum cultu, quem ad Philosophiae etiam & Mathematicarum artium Midia provexerat. Testis Gassendus, insignis aetatis huius Philosophus, qui & ornamento . sibi esse Capellani amicitiam declaravit. Nec moror minutos quosdam & lividos Poetas, ex obtrectatione & scurrili sua dieacitate laudem quaerere solitos,Capellani nomini insessissimos, cuius nec exaequare minrita, nec gloriam maledictione sua potuerunt. Quamque vana sint& inepta eorum iudicia, vel ex eo clarissime liquet, quod cum in proscindendo bis Epico demesia Aurelianens malignitas eorum potissimum se exseruerit, de re sibi ignota secisse eos arbitrium manifestiam est. Quippe dimidiam tantummodo operis hujus viderunt partem, quam solam edidit Capellanus. Vnde certissime constat, nec agnosci ab eis potuisse Carminis fabulam, neque actionem, neque constituti O- 'nem, neque ordinem conteXtumque partium, quibus rebus natura Carminis Epici potissimum continetur. Fatendum quidem est non satis alte disse Capellanum ad aetatis huius , gentisque nostrae indolem & ingenisum, molle, fastidiosum, remissum, diuturnae attentionis inipatiens , ae 'propterea ad Carmita isEpici maiestatem & lublimitatem aegre so attollens. Vix homines nothros sine oscitatione, certe non sine languore, odarium integrum videas posse percurrere. Toti sunt in cantiunculis; in argutis,

δέ vibrantibus, ci tinnulis Epigra natis..A feminis, quae omnia apud nos

442쪽

COMMENT. DE REBUS &e. Lia. III. 6ν

possunt, orta primum est haee mollities, & viriles infregit animos, totamq; gentem labefecit. Nos autem, qui totum Capellani opus perlegimus attente , pro certo possumus alleverare, suo illud non cariturum fuisse honore, meritisque laudibus, si melioribus temporibus, aut inter robustiora& aequiora ingenia exstiti siet. Quamobrem assentiri non possumus Mon lauserit & Conrarii judicio, quos Carminis sui aestimatores & arbitros t stamento suo constituerat Capellanus. Postquam enim tam adversariam expertus suerat auram, absoluit nihilominus alteram suscepti operis partem gravissima ad verius iniqua vulgi iudicia praefatione munitum , eiu que vel odendae vel premendae potestatem amicis hominibus permiserat, Hanc illi immerentem perpetuis damnaverunt tenebris , & abolendam censuerunt. A qua censura, pace magnorum virorum dixisse lieeat, longe recedimus: nam operi integro, suisque omnibus instructo partibus, si sub unum adsilectam, oculosque eruditos non livore excaecatos veniat. sua constabit dignitas, palanxque fiet eius cognoscendi facultatem neutiquam mille posteritati detrahendam. Me Capellanus in intimam admiserat familiaritatem, inceptisque meis conatibus magnopere favebat; de ne per absentiam langueret coalita inter nos consuetudo , crebro& constante perficiebat officio literarum, cui nec ipse deeram, mutu que erat inter nos stadiorum, scriptionum , ac cogitationum communio. Testis meae erga ipsum voluntatis, Itineris mei Sureici descriptio ψquam cum suo nomine inscribi a me postulaverit, rem sc interpretatus sum , exstare eum voluisse publicum coniunctionis nothrae movumentum. Sed de aliam praeterea caussam habuit Capellanus, cur munere hoc

decorari a me voluerit. Jam eruperant igniculi quidam foedae huius sinultatis , quae vetustam illius cum Menagio necessitudinem dissoci verati Cumque Menagium epistola quadam essem prosecutus , latis in vulgus probata , qua & nteum in ipsum studium deque hominis virtute Opinionem declaraveram s quasi praelatum sibi hac testificatione Menagium, non sine subrustico quodam livoris sensu iudicans, idem arae ossicium appriis ruerbis extorquere non erubuit. Vt autem palam appareret nostrum de poetica eius facultate iudicium, hoo eum carmisne, quod fronti Operis praesi xum est, compellavis .i . 1: Dulcia nobilibus aeum disitis oras curis, Cur ue magnanimae committis facta Pueliae. Postera mansuris quondam per saecula chartis, ' ,

Ednumeris vivumques, Capetane, Maronem, i

443쪽

PETRI DAN. Hu ET II

ue ego deductum meditor tibi dicere carmen, Et longam sermone viam narrare pedestri 'Hine porro majora parans vermus olim Inde aliis, aliisque tuos dicturus bonores. Contractam facilis nunc ergo ex porrige frontem, Si magnis animum fas es Mertere rebus, ubernisque procul subjecta Trionibus arva Decurre s mecum casu evolae marinos, Dueis me olim primo pubesiens flare iuventia i Iactatum impcicuit, propiuε Oectare volentem Didita ciri inae variis miracula terris ,

ori hae , quae tum septro spectabilis aures Dat, s attentis dicebat jura Suecis :At nunc sceptra super fragidesque evecta corona indua magnorum s erat fastigia egum. Splandidas quoque commendatione sua Capellanus mihi conciliavit amicitias , communibusque utrumque nostrum amicis uti voluit: in his Hen-fieo Ludovico Haberto Mommorio, Libellorum supplicum Magistro, omnia doctiinae & sublimiotis, de humanioris amantissimo. Apud eum certo pet singulas hebdomadas die, certaque hora conveniebat magnus doctorum hominum coetus, habebanturque inter eos utiles & eruditae de rebus Physia eis dissertationes, quibus & ego intereram saepenumero, measque etiam alia

quando scriptiones philosophicas cognoscendas illis & dijudicandas perinmittebam ; velut ilIam, quae , me elucubrata fuerat per illos dies, super m

tis illis vitreis, ex Germania recens ad nos advectis, quae defracto summo iaspice totae In vitreum pulverem magno impetu solvuntur. Dissertationem hane legi sibi voluit universus ille doctissimorum hominum conventus, qua incognitam inGallia ad hanc diem huiusmodi ampullarum materiam, compositionem, fabricationem, & formaturam eonjectura assequi fueram conatus- Quod & feliciter a me factum esse compertum demum est, postquam ad Vitrarios nostros certa pervenit rei notitia. Maismo erat decori Collegio huic Petrus ille Gassendus, quem dixi,inter primos aetatis hujus Philo phos merito suo reponendus. Cui quamvis erat eum Mommorio hospitium&domesticus usus; hic vero videretur sectam eius persequi,& Epicuri doctrinam probare, occulte tamen favebat Cartesio cui

palam advorsabatur Gasiodus ; nςc aliam ob caussam aeditus est conven

444쪽

tum hunc Philosophorum apud se instituisse Mommorius, quam ut eorum animos Cartesianis dogmatis assuefaceret, & iii hanc sectam sensim pertraheret. Visebam etiam interdum ad Claudium Hardisium , Castelleti Parisientis Senatorem. Magna tum ejus existimatio erat atque fama in disciplinarum Mathematicarum scientia, cuius specimina palam exstant; plus tamen opum habens in recessu quam fronte promittebat. Cognitus mihi tum quoque est Honoratus Buellius Racanius, Francisci Matherbae municipis nostri praeceptis, ad poeticas artes seliciter quondam instructus. At casus me ad Gabrielis Madeleneti amicitiam applicuit. Cum enim in libsaria taberna percurrerem indices librorum, Poetarumque aliquot recenti oriun nominibus lectis , corum mihi copiam fieri postulassem. intervenit Madelenetus exhibitosque libellos mecum coepit evolvere. Cumque selectos aliquos, & melioris notae pretio redemissem, Video te, inquit, delectari carminibus, & ad has suavitates sapere palatum tuum at mihi nonnulles quoque suppetunt quas tibi praebere possim, nec tu sortasse fastidias. Simul ille chartas protulit hiacculo, in quibus descripti erant versiculi non publici saporis : quos postquam legi, Ex isto Coodon Cordidou es tempore nobis, &Madelenetum amicum habere volui, euntque inter Poetas non humillimi spiritus , sed etiam antiquis p res recensendtim iudicavi. Nec multo inferiorem posuerim Peyra redum , qui doctorum hominum frequentabat domos , & saepe mecum disserebat de poeticis rebus , quas nec infeliciter tractabat ipse, & inter cuius lucubrationes eae celebrantur praecipite, quibus versus Virgilii imperfectos complere tentavitia Lustrabam tunc assidue Bibliothecam Regiam, cum aliorum studiciarum meorum, tum praecipue Origenis caussa , cui illustrando & ad editionem ornando totus incumbebam. Illic autem saepenumero videbam Antonium Varillasium Garactensem, diligenter evolventem codices Regia os, & haurientem ex illis fontibus accuratiorem historiae Francicae noti tiam. Perseveravit ille quidem in hoc studio per multos annos; nee alium puto quemquam ad illustrandas res Gallicas tam divitem Oontulisin se bonarum obiervationum supellectilem, tam locuples historiae domesticae penu. Mirabile praeterea est hominem umbraricum & scholastico pulvere sordidum, nullo cultioris vitae , nullo elegantiarum aulicarum usu expolitum, stylum tamen habuisse ad scrinendum, nec impurum, nec invenustum' cumque ad res agendas , ac publicas praecipue, plane ine

dicitatus fuerit atque rudis, de iis tamen duseruistis, nes dubitanter, nec

445쪽

PETRI DAN. HVETII

inepte. Sed egregios conatus infregit immoderata hominis confidentia, haud minus coniecturis suis&suspitionibus tribuentis, resque nullo sibi Auctore compertas, & plane confictas, eadem fiducia dc asseveratione referentis. ae si testis ipse oculatus adfuisset. Urbis Cadomi ichnographiam accurate jam pridem descripserat Gombustus, peritissimus huiusmodi operum artifex, conductus ad id a Decurionibus Cado mensibus, numerata etiam in antecessum pecvinia. Cumque ipsius obitu desertum opus aliquot annis jacuisset, conveni haeredes pacti iam immemores, & ad praescriptas conditiones revocavi, Hinc pro diit elegantissima haec, quae circumfertur, Cadomi, patriae nostrae, de scripta lineis figura a Binione scalptore in aes incisa, Anno MDCLxxi I. Ca domum venit per illos ὀies Michael Neuraeus, intima societate Gassendo conjunctus, & particeps controversiarum , quas hic & Franciscus Bernerius habuerunt cum Iohanne Baptista Morino Mathematico, eorumque libris celebratus. Venit illuc in comitatu Principum Longa vil- Ianorum adhuc puerorum, quorum regendis studiis fuerat praefectus, diuturnamque in his locis moram fecit. Utque erat imprimis deditus siderali seientiae . deprehendebam eum saepenumero ex arce Cadomensi, cuius in omnem partem latissime patet prospectus, stellarum situs motu que observantem, ad idque conspicillo utentem, tres tantum quatuorve pedes longo, quo tamen falcatum Veneris astrum facillime cernebatur. Ridiculum dictu est, vixque credibile, nomina haec Michaelis&Neuraei, quae gerebat, nativa non fuit se, sed adscita& commentitia. Cognoscere enim licet ex Miscenaeis Chevraei, qui popularis ejus & eon discipulus fuit, natum hune esse Iulioduni in Pictonibus, Laurentium Mesmam vero no- mine dictum, Caelusiano Ordini solemnibus votis adstrictum, totos tri ginta annos apud Bilrdigalenses egiste; dc vitae tandem huius ae germani nominis pe sum aliam induisse personam; ac Lutetiae demumMichaelem

Neuraeum factum novoque cultu ornatum prodiisse, Is postquam Prineipum horum magii erio amotus est, juventutis eorum moderator accessit Petrus Fortinus Hoghetta. Magnam is tulerat so-1ertiae & sapientiae laudem ex luculenta scriptione, quam senior jam faetiis, militaribusque defunctus laboribus, liberis suis ad virtutem excitandi, &insormandis elaboraverat in domestico secessu, & praefixo T sumereti titulo ediderat. Prodierant hi liberi ex eius conjugio cum sorore Harduini Per fixit, ejus qui post imbutum literarum praeceptis Ludovicum Regem nostrum Archiepiscopatu Parisiensi donatus est. Eosdem sensus Fortinus,eania

446쪽

COMMENT. DE REBUS M. Lis. IIL

dem civilem & exquisitam prudentiam longo rerum usu partam , quam in libro suo deprom serat, contulit ad extollendos iuveniles Principum animos, & ad paternarum virtutum exemplum componendos. Dum-- que in iis liberaliter educandis & instituendis omni cura dc cogitatione versaretur, utebar eo familiariter, serique conabar excellentis huius virtutis exemplo emendatior. Qia o munere postquam defunctus est feliciter, memor plausuum, quos priore tua scriptione excitaverat, majores etiam sibi spopondit ex altera , qua politicae disciplinae elementa tradere instituit, praesertim cum maiorem adeptus esset in otio antiqv tatis notitiam, bonorumque librorum lectione eruditior factus, plus doctiinae in id opus contulisset. At res longe aliter cecidit ae speraverat : deserto enim excellentis naturae , qua pollebat, auspicio, quam unam fuerat prima scriptione secutus , cum ad alienum ingenium acincommodasset suum, longe eo, seque adeo ipso visus est inferior. Felicem mihi dedit hic annus proventum doctorum amicorum enam praeter eos, quos proxime commemoravi, ad ineundam secum consuetudinem benigne me invitavit Petrus Maridatius, in magno Regis Consilio Senator, cum scriptis comiter ad me literis, tum munusculis lGheraliter missis. Quamvis antem nullos doctrinae suae scelus ediderit in lucem , at illustribus tamen hominum eruditorum amicitiis, dc splendida ae Iocuplete Bibliotheca , cuius usum facile permitte-hat Ddiosis, id consecutus est, ut nomen ipsius in fastos literarios

reserretur

Magnum interea me tenebat Mambruni mei desiderium , qui cum Theologicae Scholae Flexiensis Collegii aliquot abhinc annis praeesset , diuturniorem etiam illic, dum munere hoc fungeretur, moram facturus videbatur. Id itaque amicitiae nostrae debere me censui, ut cum ad me venire non posset; nec traditam sibi provinciam deserere, eum ipse convenirem . . Accedebat & gravi itineris hujus suscipiendi caussa. Jam diu erat, quod conicientiae meae non satis perlustraveram recessus, nec coram Deo explicaveram. Fere fit enim, ut rerum vulgarium studiis ii Dei cultu, & caelestis vitae contempla tione , ac severa etiam morum emendatione facile abstrahamur. Quibus procurandis opportunum sore existimaviFlexiensent secessum,de utilia Manahruni consilia. Ad eum itaque magna alacritato me contuli post suavissimos de rebus ad utrunaq; nostriam pertinentibus congressus,

totam mihi ex beati Ignatii Loyolae instituto seponendam hebdomadem starui,

447쪽

statui, per quam attente recognoscerem anteacti temporia noxas, mois resque meos, & reliquae vitae tenorem ad Divinae Legis .normam accurati.

as componerem. Atque utinam propositis bonafide stetis emi sed transis versum rapi me facile sinebam iuventutis aestu, ac mundi lenociniis. &deliciis studiorum , quae varietate rerum ita oppleverant pectus meum, omnesque eius aditus infinitis cogitationibus obsepserant, .ut intimos illos δc amabiles De: congressus irespueret. Qua animi in divinis r bus imbecillitate ae mollitie & laboravi per totum vitae tempus ; α nunc quoque frequens illa ae pene Continua mentis evagantis aberratio obtundit preces ad Deum meas, omnemq; earum fructum penitus intercipit. Cumq; ad pias hujusmodi exercitationes benigne me identidem aecetieret Deus ad confirmandos in animo meo pietatis sensus. llitasq; ea huma-

narum rerum eontagione sordes eluendas concedebam in loca his usibus

opportuna, aut in Collegium Cadomense Societatis Iesu ' aut in Abbatiam Anno 1663. Ardenensem Ordinis Praemonstratensis, ad primum ab urbe Cadomo lapia. dens' autin Alneta nam nostram, postquam mei iuris facta est. At reflaniatem semper expertus sum divinae gratiae auram,quasi vehementiorem meum in literas impetum, segnioremq; rerum divinarum curam stupore hoc Deus ulcisci vellet. Nunc autem repetamus Flexiensem nostrum secessum. Cum cogitationes meas illuc praecipue referrem, ut consilium Dei voluntatem explorarem super rerum mearum & totius vitae statu, idem propemodum

mihi usuvenit, quod olim piistimo viro Annaeo Francisco Bellovallaeo Marchioni Noviano, nobilissima Bellovallaeorum Lotharingorum stirpe oriundo. Qu i eum piis illis vacaret seceisionibus, itidem uti tunc ego.

apud Patres societatis Iesu, tantum apud eum Valuere , quae oeulis ei onversebantur, sanctitudinis exempla , ut in summam veniret humanarum rerum & mundi despectionem , ej' isque illecebris, & benefetis fortunae praeoptaret paupertatem & humilitatem Christi, carissimam- sine relinqueret conjugem & multiplici prole fundatam domum, ut So-

'cietati Jesu nomen daret. Me vero idem ut facerem non leve; impellere videbantur caussae, quas magnopere probaturum Mambrunum confide- bam; sed longe secus evenit. Ille enim re in utramque partem attente per-

specta, ut qui hinc ingenium atque mores, inde ordini, sui disciplinam & instituta haberet explorata, rem neutiquam placere sibi aperte de nuncia- vit; quippe hoc vitae genus alieno arbitrio penitus bbn xium, liberta- ti animi mei neutiquam convenire. Parui sapientissimi viri consilio, &Cadomum in nidum meam revolavi, nee morigerum me praebui moni-Disj j oo by Corale

448쪽

tis vel potius precibus amicorum,.qui crebris literis Lutetiam me voca bant, illicque tanquam in Musarum omnisque urbanitatis domicilo si dem figere lita lebant, municipali tranquillitate contemta. Hoc ipsum corte a me enixius exigebat voluntas mea, quam ullae amicorum obtestationes. Sed obstabat ratio rei familiaris, quae eos uora patiebatur sumtus emos in splendida & magnifica urbe, in frequenti nobilium & elegantiunt hominum conspectu & usu postulare a me videbatur honestus ac decens, mihique conveniens vitae cultus. Dum familiariter versarer in hoc Collegio Flexiens cum Petro Mam-hruno, sepe veniebat ad eum Ludovicus Maeratius ex eodem Sodalitio iam valde senex. Ac fruebar ego sane perquam libenter alloquio optimi viri, & eximio ingenii acumine pollentis, longoque usu in Theologia docenda feliciter exercitati; quod*grandi & luculento Disputationum in universam Thomae Aquinatis Sumri,am opere palam approbavit. Cum uomum repetiissem, tum primum videre mihi contigit Petrum Patrisium, Cadomensem & ipsum, sed aulae multis ab hinc annis addictum, quem domesticarum rerum cura revocaverat in patriam ad dies aliquot. Jucundissimum mihi sane fuit novisse hominem nor issimi ingenii amoenitate nobilem inter patriae nostrae ornamenta recense ri solitum, & habitum in dei ieiis aulae Castonis Ducis Aurelianensis, Regis Patrui Ac perseveravit certe notitia haec inter nos, &consuetudo ad eius usque mortem, quam grandis natu obiit. Venit & Cadomum per eos dies, meque officiose adiit Marquar-dus Guilius Germanus, celebre nomen in literis merito suo consecutus. Praetura Cadomens tum iungebatur Johannes BlaesiusQuenaeus,longe minus dignitatis &opum splendore, quam amore in literas conspicu- , us: cum quo initam iam ante a parentibus meis necessitudinem retinendam me&studiose colendam duxi. Inde igitur magna mihi suit cum eo communitas studiorum cui favebat & vicinitas,quae in propinqua parte amicitiae putanda est, iuxta Comici dictum. Consortioni huic se adiungebat Nicolaus Monsterius Mottaeus, ad Ohtinendam eruditistiis laudem egregiis a natura praesidiis instructus. Sed praκlaras dotes pessumdedit &egregias ac praelucentes in postremum spes infregit diligens gerendi magistratus cura Blaeso enim Quenaeo successerat in Praetura Cadomens magnus liberorum numerus , & attentum ad rem augendam studium. Tanta autem eius luit ad me amandum proclivitas, tanta ad obitum usque constantia, ut saepe optaverit abdicato magistratu, reliquum mihi vitae di- , k ctre

449쪽

care tempus, & in meum convictum ac literarium contubernium, velut in sinum Musarum, se abdere. Quod & mihi saepe, neque profecto

abnuenti, significavit. Cum floreret Cadomum per illud tempus gloria bonarum artium, ad easque gnaviter capessendas illustria doctorum hominum exempla, quae habebamus ob oculos, vehementer me acuerent, novas etiam iiii subiecerunt faces Stephanus Monachius, Stephanus Morinus, ocinan-ncs Ballachaeus, reduces nuper ex Hollandia, unde spoliis orientis ditati , dc Atticis gagis largiter instructi ad nos rodierunt. Nec in transcursu solum nominasse Stephan uiri Monachium patitur vel excellens eius virtus, vel longo usu omnibusque ossitiis conflata & confirmata inter nos amicitia, ac patriae etiam & studiorum communio. Erant in eo plurimae literae; nec vulgares solum, sed Romae & Athenis quaesitae, Sex intimo oriente depromtae. Maiorem certe in eo desiderasses Latini sermonis integritatem, & politius quiddam. Sed dictionis pravitatem sti ibi igines compensabat exquisita copia rerum reconditarum. Quamvis autem impense faveret studiis meis, neque ullam praetermitteret occasionem exornandi nominis mei, longa tamen te erudita dissertatione meam haud dissimulanter oppugnavit sententiam de origine notarum , quibus vulgo utimur hodie ad numeros exprimendos, de Cisrae populariter a pellantur. Eam nullo Auctore , sed certissima ratione ad Graecas literas Prop. N. e. in Demstoirationemes Gangetica. Quae literae si conserantur cumas. Pervuuatis numerorum characteribus , eaedem omnino videbuntur, quamvis diuturno & frequenti usu paululum depravatae. Opinionem hane confirmaveram descriptione Abaci Pythagorici, quam ex antiquis codicibus Geometricorum Boethii depromtam miserat ad me Graevius, di ex Notis Senecae ac Tironis, unde agnoscitur vetustas characterum ill rum popularium, longe maior ac vulgo creditur. Arabibus enim tribuitur, qui eos acceperunt a Graecis; ipsique adeo Gi aeci verae originis ignari Indis acceptos retulerunt. At decus id eripi Arabibus, quibus addictissimus erat, minime passus eis Monachius, & in nos graviter insurgens, sal vum tamen & integrum praestitit ius priscae nostrae necessitudinis , quam ad cius

usque exitum constanter excoluimus.

Nec dispar fuit in hoc liudi Omina curriculo Stephani Morini alacri-

tas. Imo plus etiam videtur posuisse oporae in lustrandis tosquis Ebraeorum, & Rabbinorum dumetis'. et si minus fortasse in pervagandis patentibus & storidis Graecorum&RO. nanorum viridariis. Nec cum hoe etiam

eadein mihi erat Rconsentiens opinio de initiis Linguae Ebraicae; quam ille

450쪽

ille, perinde ut literatorum hominum magna pars, ab Adamo ipse & Mundi incunabulis repetebat. Ego contra pertendebam ipsam este Chananaeam Linguam, in Chanaliae a vicinisque aliquot regionibus usurpari solitam, antequam illuc migraret Abrahamus. Super hoc argumento scriptionibus quibusdam velitati sumus inter nos , de adversaria utrimque protulimus argumenta, sed amice dc modeste, eaque arbitrio Lectorum permisimus. At Johannes Ballachaeus perlustratis cursm Orientis campis malui ein amoenis Graeciae viretis exspatiari. Pollicebatur ille grandes in Dionysii Perlegesin Commentarios, quos & venditaverat Salmasio , & eius nomine volebat inscribere. Verum rebus eius ita serentibus, in rusticum&ignobilem secessum plebis ad res sacras instituendae caussa relegatus consenuit, nulloque edito operae pretio spes de se factas fefellit. Normaniam Provinciam tunc Regis nomine administrabat illustrissimus Princeps, Henricus Aurelianensis, Dux Longa villae. Qui cum praecipuas Provinciae huius obiret urbes , &Cadomum inferioris Normaniae caput deveni siet, confluxit ad cum salutandum tota civitas, eumque ego una cum aliis quam honorificentissimis officiis percolui. Ille me humaniter primum ac benigne,& ad alteram deinde salutationem benevole etiam excepit. Iemini cum aliquando in magna nobilium virorum corona, qui eum in arcis Cadoniensis area honoris caussa circumstabant, manu me apprehensum seduxi tib perquam familiariter, mecumque in privatum colloquium per multum tompus venisse, quasi periclitandi animi mei caussa, & ex sermonibus meis iudicandi, num satis dignus viderer eius favore. Alia quadam die, cum apud eum matutinae salutationis ossicio interes.sem, accedens ad aurem meam, Ecquid tibi, inquit, agendum paras his pomeridianis horis ' De eo, inquam, nihil constitutum est apud me: exspecto tantum, si quid habes quod iubeas. Recurre, inquit, in domum tuam: illuc te conveniam ita tim a prandio, ut loli in interius conclave seclusi garria inus ad noctem. Quod & ita factum est. Invitabat etiam me nonnunquam ad ludum Scacchorum , totosque dies in hae

palaestra coniiunebamus. Cumque v. iaci se graviter serret, distimulabam perii iam meam , certamque nonnunquam dimittebam victoriam , ne Qu.d de favore illius mea decerperer in dii stria. Inde adeo me patrocinio suo complexus est tam am.'nter, ut in tibiis ineas dissicilli in is praesidium situm ac tutelam nusquam passus sit desiderari. Quamobrem optimi &libera lusimi patroni , quoad vita suppetet, integra apud me exstabit &

constans memoria.

Dum hae Ca domi gererentur, diem suum obiit poni episcopii Egidia

SEARCH

MENU NAVIGATION