Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Cum auctor invisus Dominicanis non est, loco proscriptionis, monetur 3 ut aliam editionem fieri curet emendatiorem. Hoc pacto cum Mabillonio actum est , monitus quippe tempestive fuit, ut quem ediderat de Cultu Sanctorum ignororum libe tam , nova adornata editione castigaret.

Testatur id Mabellonii vita,operibus praefixa. Quamquam haud dissimulem moni. tionem , satis utique placidam , mitem , benignam, vel cum Quesnello usurpatam esse: quod novimus exLassiteau lib. I .Hist. Constitutionis Unigenitus , laudarem hunc morem Prudentiae, ac Charitatis plenissimum , si etiam cum Franciscanis, Augustinianis,& aliis quibuscunque, ex Omni

natione , ac regno usurparetur.

Non expendo, quam saepe infelices, a que indoctae Censurae sint: quae , cum praxis per Dominicanum Commissarium invecta servatur ue ab uno vel altero Regulari dantur , ac quibus superstruitur solemnis libri proscriptio, cum ignominia Auctoris , Nationis , aut Religiosi ordinis. Satis est , si Censuras legeris, secreto latas in Historiam Ecclesiasticam Natalis Alexandri; quasque ipsemet Roma clanculum transmissas , in posteriori editione vulgavit. Risum enim persaepe erudito lectori moverint, tam multa insci-

232쪽

tia resertae , tam multis ineptiis respersae sunt. Si autem haec in viridi , in arido quid fiet Z Nimirum si tam malis Censoribus actum est contra Natalem Alexandrum , quibus Censoribus , vel Censorum quisquiliis agetur Contra Franciscanos, aliosque aemulos. Haec sane perpetua querelarum penes Italos , atque exteros , materia sunt 3 at nunquam uberior est expostulationum seges , quam cum Conceptionis Controversia disseritur. In reliquis inique agi contra homines videtur , in hac autem Controversia tractanda , quis neget inique agi, vel contra B. Virginem λ Ejus enim causa in Romana Inquisitione disceptatur 3 nimirum , ubi regnum est adversariorum Dominicanorum. Cum tamen una omnium jurium vox sit , Judices ab omni suspicione, immunes esse

oportere.

Celebriores inter Scriptores de Conceptionis Controversia, duo recensentur: ex Dominicanis alter, Bartholomaeus Spinai. Palatii Magister sub PAULO ΙΙΙ.contra piam Sententiam 3 alter eX Fi anciscanis, Petrus de Alva piae Sententiae Propugnator. Hujus libri in Indicem vetitae lectionis relati sunt i secus est de

libro Bartholomaei Spinae. At quo libro

233쪽

Deus immortalis, ac quibus assertioni. hus resertoi se Papa, inquit, nequit si- ,, lentium Domini canis imponere : vetarem nequit, quominus opinionem de Im- , , maculata Conceptione Dei parae, tans, quam haereticam impugnent : Si id ,, faceret , non ut Pontifex ageret , ex , , Spiritus Sancti directione , sed ut sinis gularis,& praesumptuosa Persona,motus, proprio . . . . Si Pontifex juberet hujus- ,, modi silentium , neque Pontifex amin ,, plius esset, neque Christi Uicarius .... ,, Dominicani, nihil ossiciente Sixti IV.,, Decreto,impugnare possunt opinionemis Immaculatae Conceptionis veluti hae-

,, reticam , di quilibet Iesu Christi ser-

, , Vus, omni quo potest studio eniti debet, is ut id praestet : quo tandem Pontifex,, ad id decernendum moveatur 3 quod ,, debet .... Revelatio quae Conceptio- nis Festo occasionem secit , ex Satanais fuit . . . . opera Diaboli invaluit mos Fe- is stum Conceptionis Celebrandi ,, Praeferenda auctoritas SS. Doctorum, qui ex Scripturis probant,quod dicunts,, autoritati Pontificum .... oppositum ,, Immaculatae Conceptionis est ad Fi- is dem necessarium, & unum ex praeci- puis ejus fundamentis, Desensores Im-

, , maculatae Conceptionis, similes sunt

234쪽

se Luthero, aliisque Sectariis in contem-- nendis sanctis, Corumque autoritate . . .

,, aequissimo Iudicio permisit fortasse se Deus Lutheri Haeresim, in poenam ne- gligentiae , qua Pontifices usi sunt, inis Conceptionis Immaculatae sententiari toleranda, Contra veritatem, quam SS.,, Doctores docuere . . . . Assertores Con- , , Ceptionis Immaculatae amici sunt Dia-- boli, filii Gehennae, obtenebrati a Dia- bolo , impudentissimi, & impostores ;,, a quibus, tanquam a Diaboli laqueis is fugiendum est.

Haec atque alia ex eo Libro selecta, Pontificibus Romae exhibita fuere per Legatos Hispanos, cum de ea Controversia disceptatum est, sub Paulo V., Gregorio XV., Urbano VIII., Innocentio X., Alexandro VII. : nec tamen proscriptus Liber fuit. Eaedem assertiones Matritum delatae fuere ad Archivium, ut vocant, Conceptionis , perpetuumque monumentum Dominicanae Tyrannidis in Romana Inquisitione : quam in Doctrinae, ac Librorum Iudicio , ac Censura

CXercent, non modo contra aemulos Re

gulares , contra Italos , & exteros P Pulos , eorumque Academi s , sed vel in ipsam Immaculatam Deiparam. Haec om nia uberrime explicantur per P. Tho-

235쪽

mam Stroeteti, in Historia Conceptionis,

quam vide Verbo Bartholomaeus Spina. Liber Bartholomaei Spinae non modo proscriptus non est; sed iteratis typis recussis saltem quinquies ἐ aut sexies r quemadmodum refert Echard , in Bibliotheca Dominicana; resert inter alias rein Centiorem editionem anni I 699. Non omittenda tamen est Editio ejus operis, uam Dominicani curarunt, post Tri-entini Decretum de Immaculata Conceptione. Audiendus Frater Duimius Dominicanus, in Praefatione, quam una cum nova Editione vulgavit. Haec ex aliis seligo, quae Lector expendat: ,, Est ,, autem prae Caeteris a Sacris Literis admodum aliena, & Christi Evange- lio dissona, humana quaedam inventio, is nostro infelici aevo.ut posthabitis S.,, Scripturae clarissimis testimoniis, spre- , , tis etiam Ecclesiae, SanctorumqueΡam trum , veterumque Ecclesiae Doctorumis salutaribus monitis,&docti inis, cujus, , , dam Vanae devotionis praetextu, Sanaiseri simam Dei Genitricem propriis ad in- ventis laudibus celebrare cupientes, eam se non fuisse Adae peccato obnoxiam, a

se proinde sanguinis pretio non indiguis- , , se, ineptius dogmatizare praesumpse- , , rint, ut hinc liceret aliquibus, qui Sa-

236쪽

,, cris abuti consuevere, liberius vorareis domos viduarum , seducereque corda, , simplicium, longa oratione orantibus, ,, existimantibusque quaestum esse pie - talem Quam audaciam, &C. . . '' Plura subdit de Editione nova operis Bartholomaei Spinae, ad eam, ut appellat, audaciam fraenandam. Nimirum haud satis inverecundum erat Opus Bartho - omaei Spinae , nisi hujusmodi Fratris Duimii Praefatio praefigeretur. Audienda praeterea quae subduntur. se Accessit,

is inquit, S Smi. D. Noliri ΡAULI ,, Papae III. Consensus, & favor. Αf- ,, fuit D. Cardinalis de Toledo ex Ord. ,, Praedicatorum Adde etiam ex Inquisi- toribus S.Ossicii)magnifica liberalitas Quis credat PAULUM III. tam impia, atque abominanda in eo Libro perlegissest y At donec Commissarius S. Ossicii, ex Dominicano Ordine erit, aliis ex eodem ordine latus ejus stipantibus , quid non licebit Dominicanis S. Ossicii, ad decipiendos Pontifices , ac Cardinales , quotiescunque res postulabit , sive ad ordinis dignitatem augendam , sive ad

a mulos quoscunque, aut Saeculares Clericos subigendos & conculcandos p Qui in publica Urbis, atque Orbis luce publicis typis ista evulgant, quid non au-

237쪽

deant intra domesticos Inquisitionis parietes Z in privatis Colloquiis cum Pontifice, Cardinalibus, Practatis p Libro P.

de Espareta titulum Immaculatae Conceptionis inscribi jussiι Alexander VII. quid ad haec Apostolici Palatii Magistery ea

scilicet reposuit, quae vix posteri credent: Hi storiam reseram Ρ. StroZZi verbis Lib. Io. Cap. V. ex Italico in Latinum conis

versis: ., Magister, inquit, S. Palatii ,

cum de consueta imprimendi facultateis ab eo quaereretur, negavit se eam con-

cessurum : si Papa id jubet supremo ,

se inquit, sud auctoritate: Libri Editionem ,, juseat, nec es, quod ex me facultas peta- ,, tur : Quam multa alia fuisse putatis audacissima responsa, atque consilia , quae, si ab arcanis Inquisitionis Conventibus erumperent in lucem publicam , horrerent audientium aures, &obstupescerent Populi. Quid causae sit: Cur Fratrum quorumdam, ex demandatis sibi muneribus superbientium audaciam , non frangat Clerus Secularis Romanus, imo vero tantum jugum patiatur Z Non enim ea nostra eth aetas, qua ut olim, soli Regulares sibi scientiam vindicant, aut vindicare merito possent. Satis de audacia. Unum aut alterum crimen falsi, reticendum non eae Anno I 6 6. ineunte , α

238쪽

subinitia insequentis, Romae sub Innocentio X. vulgari coepta sunt exemplaria nonnulla Decreti cujusdam , ut quidem titulus prae se ferebat, Romanae Inqui . sitionis: quod Decretum Cardinales Inquisiitionis sanxissent jam ab anno I 64 . sexto mense ante obitum Urbani VIII.

Eminentissimi & Reverendissimi DD.

,, &C. Decreverunt, quod quando agi, ,, tur de tribuendo titulo Immaculatae

M Conceptionis, B. Virgini, nullo modo is permittatur : sed sollim dicatur Con- ceptio Immaculatae Virginis , & ita

se observari mandarunt : Po. Antonrus se Thomasus S. Inquisitionis Notarius. VHoc Decreto subnixus Reverendissimus P. S. Palatii Magister, ab omnibus Imaginibus , ac Libris, in quibus occurreret , eradi mandabat immaculatae Conceρ-rionis nomen: quod gravissime commovit Franciscanum Ordinem, Regnum Hisse Paniarum: atque ita Commovit, ut Rex Philippus IV. Decretum abrogari Curaverit. Caeterum Fratres Franciscant, ac Iesu itae; ut sunt homines minime stulti , Decretum subreptionis, aut falfitatis insimularunt : Dominicani contra offerre

supplices Libellos, palam edicere, quod Fideles non debebant investigare consilia S Smi. Tribunalis ; sed obsequenti G

239쪽

sime revereri. Nimirum quadrabat illud

Satyrici Poetae. Sancta Laverna da mihi fallere, da sanctumque piumque videri, noctem peccatis ,'fraudibus obiice nubem. Caetertim cum Franciscant aliique falsi. talem in Decreto depraedicarent, multis argumentis adacti Dominicani sunt , ut faterentur Decretum latum fuisse a Cardinalibus pro Civitate Bononiae , & ad ejus Urbis Inqui litorem missum ; cujus

dam Processionis, ac nonnullorum libellorum occasione : satis hoc ad fraudem

ostendendam fuisset. Quid enim Romae

cum Bononia Z Quare in vulgatis exemplaribus non inscribebatur. Pro Civitate ,

vel Ingustione Bononiens Z Quid causa

erat , ut Vulgaretur , veluti universale Decretum p Si latum Decretum in Bononienses fuit, quid causae erat, ut Romani , aliique prohiberentur per Magi strum S. Palatii , ne Immaculatae Conceptionis titulum usurparent λ Uerum opportune incidit Consalvi cujusdam Castellani Jesultae, in Urbem adventus , Regni Hispaniarum , ac Philippi IU. nomine , ad S. Sedem specialis Oratoris super Conceptionis negocio. Hic accerrime postulavit, ut sibi daretur legale, atque authenticum Exemplar saltem , Decreti ad Bononienses dati. Hispaniae, ac

240쪽

Philippi IV. nomine, id petenti jussum

est, ut exemplar daretur. At neque in Tabulario Inquisitionis Romanae, neque . in Notarii, ut aiunt, Protocollis, .neque in Urbe Bononiensi , neque praeterea repertum in Bononiensi Inquisitione. Haec aliaque plura recitat P. Stro ZZi in Hist. Concept. L. IO. Cap. I. 2. & 3. Legendus postremus Dialogorum Italicorum P. Gagnae , novissime Typis excussis: in quo lato calamo refertur; quod facultate accepta a Cardinalibus Inquisitoribus ,

paucos fere ante annos postulatum fuerit Exemplar authenticum Decreti Innocentii XI. de Probabilissimo Societatis: Inventum autem est in Tabularis S Smi. Tribunalis falsum , ac depravatum ut neque sensus constaret. Res est lectu dignissima , & argumento , quod habemus opportunissima dum illud addas: Crimine.ab uno, imὸ a duobus , disce omnes. Quid ad haec exteri Populi r Ista quam-Vis , non ut sunt certissima , sed dubia essent : an vel justitiae, vel saltem pietatis, ac misericordiae in Christianam Rem-piablicam ratio suaderet , ut Laici, Clerici , Regulares , continua indignatione

Commoveantur , ac pene fremant , ob

hanc non invcrisimilium suspicionum

torturam

SEARCH

MENU NAVIGATION