Theodori GrasuuinckelI Delphensis, I.C. Libertas Veneta. Siue Venetorum in se ac suos imperandi ius. Assertum contra anonymum Scrutinii scriptorem

발행: 1634년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Arma non struant modum,

Nec imperari facile nec reprimi potest

Siricti ensis ira. Belga delectat cruor.

Erat ergo, Veneti ut se suo metirentur modulo, ac qua poterant, quae sequior obtulerat sors, verterent in virtutem. Nempe u pacis commoda, si bellorum ancipites eventus, . occentare foederatis, si benefactorum suorum memoriam refricare inimicis, si foederum cum i liis inire numerum voluissent, ridiculi fuissent. Segnia consilia, ac remedia non profutura , temporum conditio laversabatur : Prudenter

itaque in sua semetipses principia recollegerunt,judicaruntque, perinde ut ubi intra tegmen suum collecta est testudo, tuta est, adversus omnes ictus, ubi exserit partes aliquas, quodcumque nudavit obnoxium habet infirmumque, haud dissimiliter quoque, quae maritimo imperio complecterentur, tum sibi esse atque impervia, utque ea saeculorum ali- uot decursu ad faciendos in continenti progressus viam raverant, in futurum deinceps quoque sternere posse ; quae autem tunc in terra continenti haberent , nuda esse, & ad omnes ictus exposita. Consultius itaque visum nihil, quam continentis possessione paulisper decedere, eamque ad tempus hosti cedere. Videbant siquidem, aliam si institissent viam, si civitates, castella, munitiones, praesidiaque, quae in terra continenti habebant, non aliter quam per vim in hostium manus venire permissuri erant graviori se indies clade mulctandos,nec quid inde relaturos Opers preth,quam quod assiduis inclementis,terrorem suis, animum hostibus ipumet essent addituri. Sic susum a se toties Numidam pertimest re sese Sylla negat, sic Romani Germanis Varum & eodem iterum fato victas legiones exprobrant. Quoties supersunt

382쪽

bui fugam animis, qui vulnera tergo circumserant in cecturos statim ubi ferrum virtutemque vincentium agnoverint, ultione magis opus esse quam praelio, vel miles judicat. Nec male, quis enim sit, qui fuga meliores factos putet eos, qui secum in aciem, cladum suarum effusique sanguinis ducunt memoriam Θ recte Lyricus, Nec amissos colorυ - Lana refert medicata fuco : ec mera minus cum semel excidit Curat reponi deterioribus. Ex adverso, ut jam ante ex Seneca notatum mihi,

Regi frenis nequit Et ira ardens hostis, ictoria,

Gladi que faelix , cujus infecti semel

Uecors libido est:

S ic de V ejentibus Livius, Veienter vinci a Romano milite assueti, fusi fugatique sunt. Tarquiniensis, noum hostis, non stetit solum , sed etiam asua pace Romanum pepulit, decis. I. M. q. Ilcm de- cad. q. Lib. . de S uessetanis, duorum ubisigna Lacerari cognovere , memores quam sepe in agris eorum impura pesultasent, quoties sis signis collatis fui ient fiugassentque alefacta repente porta, unia versi in eos erumpunt, vix clamorem eomm nedum impetum Suessetari tulere. Utque concludam, tantum id ponderis rerum militarium peritis habere semper est visum, ut facilius se. ad virtutem novos in uere, quam nevocare perterritor, aperte professi sint. Veget. de re milit. lib. 3. c. Io. Videbant porro V iacti, non alia ratione tutius hostium copias separari posse ac

X x a distrahi

383쪽

distrahi, idque duplici nomine, cum quod hac ratione fc deratos a se invicem avelli osse scirent, tum quod & perspecta essent eorum studia in Rempub. quos in terra continenti subditos sibi secerant: est enim ut ait ille firmissimum illud imperii genus, quo obedientes gaudent. Sane Venetos non fugiebat, sese Imperij moderatione, comitate, ac aequabilitate, maximum sui amorem animis omnium insinuat se. Perspiciebant, illis adnitentibus ac postliminio in Ve-nctum nomen coalescentibus, absique negotio sese, licet rabido velut torrente, cujus magno cum terrore vis prima dc-

fluit, abrepti forent , hinc atque illinc in foederatcs coor-- turos deinceps, ac suis i psilaei viribus oppressuros. Ipsos porro foederatos inter se quod divellere conati sint, res ipsa docet, nec non missi separatim legati ; testatur etiam ipsa illa Guicciardini oratio: cujus enim contextu perspicue constat , quidquid id fuit precum obtestationumque, quod ominis prudenter pro temporum conditione nociturae libertatis irritamentis, Legatus Venetorum effudissh dicitur, non alio spectasse, quam ut conciliari se Venetis Maximi lianus pateretur, ac mox disrupto foedere pariter cum ipsis in Gallos arma moveret, fieretque ex hoste eorundem protector & Advocatus. Evincit idem, locus ille quem pro se adduYit Anonymus ex Tuberone Dalmata, ac ut verbo cuncta comprehendam, nullus est nobis, mox ubi de facto dis quisivimus locus allegatus, qui non id clarum manifestumque reddat. Addamus, piaterquam quod verum sit idem in Rebus lib. quod in corporibus humanis,nempe habiliora esse corpora pusilla quae in arma sua. contrahi possunt,quam quae super funduntur,quaeque magnitudo sua undique vulneribus objicit,praeterquam quod tanta iniquitas& casuum varietas , ita non poterat depelli, ut non plurimum insit per procellarum impenderet, magna armamenta pandentibus,

384쪽

- - ,

idque propter, litin vanum tela reciderent, essent in arctum cogendae res : addamus inquam, Venetos ea offerendo non

tempus modo redemisse , spatiumque sparsa colligendi, co lapsa erigendi ac dejecta restaurandi nactos, sed & host,

lis furo ris aculeum retudisse non leviter. Quid enim erat quo tenderentὸ tam sane, quam suam cuique portionem facta Cameracens foedere assignaverat divi sio, Venetis terrae continentis possessione decedentibus, citra periculum consequi, ac habere sibi quisque poterat. Uerbo dicam, cessere in remedium calamitates. & levioribus in

commodis graviora sanata sunt. Si quis urbem ipsam dele- turos suisse dicat, sciat velim praeter facti impossibilitatem, neque conjunctim id ipsum foederatos facturos suille . neque separatim ut fieret permissuros. Est, ut scimus, sus. pecta semper, quae modum supergressa est potentia, aegreque vicinum princeps serat, qui nocendi sicultatem ex arbi. trio suo metiatur. Notatum id ipsum Gallorum Oratori Heliano, quem supra vidimus, notatum simul annalium scri

ptoribus, atque ipse belli eventus insigni argumento edocuit; non alia Venetos intentionepro tempore a se continentis ab . dicasse partem, quam ut se suaque tuerentur validius. Illos ergo jure merito prudentes hoc quoque nomine dixerim, qui magnas opes magnis jacturis locum facere perpenderint. Scilicet ipsas quoque manus nostras, expeditius quid rapere posse, quam quae rapuerint continere, scimus: utque navigia quae modum excedant gubernaculo minus obsecundant, ita di Rebuspub. evenire a Tolet, ut praegraves si sint rectoribus

suis periculosae reddantur, & intractabiles. Atque ut ad ea quoque pergamus,quq secundo loco dcspicienda disimus nempe quod sit illud, quod facere omnino Veneti noluerint: quivis deprehendat omnino eos e liberis obnoxios fieri no luisse. Vt ut enim mox ab accepta ad Abduam clad X 3 3 ex sen-

385쪽

- - .

ex sententia Mathaei Prioli judicaverint, ea quae captui pro

piora atque oportuniora forent,quo sic hostium cursum impetumque sisterent tradenda potius, quam frustra vireis jam infractas opponentes, ea ipsa cum libertate imperij amitterent, non caruit tamen id ipsum magnis contradictoribus, nec defuere summi nominis viri, qui vel tunc infractum animorum robur fortunae turbini objectantes, in amaras quaerelas erumpere, propalamque queritari ausi sint, tot

egregia oppida hostibus tam facile tradi haud debuisse, quae

majores tantis impensis , tot exercitibus, tantis suis laboribus & sanguine, per tot annos imperio adjecissent, sponte amittenda non fuisse; augeri hac re hostium audaciam dictitantes, quod debiliorem ad resistendum Rempubl. invs nissent quam putarant, ac tanta confecti belli celeritate, ad majora invitarentur, quaeque ejus generis plura apud Bembum non uno loco reperias.

Atq ue ut quid ipsis legationibus actum sit ne relinquamus

intactum, idem Bembus simul atque theras a Senatu datas dixit, ad liberas Germaniae civitates, ne Maximilianum mvire contra Rempub.quae erga illum tam liberalis sui Set, u terius permitterent, immediate subj angit. Neque propter hoc

intermittebant Tatur in eam cogitationem tam bene , ut Pasiamtune

quod plane oppidum ante oculos esset civitatis, im odiis magis, se re pentino incursu, quam bello recuperarent. Circa illius quoque umbis recuperationem, ea quae mox in Aloisio Molino cui tantum sese Veneti debere, quantum olim Camillo suo Roma, ' grata mente profitentur9 depraedicabamus, magnanimitas, quam non voluerint Veneti externis sese imperijs submiti re abunde testata est. Quo tamen ordinem hic aliquem temporum servemus , videamusque, idem semper fixum P tribus immotumque sedisse, ut belli quidem a se tempestatem quantum pote, declinarent, sic tamen ut ne libertatem suam

386쪽

siam alienam in manum conferrent. Ex ante dictis notari queat Iustinianum cujus, An onymo fi nte, prima Legatio fuit in cum per literas certiorem fecisset Senatum Tridenti Episcopo audire se noluisse, paucis post diebus Ser tu permittente domum redijsse. Quil vero causis subcsse dicemus, cur eum infecta re domum redire permiserint, siquidem animus ipsis erat Imperatorijs se suaque una cum libertate pedibus advolvere ξ mox quoque ac quidem confestim, a recepto Patavio, cum Monsilice, Ateste aliaque agri Municipia certatim ad Rempub. pervenirent, ipscque Maximilianus veritus ne interciperetur e vestigio Tridentum abiisset; equidem tam procul abfuit, ut taleis Venetis in mentem venisse cogitationes credibile sit, ut, vel pridie, antequam Patavium reciperetur datae literae a Maximiliano ad Senatum venerint, quibus ipse ut Aloisium Mocaenicum ad seMarosticam patres mitterent petebat. Succes sum negotii si audimus, e Lissus referente eodem Benabo lib. sin patrumUD,pe ero die Tamissum profeci , quod rumor attulerat Maximilianumse in emuos recepisse,praemisso tabellario, qui

ubi rex esset, quoque se venire velletIciscitaretur, altem litem regis certi, factus est , nolis amplius Maximilianum cum eo colgoqui. Quid

vero hic Patres, precellae meditantur submissionesque homini libero propudiosas, aut quod adversarius velit deditionem Θ minime vero, legatin, ut est apud Historicum,Tam et issipaucos moraim dies, a Senatu revocatus, demum rediit. R ceteid ipsum; mutatae res erant, cessa atque legationis ut malediria, sc&causa. Ipse quoque Iulius Secundus, eodem illo tempore, cognitis magna cum molestia si quid eidem Bem credimus j Reipub. prosperis rebus, Dominico Grim no, Hyeronimo Donato ad se vocatis, animi aegritudinem dissimulans, ostendit cupere se ut Tarvisium Forumque Iulii Respub. ne amitteret, seque ejus rei autorem apud Maximili

387쪽

- milianum fore pollicetur, atque ad sacra legatos reliquos qui domi detinebantur, admitti imperat. Utque mensa gentium per ea quae gesta sunt dilucide sese explicat, neque . conjecturis locus est ullus, ubi ipsa rei veritas in aperto cotilocata est, quam non voluerint ulla ratione Veneti Libe tatem suam seseque Maximiliani imperiis subdere, audia.

mus sedes, candide rotundeque loquentem Benabum. ADLsim ait ille emocornicus, Ioannes Cornelim legati ad pacem cum Maximiliano tractandam missi, uti Aperiore libro demonsnatum est, atque in i is profecti, regiis inter nunciis qui ad eos venerant Dip. datu muneribus, ea erant vini cretici pretiosioris , cerae albae ad tenebras ex sienda , fructuum in ri 1 o conditorum ad regias epulas, omnis prope generis non parva copia) Sermonem cum iis complureis dies habuerunt, non uirique locis unafuerunt, neque tamen pax iniripotuit, cum illi omnia quae in Maximiliani potestate proxime fuerant, a Senatu peterent, Senaim nihil eorum quae ante bellum obtinebat velut amittere, dependere quidem Maximiliano aliquam pecuniae vim se obligasset de reliqui foederis capitibus quae proponebamur, convenire inter i os potuisset, sed os natione duritisque ambarum paruum factum est, ut infectis rebusas utri que domum recederetur, ita ea multarum dierum tractatio se mora, quae si penses atque Italicitos imm animos habuerat, post, Gmo ad nihilum rediit. Iudicet nunc aequus Lector, ex Historica rei gestae veritate, ex personarum, temporum, locorum, Occasionumque

circumstantijs, quid in hac restatuendum sit. Ego seli me- ridiano facem non praelucebo ; verum hac quoque parte quam thematis mihi loco desumseram, satis ut videor de- iunctus, ad novissimam me conferam. Haec ipsa quoque ut videmus bimembris est, primoque quid in quaestionem Iuris vcni re queat ut despiciamus monet, ac secundo, an ullatenus ea quae indicta oratione continentur, ita accipienda sint, aut interpretanda, ut in detrimentum libertatis Venetae r dundent

388쪽

dundent. Pristhim quod attinet, indubium est ubicumque de facto quaeritur, inspiciendum esse quid actum sit, id est qua mente quove ςonsilio hoc illudve ita gestum sit. an

mus enim est, qui normam formamque negotijs accommodat. Exemplo sit illud Iuliani l. et s.ff.de reb. cred. qui,quod non omnis enumeratio cum qui accepit obliget, dicit, sed quoties id ipsum agitur, ut confestim obligaretur, quod& in mortis causa donationibus, inque pecunia, ad id ut aliquid fieret , data, confirmat. Atque hinc quoque enata sunt duo juris axiomata. Actus ultra intentionem agentium non agere , item , nihil operari propositum in mente retentum. Quod ut applicemus , certum est peccare hic adversarium,qui verba quantumvis multum supplicia, sic distorquet, ac si qui ea proferunt abdicato jure

libertatis, in contrariam libertati conditionem , se conj cerint, idque non minus contra verborum ipsbrum tenorem, quam contra agentium intentionem. Ipsa verba quod attinet, dubium non est quin ea in nuda auxili j imploratione ac patrocinis praestandi rogatu consistant abhlvantur- . que ad unum omnia. Sunt autem haec potissimum Tuear nimirum sic loquentes Guicciardinus introducit) quas ad eorum in lenita quibuscum paulo antea socia arma junximus, quor ne sevissimos hostes experimin, qui nihil aeque cupiunt, quam Veneti nominis submersionem. Tua seruauclementia te patronum, te parrarem, se urbis nostra fundarorem, appestabimin, annalibu3 iscribemus . se sibi denique nain a tua ingentia merita sedulo ingeremus, sec. Quae verba tueare, item, ab eorum insilotia, item, te patronum, te pse remem appelLMmm, luce meridiana clarius evincunt id actum

Venetis, ut Maximiliano clientes fieri possent, perinde ut ante fustam deditionem a Romanis Campanos petijsse,adversium Samnites ut in clientelam assumerentur, defenderenturque, supra ostendimus. Utque quod asserimus ma-

389쪽

nifestius constet eodem Campanorum c amplo , utpote quo non aliud similius temere occurrat,certum est, siquidem mens Romanis fuisset ad primas prcccis eorum adversum Samnites patrocinium suscipere, opus non fuisse, ut,qui medias quoque inter preceis,sbcietatem, amicitiam ac liberi tem spirabant, divina ijs humanaque omnia dederent. Accedit, quod neque alio quam patrocinij intuitu, moturi fui s. sciat in Samnites Romani, quod nolebant tamen. Iisdem ut ut auxilio dignos judicarent Campanos, ita tamen cum illis amicitiam institui Romani par clse dixerunt, ne qua antiquior violaretur; cumque Samnites foedere sibi juncti so-rent, arma se eis duntaxat negare, Deos prius quam homi-mines violatura At vero deditione insecuta, longe patrocinij ac clientium nomen, longe pr. rtratus fuit, Legatos sita Livius ) extemplo mitti ad Samnites placuit, data mandata, ut pr

. ces Campanorum, res resum Senatus, amicitiae Samnitium memor, δε-

ditionem postea factam, Samnitibus exponerent petenent pro societate amicitiaque ut deditiiij uti parcerent aeque in eum arnum qui populi Romai factus esset , hostilia arma inserrent ,si leniter agendo parum proficerent, denunciarent Samnitibus populi Romani Senatusque verbis, ut Capua urbe Campanoque agro decedenent. Similiter etiam Maximilianus, si precibus Venetorum, si iis quae illi offerebant nocti se passus su i siet, ut foederatus apud foederatos pro V netis intercedere potuisset, at vero si se illi Veneti jam tum dedissent, non jam amplius ut pro amicis, apud pariter amicos acturus, sed si quidem foederati refractarij mansissent

ut res suas defensurus, propalam foedus rupturus fuisset,ipsosque foederatos pro hostibus habiturus utque in manifestos hostes arma moturuS.

Atque existimo quidem neminem ire, qui non fassurus sit, longe differre protegendi postetatem ab imperandi jure; conditionem clientelarem, a qualitate subditi. Nam etsi

390쪽

non desuerint qui protectionis imperilque jura confundere

sint aggressi, rccta tamen ratio monet, esse illa sejungenda, ut certe sua natura disparata sunt atque sejuncta , quod ipsum, communi scribentium calculo, ut receptius merito obtinnit. Quid Θ quod vel protectionis nomen monet;

docetque eam dunt at consistere, in clientela contra vim majorem defendendi jure, in cumque finem aut conventione constitui aut jure Θ Caeterum nec hoc quoque perplexae disputationis existimo, posse liberum populum citra libertatis suae praejudicium in alterius sese patrocinium adducere , idque ipsius intuitu Clientelar. Nam, licet fatendum sit cum J husto scriptore, firmius illius esse ac validius

imperium, a quo vicini pacem auro redimunt, aut protectionem impetrant, quam illius, cujus eo res sunt loco, ut alterius se protectioni committere opus habeat, vereque populus talis in libertate dicatur esse, qui suis stat vitibus, nec alieno pendet arbitrio, tamen clientelam si attendimus ipsa nihil aliud esse dicenda est, quam foederata patroni clientisque inter se consociatio, cujus respectu, qui in protectionem suscipitur, quantumvis aeque liber, quam ante fuerat, ctiamnum esse perseveret, ad honoxarium tamen subinde obligatur, ac sere semper proicetoris sui majestatem loquor de summis inter se potestatibus) comiter conservare tenetur. Quid vero sit comiter majestatem alterius consservare, dicitam saepiuscule, ostensumque, nullum prorsus libertati alterius adferre praejudicium, quod ipsum hoc loco denuo a nobis ut repetatur, non est necesse. Illud in transcursu dicam, tersissima quam pro Cornelio Balbo habuit eloquentiae parens oratione, ea contineri, quae penitissimam ad istusmodi observantiae cognitionem habendam necessaria sunt : inde ea cum lubitum fuerit, petere licet.

Verum nec est quisquam, qui clientelis majestatis jura dicat

SEARCH

MENU NAVIGATION