장음표시 사용
151쪽
& ciuili atque pontificio: illic tamen omnes code iure sunt, eadem coditione . nec ut vectoru nunc discrimina sunt in uniuersa eccles arunaui,sic miseroru delectus erit tunc in lacu custodiarum Orci. Ad id igitur, quo omnia uitae humanae consilia referri debent adipiscendu, quod finem & extremum prisca vocavit philosophia, no magnopere refert,quali quantave nauicula, quamque spledide aut ieiune instructa,unusquisque animus humanus vectus sit. Id demum autem refert, quam Opportune, quam hospitali tempore, quam gratiose ad portum peruenerit finemque nauigandi: e quo portu fineque, ad finem illum optandum expetendumque peruenitur. Quantum est autem hominem studiosum,in theoriae contubernio,alioquin etiam suaui & amoeno, cogitatione antecapere certa, stabili, fixa, denique
in rem prope praesentem animum ipsum sistente, qui status hominis post mortem futurus sit, si in Iesum ipsum Christum , eiusque pollicitationes, si in sinum Abrahae omneis suas spes contulerit &direxerit 3 si uniuersum animi censum facultatesque,suo cum omni thesauro, cum uniuersis opibus,in gremium charitatis Christi coniecerit & effuderit Z Nullum enim castellum, nullum conditorium, nulla arx munita, nullum praesidium tam firmum,tam fidele horum
custodiae esse potest,quam fanum fidei Christianismi, excubiis septum atque peruigiliis philosophiae, omnium dierum atque horarum. Mors est enim homini sic extrema ut dictum est aeternaque
bona fide commentato, eruptio e carcere, exilii terminus,aerumnΟ-sae peregrinitaris clausula, ad portum exoptatum appulsus: postremo prementis oneris praegraussique excusso, fictil:s & putris corporis abiectio . Tum demum autem eques securus, ex equo descendit natura consternabili, interdumque lymphato , interdum furiis iracundiae, oestro saepenumero Veneris incitato . Tunc miles fidelis, paucis licet stipendiis sui tape euenit) confectis: tamen ut emeritus militia dura mittitur . Tunc etiam seruituti corporis naturae lege addictus, eiusque obsequiis quasi ob noxam
datus animus, morte veluti vindice, nexu permolesto , Urenteque mortales bonae apei, soluitur, quasique manumittitur. Ibi iam discriminum finis, immuntias fortunae temeritatis.Ibi curarum anxietatumque depositio in sempiternum. iam ςgrotationum, dolo rum, timorum, aegritudinum, aeterna vacuitas. Ibidem caliginis &tenebrarum exitus: in patriam vero atque in lucem progressus atque aditus. Inde demum natura humana veram Sc iustam vitam beatamque auspicatur. Tunc primum semetipsum animus nosse
152쪽
incipit, esseque quod nunquam desiturus est. Is denique sperandi
'finis, quando spem atque expectationem gellienteis, rata, fixa, aetemnaque adeptio summi boni excipit. tumque de nati pro usu de Ductu, propria possessio haereditas beatissima cedit. pro incolatu ciuitas: pro opinione ac fide coprehenso& scientia: pro ludibriis sensuum, rerum visendarum conspectus, perceptio & fructus: Veritas expres.sa & eminens pro adumbrata : tranquillitas pro tempestate: quies pro inquiete vita: post sensuum vicissitudinem, post affectuum varie tatem,perpetua mentis aequabilisque constantia,& fiducia,compe laque possesso veritatis atque sapientiae,quae epulae sunt animi su uissimae. Iam vero post uniuersi solutionem, post interitum spatiorum atque intercapedinum temporis, rediuiua corporis animique societas: pro tempore perpetuitas: pro instanti, praetereunti, Venturoque, non alia iam atque alia praesentis & futuri excipiens instantia. caeterum praesentis ac proprii summi boni perpetuus tenor, simul praeteriti desiderio vacans, simul expectatione futuri non suspense,in corporis quod miremur animque consensu plenis limo. Postremo pro amphitheatro, infinitum diuinitate plenum: pro spectaculo scena Mosis aperta, visenda & spectabilis. Simul ipsa iam vera lucidaque theoria, umbratilem hanc nostram sequitur & im, ginariam. denique ut omnia uno verbo complectar mortem &mi-1eria excipit beatitudinis immortalitatis summa . Συεςd ἀθ - quae Latinii nome non habent, pro ea quae in terra ἐυ is: false dicitur, quae . que tanquam finis S extremum bonorum est communi prudentis, sed fluxum & evanidum. Haec,tot, tantaque in expectatione posita sunt emeritorustipendiorum Christianismi, quae coelo delapsus eua- gelus antea inaudita, pro testimonio palam, pro concione saepe,pro imperio, pro potestate, pro numine, pro qde, pro teplo summi Dei pro nuciauit: idque coceptis verbis in asseveratione,oraculi fide multem augustioro. Obaudientibus autem me miseru qui haec scribo aliudque ut dicitur agetibus, omnia praedixit atque interminatus est contraria, ac per diametrum ut at ut opposita.Vtenim illi laetitiis it tabuntur omnibus, iisdemque sempiternis: sic hi viceversa moestitiis
moerebunt, numeris omnibus aeternitatis& miseriae coagmentatis.
At nos utraque o perditas caecae vitae,o deploratas rationes susque deque facimus:ut quide inferbuertit studia ciuilia,ad bona ista fluxa, temeraria caducaque cosectanda:in fide qui de ipsa fortunae fallacis ac circunscript icis hominum, non in Christi Seruatoris posita pronunciatoris tum veracissimi,tum locupletissimi. Hic quid agat tecta
153쪽
philosophia, germanaque ratione instituta, quid inquam a at theosophia cum sensu communi, cum prudentia urbana & ciuili Θ quid cum aularum incola sapientia ξ illa, summi boni spem, aeternitatis expectationem,Critolai libra: hae Aristippi pendunt trucina. Illa ad infinitum bonum consiliorum suorum iuriareiam actionumque refert : hae mortalium domicilio omnia circus cribunt,ut quidem praese ferunt apertissime . denique his amnis cum palato , illi. iritus tantum sapit,caetera stupentibus longe propria sunt. Illa eadem vitam faecularem,tanquam lustrale quoddam munus necessitatis esse censet,corpori seruientis ad animae tuendum diuersonum,cito emi raturae: hae usum vitae habitationemque precariam, aeternitatis in-ὴtar habent: peregrinitatisque viatico, quasi summo bono incubat,& perpetuo. illa interim Ambrosia 5c nectare alumnos suos alit: hq sceno de stipulis,dc inanibus quisquiliis animos palcunt hominum ut iumentorum,siti semper aridos. Verum quod dicere instituera, sapientis vitam antiqui philosophi,admirandam summopere,aemulandamque iccirco censuerunt, quod in ea demti virtutum omniusummam usiumque esse posse dicerent dc contenderent. Sapientem enim unum per prudentiam mundum hunc, & omnia quae mundi sunt, prς rerum diuinarum scientia atque speculatione, despicie-da ducere & aspernanda: quibus in rebus ipsi animi contentionem ingenii omnem dc uniuersam, figendam esse censiebant. Illum etiam per temperantiam rebus omnibus abstinere, quibus corporis curandi ratio vacare potest non incommode. per fortitudinem noterreri metu mortis, non doloris, no rerum aduersarum, Ut qui mentem habeat abstractam a commercio sensuum, in editoque litam. Atqui iisdem ex rebus iustitia constatur, omne is ipsa numeros co-plexa innocentiae. Huiusmodi autem fuit ut quidem ipse reor eorum virtus, quos scriptura, summa auctoritate praedita,iustos esse viros elogio suo testata est,quasi ad libellain aequos, ad perpendiculum rectos. Hos porro treis philolophiae quassi cardines , sequitur
ipsa tanquam agmen colligens virtutum, sapientia,cuius gentilis est ille sapiens,quo de nunc antiquorum e sententia loquimur : in veritatis illa peripicientia contemplationeque summi boni vehementer occupata. Hic enimuero selicis & beatae sortis mortalium, parum mihi prudentes consulisque homines quidam visi sunt,qui vel ὀ statione vitae compositae, ὀ medioque reductae,vel ipso e portu senectutis iam emeritae, rursus in aestum munerum ciuilium, veLm ambitus iactationem aut urbici aut atriorum,scientes prudentesque n. iis.
154쪽
referuntur. Nam quibus id inuitis & gementibus euenit quod solenne est & fuit semper plurimis eorum, causari vel impudetissime, quibusdam etiam adiurare sanctis lime) sed quibus id contingit minime affectantibus, iis equidem censeo magnopere esse condolescendum : & vero tanquam pro aerumnosis,calamitosidque quodam casu oppressis, precationes frequentandas este, obsecrationesque supplices. Quem enim eorum non misereat, qui quidem inire cupiat gratiam ab ipso legistatore, qui legem tulit ac sanxit germanae
charitatis de misericordiae Uerum enimuero nequaquam ego tantum theoricae philosis phiae, ac vere proprieque sapientiae studiosae, tribuendum censuerim, quanquam doctrinarum principi, ne heroicae quidem prope dixerim) vitae discipulorum eius,quantum prisca mendosaque philosophia suo sapienti tribuisse dicitur, omnes ut sensuum motus sapiens in potestate habere existimetur: sibimet ut ipse omnium initar esse, secum vno ineundam rationem habere ad beatitudinem adipiscendam : denique omnia ut semetipis longe inferiora ducere non dubitet. Vaniloquentiae certe sunt ista placita a porticu nomen habentis, indignae sane vel nomine ipso philosophiae, quod sibi uni quondam ipsa vindicasse dicitur. Haec illa est autem magi lira, quae sui sapientis alumnsque ideam commentitiam in caelum celebrando sustulit: in numerumque formarum beatam propemodum adoptauit, ut humano maiorem fastigio. At philosophia haec sacra, axiomatica fide caelestique elogio subnixa, non ab hominum illa quidem inuentis,non a demonstrationum lineametis, caeterum a numine caelesti ius atque auctoritatem habens,cuique
theurgia mirifica pro argumento apodeictico diuinitatis fuit:vnum sapientem suo iure novit Ipsum sui Pythagoristae quondam loquebantur) unum iustum, unu in absolutum bonum: unum sin quam)Ipsum nouit, qui Ipse omnes virtutis numeros seopte ingenio, suapte natura complectitur: quique statim Ipsius appellatione,ut propria i peculiari,ut absoluta,ut omnes numeros lignificationis co-plexa, notus est: unicum exemplar ipsum virtutis,veritatis, atque sapientiae, ad quod formas ipsas virtutum primarias dc exemplares effingi atque exprimi oporteret, si quidem exprimi possent.Sub ipsius enim nomine fulta a semetipsa auctoritas, augulla matellas, sic rosancta veri fides,ipsa suo numine nixa, fixa,firmissima,omne externum respuens indicium &argumentum,intelligitur, significatur,&exprimitur. Quanquam si argumentorum & demonstrationis res
esset, typorum cum ectypis compositio, indiscretaque similitudo
155쪽
IS 3 signorum cum significatis, symboloru cum rebus repraesentatis,prq-
dictionum cum euentis, conuenientissima comparatio,ad unguemque exacta commillio respondens,omnem inficiationis ansam prς- eidens: haud dubiam vim haberent grammicarum apode ixeon, ut mathematici vocat. Mihi aute fides certa Sc cosignata summae Christianismi, sic in scriptura codita videtur esse,ium diuinitus edita,tum
per manus ipsas Dei,ei iisq; legatorii tradita & hypodidastatorum, ut
ignis a natura in silice inclusus est ,aut in alio quouis igniario. Vt enim corpora igniaria mortalibus data sunt ab initio, non ut ignauissimo cuique atque in rtissimo, ignis, usus, rei maxime ad vitam necessariae, in promptu & ad manum , nullo labore, & sine inquisitione
esset,sed ut varias usus meditando extunderet artes: sic rerum aeternarum, & veritatis ab ipse proditae Dei filio, auctoritas, ae limatio, firmitas, demonstratio: summi denique boni, omnibusque numeris cumulati maiestas, atque eiusdem indicatio, si liceri institerimus iusta contentione , in monumenti, historiae theurgicae nobis proposita sunt,ab orbe statim condito res gestas prouidentiae commemorantis. Atqui huiuscemodi sapientiae doctrina, in seriptura, quasi in lapide, in silice, in re dura, interdumque menti refractaria, coelitus hominum generi iccirco prodita est, ut silicis venis abstrusum excuderet ignem. atterere enim intellectum scripturae, Jc affri- care valide Sc assidue opus est, fomitemque bonae mentis, atque orthodoxiae haerentis, promptum & paratum habere, ad scintilas luminis excipiendas accurate, & intente, atque religiose. Verum id plaerunque ita segniter & oseitanter facimus, inde emicantes ut
igniculi, in semite sensim emoriantur, ut futili & inutili. Prosecto id mirum est , certumque adeo stuporis hominum indicium :quod cum sapientiae sacrarium in medio situm sit, omnibusque sic expositum,ut cuique bona fide pulsanti aperiatur . homines tamen permulti cum literarum studiosi , tum veto philosophiae nominis
studiique cupidissimi, cognoscere germanam veritatem non magnopere contendant, quae intus no dubie clausael cum eaq; cognita familiarius indies consuescere negligui, tractare etiam &osculari,
consertis'; digitis retinere & amplexari. Nisi verbsiquid pulchrius sapientia caelesti, si iucundius, si suauius quicquam animis esse potest, si benignius morigerum, ac sese liberalius indulgens amantibus, secudo quidem numine salutis, philosephiae studium capessentibus. Quantum porro numen , quam mirificum genium veritatis habuisse, Christianismi promulgationem olim existimare de-
156쪽
es bemus, quae polytheiam vetustissimam abrogare per orbem terrarum potueritiquae omnia fana oraculaque deorum exaugurares quae iura gentium,quae cognationum, quae gentilitatum delere)quae naturae commendationis vim, quae mortem iuxta vitamque pro nihilo esse ducendas, persuaderet Sed scilicet ut Christus e coelo euangelus,sapietiae promulgator fuerat: ita Orci emis artus,ex Erebo obnunciator,atque ipsi germanae sapientiae & veritati oppositus anteuangelus,auspicia diremit sensim & obturbauit inualescetis philosophiae, contemplatricis aeternitatis, de caeloque seruantis . cuius solertia factum est,dira atque animabus exitiali, ut mundus qui tanquam ludus esse debebat scholallicus, animantium ratione praeditorum, diuersorumque mortalium ad Dei cognitionem condit rum : conciliabulum fictum sit errorum & vanitatum, e caelo in terram studium hominum detrahentium. Verum s ut eo reuertamur philosophia prisca, alumnaque Hellenismi, in letissime verba
mortalibus dederat, inane ac ridiculum simulachrum commentaisothei cuiusdam sapientis, ut Homericum verbum usurpem. quivit iudicio eius sapiens, numerosque omnes exquisitae rationis assecutus,vitae suae tenorem in offensa serie calorthomatum contexeret, rectorumque ossiciorum:sicque nunquam peccator, nunquam non inculpatus,vitam ageret. id quod uni tantum coligit Ipsi, quem sapientiae auctorem, virtutum consumatarum parentem ac conditorem esse nouimus, vitiorumque deletorem. Qu9d si quibus ab eodem Ipso datum est singulari indulgentia, ut sensuum petulantiam,vi motus animi praecipites 5 abruptos, aut dementes & inconsultos, in potestate,quasique vinculis vinctos haberet Domini deI-que reuerentiae mon minoris id donum utique aestimandu est, quam illud comentitium AEoli regis desque poetici qui ventorusic potens esse dictus est,omneis ut eos in utrem quasi in carcere compactos, Ulyxi nauigaturo dederit,ut est apud eudent Homerum. v numque tantum ventum a puppi fiantem vinculis illis exemerit, in patriam ferentem, cuius incredibili tenebatur Vlyxes desiiderio. Immunitas est haec singularis omnino & eximia, rarissim sque exempli. quod olim prouidentia in ditia eiusdem Ipsius parente Dei atque hominis, non modo a partu salutis integra atque intacta,sed etiam a naeui natalitii coditione immuni,vi credimus: atque in una fortasse pr terea, aut in altera anima, aliquado usurpauit. Certe Paulo suo Dominus, clim macipio nouitio & gratis almo, tum vero fictili lectissimo, iterum id & tertium pernegauit,poscenti & flagitanti angentis mo-
157쪽
lestiae vacationem. idque post rerum coelestium inspectionem negauit, ne intellectui quid cm humano , nedum oculis cedentium. gratiamque tuntdin tutelarem ei dedit, muneris pernegati succidaneam,digitum transuersum sut aiunt) ab eo non discedentem . Ita fert autem humanae conditio infirmitatis,& ratiocinatio hallucinatrix, tranquillo, Vt interdum, interdum etiam in portu ut impingamus. quippe com nusquam non, nunquamque non, tempe itatem intus A olus cieat, non Hippotades ille Homericus, sed tarta- rides. Huic enim AEoli nomen a mobilitate mirabili, dc versutia 1ane quam versatili,conuenit. Tametsi tum maxime Vlyxi stoliditas sociorum suorum, animoque sensuum protervitas, esse debet tormidolosa jubdola cum ridet placidi pellacia ponti,ut inquit Lucretius. Improuiso enim nonnunquam tempestas foeda ac procello lactetur, eoque nocentior est , quo minus erat suspecta . Nam quae tempestas, quis praester, quis turbo ignitus in aere, rorrentior est aut atrocior, quam bilis in homine, cum repente efferbuit 3 At vero aegritudo animi ori obducit tetra nubila tristitiae, vultuosos homines essiciens. Excandescentia caelum & terras, rationem & apetitum brutum miscens, torve intuetur & minaciter, ex oculisque eiaculatur fulgetra terribilia atque coruscantia, toto cum ardentis
ab ore scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis. Qui etiam si ipse in selle amarulento, quasi in nube procellosa collectus,ad vindictae praecipitis fulmina exarserit: impetu iam inde caeco amenti que furens, per omne fas, nefas, ius, iniuriamque fertur, calcata at que obtrita iuris humani diuinique reuerentia . Ecce tibi oppositae parte laetitia gestiens, quae aliquem ob successium,immodicam faepe affert oris intempestiuamque serenitatem.Siquidem de frontem indecore diffundit de exporrigit, intusque liquefacit animum fluxa ac distoluta affectione. Iam vero spes non dubia, iam deplorata expectatio, in eodem pectore alternantes, faciem hominis ad laetitiam ambiguam ac tristitiam , quassi habitum caeli incerti reddunt de ancipitis. Haec cum naturae sponte in minore mundo fiunt,innatisque in homine vitiorum semitibus,perinde ut in mundo maiore caeloque crassiore existit saepe intemperies : tum furiae illae infernae, temerariis c causis nocendi materiam nactae,in mente compossita nonnunquam,nihilque tale suspicante,varios cient turbines, ab iisque periculum capitale creant animae: nisi ad sacrae philolophiae praesidia, tanquam ad Asylum certissimum is qui tumultu cς-co oppressus est, perfugium sibi comparauerit. Verum ut aliptae ex-
158쪽
ercendis corporibus utiles sunt & appositi: sic animis exercendis sollicitationes illae mentium compositarum saepe sunt non incommodissim . Nam absque infestis earu crebrisque incessionibus esset, multi supina quiete somniculosaque gaudentes: nec opinato opprimerentur tumultu,ab illo vigilum Cimmeriorum praefecto, qui
ab eo Graecum nomen inuenit,quod delationes rerum capitalium apud Deum factitet. Is cum optimo cuique atque cordatissimo negocium exhibere caecam,intestinum & perpetuum gaudeat . excordibus tamen fere eiusmodi molestiae foeneratur immunitatem. inqua immunitate incauti mortales secu sque, acquiescentes, rerum
repente capitalium rei ab eo facti,apud Deum clementem simul ac seuerum iudicem, damnatique , subinde permittuntur lorariis imminentibus,in horrendam illam sedem poenarum miseri furiarumque deportandi, semel atque in sempiternum . Hoc cum ab ipta,
cuius nullum verbum non ratum est futurum, cum a Deo, cum ab
ipse veritate denique praeditum sit,palam etiam atque pro concione , pro sententia, pro potestate dictatoria semel pronunciatum et rino insupernundino ut ita dicam promulgatunuverum clam hoc nitiis testatius, nihil consignatius et se possit: de vero cum in actis adhuc Seruatoris perscriptum, in tabulis perpetuis proscriptum sit de expositum : ecquid causae est tandem, quin mundus ab eodem Ipso saepe contumeliose dictus, qui de sensus de prudentia communis a nobis appellatur, tametsi animans permultorum sit capitum,
nec aureis tamen ipse habere, nec oculos videatur Z ne sensum quidem ullum non stupidum, non torpentem, non emortuum, ad res dignoscendas animae commodissimas, eidemque nocentissimas
Ecquid sin quam) cauta est, quin nostrum unusquisque qui communi sensu regimur, nec secum ipse religiose,nec cum propinquis, necessitudineque initiali coniunctis, candide, nec cum ipsi sapientia: cum Deoque non impie, non irreuerenter agere manifestbcopertus sit: nec tamen ob id atrox praeconium caeleste perhorrescere Hactenus certe iustitia valet hodierno tempore,Vt quae sunt C
saris Caesari, non item quae Dei sunt, Deo reddat. Huiusmodi sunt praestigiae emissariorum mundi principis: sic mortales fallunt Sirenii blandimenta , quas multi fugitantes ut iam diximus in dederunt se solitariae philosophiae . Ardua est enim & impeditissima umbratilis illa palaestra , cum ciuilis vitae theatro coniuncta est aut finitima. Ex AEgypto igitur excedendum , e Babylone erumpendum :& vi rem diuinam tranquillius Domino attentiusque faciamus,
159쪽
unius diei saltem iter abeundum est, atque etiam plusculum, si interesse'animae salutisque visum fuerit. Id quod aegre, & respectantes identidem, auersisque propemodum vestigiis faciunt, qui
aristiorum necessitudinum nodis, aut commerciorum nexis, cum
ipsa Agypto coniuncti sunt. Nam honoris compedes, & vincula ambitus atque cupiditatis, tum siqua sunt alia argentea atque aurea retinacula, nec abrumpere iam valet, nec soluere philosophia. Aurea vero huic similis si credimus & argentea erat scilicet illa vita, quae a poetis decantata est,admirationique habita. aureusque hanc vitam in terris Saturnus agebat. Mihi autem qui totos se in ambitus aerumnas dedunt,quasi Empedoclidae quidam videntur esse, qui aut gloriae inanis aut pecuniae quaerendae desiderio , in craterem 2Et nae similem se coniiciunt,ut ad mortem Vsque ardeant. nam ut inde in Phlegetontem ipsum sidant,ominari vereor. Certe quidem qui e compositis & explicatis vitae rationibus,ad gestientem illam
cupiditatem omnes animi facultates essundunt, qui omni contentione incumbunt ad patrimonium suum aliorumque nonnunquam
coaceruandum,aut qui ad fastigium attollendii laris sui familiaris:
non absimiles ipsi sunt eorum quondam curiosorum hominum, qui ad oraculum Trophonii, antrumque teterrimum, descendere sustinebant nulla digna de causa. Placentulas enim crustulaque mellita secum serentes,iisque sperantes reptilia mulsum ire, quae intro euntibus occurrebant obviai capitalem in fraudem sese coniicere non prouidebant animo, in antrum intro se dantes sinuosum & cauernosum: quo ex antro eodem exitu adituque uti, homini contigitante nemini,vt auctor est Philostratus. Atqui hos praeposteram vitae rationem sequi, atque etiam peruersam nemo non intelligit, qui quidem peritus sit, pauloque accuratius eorum subducere rationem institerit. Etenim nec nauatae industriae rebus illis, nec impesii temporis,nec contritae aetatis, nec aerumnarum interim exhaustarum
rationem ipsis constare facile deprehenderit. Fortuna enim ut choragus imperitus,temere induit unicuique in pro scenium prodeuti, personam nec habilern ipsi saepissime nec utilem.& ut fictrix siit hominum ipsa, ut Prometheus fuisse dicitur,non tamen formatrix est
etiam eorum, ut est philosophiae genius. Adde quod interim Christianismi stipendia non procedunt, iis qui castris Hellenismi, qui praeputio ut sic dicam in cupiditatis, nimiopere auctorati sunt. Sed enim legis euangelae duo prima capita de precipua,
moribus propeiantiquata sunt ordinum primariorum . Multum-
160쪽
que in uniuersiam per sin quam multum ) secula iam decoxerunt Christianismo, tum fidei bonae,tum spei, tum charitatis. Proh diui immortales,iudicium nostrum hebetissimum, immo vero prudentiae iudiciu,non iam comunis, sed praetextatae, sed purpuratae ac trabeatae, principibusque personis insignitae de conspicuae . Nanque si caliginem humani iudicii tanti ista bona licentis, tute dempseris aliquantisper: quod philosophia facit in aeuui fortunata utique ista conditio vitae de amplissima, quae splendore suo oculos nostros praestringit, ut futilis & aspernanda continuo iacebit. Ad eundemque ferme modum fulgor ille fortunatae vitae conciderit,ut adamas fuligine sublita micans, carbunculusque in funda flagrans bratteola substrata, gemmeo decore dc fulgetro exuuntur,ab illo si atrum,ab hoc si purpureum substramen exemeris : sicque. demum fucum factu oculis miraberis .Quin dc colossicos illos homines callite ut sic dicam minutos inuenies, si quidem ad viuum usque specillum philosophiae demiseris, ad explorandum fortunatae vitae , fascibus istis
succinctae, vitium dc miseriam . Quippe ut cognationis iura gentilitatisque retineant,dc ciuitatem tamen Sc libertatem amittunt, qui Sisyphium saxu magno cum sudore subuoluunt, interdumque ho rore. assiduos enim eos de peruigiles antistites esse fortis fortunatricis necesse est: si vicissim ipsi assiduos comites habere flamines suos cupiunt, qui suo stipatu speetandos homines aemulandosque faciunt. His adde quod duabus illi rebus mulctati sunt, quas Democritus sola esse, aut summa bona putabat, ἐυθυμία & ου μώ. quo apparere potest quanto cum dispendio ocium honestum Sc compositum,negocio permutetur interdum, lauto quidem illo in speciem dc splendido,sed tamen reuera sutili & vitreo. Testor hic, ut alibi saepe feci, hoc acroama theatricum non esse, sed Academi et potius aut Peripati abstrusi. Verum si degenerem istam rationem,quavita in medio posita,ciuilia, urbana, aulicaque reguntur, philosophia semel e mente hominis absterserit,rectaeque rationi δί quasi natali tiae hominem ipsum restituerit: ilicet prudentia communis verterit in stultitiam. Alioquin autem ut mores iam ad rationem peruersam incubuerunt, nullo thure litabis, haereat in stultis breuis ut semuncia recti. Iam vero animaduertere nos oportet,qubd ut tentationes sunt permultae aegrotationum in corpore: sic tentationes furiarum in homine interiore, plurimae illae quidem 5e perennes, sed caecet de abditae, nec ab arteri et micatu aestimabiles. quales sunt voluptatis incessentis ac titillantis affectiones, auariti et atque cupiditatis