Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Tribunali, ex quibusdam actis, &Con stitutis, in praejudicium hisd admodum

lave Regum, ac Principum. Modo vero longe aliter se res habet Mitto quod nulli sunt Exteri Cardinales, in Tribunali S. Universalis Inquisitionis. Minori utique fama , ac decore Sanctissimi Tribunalis : Videntur a pluribus iam annis data opera Dominicam ni Fratres obstitisse , ne in S., ossicii

Congregationem cooptentur exteri Cardinales, qui fortasse non sinerent se regi ad nutum Dominicani Cum missarii. Quo Consilio male profecto meriti sunt Dominicani de dighitate, atque Auctori Iare Romanae Inquilitionis , cujus Decreta longe majori obsequio venerarentur, v pl emipse Nationes, a quibus caeteroquin nun recipiuntur,si eam Congregationem stirent , non ex Italis tantum , sed etiam ex praecipuis aliorum Regnorum Cardinalibus , si quando Romae morentur , Coales

Illud perniciosi ut, quod Censurae det

Doctrina ac Libria, ab uno Fratre eodem que Dominicano pendent , Commissario videlicet, una cum aliis tribus Fratrib

sui Ordinis praecipuo . Nam: I. Si Doctrinae, vel Libri Authorcharui Domhaicanis', penes com

222쪽

missarium est,denunciationem,ab Aceusa. toribus intentatam negligere, vel in aliud tempus differre, interea autem temporis Auctorem monere , quemadmodum fructum esse cum Quesnello, testatur Lassi. teau in Histor. Constit. lib. I. Σφ. Potest unus, aut alter Censor designari, constrictus amicitiae vinculo cum Dominicanis: ab hujulcemodi autem Censoribus , quidni lausta omnia , alque ad votum suum sperare, Dominicano Cornmissario liceat λ per quem deinde Cardinalibus approbanda proponantur, &C. 3'. Quid est facilius , quam ut his amicis Cenioribus, totus Fratrum chorus applaudat Z Nempe magna illa nomina, Reverendissimus Commissarius cum suo socio, Reverendissimus Magister S. Palatii ι Reverendissimus Generalis Domini-Canorum,&c. Haec ubi praecesserinr,quid, rogo , facient Inquisitores Cardinales, quam & Censuram laventem approbare,& Doctrinam Librumque absolvere Secus autem fiet, cum Libri . vel Doctrinae Auctor invisus , atque ingratus Dominicanis est : An non ita factum est de Amadaeo Guimento, qui uno OP ustu lo complures Dominicanorum Theologo

rum , in Theologia Morali ,& Casu inica errores , laxasque opiniones, ipsis Au,

223쪽

thorum verbis exscriptis recitavit s non

tamen probavit , ut diserte professus est sub Libri initium. Hic scilicet Author , ut a Jesultis suis accusationem depelleret Theologiae laxioris ; quod crimen Ianin seniliae , praecipue in Galliis ubique, &magnis vocibus personabant: Libellum aggressus est, quo ostenderet, di valde paucas laxitates a suis Fratribus Jesultis transcriptas, & complures, ac graviores in Thomistis Theologis praeextitisse. In eum Librum magni fuere motus in Gallia,

sed ut ea erant latis turbulenta tempora,

nescias utrum illi clamores tribuendi sinthono Catholicorum Zelo , an malo Jansenistarum; qui clanculum bonos ipsos Catholicos, specie pietatis inflamma

rent. ut suos etiam clamores admiscerent : Uincentius Baro, aliique accusarunt Guimentum, quod tam multos errores

Dominicanis Scriptoribus, non satis fideis liter appingeret. Causam suam propugnavit Guimenius in Libello alio , quem ob intulit S. Congregationi Indicis: Singula Auctorum loca recitavit, eaque diligentia expendit , ut Vincentii, Baronis calumnias omnino discusserit 1 legitur Libellus Apologeticus in Tom. I. ApolO-getici P. Fabri. Ea fuit rei evidentia, ut

Hispana Inquisitio, in qua non imperant

224쪽

Dominicani Fratres, nullam notam Guimento inusserit, ejusque lectionem universis Hispanorum Ditionibus permittat. Romae autem ter vetitus est Guimenti Liber, ac semel exustus manu Carnificis sub Innoc. XI. ut a quo Pontifice, specie moralis severioris decepto, per subreptionem, & obreptionem extorserant laudes Arnaldi, & aliorum Jansenistarum: ab eodem Guimonius ad flammas damnaretur. Quam in causam refundas, tam dissimilem agendi modum Z Nempe Dominicanus Commissarius Romae est, qui in Hispaniis non est. Haec clim exterisciant, mirabimur eo imminutam esse existimationem Romanae Inquisitionis, ut si haec adHispanorum Inquisitionem Epistolas mittat, nullum expectare responsum possit Z Epistolae ipsae Provinciales Harin resibus, ut Catholici omnes Concedunt, faedae, ac deformes , contra Gratiae sufficientiam ι tamen mollissima proscriptione vetitae sunt, nec ad ignem manu Carnificis damnatae, ob laesam Fidem : quem admodum Guimenius ob laesos Dominiis

Non deerunt, quibus salsa scribere videar, quod Commissarium Dominica num cum suis, fere Dominum Judiciorum appellam: cum certum sit ex Cardi-

225쪽

nalium Deeretis illa pendere : Verum quicunque publicorum negociorum paulo peritior sit, intelliget profecto omnia fere esse penes primarios hujusmodi Ad.

ministros : atque in eorum potestate Constituta. Pius IV. Judicium in Caramaa instituit, octo gravissimis Cardinalibus in Iudices designatis , per quos lata est severissima Sententia in Carassas , Pauli ΙU. Nepotes. Causam retractari jussit S. Pius V. iisdem fere datis judicibus: qua de relegendi BZorius , & Laderchi in Annalibus Ecclesiasti eis. Absoluti autem Rei

fuere, ac prior Sententia rescissa, damna. to Procuratore Fiscali , qui in prima causae cognitione , iniquum se praebuerat. ,, Fuerunt porro plerique eo tempore Ju- , , risconsulti, ait Spondanus ad ann. I s6o. ,, n. 2 qui constantissime asseverarunt,

,, Judicium sub Ρio IV.) iniquum fuisse, is ob ea quae, Cardinalis,Pauli lU. jussu a

se facta esse contendebat ... iis quae sibi , , Objecta fuerant more Romano,quaestioni ac tormento subj ccto, non eXpres- , , sis, Dilationibus quas petebat, non con- , , cessis, Patronis ejus raro auditis. V Niis mirum Fiscalis Procurator, multiplici

hac illata injustitit, iniquam sententiam ab aequissimis Iudicibus extorsit. Cujus iniquitatem alio subrogato Procuratore

226쪽

Fiscali , detexerunt, atque ipsi met agnovere. Quid ex his in Commii Tarium S. Ossicii derivari possit, Lector per se ipsum ituelliεat. t Iam vero etsi Romanae Inquisitonia Decreta ab exteris Regnis non recipiantur, famam tamen Autoris Libri ac D ctrinae gravissime vulnerant, Catholico rum judicio , ac nigram notam appiningunt. Quotusquisque enim Doctorum est, qui non plane invitus audiat. Is quem

vulgasti, Liber proscriptus est Z Quod si de juribus Regiis, Libri argumentum sit:

qua occasione Fratres, partim ex Curiae Romanae adulatione, partim ex inscitia, in proscriptiones effusi esse solent : pii quique viri, ac Deum timentes scrupulis anguntur, in Libri Doctrina sectanda, quamvis moribus Regni Conformis sit. Haud feliciter itaque provisum est, ut tantus gladius, utraque parte acutus, in manu Fratris sit , quem perlaepe nulla Nobilitatis, nulla prudentiae , nulla Doctrinae, nulla insignis probitatis egregia laus honestat. Audiendus Spondanus adon. III 6. n. I 6., quo in loco de Regularibus loquens, praecipue qui autoritatem Inquisitionis exercent, ab Episcopali auctoritate abstractam , ac divulsam aliaque obtinent insignia Privilegia: haecscri-

227쪽

psit. Hoc unum sane dolentissime , cum ,, gratia Sedis Apostolicae, cui obsequenisse tissimum equidem me in omnibus pro-- fiteor, & exhibeo 3 quam plurimo-

,, rum aliorum nomine Conqueri liceat 3,, quod frequenter eos angit, ac pungit sis dari centenis, ac millenis homuncioin ,, nibus, ac plerumque ignaris quod ta- men absque piaejudicio existimationisse plurimorum dictum sit) in singulis ,, Provinciis, ac Dioecesibus, quod ea- is rum Archiepiscopis , & Episcopis , ,, Apostolorum Successoribus , divini-

, , tus in participationem muneris Suis ,, premi Pontificis , cum debitis hono- ris obsequiis vocatis , quantumvis Do-- ctrina, ta rerum experientia praestan ,, tibus, adeo prohibitum Pontifices ve- , , lini : ut vix post multas instantes pe- , , titiones, molestas pulsationes , atque ,, importunas flagitationes , ad aliquam se Privilegiorum Regularium communiis

cationem admitti possint. An hoc estis Episcopum esse. V Hactenus suo , &aliorum Episcoporum nomine, Spon-danus Episcopus Apamiarum. Si adeo acerbe queruntur Episcopi de Privilegiis ac potestate Regularium, quid putabimus a tot Urbibus ac Pagis dici, qui tot Regularibus Inquisitoribus, eorumque Vi-Cariis

228쪽

cariis in rebus gravissimis, maximique momenti subjiciuntur Z An non etiam

cum Spondano, is centenis ac millenis homuncionibus , ac plerumque Una is conquerentar 8 Quid sentire de his existimabimus Regna, atque eXteras nationes, quam

rum clarissimi viri , ipsaeque Academiae obnoxios sese vident, Censuris ac proscriptionibus , quae nomine quidem Romanae Inquisitionis feruntur : revera Iamen Dominicano Commissario referuntur acceptae Z Academiae Duacenae quam turpis nota, levi de causa inuita sit,in proscriptione Censurae Duacensis per Indicis Congregationem, ante paucos annos , Bel gae adhuc gravissime dolent. . Neque illa omittam, quae idem Spon-danus habet ad ann. Is I 6. n. Is . , ubi de

Regularium Privilegiis , in damnum Iuris Episcopalis disserens . , , An propterea, ,, inquit, Episcopi, qui In participatio, , nem muneris dati sunt a Deo, indi- ,, gnius habendi sunt, quam Regulares, ,, qui in solum merum obsequium post- ,, modum instituti sunt 8 Est , inquit , is Spondanus, eritque , quamdiu res ita is perstiterit, perpetua,& aequissima Epis-D Coporum expostulatio. V Addo Regnorum etiam , ac Populorum : praecipue cum non tantum de hoc agatur , ut

229쪽

ne Regulares, immoderatis Privilegiis, plus aequo immunes sint ab Episcoporum autoritate , Jurisdictione , correctione sed aliud longe gravius in querimoniam veniat; scilicet, qubd Librorum Censura , .

ac proscriptio, summum erudito , atque ingenuo Scriptori malum , nutu Fratris Dominicani, aut feratur , aut ferri cu

retur.

Eo vel maxime , quod non Libri tantum proscriptio, sed proscriptionis modus levior , aut gravior, totus fere est ex arbitrio, aut artificio Dominicani Commissarii, ac Reliquorum Fratrum. EX gr. anno πή . die' i 6. Maii proscriptus est Li. berculus Jesultae cujuldam : quod actus quosdam de se veniales , liniam ex pravo

afectu , re intentiona mortales, appellaverit stibimpudicos : Authorem non eXcuso , sed vehementer damno; cum enim actus

ii, sin minus speculative, saltem in praXi, iit plurimum mortales sint proculdubio absolute impudicos appellare debuisset s

neque inusitata loquendi formula praebere legentibus, aut erroris suspicionem, aut scandalum. At quoniam suus justitiae modus est, nec supra condignum peccata purniri, vel divina, vel humana jura permit tunt e quid cauta esse p6tuit , ut error incautus potius, quam pertinax , scrip-

230쪽

tionis, quam mentis, tanta, ac tam gravi censura plecteretur, quantum vix 1ustinuit Quesnelli liber haeresibus pluribuascatens, iisdemque turpissimis p Ρroscriptus enim fuit Liberculus ille Inquisitionis Decreto , damnata sunt exemplaria , etiam manu scripta, ac defensiones imposterum edendae : qua ratione vix in Ques. nelli libros animadversum est 3 non autem in ipsas Epistolas Provinciales, licet Jansentano dogmate refertas. Qui haec narrari audiunt , Itali , atque exteri: an ita rationis expertes sunt, ut ea vel Pontifici , vel Cardinalibus tribuant 8 Neutiquam profecto. Verum quamquam Domini eano Commissario, aliisque Fratribus ea tribuenda, inficiendum tamen mimine est, multum inde odii, ac malevolentiae , multum querelarum apud cujuscunque ordinis Viros excitari. Quapropter illi ex Fratribus , qui haec nomineianctissimi Tribunalis fieri curant, ad eX-plenda privata odia in Franciscanos, aut Iesultas , pessime merentur de communi apud homines fama Romanae Inqui sitionis , quam profecto famam plurimum refert , ad Ecclesiae contemptum vitan dum , esse optimam, atque integerri

Accedit observatio relatu dignissima.

SEARCH

MENU NAVIGATION