Theodori GrasuuinckelI Delphensis, I.C. Libertas Veneta. Siue Venetorum in se ac suos imperandi ius. Assertum contra anonymum Scrutinii scriptorem

발행: 1634년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

Commodum hujus clientela es, debitu a clientibus patrons sis L nor , reverentia, o ob equium, quibus addo annuum salarium, quod clientes promiserunt patronis, se auxilia in periculis, sumptus ad defensionem se prole timem necessarios. Quamvis notari id velim protectoribu3 non debeant neque sufectionem , ct jurisdi

ctio tu exercitium admittere teκeantur.

Oηm clientela , s defexsis a protectore si ripienda, in periculis ad-AHentia, quam etiam non rogatin instare tenetur , se invitis quoque ita utprotectione domini ab aliorum injuriis tuti sisse possint in capite er fortunis. Hactenus ille, quae pluribus ibi Di . authoritatibus late firmat. Ac spero quidem per haec ipsa firmiter satis csse roborata, quaecumque ad stabiliendam sententiam nostram adducenda fuisse nobis sunt visa. parva tuarum laudum siet accesso, quod primus es cujus pedibus supplex respub. Veneta se prosternit, cui submittit cenescem , is

coelesti numen colu, veneratur, ob mat.

G mina sunt haec ijs, quae Campanos a Samnitibus vietos, & longiori bello petitos Romanis occentasse ex Livio retulimus, fateorque credere me, cum & alias habeam mihi quam persuasissimum , eam quae a Guicciardino hic est inserta historiae seae, perinde ac si re vera totidem verbis habita fuisset, orationem, nihil esse praeter ingenij lusum . quo se Iustinianus aut alius quilibet oblectatus sit, ut quam graphice exprimere posset amicis ostenderet, credere inquam me , eandem orationem ad imitationem illius Campanorum orationis fuisse compositam, adeo sibi quaquaversum similes sunt. Sed entinuero , sussicit integra liab late, his ipsis demissiora a Campanis dicta fuisse, nec alio a Romanis reputata sensu, quam si forent non dicta , saltim nomalia, quibus ullum in Campanos jus istiusmodi sibi ad- metiri possent , ut illius intuitu arma exinde sumturi sorent, non homines prius quam Deos violatura ; neque caussam

402쪽

invenio, cur altum senantibus hyperbolis, tragicisve miserationibus, a dicentis facundia non a rei veritate proficiscentibus, magnopere commoveamur. Interii cst quod serio gratias agat Anonymo Venetorum libertas, quod ipsemet, omnibus argumentis suis, quibus ad extirpandam ex animis hominum Venetorum libertatem hactenus est usus, quod ipsiemet omnibus commentis suis, emendicatisque sitffragiis, quibus eam neoue in primma radice consistere posse, Gothis ludibrium debuisse, ab Exarchis illusam, ab Imperat ribus nunquam agnitam, summo nisu persuadet e conaturcst, non deroget modo sed aratrum velut inducat, dum tanquam veras, indubias ac contradictionis haud capaceis in scoenam adducit Legatorum Venetorum voceis, quibus illi primum esse Maximilianum,cui sese pedibus libertas Venera si Diis placet) prostemat, fateantur suppliceis. Et sic quidem defungi poteramus, caeterum, debetur hoc ei quam nos profitemur aieti aequi & boni, ut vel per indicem

commonstremus quam enormiter in illam adversarius impingat. Ac quidem, in dub o contra Libertatem, cujus est immensus in jure favor, decidendo, causam non dixerit,quin vel se judice malignus sit lividusque. Quod non distinguit inter eos actus qui a Libertate devii quidem sunt. libere tamen possunt, & a liberis fieri, ineptus est, ac nimis oscitanter supinus. Quod modum habendae rei, non sejungat a re ipsa, ac sic quoque, qualitatem hominis liberi, ab exercitio

Libertatis, peccat. Quod dissentanea pro consentaneis obtrudat, minus cst ingenuus. Finemque utfaciam quod solo detrahendi occaecatus studio , quae vera sistat dicere non audeat, audeat vero quae scite & potuit & debuit, ignorare autem omnino non potuit, a vero esse aliena, nullius est precii. Est nimirum sanctissimum humani pectoris bonum, humanarum rerum supremum vinculum, fides. hanc nec odia

403쪽

transversam agant, nec ad fallendum praemiorum vel amplit' sina spes impellat, tantum vero abest ei impune quispiam ut illuserit , te sibi illa vindicat, ac, ut ait Mimus, Diem qui sit no potest ultra pendere, fides ut anima unde abiit nunquam redit. Ita in Palamedis apologia quem Latio sermone citamus, Leo tinus Gorgias, Vita vitalis ei se haud potest, qui Fue se honestiet spoliatus est. Fuienim pecunim amiserit, qui regηo ceciderat, qui patriasuerit est tus, ad meliorem vitae creditionem revocaripotes, atqui fidem amisit eam recuperare nonpotes. Vt verbo ab2lvam ; perhiciti perijt fides. C A P V Τ. XVII. De Libertatis habendae modo instituta dissertatis. Ῥιι- cum Venetorve potentia qualis , quanta. Falpus Gnonymus, dum eam fummam putat, dum qua Ianotius dixit, Triphoni Gabrielio adscribit. Laus Triphonis Gabrielii , ejusique defensis, Janotti fides in rebus benetis elevatur. Thomae Aquinatis flententia de restricto Ducum Venetorum Imperio. Nomen Imperii specie uea mi Imperij quantum dissent. Argumenta Mnovmi a provocatione ad CDuces, a coluris ab usii ducibus sibi adpitis, desumpta , improbantur. RidiculaAnsumi merba de in vidia plebis in Duces derivata. A mero abit Monymus, dum i ustres Venet rum familiaw,priorum Ducum potentia oppressas,a d catu demum Sebastiani Ciani caput extulisse tradit.

AS serta huc usque Venetorum Libertate, quatenus ea in singulorum personas cadit; eo devenimus, ut de

404쪽

Libellatis habendae modo, quem ab ipsa Libertate separari debere ac distingui jam nunc a principio monuimus , nobis sit disserendum , Sed & hic detrahenda Anonymo larva, ac sicubi usquam in planum deducenda veritas. Examinanda nimirum hoc loco est priscorum, quos Veneta Respublica tulit ducum, potentia qualis ea fuerit ac quanta. ille λ- ς ponit abselute immam fuisse, nos authoritate magis suadendi quam Imperandi potestate praeditam. Dicendum quod res est, vidit quam disertim adverserius, dissiculter

comprimis, eo se evasurum ut theseos suae veritatem l ctori probet; quin &insuper cum nosset, contrarium annales atque omnia omnino historiarum testari monumenta,

ac proinde non posse se quod asserit iustis authoribus com munire, leonina deficiente vulsinam sibi assumendam judicavit, ergo ad emendicanda ruffragia non impigre accin

gitur, sed & horum ipsi multa penuria, quid faciat ξ quo

ne prorsus ab authoritate idem sentientium videatur desti-- tutus, totus est in allegandis aliquot locis haud aliunde potissimum pctitis. quam ex Doriati Ianno itide rep. Veneta commentarijs.Nam Bodinum quidem sub Habio Albergate vapulare fatetur ipsemet, ac nec inficiari ausit, quae e Bot ro Iustinianoque obiter modo, ac velut in transcursu citat, 'circa verborum aucupia magis versati, quam circa justarum authoritatum pondcra. Quandoquidem ergo totum sententiae suae robur in I annotio ponit, operae pretium fuerit. despicere quid quantumve in oppugnanda convellendaque Venetorum libertate Iannotti valitura sit authori tas, quini mo, nec injucundum fuerit haec lecturis ob oculos ponere,

quam non dextrh, quo plus splendoris auctori suo conciliet, ludat in re seria, assiimpto fere quaquaversium nomine Triphonis Gabrielij patricij Veneti dum in vivis csset, equique non proletariae eruditionis laude clarum ad posteros

Aa a nomen

405쪽

nomen transmisit. perspexerat jam ante adversarius,ea quae ex Iannotio adducturus erat fragilia multum fore, ac vel ad levissimos impulsius in ruinam prona, si nihil aliunde suppeteret, quibus ea fulcirentur, ergo postquam semel iterumque Iannotti mentionem secit, quςcumque deinceps exsequitur cum ad modum citat, tanquam si prolata serent a dicto jam nobis Gabriele, quo nimirum facilius legentium animos in assensum trahat, incautosque ac minus in id attentos, tanti nominis percellat fulgur. . Id Anonymum agere ex ipse Scrutinij ejus contextu vel quivis deprehendat, venia, inquit,

illius Gabrielis nempe commemorabimus prout ea Donatus Ia- novus commemoratocriptor multum prudens, vera que Scrulis. cap. q. ac s. Verum qidem, est inquit, eam Iannotiosententiam acere,&c.

sed&ipse quoque perinde ac si inconcussam authoritatem ad firmandam Iannotti sententiam esset allaturus , --mui subjungit paulo post ) ipsa Pisistis verba. Quae siquis

inter se conterat,agnoscit opinor Anonymum ita se componere, ac si hinc Iannotius,inde Triptio Gabriel,sive Gabri lius, bini forent, ac sic quoque distincta eorum esset autoritas, neque ullatenus assiimium sibi esset Gabrielis nomen, ut Iannotio plus authoritatis circumdet. Quin notandum ex adverso, ipsummet Iannotium quo scriptis suis fidem conciliaret, dedita opera Gabrielem loquentem introduxi si ut quandoquidem Florentinus ipse, suis de Rep. Veneta disssertationibus fidem de facili haud esset inventurus, apud e teros ,.cessaret id omne adducto in scenam Gabriele, patricio Veneto ac patriarum rerum non ignaro. Notius est quam ut dici debeat, ijs qui dialogisti cum in modum, materiam aliquam tractant haud alij fini loquentes viros illustreis introduci, quam quod major eorum quos introduxere, quam, ipsius qui scribit, futura credatur authoritas. Caeterum quae pro Gabrielis sententia nobis obtrudere satagit, esse ea re-

406쪽

vera ipsius Gabrielis, nemo temere credat, modo attendat omni similitudine veri carere, illum in tam illustri materia versantem, de patria Repub. scribentem, unde non poterat

non ipsi quam amplissima laudum enasci seges, sibi met ipsi injurium esse voluisse, ac suppresso nomine suo, suis quaesitam meritis gloriam, in extraneum derivare, quem ne de facie quidem norat. Fatetur quoque I annotius quo tempore de Venetorum Repub. sermo erat, non sibi vis in Gabrielem: Scripserat jam ante summo bonorum omnium cum applaustu de Reputa eadem Cardinalis Contarcnus, vix toto quinquennio ante Gabrielis excellula e vivis, praemortuus . circumferebantur illius libri, omniumque terebantur manibus: ab hoc diversus abire cum vellet Iannoniis, judicasse cum, non satis in semet ipso praesidij sese habere, ac proinde de firmioribus munimentis opinioni suae prospectum voluisse, notatu dissicile non est. Caeterum ad Gabrielem ut revertamur, eccui fides fiat, hominem Venetum, nedum Triphonem illum Gabrielem, virum nimirum talem tantumque quantum eum hoc uno veridicus9 Anq-nymus depraedicat, de rebus patrijs tam absona atque aliena a vero, ut mox luce meridiana clarius demonstrabo, scripturum fuisse Θ quis item credat, eum, siquidem conscius erat quam curta sibi domi supellex soret, ac quam non penitissime res patrias haberet perspectas cognitasque, humeros oneri tanto bajulando neutiquam pares fuisse subjecturum. Vt ait ille,

Turpe ea quod nequeas capiti committere ponduae, si pressum flexo mox dare terga genu.

Fateor, non accessit ad Remp. Gabriel: Ille quidem secretolare, quiete ad invidiam felice beatus, beatam transmisit vi-

407쪽

tam,caeterum tamen si in animo habuisset res Venetas posteritati tradere, ut ut ad archiva publica adytus homini privato esset interclusus,multa tamen passim tota urbe apud civcis. suos privatim a servata, reperire potui siet, ac speciatim qui publici quodammodo sunt ac penes advocatos Communis. ita cos Veneti vocant manuscriptos duos multum vetustos,nec non & alterum volumen, cui nomen Cerbem, este

rumque item cui titulus Capitulati Advocatorum Communis. quae sane volumina haberi de facili possunt,ut nec distacile est ea iausius suos , id agentibus nancisci. Vtique dubium nulli, quin vir ille , tanta prudentiae laude conspicuus, ea ipsa

in antecessiim constiturus fuerit, quam multis erroribus rerum veritatem involvendo , reique a veri fide multum alienas tradendo, non minus in famam suam quam in patriam urbem peccaturus. Iannotius, interim, patria ut dixi Thuscus earum quas scribit rerum, nec hoc quidem nomine

satis gnarus quod sui essent saeculi. totis enim ducentis ac viginti quinque annis Iannotius posterior est equidem quam fidem habere possit in iis quae adstruit, non video, maxime si quidem quam plurima patrum decreta magni concilii parteis familiari vocabulo Veneti indigetant) iis oppositum i mus, frontibus adversis, pugnantia cum illis, quae ab

ipso adducta sunt, qualia mox dicebam aut ex privatorum Bibliothecis, aut ex monumentis quae jany dixi, archivisque consequi datur, idque continuata vel in hunc diem serie, ab anno saltim millesimo ducentesimo sexagesimo primo,quam do priora quae fuere, ferale Venetorum urbi incendium ha sit. Atque haec quidem de Iannotio, deque piaeposteris subdolisque adversarii technis . dicta sussiciant. Caeteium nunc

ea quae frustulatim ex Iannotio transscribit adversiarius sumamus in manus. Iannotius ergo verbis plane cothurnatis, idque non uno loco a solutissima potesate usos ducet dicit, Rus rei.

408쪽

argumenta esse comprimis insignia, quod Si Tribunis fuerit appellatum ad Duces, quod pro arbitrio suo duceis collegas sibi assumserint, quod si quae hoc vel illo duce rei Venetae

tristiora obvenissent: omnia in unum incubuerint ducem, quod non nisi ab excessu Sebastiani Ziani, familiae apud Venetos illustres caput attollere coeperunt, fatiscente nimbrum sub illo ducum potentia, ac denique, quod non alias quam sicubi collibitum esset, Duccis soliti fuerint convocare concilium. Primum quod adfertur de potesate absolute

smma, authoritate Abhenis coercita; adsummum evecta opria δε-

σάω, administrata, gesti, moderataque ducum arbitratu,n b. ali Cque,caussa non est cur nos altum sonantia Ianitorii verba d terreant,nullo teste firmata neque, nisi uni Iannotio, eisque quos in errorem protraxit defensa. His nos ipsam suo mox loco rerum evidentiam quae tota est, ab adversis partibus opposituri, in praesentiarum . cum naturae communis oraculo regerimus, nonnulla subinde de subjectis praedicari, quae tamen non insin inesse nonnulla quae non praedicentur. Confundat Anonymum m. Thmas, qui quamvis Venetorum ducem I caeteris distinguat, ac principatum habere posse fateatur, dicit tamen, use in temperatum regimen, Ita ipse. In parti 3 autem Liguriae, Amylia, δ' Flaminiae , quae hodie Lowbandia vocatur missus principarum batine potest perpetuum , vise per viam Tyrannidis, luce Venetiarum excepto, qui tamen temperatum halet regimen. lib. q. dere m. prisc. c. 8. circa finem. Quae cum 'jam

nunc annis ab hinc plus minus quadringentis prolata siti atque asserta, a notissimae sanctitatis ac candoris viro, quique etiamnum angelici doctoris pcaelustri titulo clarus est; talia procul dubio sunt, ut quivis ea judicet esse quam integerrima, suspecta utique aut pro hispectis habenda censeat ne- . mo. Videt ergo benignus lectar cujus & capite pr imae nostrae velitationis facta mentio hoc loco dominationi sine sine Aa a

409쪽

contra positam Iibertatem cum modo. Annorum insuper inter D. Thomam Iannotumque intercapedinem, recte ponderare si cui lubet; aut totus nallucinor, aut pluribus opus haud erit. Nempe nec causa sit, tur doctorum laculi sui phoeni. em dicamus scientem fallere voluit, aut cur deferendam exadversoIannotioDonato,censeamus fidem,suis modo unius commentis innixo , suique Gabrielis emem dicanti suffragia , eaque, quod rei caput, ne Gabrieliquidem ipsi probata, ac nec ulli cordato viro, rerumque Venotarum vel jparte gnaro unquam probanda. Sed nec omittendum, de nihilo haud esse, quod hoc ipso capite nolle se politicas ullas observationes attingere adve sarius edicat. Omnino nullas libare si mens ipsi fuit, miror equidem cur argumenta,cur rationes Iannotti de penitissima depromptas politice, tanta cura excerpat; si in propositum lemna cadere nonnullas posse putavit, miror etiamnum m gis, cur nomen Impetii speciesque, ab Imperii vi quantum diltent, ignorare velit. Erit nobis de utroque sermo. In

praesens notasse liceat, humanarum actionum gnaros, ea solerter distinguere. Ita alibi Tacitus, Daginem retinendi δε- manique sermeniam penes Romanos suus, non praer Tantis lib, I s. Ana. doctus &alibi, Vim ac potesatem Imperii ab illius honore discernere. u. a. histor. Dixerat jam pridem praedictus author, Non esse nes . scidem Imperium sedirane nomen, apud imbellim terna mollitie; vim in Abdagesis domo esse. t Annal. 6. nec alio spectant quae apud eundem Sallustius inculcat, Ne areana δε--3, ne consilia amicorum miniseria militum vulgarentur, πυTiserius vim principatu3 reflvere cuncta M Senatum vocando, eam conditionem esse Imperant, ut non aliter rario cre et quam si uia

reddatur. Adversarius, si vim principatus in Duce Ven torum ponat, quod certe facit eam, ab illo cujus D. Thomas meminit temperamento , secemat, unice velim ; si

410쪽

temperamentum aliquod admittit , ultra dubium non est quin peccet, immoderatam potestatem attribuendo jaindicto Duci. Ast inquit a Tribunis ad Ducem provocandi facultas erat. Vbi fuisse liquebit, erit in promptu, quod non rationibus minus quam exemplis, ad objecta respondeam secti est quod adfert, probationes exigimus. Ipsum quae ducit probare haud posse, magno argumento sit vel id unum quod nihil tale quid probe imo ne quidem probare conte

dat. Sed nec interim talia provocationum lunt jura, ut non reputentur inter jura majestatis communicabilia, quamvis nec temere communicanda. Iam dudum est cum suo Carolo nono Galliae Rege, qui Barrens in ducatu praerogativam istiuscemodi in Lotharingum Cardinalem contulerat, qua

stio ista multorum menteis iuxta ac manus exercuit. Subsisto in terminis inculpatae tutelae, quos ut excedam nec nostro proposito nec recte rationi sit consentaneum: Subjungit porro, Collegas sibi qui in curarum decorisque partem v inirent, idque arbitrio suo, ascivisse priscos Duceis. Verum si dicit, multum dicit, habebit quinimo adversarius me sibi adstipulantem, si quod asserit Gusta probatione confirmare potis est. Ita est, binos subinde Duces Veneti habuere, non: sequitur tamen, secundum legendi , sibique sociandi priori Duci jussuisse, idque patribus inconsultis, nedum contra nitentibus ac pro Ducis arbitrio. Liberam moderandae Reipub. ac nullis circumscriptam limitibus, usque ad Sebastiani

Ziani tempora, penes Ducem resedisse facultatem , Iannotius asserit. Tani ducatus in annum centesimum septuagesimumque tertium supramillanum incidit. At vero jam lupta

anno supra millenum quarto, id est toto sesqui saeculo, &quod excurrit, Duci Veneto, Ducem legendi sibive assi mendi ablata facultas erat, idque decreto publico. Quod si scivit Monymus, manifeste praevaricatur, si nestivit, condonem.

SEARCH

MENU NAVIGATION