장음표시 사용
251쪽
que concessionem superioritatis esse notam; utque in compentum verba: paucis hoc vult, omnino statuendum, V netos imperatoribus paruisse ex quo certum est ijs ab Imperatoribus cuncessa privilegia. Despiciamus an recte. '
Et quidem facti hic nulla quaestio; firmum esto per me licet, verumque quod dichim de immunitatum privilegiorumque concessione ab Imperatoribus faeta versatur in illo cardo rei ut quid in subjecta materia juris sit lectori planum fiat. Ordine ut procedamus duo examinanda sunt persona concedentis , ac concessionis effectus.
Privilegia qui concessisse dicitur Imperator est, cujus imperij jus inque Venetos sundatam ut loquendi mos est) i
tentionem adstruere conatur Anonymus : hujus intuitu st tuendum. quod quaecumque concessit ille, concessit omnino aut vi supremae absolutaeque potestatis aut benevolentiae
testansi gratia: tertium non datur. Si posterius ponimus,cessat tota disputatio. Sin prius, jam principium dicemus peti& quantisper haud convincimur, aut vi aut jure coactos Venetos Imperatoris sepra se, ut veri legitimique domini agnoscere imperium , causa non est cur admittamus ullos omnino dominij effectus, imo ex adverse si tanquam ex imperio ac sua aurisdictione quam ei nullam competere nos dicimus, privilegia concessit, nihil ipsum egisse dicendum est. Bald. ad .l. nec temere.F.quod metus. Nullam quippe jurisdictionem cum habeat indubium est quin nulla sint omnia; utpote quae aut nullo gesta sunt titulo, aut falso, ac neque dubium quoq; quum ip* adversum taleis armentur insurgantq; leges.
Exemplum est in L decernimus C. de Sacros. Eccles. ubi ab Imperatore Zenone privilegia tempore tyrannidis concessis invaserat namque Rempubl. Basiliscus annullat, revoca que. Iterum item in l. cum cognatum C.de Ingenuis. in qua
252쪽
lege videmus a Palmyrenorum rege Odenato ejusque,quam deinde Aurelianus debellavit con juge Zenobia imperio occupato, Imperatores Diocletianum Maximianturaque disertim negare, distractionem hominis de caricro liberi, qui tempore Palmyrenae dominationis fuerat redemptus,ac distractus pro captivo, illius ingenuitati praeiudicare. Effcetium porro concessionis attendere atque introspicere si lubet, non est equidem talis iste, ut nullam omnino lubj etionis necesstatem ponat.
Hunc ergo Privilegiorum si inspicimus & quidem substantialem , est ille triplex: aut jus datur privilegio, aut per
privilegium introducitur obligatio, aut derogatur juri contrario, subjectio ut introducatur hactenus cst inauditum. Prius quod attinet, scilicet privilegio quatenus jus alicui datur, non subditos si attendimus, non est ille jurisductionis sibi competentis usius, sed merum liberalitatis exercitium ac si non subsit aliqua specialis juri aut privatae legis ratio, purum donum erit, non privilegium; si vero privatae legis aut juris specialis ratio constituitur, ac sic ut respectus csse possit ad res personasive ci obnoxias qui imperium concedit aliarcserit. Ponamus exempli gratia Venetis datum fuisse ab Imperatore Privilegium, quod per terras Imperij transcuntes pedagia haud solverent, erit co casu quidem Privilegij auctor imperator,eaque immunitatis concesso recte& omnino revera Privilegium vocabitur, sed nec alium effectum habebit, quam Venetorum intuitu quod Privilegium sit. Etsi cnim id Imperator concesserit, non sunt tamen obligati Veneti ut isto velint nolint utantur Privilegio, ac cum non sint obligati, id quoque accedit commodi quod non poterit in eorum odium retorqueri Privilegi j tenor. Ast vero eo quo diximus modo, nempe illius respectu cui concessum est Privilegium non potest in ejusimodi concessic na
253쪽
considerari aliqua potestas dominica , ac ut ut maxime considerandam dicamus, quorsum ea cuive bono, ii evanida sit futura aut inutilis Qui vero pote ut alia sit quam in illis ac supervacua, si destituitur obligandi potestate Θ p namus privilegiarum suo Privilegio uti nolle, ponamus juri pro se introducto renuntiare velle, nullum hic auctori Privilegij jus est eum cogendi, reumve eo nomine arcessendi. Quin ne quidem eum in foro poli, aut sub culpa cutScholasticis mos est loquendi aut ad poenam obligari non utendo Privilegio aut illud ab se abdicando quispiam dicat. Vnde planum jam factum reor, ad essentiam concessionis, subjectionem non requiri quatenus Privilegio jus aliquod dari non subdito, facultatemve faciendi quippiam aut non faciendi contingit. Ex adverso si Privilegium attendimus quatenus obligationem inducit ac sic quatenus Lex est, jam diversa ratio est. Idem enim qnod intuitu privilegiati jus est atque Privilegium, respectu aliorum lex cst, legis nomine dicto , posita est. quoque ad obligandum efficacia, hoc nimirum nomine quod per Privilegium jam nunc jus quaesitum sit privilegiato, unde accidit ut obligentur alij omnes non privilegiati, ut illi privilegiato jus suum
servent: idque cum naturali ratione, quae jubet, ex quo jus alicui quaesitum est, id ei integrum servetur,ac inviolatum, tum etiam civili,ex quo videmus sere semper judicibus alijsque demandari observantiam, protectionem, conseivationemque privilegiorum. Atque hoc casu dominica potestas non potest non es sie considerabilis, sive authorem Privit c-gij sive ejus subditos velis respicere. Vtique ipse Privile-gij auctor illud concedendo necessitatem quin sibimet ipsi imposuerit beneficia sua rata habendi nemo ambigat : subditis vero post edictum superioris sui, impedimentum privilegiato ullum ut ponant liberum minime est; imo vero
254쪽
non minus puniendi sint inPrivilegia ab Illis concessa si pe cent, quam si committant in I Ues superiorum suorum. Ac sic quoque facile dijudicatu est, Privilegij concessionem imperij ac superioritatis esse notam sed diverso respectu.
Prior quidem, cum ad omnes omnino tam extraneos quam
subditos ex aequo se porrigat, hoc largiatur ut Privilegium recipiens aliqua ratione inferior sit illo a quo illud recipit, saltim secundum quid, verum libertatem ejus aut statum non immutabit, nec quid in illum Iuris ei conseret a quo id recepit. Posterior, quatenus ratio Legis obligantis Privilegio inclusa est ac parendi necessitatem imponit, Imperij nota erit, & quidem summi; sed quod ipsum tamen iisdem te minetur finibus quibus adstricta est atque inclusa iurisdictio illius, qui Privilegium concessit. Addo jam dictis, ipsam rei evidentiam dictitare, non esse eam se ectionis notam, quod ab alio Privilegia quis recipiat, ut profecto illustri exemplo videre est in Batavis, quibus Rex Christianissimus speciali Privilegio concessit ut bona ad haeredes suos transmittant, cum tamen fisco regio vendicetur eorum ha reditas, qui supremum vitae diem in Gallijs claudunt, alibi nati. Albinos vocant ,& jus Al binagij. Neminem equidem fore existimo qui regiam beneficentiam in gentem sibi foedere amicitiaque junctam sic interpretandam putet ut unde aut Regi quaesitum esse in Batavos imperij jus, aut Libertati Batavicae detrimentum enasei velit,ac sic quoque unde jura profluere oportet injuriarum occasiones exsurgere. Quin si quid credimus interpretibus Canonici juris ad c. novit ille. cie Iudiciis, ac ad c. 1. de probationibus. ipse Pol iisex qui tamen ipsis luminare majus est ab Imperatore pria vilegia accipere Iotest. Iidem, cum Clericos exemtos ab imperatoria jurisclictione mordicus defendant,nullamque in spiritualibus jurisdictionem Imperatori concedendam;posse E e a tamen
255쪽
tamen ajunt Imperatorem Principesque terporales privilegia concedere non Laicis modo sed & Clericis, Religiosis, & generati in Ecclesiasticis. Quin adeoque & privilegia
generatim concessa ad Ecclesiasticos extendi debere ultro volunt, nec non deinceps civilia ista, quae favorem cominu . nem complectuntur, quibusque sine detrimento communis boni renuntiari non potest. Rationes etiam assignant, quod beneficia illis concedere, immunitati Ecclesiasticae non deroget , sitque actus ille non jurisdictionis in illos, sed quasi
donationis, ac favoris. Iidem ipsi disertim per c. quicumqtie. I I. q. I. Ostendunt Imperatorem judicibus Ecclesi sticis,qui ipsi subjecti non sunt concedere Privilegia, ut nonnullis casibus, directe de laicis in causis temporalibus dijudicare possint per viam appellationis. Ac sic in terminis S lassuo de legibus volumine, quaest. 96. tractat. Iq. disput. 17. seel. 3. nu. 28. ait ad rationem Privilegii non requiri ut is cui conceditur sit subditus, sed satis esse ut materiam curet circa quam versatur & alios homines esse ei subjectos.
Additque immediate, id ipsum esse Privilegium, si talibus sibi sitbd itis praecipiatur ut melius se habeant cum illis sibi non subditis, quam cum aliis, ut inquit, si alicubi praeceptum fuisset ne cui permitteretur equos extrahere de regno,
& exciperentur Clerici in ordine ad proprios usus, etiamsi illi Clerici essent alterius regni, & nullo modo subjecti Principi laculari, diceretur Privilegium illis concedere, quia in illorum gratiam, relaxat legem subditis positam: Addo &hoc, tantum abesse ut ex privilegiorum concessione subjectionem inferri credibile sit: ut tradant ex adverto maximi nominis ICV. Privilegia non subditis data concedentis respectu in contractum transire, ac sic nec revocari quidem
posse. Atque hoc est quod totidem verbis ait Matheus de Africtis decus. 3 6i, nil. 6 . & ante eum Romanus cons asa -
256쪽
. LIRERTAS VENETA. mhil. 3. cui id ipsum cur immunitates non subdito concessae r vocari nequeant pro ratione est, quod in contractum transierint, & ad c. I. de concessi. praebendae. Communiter Canonistae quoque, concessum non subdito Privilegium non posse revocari per ipsum concedentem, ex quo suam incontinenti pei sectionem habet, cum pervenit in notitiam Privilegiati,& est illi jus quaesitum,&concedens non est amplius Dominus. Idem statuunt Abb. Farlin. Aretin. Andr. ad i. novit ille, supra citatam de Iudici Card. Zabarella cons. 147. aliique. Sed enimvero quatenus in contractum transeant, quatenus revocari possint concessa subd tis Privilegia suo loco despiciemus. Inpraesentiarum suffecerit id unum ex quo non subditis aeque, atque iis qui subditi sunt Privilegia conceduntur, perperam ex illo adversarium deducere algumentum subjectionis, quod Privilegia recepisse ab Imperatoribus Venetos annales tradant.
si 4o. Historia obelarsi mucis Venetorum excussa. D perfos in Imperatorem poenas perfidiae apud eum dedit.
Ξxtranei in alterius territorio etiam delinquunt. Delicta quae in aliquo territorio committuntur, in eo etiam expiantur. Obelarius tamen nec Orientis , nec Occidentis Imperatori siubditus. Obelarius miserum mitae finem a Venetis accepit. Α a Agni momenti non est, quod hisce 3 3. adsertur de LVI Leone Spatario ac obelario; nequid tamen intactum omittere videamur quid velit despiciamus. Locus quem Ee 3 citat
257쪽
citat sic habet. Et cum eis Leo quia Spartiarimnatione Siculus O
u garius Dux Venetorum, quorum alter axte annos decem Romam ad
Imperatorem cum ibi esset de Sicilia profugis se redire volensis pruriam Constantinopolim remittitur; alter propter perfidiam honore spoliati Consiuntinopolim ad Domin suum duci jubetur. De Leone Sparthario non est ut agamus utpote homine
extraneo, de Obelerio sermo sit, hunc ait ob perfidiam h nore spoliatuna, deduci jussim ad dominum suum Constantinopolim. Illud ni fallor ex allegatis inseri, perfidia sua hominem Venetum , quin etiam Ducem adversus Imperat rem aut Regem Francum delinquere potuisse, poenas quoque ab illo intuitu commisse a se perfidiae , ut exigi potuis se ita & fuisse exactas, denique eum honore spoliatum ac remissum ad dominum suum Constantinopolin. Quod sane
postremum cum Libertate nullatenus conciliari possit. Priamum secundumque quod attinet, aut juris hic nobis ratio nem proponimus aut facti, si juris, certum est atque indubium non minus extraneos ac non subditos delinquere in aluterius territorio posse, quam subditos ipsos, cenum est tales ratione dilicti videri quassi contrahere in loco delicti, s seque legibus illius judicandos exponere. Si facti, succedat illud in jure tritissimum, ubi te invenero ibi te judico. R
cepto apud omnes gentes jure constat, quae quis alieno in territorio committit siquidem deprehendatur, recte inibi quoque ac quidem nulla habita ratione dignitatis & Privilegii expiari commissa, punirique. Interim tamen ut ex tali privati hominis delicto aut quae delictum exceperit poena praejudiciu mi aliquod libertati totius gentis inseratur, aut alteri jus aliquod Imperii quaeratur, nemo est qui id uim quam dixerit, dicturusve sit ut arbitror. Porro, si rei gestae veritatem attendimus, verosimile non est Obelerium a C iolo magno ob perfidiam male habitum, quem sere omnes scriptO-
258쪽
Diptores patriae suae aut saltem Ioanni Mauricioque Vene torum pridem Ducibus infestum ad Carolum se recepisse bellique Venetis inserendi, quam acerrimum sua brem in pulsoremque fuisse memoriae produnt, complures etiam verene an secus non usque quaque convenit, tradunt Caroliniam naturalem dume in morem. Ad posterius quoque ut respondeam, aut hic iterum de jure quaestio est, aut de facto, is de jure, non potuit utique jus illud Francorum Regis aliunde emeisisse quam ex delicto Obeleri nucis, ac sic quoque ab accidenti habere originem, accidentium vero ut jam ante notatum, non est habenda ratio, ubi de ipsis juris fundamento principioque despiciendum est addatur & hoc quod ex jam ductis manifestum, si Constantinopolitanus Augustus dominus erat Obelerij ut vult hic locusὶ non fuisse possibile ut ejusdem quoque
dominus esset Francorum Rex: ut & illud , remissionem illam, utcumque eam expendere velimus, nullius futuram fuisse momenti. Si quidem aut remisit puniendum Francus, Quod omnino non exprimitur, aut simpliciter ut noxae doderet: sin prius arridet, atqui ut adversarius vult honore jam nunc eum spoliaverat, ac sic quoque ut dicamus necesse est
bis ob idem delictum sorti suisse subjiciendum. Id vero juris rationi adversum est ; sin posterius jam exprimendum foret quid qualeve fuerit quo Constantinopolitanus Augustus
laesum se crediderit ab obelerio:atqui tacet hic textus quem ipsemet pro se allegat. Sciens praetereo occidentis Imperatorem in se consideratum non potuisse Orientis Imper tori necessitatem imponere puniendi eum a quo non erat larsus , non potuisse item remittere, salvo atque incolumi si quod in illum sibi competebat Imperatori Iure. Pari in parem imperium ut deseramus leges non sinant, ut abdicata a Franco transataque in Graeco dominica potestatis jura ne
259쪽
Anonymus quidem largiatur. Facti veritatem introspicere si cupimus, etiam ex ijs quos citavit ille, constat pessime inter unumque Imperatorem convenisse, ac ut ante quoque visium nobis, exarserat jam nunc bilum inter illos gra- , ve, diuturnum, ac magnis utrimque animis gestum, quis vero credat infestissimis hostibus tantum inter se stuperfuita benevolentiae, ut subditum si dijs placet alter alterius remitteret tanquam ad dominum P Accedit, vix csse, ut haec ad Carolum reserantur quae ad Pipinum s hunc enim persia dia Venetorum ducum irtitatum jam ante citavit) rerere 'da nec ipse diffiteatur, ac potiores historici manifesto roferri debere profitentur. Vt ne longus sim, finis vitae ob Ierij contrarium cui iacit, illa fere constans scribentium opinio est, cum de eo reducendo Venetisque conciliando sive Carolus ille suit sive Pipinus) agcret, idque gravatim pro stitissent Veneti, statim ab illius discessu a populo discerptum, ejusque praecordia evulsa a quibusdam dentibus lac rata, conjugemque illius insuper quae Gallici sanguinis erat, una cum ipso interemptam. Nemini pronum sit credere, cum aut honore spoliatum ab Occidentis Imperatore, aut
Constantinopolin dimissum ad Dominum suum, qui videt, id etiam rebus compositis belloque finito enixissime illum egisse, ut in pristinum dignitatis gradum, patriamque quam
exilio mutaverat, restitueretur.
Versiculi e iei Teati Ducu subscripti excus. Obia
ritu Patriae infestas invidiam Venetis apud Fipinum confiavit. ApinusRivum altum non cepit. In pro coNtra
260쪽
: usurpatur. Tentavit tantum Venetos Pipinus, non eripugnavit. Pax cum Pipino inita. .
DVcit nos operis incepti se ies ad illa, quae ex antiquis
subscriptionibus f brevia a versarius vocat) quibus breviter rcs gestae singulorumDucum velut adumbrantur, allegare visum est illi: atque hoc quidem S ait ex Sanibvino, effigiei Beati ducis fuisse subscripta haec verba. Fratris ob initiam Rex 'prum in Risumatam verit , deseruis patriam sibinnatificatu . Circa prius subscriptionis membrum vult, etsi
quidem ipse Pipinus in Rivum altum haud venerit, nihilo tamen secius, quod in idem recidit, venisse auspicijs Pipinimissos ab ipso duces; quo modo etiam nostra dicimus quihus authoritatem nostram impartimur. Circa posterius ag-moscit phrasin esse minus concinnam, atque a Grammati Iibus legibus abhorrentem. Caeterumve: ba illa , Abigraram catus. omnino ad Pipinum esse reserenda, ac sic quidem, ut ipso interprete genuinus verborum sit sensus. Pipinus, occasione dissidiorum interfatreis duces existentium, Vo laetamussiem capit, illam Beatus pace cum Pipino facta, instanti ruinae subductam, conservat. Eodem ordine ad singula ut respondeam prius epigraphcs membrum qui d attinet, ostensum nobis, ut spero, demonstratumq; luce meridiana Varius Pipinurn ejusved
ceis nunquam occupasse urbem Venetam, ea ut repetamus
non est opus. Ipse quin etiam subscriptionis verba attendere si lubet, explicet quis mihi velim, quomodo subsistantista inter se, patriam suam defendisse contra vim hostium
Beatum ducem , & quod Anonymus nobias pei suadere coqnatur Pipinum urbem Venetam occupassu. Vt vero liquido constet minus candide inque sensiam per-
versum detorqueri textum ipsius subscriptionis, fallitur in se F f eoata