장음표시 사용
51쪽
illum ex quo, licet non natura, decreto tamen uoluntatis sequuntur, moralem EItem sortiuntur certitudinem . haec tamen absoluta sutura uoluntaria, cum nullo pacto sint determinata, nullam neque mathematicam, neque naturalem certitudinem habent.
Vnde insignis est circulatorum quorundam stultatia, qui per astrologiam, phyliognomiam, chiromantiam, &c. non modo de hominum complexionibus de passionibus in genere, sed de tempore, de locis,&e. in indiuiduo pronunciant: uerum multo stultiores qui eisdem assentiunt: sed de his postea, nunc ad secundam diuisionem futurorum uo
Partiti sumus sutura uoluntaria absoluta, in uniuersalia & particularia; cuius utrius uina,vι que exempla posuimus superius, nunc quid in ea absque coelestis luminis illustratione, iisi inest humanus possit intellectus, ostendamus oportet. Cum uero naturales scientias uatiὼς - 'cinatrices, in totum horum futurorum genus, nihil praeter rationem quandam notitiae .c ia impersectam, qua in suis causis, non ad existentiam, sed ad potentiam determinata, Mat. noscuntur, gignere posse statuerimus, prudentia, quae acutiores quam natura oculos sape numero habet, non immelitis ultra progredi dicimus. illi enim, ex hominum natu ra , ex temporum S locorum conditione, ex aliis demum coniecturis , sine nota remearitatis, de huiusmodi futuris in genere uaticinari conceditur. itaque qui militum ira requietum animum , qui regum N principum auaritiam, qui amplam de opulentam uriabena, aut regionem,in duorum regnorum medio,sitam esse perpende: it, facile coniect
re post et, statini incam iustas belli causas quaerendas, aut principes inter se pro eius chiitatis aut prouincia dominio inituros certamen. Licet etiam in ampla ciuitate arioalari, sutura homicidia, adulteria perpetranda &c. specialis tamen S determinata quanis tum ad locum, tempora, & personas nulla, qua aliquid horum possit compαhendi i ullo certitudinis genere, aut per naturales scientias, aut per prudentiam, notitia potest obtineri. Ratio est, quod in se aut in suis proximis causis ut antea dicebamus nullo pacto subsistant ; aut cnim uaticinium, quod inter regena Gallorum dc Anglorum futuarum sit bellum, ullas habet rationes ac fundamenta aut nulla: si nulla, temerarium est igitur: si ulla, bellum ergo, licet non seipso, secundum tamen suas proximas causas
iam existit. non ergo ex Corum futurorum uoluntariorum ordine crunt, quae absoluta
vocamus,&a sola uoluntate pendentia, sed ad priorem illam futurorum aciem roducuntur , quae factorum quorundam necessitate sequuntur, ad mista scilicet. Hinc iam quid de tertia futurorum uoluntariorum diuisione, qua huiusmodi futura absoluta in propriae & in alienae uoluntatis secauimus, decernere oporteat, Luculenter apparet. Diximus enim neque naturales diuinatrices artes , neque prudentiam do huiusmodi suturis absolutis in particulari, poste sne ingenti temeritate praedicere, ita ut ex solo temperamento, quod per huiusmodi artes naturales cognoscitur, de inclinatione & propensione tantummodo, non de ipsis actionibus aut in genere aut in specie , aut in singulari, per prudentiam uero & ciuilis uitae cursum, in genere tantum uatici nari liceat. multo minus ergo de illis futuris, quae non ab ea sola uoluntate ex cuius temperamento uaticinium profertur, sed ab altera quoque uoluntate dependent, lic
bit praedicere. Si enim Medicus, Astrologus, Physiognomus, Chiromantes dec. ex mei uultus, linearum &c. inspectione, nec dum in singulari, sed neque in specie aut gene re, quid sim per meipsum ego aliquando facturus, sine ingenti temeritate mihi potest praedicere, qui seri poterit, ut idem, quid sim ego cum alio, aut alius mecum faciar ,
praedicere queat λ Enimuero eae actiones, quae a meo temperamento fluunt, si non actu, uirtute tamen, in me continentur, at hae quae ab altera uoluntate oriuntur, aut eae qua rum mea uoluntas tantummodo partialis est causa aut nullo pacto in me continentur.
aut tanquam partiali causa, quae tamen sine alterius concursu nihil possit perficere. Non igitur ullo pacto, id est, neque actu, ut res praesentes, neque ut in causa naturali proxima, ut sutura necessaria primi & secundi ordinis, aut morali & libera, ut volu taria mista, nec demum ut uirtute existentia, ut sutura & uoluntaria absoluta, praecos noscere licet. Irridendi igitur Physiognomici, & Chiromantici vates, qui eunt, qui
unc, aut illum uultum, hanc aut illam lineam fuerit a natura sortitus, hoc aut illo anno ducturum uxorem diuitem, nobilem, ac pulchram, hac aut illa dignitate dona
dum , Milicem futurum, dei quodam principe dili aduui, di honoribus cumulandum,
52쪽
in lite uictorem, & emeras huiusmodi naenias, quibus suorum stultorum librorum acer
uos resperserunt , beatissime garriunt. Istiusmodi nanque futura uoluntaria , cum nulla ratione in nostro temperamento consistant, nullo pacto ex eo polliint depraehendi, xantoque magis sunt irridendi, quanto uaticinium fuerit particularius, ut cum non satis est illis, aliorum amores, odia, fauorcs, Sec. erga nos augurari, sed Miam generis, nobilitatis. immo & status accidentia praesignant, ut cum aiunt, cum qui his aut illis lineolis, lineam natural cm , mensalem, uitalem , cpatis, restrictam, Saturniam , montem , Veneris, Iovis, Saturni , Solis, Mercurij, Luna, di Martis sic enim uocant intercis, habuerit, breui futurum Cardin. Episcopum, I apam, quendam ecclesiasticum principem illum amaturum, & quod es ritultius) a iumentis proterendum, quasi etiam iumentorum facta in nostro temperamento sint scripta, &c. Sed de his postea. . Nunc de ea diuisione, qua sutura uoluntaria absoluta, in diuinae & creatae uolunta tis partimur, continuo dicamus. Et quidem quid de humana uoluntate deque suturis , quae ab eadem, siue lola, siue cum alterius concomitantia, siue absoli ite , siue alterius facti suppositione oriuntur, sit sentiendum , satis arbitror explicatum , indeque apertissime constare non dubito, quid de angelicae uoluntatis suturis sit dicendum , scilicet eam, per nullam naturalam uirtutem, neque per ullam uaticinatricum scien tiarurn, ullo pacto, nisi angeli ipsi, aut daemones patefecerint, poste praesciri: a uin quia cum non sint nostrae uoluntatis actiones, ut modo de aliorum hominum actionibus diccbamus, nullo pacto in nostro temperamento, ex quo solo per has naturales scier tias uaticinari licet, continentur , tum quod Angelicae substantiae, siue sint a materia secretae, ut docet Aristoteles, siue sint corporum materialium mole circundatae, ut Pythagoricis, & Platonicis, immo ut ueteribus omnibus ecclesiasticis patribus placuisse cognoscimus, extra naturae sphaeram continentur, nec actionibus physicis, de quibus tantummodo artes naturales uaticinantur, ullo pacto substernuntur, tum demum quia si aliorum hominum futurae actiones ex nostro temperamento praecognosci non possunt, multo minus Angelorum aut Daemonum . qui inon modo non sunt eiusdem speciei, sed nec generis, ac perinde nec similes affectus aut actiones habebunt. uod si id de Angelicae S: Daemonicae uoluntatis futuris, qui licet nec genere nec specie nec physicis temperamcntis nobiscum conueniunt, creaturae tamen sunt, de in tra idem substantiae praedicamentum concluduntur, ueriun est, quid futurum putas de eius uoluntatis futuris, quae uniuersum rerum ordinem sua perfectione transcendens ei naturam omnem post tergum reliquit, de diuina scilicet λ Caecutiant, hic Oportet pro--ι. secto non modo naturales artes astrologia, physi omia, medicina, chiromantia, por in ua,. domantia, metoposcopia, nautica, extispicia, somnispicia, aruspicina, pyromantia , acromantia, hydromantia, geomantia, de reliquae omnes quaecunque in genere uati-einandi physico cortinentur; quae cum physicam di naturalem agendi rationem non s quuntur . sunt prorsus stultae , sed daemonicae N angelicae mentes. Vnde Apostolus q--.l IPaulus, Mis, inquit, hominum scit, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in i. r. i. ipso est λ ita quae Dei sunt, nemo novit nisi spiritus Dei. Colligit a simili S. Apostolus
diuinae uoluntatis incompraehensibilitatem, sed non minus uere sic a maiori colligeret. hominis sensus, id est, humanae uoluntatis propositum, cogitationes, & interna colloquia, quanuis in temperamento, a quo sicut dependent, ita possient aliqua ratione, iaest, saltem quasi in renaotissimo principio, inuestigari, uirtualiter lateant, nemo alius praeter eiusdem hominis cor di spiritus percipit . multo igitur minus, Dei. qui nullum,
nabet temperamentum, ac perinde in eum artes diuinatrices non ualent, sensus, pr
posita, cogitationes di sententiae cognosci poterunt, atque id haec ratio, non modo de diuina natura, sed de Angelica, quae tamen a diuina insin ita proportione disiungitur dpotentissime colligit. Verum ne per humanam aut angelicam prudentiam, in diuina futura beneplacita, quis putet asturgi, quibusdam factis ex sacra historia productis. quae humano iudicio aduersari uidebantur, idem S. Apostolus exclamando subiungat, O' altitudo diuitiarum sapientiae N scientiae Dei, quam incompraehensibilia sunt iudicia eius,& inuestigabiles uiae eius. Q iis enim cognouit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit Et rursus, Sapientia, inquit, huius mundi, stultitia est apud Deum, scriptum cst enim, Compraehendam sapicntes tuas utia sua. Et iterum, Din 1. cor . s.
53쪽
minus nouit cogitationes hominum, quoniam uanae sunt, &e. Nullus itaque non mod4 humanae sapientiae aut prudentiae, sed angelicae quoque, patet aditus, ad ea praenoscem da , quae a diu ina uoluntate oriuntur, nisi post diuinam reuelationem; atquc ideo Pau- .cor. . ius cum pronunciasset, neminem scire quae sint Dei, prater spiritum, qui in ipso sit, statim tacitam obiectioncna praeueniens, Nobis autem, inquit, reuelauit per spiritum suum. Et ne Christum ab ea cognitione diuini sensus exclusiste uideretur, Nos ait,
sensum Christi habemus, quasi idcira sit sensus Dei, id est, patris, qui spiritus Qui eandem sensum sciat, tu Christi. Atque ita quidem in uniuersum de diuinae uoluntatis suturis, non modo Christianis, sed etiam Ethnicis hominibus, qui digne diuinitatem
perpendant, ex natura iei sentiendum. Eandem tamen diuinam uoluntatem in eam,
quae legibus sibi, a seipsa praestitutis, esset alligata,&eam, quae uniuersis legibus esset
soluta, non rei naturam, sed eiusdem diuinae uoluntatis constitutionem attendentuS, secauimus. de qua ultima futurorum partitione nunc dicamus oportet tin eam ita
que futurorum diuinorum aciem, in quorum productione, diuina uoluntas suis lcgibus subiacet, licci nec naturales scientiae Sartes, aut humana prudentia conualest re queat, uirtute tamen theologiae, quae coelesti reuolationi, quasi basi committitur, incommuni saltem & generali aspiramus . scimus enim certissime , legitime de pecca tis dolenti, Deum iustitiam donaturum; scimus iusto uitam aeternam tribuendam di uinitus; scimus denique facienti quod in se est, Deum non defuturum, &c. O uamuis in particulari, nec de nobis nec de aliis hoc possimus appraehendere, quod nimirum subsumptio sit semper infirma, semper enim dubium est an quod rin nobis situm erat se cerimus. In qua parte nescio cur haeretici nostri, sibi hanc iustitiae certitudinem arro gent. Quamuis enim opera ab hominis iustificatione ablegent, sc gratis dicant eam nobis contingere. Cum non nobis dormientibus, sed aliquid operantibus, credenti bus scilicet, nec cuicunque sidci aut fiduciae, sed integrae 3: uerae teneantur ascribrae τcumque nec an satiS credant', sicut nec an satis ament, cum utrumque sit animae actio. sit satis perspicuum, nullam eos de sua iustitia certitudinem habere posse, necessario Mi 3 consequitur. Itaque uerissime dictum est a Sapiente, Nescit homo utrum amore, ve, odio dignus sit, sed omnia in futurum sertiantur incerta, eo quod uniuersa aequC eue niant iusto & impio, bono & malo, mundo & immundo, immolanti uictimas, S sacri, ficia contemnenti , sicut bonus, sic peccator, ut periurus, sic ille, qui lacrum iurat. ibus uerbis non modo internam iusticiae cognitionem, dum dicit, nescit, sed ex te nam , & non modo propriae, sed alienae iusticiae excludit, dum ea, quae iuxta hinnanx rationis iudicium , iustitiam internam exterius consecutura eslent , iustis homini qm ' bus abesse commemorat. Et Iob, s simplex, inquit suem,.line ipsum ignorabit animina mea. Maior est profecto iustitia quam simplicitas, nam si sola sitnplicitas ei ct ii stitia , nequaquam praeter illam, alia quoque in eiusdem Iob commendatione cumulata Iob r. fuissent. Erat, inquit , uir ille simplex, ac rectus, ac timens lacum, & rcceden, a malo.
Est igitur tantum simplicitas iustitiae portio, non ipsa iustitia, immo ucro simplicitas, rectitudo, Dei timor, recesius a malo, etsi quid est aliud, adhue non sunt ipsa iustitia, sed ea, quae diuinitus a nobis, ut simus iusti praestanda exiguntur: quae tamen an digna snt acceptatione, ignoramus omnino. Quod si sua simplicitas Iob erat ignota, multo igitur magis suam propriam ignorabat iustitiam. De suturis demum diuinis, quae a diuina uoluntate legibus soluta, quasi ab intcgra causa depcndent, eodem pacto pronunciandum est, ac de omnibus diuinis suturis in genere, parum antea docuimus, nimirum ca, nullius humanae attis praesidio, nulla angerilicae naturae subtilitate, nulla demum creata uirtute, absque diuina reuelatione posse unquam prasciri. Talia sunt uniuersa, quae uel de Israelitico populo, aut de gentium uastatione, aut secunda fortuna, uel dc Christiano S Euangelico statu, Isaias, Hiere nata S, I Zeclatet, Daniel, Oseas, Amos, &c. diuinitus accepta reuelatione, suis libris scribunt. Ad ea enim praestanda, nulla lege, aut obligatione, quam sibi praefixisset, i . Deus erat astrictus, ut in illis prioris ordinis uoluntariis suturis . nullo ergo alio pacis erant antequam fierent, quam uirtualiter, in diuina uoluntate quasi in causa conis clusa, atquc adeo nullo pacto humani aut angelici intellectus, potestati subdebantur . - . r. Nam quod sutura uoluntaria absoluta , quae in humana uoluntate, ut ista in diuina ui
54쪽
tute tantum delitescunt, secundum illud esse uirtuale possemus praedicere, in causa erat quod diuinatrices illae scientiae, quas in hinnanis edendis uaticiniis intellectus insequi
tur, in humanum temperamentum N humorum compactionem haberent accessimi tDeus autem cum temperamunto careat, Omnes scientias excludit: nee ergo secundum esse uirtuale, quo in diuina uoluntate latcnt, suturae actiones, sunt cognoscibiles.
Habet igitur ex toto hoc discursu Christianus homo, quod totius huius disputationis exordio spopondimus, nullam scilicet humanae, immo nec angelicae sapientiae partem, in earum rerum, quae prophetico vaticimo sust pimus, quaeque, cum a nostra sancta scriptura futura praedicantur, uerissimus rerum Carundem comprobauit euentus, apertam cognitionem potuiste consurgere, atque adeo, a Deo solo esse. Verum nune quoque idem ex ipsa praedicendi cognitione comprobemus oportet. Enimuero, in uniuerso illo futurorum ordine, quae non ab aetherea, sed ab elementari natura, aut elementis constanti, existentiam sortiuntur, nullam esse ampliorem in praedicendo certutudinem , quam eam, quam agentis naturalis contrarii plerunque uiolentia disturbat, non leuibus rationibus ita praecedentibus diximuS. Physica enim illa futura, quae necessaria secundi ordinis uocauimus, nullam allain habent, uoluntaria deinde missa , mulis ito minorem, moralem , scilicet, uoluntaria absoluta, nullam prorsuς certitudinem, sed leuem quandam, quae a temperamenti cognitione de inspectione derivatur, cuius tamen temperamenti inclinatio, uirtute aut uitio , Educatione, conuictu , consuetudine,
patria, cibis, coelo, & caeteris accidentibus physicis potest impediri suspitionem in- generant. Ergo si actiones illae quas futuras aliquando scriptura commemorat, intra ambitu naturae continerentur, & pCrinde sub humanae aut angelicae sapientiae cognitione caderent, nullo pacto tamen certo postent praedici, sed sub conditione si inquam 3 natura, aut potentioris agentis potestas permiserit, aut amphibologicis uerbis, ut postea dicemus, cum de diuinatione daemonum agumus, nec enim alio pacto naturae uati
buς, nisi prorsus insaniant praedicere licet. Nostra igitur prophetica praesagia, cum
nulla conditione serantur, praeterquam in comminationibus, aut secundae fortunae pro missionibus, quae omnes scum sint futura uoluntaria diuina misia, id est, ex eo et nere quae non absoluta diuina uoluntas, sed suis legibus astricta, producit, impletae legis iconditionem admittunt non humanae sapientiae ministerio, sed prorsus diuina reuelaiatione sunt cognita. Q iis obsecro astrologiae diuinatricis uirtute fretus, tam intrepida asseveratione in ca uerba prorumperet Ecce uirgo concipiet N pariet filium & uoca- ,.bitur nomen eius E M A N V E L, &c. aut illa Paruulus enim natus est nobis , Si filius datus est nobis, cuius imperium seper humerum eius, aut illa, Non est speia Isu. 9.cies ei neque ducor, de uidimus eum S non erat ei aspectus, S desiderauimus eum dea spectit in & nouissimum uirorum, uirum dolorum & scientem infirmitatem, &c. aut V s3-' illa. inae ludaeorum persona, dixerunt impij. Circumueniamus iustum quoniam inutilis, est nobis, S contrarius est operibus nostris, & improperat nobis peccata legis, diff.- DP 'mat in nos peccata disciplinae , promittit se scientiam Dei habere, & filium Dei se nominat, factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarii, dee. Quibus uerbis tam audacter incarnationis, natiuitatis & passionis praedicuntur mysteria, ut sancti Prophetae eadem , quasi iam facta essent, per praeteritum nuntient, quae consuetudo i quendi ad rei certitudinem demonstrandam illis semper arrisit. Tertio eadem futura non aliquo encte humanae sapientiae, sed tantum diuina reuelatione potuiste praediet ,
earundem rerum certissimus Cuentus, inuictissimc comprobat. Ea profecto quae naturaἀIis scientiae patrocinio prasciuntur, cum non in se ipsis, sed in suis causis ad eadem deteraminatis, praesciantur, & causae sint per alias uehementiores causas, impossibiles,non m do sui cognitioni, ut modo dicebamus incertitudinem, miscent, sed aliquando, immo quae naturae est in agendo uarietas frequentius,mendacio decipiunt. Vix enim unum inter multa uaticinia respondet, immo nullam aliam harum uaticinatricum naturalium scientiarum, cum rationibus urgentur defensionem obiiciunt, quam quod aliquando ita, aut ita contigerit, Nostra uero prophetica uaticinia, cum quadam ante mille, quaedam , ante duos mille annos, a Sanctis piophc ti praenuntiata sciamus, nullum tamen suo tempori defuit; sed omnia eodem tempore, elidena personis, locis &c. quibus praedicta sunn, euenerunt certis,inae . non. igitur humanae scicntia beneficio sed diuinae sunt cognita. - . at D tu Atque
55쪽
Atque huc usque quidem de uaticinatricibus artibus ita sumus Iocuti, ac si illae, uelo tra saltem naturalem certitudo nem praedicendo attingercnt. nunc iam aperto marte in , - - eas singillatim philosophiae gladium stringere oportet ,& in examen accersitas, quan- ω actu. tum breuitas instituti permiserit, earumdem uircs N momenta discutere. Nec tamen inuina - tam sumus morosi, ut uniuersam uaticinandi rationem in futuris naturalibus , & uo- eri , σr luntariis, humano intellectui denegemus, cum uideamus eundem potentem cite, tumi Tri' ad colligendum ellcctum ex causis, tum ad artem comparandam experimentis. qua Iicci non a priori quod uocant) a posteriori tamen, eo pacto & ea certitudine, qua di
ximus, res suturas venetur. AgnoscimuS enim non modo agricultura , nautica, me
dicina , di ph; sionomia, si recte comparentur, quarundam rzrum naturalium euentus, aut in causis proximis , aut in remotis, id est , uirtute tantummodo ut dictum est antea in poste praeuideri, sed etiam in harum consortium, chiromantiam, podomantiam, metoposcopiam , speculatoriam, somni spiciam, in quantum uel medicinae uel philo phiae naturalis sunt partes, libenter admittimus; soli superstitioni sumus infensi, cui in omnibus his altibus ac disciplinis certamen indicimus. Vt autem scelix faustusque sit totus hie superstitiosus ac uaticinatorius congrcssus, non aliunde aptius ineus diis, quam a Saturnini, Iovialis , Martialis, Solaris. Mercurialis, Veneres, S Lunaris imperij demolitione, id est, ab astrologicae artis, quae omnium superstitionum S ci culatoriarum artium est Decundissima parens, eversione uidetur. Quanquam hunc locum, tum ueteres Ecclesiastici patres tum ante eos prophani philosophi multi, multis uoluminibus, tum Ioannes Picus Mirandulanus, duodecim libris, & Franciscus Picus Nirandulanus nouem, v iri prosccto non modo nostrae memoriae, sed omni saeculo admirabiles , post eius disciplinae longissima studia, in omnium disciplinarum theatrutraductam, satis irriserint, di eius uanitatem & stolida dogmata superstitiosorum hominum larua, secata, abunde retexerint. Duo igitur in hoc astrologico congressu nobis erunt prastanda, prius quidem astrologiam diuinatricem nullam & inanem este , poste rius, quod si sit, eius beneficio, sine summa temeritate nihil, praesertim eorum, quae a principio libero, id est , voluntate humana uel diuina oriuntur, possit pia dici. ipfisaia, Atque ut ad primum deueniamus, si nullae aliae rationes nobis superessent, quibus Astrati nugivcndam hanc artem putaremus insaniam, quam ea, quae totius huius disputati rotN. nis initio succurrit, nimirum quod ab omnibus eruditis & sapientibus hominibus su rit semper irrisa, contra ab hominibus superstitiosulis & impense credulis, nulloqueteruditionis titulo insignibus, culta, abunde esset, ut eam non alio loco haberemus , quam circulatorias artes, & caetera, quae aut uentris auiditas, aut superstitio confiixit
fabulosa figmenta. Videmus non a quibuscunque gentibus astrologiam criticam, sed a Chaldaeis, & Aegyptiis, omnium mortalium, non modo humanarum, sed diuinarum historiarum testimonio superstitiosissimis, ortam filisse. Principio, inquit M. T. Cicero lib. primo de Diuinatione, Assyrij ut ab ultimis auctoritatem repetam propter
planitiem, magnitudinemque regionum, quas incolebant, cum coelum ex omni parte patens atque apertum intuerentur, traiectiones, motusque stellarum obseruauerunt,
quibus notatis, quid cuique significaretur, memoriae prodiderunt. Maa in natione Chaldaei, non ex artis, sed ex gentis uocabulo nominati, diuturna obseruatione sid rum, scientiam putantur effeci sic, ut praedici postet, quid cuique euenturum N quo quisque fato natus esset. Eandem artem etiam Aegypti j, longinquitate tempoIum, innumerabilibus pene saeculis consecuti, putantur . hactenus Cicero. Est igitur astrologia uti. iudiciaria, non aliud, quam Chaldaeorum N Aegyptiorum vanissima sapicntia & mia 1 uentio, ea nimirum, quae compluribus locis , in Chaldais , Babyloniis, & in Ma-EM. ar. gis Aegyptiacis , a saneo scriptura irridetur & damnatur.λAtque ut ad eius disti'sό plinae propressus & incrementa vcniamus, videmus inter ueteres naturae candidatos, in o. '' sapientissilia is quibusq; & quos nunquam satis colebrauit antiquitas, tanto maiorem in ptiis is loquendo de rebus coelestibus, ta quae sensus nostros transcendebant, modestiam, quan)εμὰbis. to maiori cruditione pollςbant, adeo ut uix de ea astrologiae parte, quam 4 heoricam
Amt 3 uocant, quam tamen ex motionibus astrorum depraehendere utcunque poterant, sen-μ. rentiam exprimcrent. Neque uero eam ex proprio iudicio, sed ex maiorum traditi
iniurb. me, proturebant, quod . HatQΠςu Aristotclem summos philosophos iecisse, eoru in - scripta
56쪽
seripta testantur. Contra ineptissimi quique,&quos alioqui nulla aut naturae dote . aut scientiae eruditione, emicuisse cognouisnus , tanta audacia de his cciuestibus estecti
bus pronunciant, ut eos c lorum fabricatores, aut salieni cum Luna, Venere, Mercurio , Sole, Marte, Ioue, & Saturno, ut aliud facere non audeant, pepigisse quis credat . Hi sunt qui horas , dies, menses, annos, rCgna, prouincias, regiones, metalla. plantas, lapides, animalia, immo & animalium membra , caput, collum, humeros, thoracem, brachia, uentrem, pudenda, inmora, suras, poplites, tibias, malleos, plantas, immo & membrorum Partes, pollicem, indicem, medium, medicum, auricularem , uolam, percusiionem, Saturno, Iovi, Marti, Soli, Mercurio, Veneri, Lunae, tam benigne sacrificant, ut cos naturae auctor extitisse quis dicat. Non audet A rist DF. a. d.
teles , quoniam longe ab his distet, de coctis multa loqui, & ignorantissimi homines, tirlavit. qui uix sapientiae limina eminus salutarunt, de rebus abditissimis, & quae nulla digna homine sapiente, ratio, comprobauit, de natiuitatibus scilicet, de quaestionibus, & electionibus, de intentionibus, de cogitationibus, de uirtutibus, di omn ibus futuris, . 'etiam de prouidentiae arcanis, ante Omnem rei memoriam, ante Promethei tempora, a magnis ut aiunt N antediluuianis coniunctionibus, insolenter pronuntiare audenti Iapidum, metallorum, herbarum, animantium, de uniuersorum, quae in his inferioribus iacent, a cedro quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete, 3. Ret. naturas, genituras, sortunas, uires, incremcnta, progrcssus, diminutiones, uitam, mortem &c. non modo noste se, impudenter iactare, sed, ac si quando Deus praeparabat P eri coelos adfuissent, & cum eo suinciat cuncta componentes, quaecunque posterioribus saeculis sint futura, praedicere. En in uero si Astrologia iudiciaria ars ulla est, eam caeteras omnes artes ac partes philosephix difficultate praetergredi, propter subiecti distantiam, est omnino necesse . si igitur non illam tacunda ingenia, & quae omnium sae- .culorum comprobarunt su t fragia, sed quae neque naturae, neque eruditionis insignis
ornamenta honestarunt, tractasse comperimum, quantum quaeso, eorum praeceptis confidere oportet Iam quantum ponderis habet illa ratio, apud paulo liberaliora ingenia, quod haec ars, non modo a uiris doctis irrisa, sed omnium pene rerum pubi . sunstagio damnata suerit λ Qua tamen si ulla esset, nulla profecto fuistet in hac uita mortali ad gubernandas hominum societates,&Resp. utilior. Si enim homini priuato,uid illi sit euenturum in posterum, ad praecauendos fortunae ictus, scire preciosum iu
icatur, quanto magis esset preciosuin futurum, integrae ciuitati, regno , prouinciae. Reipub. Ne . ad praecauendas calamitates, infortunia, excidia, bella, captiuitates die. quae illis a malevolis astris impendent, euentura praenoscere λ Cur non si ulla uera sutia set iudicatrix Ee uaticinatrix astrologia, in eius diuinae artis magistros, immo in eorum collegia alenda, tu ingentibus muneribus cumulanda, publicos thesauros profusissiliae impenderent e nam N id olim de auguribus, ut antea dicebamus auctores ineinoriae prodiderunt. Verum quo luco eam habuerint, aut quantum eius cultores honorarint, non est difficile cognoscere. Omitto nunc Reip. Mosaicae fundatorem Deum, qui sorsin astrologis, gloriae astrorum inuidus uidebitur, de sibi tantum indicandi futura potestatem usurpaste iudicabitur, cum tamen nulla ratio esset, ut qui astra in hoc munus creasset, praesertim apud eam Remp. quae eundem coeli ac terrae conditorem prosiatebatur , eadem statim, ductus poenitudine, ea potestate, & homines, ea utilitate a dicasset ., Sive enim ab eo immediate, siue mediate per astrorum designationem, si tura praescirentur, prosecto soli Deo, qui astra in hanc hominum commoditatem creas- serrentur accepta. Neque uero erat cur magis hanc artem, quae ab astris fiitura praedicendi cognitionem assumit, a sua Rep. secisset extorrem, quam reliquas uniuersas ariolatrices artes, medicinam, agriculturam, dec. Omitto eiusdem Reip. cultores Mosem. Isaiam, Ieremiam, Euchielem, qui, quod essent prophetae, & rerum futurarum praenunciatores, diuinissimis istis astrologis sorsan inuidi erant. Fabio enim, ut est in prouerbio, faber inuidet. Omitto. Iob Idumaeum, qui eadem sorte ratione. istis erat infestus. Omitto Ecclesiasticae inqua tamen minimus erat idololatriae ii, mor Reip. patres, Cyprianum, Lactantium, Ambrosium, Seuerianum, Augustinum, Hieronymum, Gregorium Romanum, Basilium utrunque, Gregorium Graecum, Chrysesostomum , Eusebium dic. qui nunquam hapc insaniam non irrident di scriptis inceL
57쪽
.sent . Omitto Martinum primum , Cregorium Iuniorem , Alexandrum tertium Pont. Max. qui eandem a Repub. Christiana anathematismis & maledictis abigunt. Cinitio primum Ioletanum Concilium, in quo tanquam superstitiosa & omni num. in fundamento destituta , damnatur. Omitto demuin Christianos Impera. Comsantinum, I heodosium, Valentinianum , & Gratianum, qui grauissimis suppliciis ac stanis eandem omnibus hominibus cum reliquis ariolatricibus artibus, quas supeistiatiosam S inanem interdicunt. Ad gentium de prophanas Resp. non agendi cum drimonibus timidas, sed eisdein addictissimas, tantum contendo. Cur, quaeso, Roma ni tanto odio eos prosecuti sunt Cur tanto ludibrio habuerunt , cur tot dicteriis de . schominatis , eoiacm, scriptoribus quibusque incessc relicuit λ Nathematici sic enim eos uulgo nominabant) inquit Cornelius Tacitus, genus hominum principibus insitidum , credentibus fallax, a ciuitate nostra semper prohibentur, sed expelluntur numquam . Cur Varro inter Romanos scriptores grauissimus , omnium superstitionume δ. - uanitates ex astrologiae sinu proiiuxisse testatur Z Cur Tiberius, Vitellius. Diocleti ι seu ta nus, latis legibus eandem Romana Repub. eliminarunt λ Fuisse apud Alexandriam Bl, denominon ab stultitia nuncupatum uectigal, quod ex ingeniosa stultitia quaestum facerent , astrologiS impositum, memoria proditum est, quae constitutio, eos omnes, qui insanae huic coelesti fabula fidem adhibciat, aut aliquid ponderis nisi ad decipiendos stupidos & stultos homines, habere credunt, apertissime.taxat. li. . s. is illud deindc uel solum ad huius artis confutationem satis esset, quod nulli magis misere uitam finierunt, quam hi, quos eandem impense coluisse commemorant. Z roastem, Pharaonem, Nabuchodonosorem, Caesarem, Crassum, Pompeium, Deiota Gisis lib. rum, Neronem, Iulianum Apostatam, dic. Promiserant astrologi Pompeio, Crassis; ,.d .sivi. N Caesari laetissima omnia, non nisi iam senes domi, cum summa gloria de auctoritate morituros, tamen quisque Corum instolicissim d di immature periit. Atque ita qui dem horum artificium stultitia comparatum est, ut semper contraria eorum quae fauississime garriunt, sint sormidanda. Narrant de quodam Alphonsi Regis Neapolis, astr Iogo, quod cum inter caeteros, quos multos Rex habebat, frequentius, ueritatem attin seret, rogat que fuisset a rege causam primo quidcm ne mercedis astrologicae iactu ram faceret, restitisse, deinde tandem regia magnificentia fietum, rem prodidiste, fas sumque fuisse ingenue, se nunquam astrologicae arti operam nauasse, sed hanc tantum uaticinandi regulam sibi praefixisse, ut prorsus eorum quae grex astrologoru ariolaretur C. ι contraria, futura pradiceret, Regemq; continuo ea superstitione liberatum. Et ingens νικivi a profecto uidetur eorum hominum stultitia, qui his futurorum praedictionibus fidem
adhibeant, qui nunquam sibi praeuidere potuerunt, immo qui cum se futura scire profi V βῆμ' reantur , praeteritorum N praesentium ignari, quid in propria domo, immo, ut quidam facete dixit, quid in thalamo suo fiat, sapissime nesciant. Sed est quoddam hominum
genus adeo timidulum credulumque, qui tanquam pueri ad lemurum fabulas plus ti ment, creduntque ea, qua non sunt, quam ea, quae sunt; & quo res est minus possibilis, eo timent magis, atque quo est uerissimilior, eo minus. Hi soli non solida ingenia, astroia Iogicis fabulis auctoritatem conciliarunt, in quibus tamen principes, qui, quo sunt potentiores eo magis timidi, maxime numerantur: horum profecto diuitiis de auspiciis non solum astrologicae nugae, sed uniuersae aliae circulatoriae artes emerserunt, dum non fatis est parastis, eisdem principibus fortunae applausum&risum polliceri, nisi etiam in eorundem gloriosam vitain N extremam quandam talicitatem , elementa, astra, de Deum ipsum coniuratos conuenisse, illis persuadeant. iVerum iam quarto libet ab istis diuinis uatibus quarere, unde si ars eorum uera est, tot tantique errores Obulliunt in eorum prognosticationibus p cur de futuris, cautiores illorum, non nisi obscure pronuntiant, & quae ad Omnem rem, tempus, principem, dc nationem applicari possunt, ambigua prognostica, artificiosa uersutia confingunt Cur tantummodo iis male ariolantur, quibus sunt male propitij Cur his, qui eos laeserunt,
mortes, suspendia, dedecora, clades, exilia, Orbitates, angores, exitia, calamitates r nuntiat : contra eis quorum stultitia stuuntur, uitam, salutem, honores, opes, potentiam , uictoriam, sanitatem, sobolcm, amicos, coniugia , sacerdotia, magistratus,
mperia, Papatu , dc dcim lauta omnia praedicus t ea quia is astra sint infesta, qui
58쪽
eorum cultores & professores contemnant Z an uero quod astrorum malitia, odium quoque astrologorum, illis suis hostibus cum natura instillauerit λ Cur si ars ista plusquam diuina , in natura & ratione fundamentum habet, non patiuntur tantisper de eius primcipiis rogari λ Cur ulteriorem quam ipsi reddere pro sua insania uelint, fidem inquirentibus , irascuntur iniae, quaeso , in totius humanae sapientiae latissimo campo, ars suit unquam, quae sua principia non agnoscat, quae uniuersa sua placita uia quadam ac ratione in eadem non reducat, quae illamet principia aut sensiu aut superioris scientiae discursu non probet Et tantum una astrologia critica, non modo physicam, cuius si in ) debet este portio , sed nee metaphysicam , & omnem quae arte atque usu ducatur scientiam, spernit, conculcat, supplodit Nam quod isti quasi totius huius astrologici aedilicij columnam, Aradio telis sententiam substernunt, ubi docet, mundum hunc inferiorem, oportere contiguum este superioribus coeli lationibus, ut inde eius omnis ui tus gubernetur, multo aliorsum esse accipiendum, soli astrologi non uident. Sermo est profecto ibi non de sacratissimis illis Veneris, Mercurij, Iouis, Martis & Saturni in taxibus, quos , cum nec sensu neq; ulla ratione se digna compraehendisset, aserere nunquam cogitauit Aristotel es, sed de coeli lationibus ac motibus, quibus fit ut solis ac
Lunae calor, uaria ratione ac mensura, rebus inferioribus attemperetur. Calorem ita
que, quo rerum insernarum geniturae & progrestus foueantur, non item inuisibiles&insensibiles, immo uero incogitabiles alios influxus, eo loco Aristotcles asterit. Enim uero solida philosophia , praeter temporum computationem c o, duplicem utilitatem
luminis de caloris,astris, non item Ioviales, Mercuriales, Martiales, aut Saturnios influxus , acceptas refert. neque uero eodem pacto . cum enim coelestia corpora, nullam physicam qualitatem admittant, non inquam sint frigida , calida, sicca aut humida,
calorem , quem immediate non habent, in mediate producere non possunt, habent tamen quatuor qualitatum loco, unicam luminis naturam, non alia ratione, quam quod
sint lucida. omnibus enim lucidis corporibus siue terrestribus siue coelestibus, lux inest. lux igitur siue lumen, nec enim hic quid inter utrunque intersit exigere libet in a cor poribus coelestibus defluens, tantummodo ibi calorem generat, ubi impedimentum, id est, corpus Iidum, quo radij frangantur, aut flectantur offendit . unde media r sto acris , quod ibi nullum sit solarium radiorum, quo refectantur, obstaculum, frigidissima censetur , quamuis iidem solares radij ignis elementum pertransierint . Atque ita accipiendum est quod communiter a Philosophis dicitur, coelestia corpora, non is maliter, sed uirtualiter esse frigida, calida, sicca, aut humida, non quidem quod eas qualitates , ut piper aut uinum calorem, & papauer aut aconitum frigiditatem, aliqua ratione in se habeant, sed quod lunae, cuius sunt causae, cum solido corpore, quasi causa partiali, diuersis tamen rationibus, producat easdem. Nam calor a lumine immediatdgeni tus, siccitatem producit. idem dum abest aut dum corporibus solidis radios non reflectit,priuatiue frigiditate causat. Porro frigiditas, cum humiditate magnum habet commercium. Dicuntur etiam calida, frigida, sicca aut humida, quod caloris, qui a Iumine coelesti progignitur beneficio, iuxta diuersiam luminis ac perinde caloris mens ram frigida, calida, humida & sicca in inserioribus putulent, caeteros omnes influxus, uos infamis astrologia confinxit, cum nec sensus asserat, nec ratio uniuersitatis p ulet, quantumcunque Petrus Ciruetus Darocensis, homo alioqui pius di Lucius Balancius, & ex Graecis Nicephorus Gregoras, accerrimi Astrologiae propugnatores exclament , & planetas, & ipsorum planetarum fidem implorent. Nam quod eas uniuersitatis ratio non requirat, illa ratio suadet, quod nihil sit in rerum uniuersitate, quod ad clementorum, ex quibus componitur & in quibus nascitur, & solis S lunae calorem a temperatum , quasi ad sufficientissima principia, reduci non possit. Hic aurum illitie argentum, alibi cuprum etc. non a Solis, Mercurii, aut Saturni dominio, ut hi fabul rum artifices deblacterant, sed a terrarum diuerso temperamento, & a solis calore, diuerso modo suscepto, prouenit, idemque de reliquis uniuersis, qua in his inserioribus
nascuntur, Oportet assercre . quanquam in hac rerum physicarum genitura, praecipuas partes terrae temperamento aut rerum semini si sit concedere oportet. non enim aliam soli aut lunae actionem in ea celebranda tribuimus, quam naturali calori, quidum semen paternum & maternum utero concepta, lavet, satum generare dicitur. E cum .
59쪽
eum tamen uere calor non generet, sed semen, & uteri larinatiua uirrus. Ita Sol, haeduntaxat ratione aurum generare dicitur, quod imis utero auri materiam conceptam, quasi calor naturalis foueat. Est autem auri, argenti, ferri,&c. materia humorum terrestrium miliorum attena peratio , quae uicem hahent seminis,est uero hic .S: non ill hic non fialtio & fabuloso planetarum dominio, sed ab huius terrae temperamunto, quo terra illa destituitur . est enim in Orbe terrarum sicut & in caeteris elementis, in quibus ani hiat. De mantes uiuunt de nutriuntur, divorsa temperamenti ratio. Sunt inquit, Cicero uaria
terrariam genera, ex quibus & mortisera quaedam est pars, ut & Ampsancit in Hirpinis,& in Asia Plutonia, quae videmus. & sunt partes agrorumaliae pestilentes, aliae salubres. aliae quae acuta ingenia gignant, aliae quae retusa . hactenus Cicero. Quanquam ibi sta tim addat ex coeli uarietate eana terrarum uarietatem derivari, sed id non ex propria animi sententia, sed ex inuinti fratris opinione & Stoicorum partes agentis, ut in se cundo lib. ostendit. subiungit, Nec mirum quod sint diuersarum terrarum dauersa temperamenta,cum in una eademque humana specie, tot sint temperamentorum rationes, re tam diuersae ut uix, immo ut nunquam unum eiusdem teperamenti cum alio reperias. Intino uero cum in uno eodemq; humano corpore caro ab osse, os a n uo, neruus a ue na, uena, a tendine, tendo a ligamentis &c. temperamento ac perinde languorum Sc effectuum disterentia discedat. Ruit ergo totum quod astrologi habebant Aristoteli in robur, nec mirum cum nunquam illud Aristoteles cogitarit, praeter hoc, quod non so tis erat huic tam diuinae arei, cum non sit Theologia aut Theologiae portio, auctorit tibus sua prima principia communire. Quid enim si negassemus illis Aristotelem, qui saepe sine grandi piaculo, non modo in coelestibus rebus, di i sensu remotis, quales sarit hi coelines influxus, sed in rebus quoque, quae inter sensus uersantur,n ari solet Verum iam ad secundum huius disputationis gradum ueniamus , concedamusq; astrologis, Planetares hos & coelestes influxus, quibus in eas regiones, prouincim, urbes pragos, lapides, Plantas, fungos, arbores, animalia, membra, annos, menses, dies, horas , momenta , dic. quaei aut sorte aut ex condicio & conuentione , quamuuio
lare sit scelus , unicuique obuenerint , suam uirtutem insinuent . Quid ι an insesequitur astrologiae opera aliquid posse praesciri λ Cuius igitur astrosogiae . Nec
enim una est apud omnes , sed prorsus pro regionum , prouinciarum , saeculorum M pra ε - dc auctorum uarietate diuersa . Aliam astrologiam probant Iudaei, Chaldai aliam, aliam Aegyptij . ab his omnibus diuersam Persaei: constituunt , neque cum aliqua harum Arabica consentit. Graeci solam suam ueram putant, Latini ab omnibus suntι in principiis diuersi, omnes omnium saeculorum di prouinciarum auctores Ptolemaeus Alexandrinus reiecit, hunc Albumasar, dignis, ut sibi uidetur, rationibus percutit, in utrunque Rabi Abraham Αuenora consurgit. denique Paulus Alexandrinus, Dor theus, Ephestion, Maternus, Αοmar, Thebith, Alchandus. Lahel, Meahalla, di seia omnes non in dogmatibus modo, sed in ipsis principiis contraria probarunt, neque suas opiniones aliis rationibus comprobant quam sola experientia, quam tamen quisque eorum, cum contraria doceat, pro se adducit. De domorum proprietatibus ex quibus tamen praedictiones uenantur, Deum immortalem, quanta diuersitas in eis assequendis, aliter docent Aegyptij, aliter Arabes, aliter Graeci, aliter Latini, aliter ueteres, aliter recentiores, aliter Ptolemaeus, aliter Paulus, aliter Heliodorus, aliter Manilius, aliter Maternus, aliter Abenraget, aliter Ioannes a monte Regio. Mum ergo harum ueram astrologiam putabimus Nam omnes, ut ipsi dicunt, experientiis suas astrologias di placita comprobant . Cui adhaerebimus nam omnes tanta confidentia sententiam praecipitant, ut probabile sit eos cum Luciano scrutandi astra gratia , coelos ascendisse. sed sorsan illud uerum est, non ad naturalium scientiarum, quae semper apud Omnes sunt eaedem,sactionem, sed ad eas, quae cum regionibus, nationibus, gentibus & temporibus mutantur, quales sunt, sutoria, uestiaria , pharmacopolam, coementaria,&Gastrologiam reiiciendam. nisi uero forte illud sit uerius, non apud Persas, Aegyptios, Hebraeos, Arabas, Graecos, Latinos, nec omni saeculo fuisse eosdem, Solem, Lunam, Mercurium, Venerem, Martem, Iouem, di Saturnum, non habere eosdem motus & Demus deinde, non modo astrologiam esse, sed esse unam,nec ullam aliquando deptincipiis aut dogmatibus habuisse controuersiam. Quid λ An tunc perinde astrologiae
60쪽
cultoribus sutura praedicendi potestatem indulgebimus P Enimuero si ea, quae quot motus haberent, cognoscibiliora erant, corporum nimirum coelestium numerus & plan rarum situs ac positus, nunquam hucusque quisquam astrologorum satis depraehendit, neque difficiliora id est coelestes influxus , quos neque sensus probat, ncque ratio uniuersitatis conuincit, depraehendere poterit. Quis, quaeso, non uidet quam sint inter astrologos,immo inter omnes eos, qui de calo pnilosophantur, in assignandis orbibus coccntricis, eccentricis, cpicyclis dic atroces controuersiae λ Tinisus, Plato, Arist. Eudoxus Gnidius, Platonis discipulus, Proclus Platonicus, Averroes, di ipse astrologiae, quae nunc foret, parcns Claudius Ptolemaeus Pelusiensis, uelit nolit, Albertus, & demum omnes sere tum Graeci tum Latini, ante Alphonsi Regis Castellae tempora, satis se naturae ac coelest ibus omnibus, qui apparebant motionibus, octo orbibus prouidisse putabant . contra Babylonij Hetinetem sequuti, quorum sententia etiam Rabi Isaac, Al- petrago, Ararclaeli, Thebith , de quibusdam aliis probatur, nonum posuere, Alphon-sus Rex Castellae, cum primitus Rabi Isaac cognomento Baran opinionem sequutus ,
noueria constitui, te ad octonarium numerum AboliaZen atque Albategni Sarracen rum sententiam in suarum tabularum correctione sese reuocauit, eundemque numerum utriusque sententiae sundamentis discussis, Rabi Abraham Auenerra, Rabi Abraham Zacutus, & Rabi Leui comprobarunt, contra quos uniuersos, Albertus Magnus de quae nunc in precio est communis astrologia, decimum orbem mobilem cogitarunt. Neque uero hi, posterioribus saeculis inueniendi alios atque alios orbes metam praefixere . contra sunt, qui huius orbium multitudinis pertaesi, tres orbes ad saluandas omnes ut aiunt,) apparentias, satis esse putent, neque ab ea sententia Apostolum ablio
rere credant, cum se raptum narrat utque ad tertium coelum . Sunt, qui unicum coelum, circulis tamen quibusdam distinctuin, planetarum omnium motionibus satisfacere putent. Sunt demum, qui philosophica ratione, nullum corpus coeleste colis si tuendum existiment, sed astra omnia ac planetas in aeris spatio, quod supra terram &aquas extenditur, appensa, circumagi. miorum sententiam naturae diligenti stimus indagator Plinius, libro secundo de historia naturali imitatus uidetur. Iam de octaui Orbis motu, inter eosdem Astrologos quam atroces tragoediae λ Chaldaei Se Aegyptii, Alpetragus, de Alexander Aquilinas, illum uni ea tantummodo serri latione autumarunt . Contri, Hipparchus ac cateri, multiplicem tribuunt, nec tamen in assignando numero satis conueniunt. nam cum Iudaei, illi duplicem assignent, contra, AZarcheles, Tebith, dc Ioannes a monte regio, motum, quem dicunt, accessus de recessus, superparuis circulis ad capita arietis & librae, eidem ascripserunt, hoc tamen a se mu icem differentes, quod Azarchelis, ait, caput mobile a fixo non plus decem partibus distare posse, Thebith autem, non pluribus quatuor partibus, cum decem & nouem ferine minutis . Contra Ioannes a monte regio, non plus part ibus octo, de idem stellas fixas, non semper ad eandem mundi partem uergere sed quandoque reuerti unde coeperunt. Contra Ptolemaeus, Albategni, Rabi Levi, Rabi Abraham Auenerra, Abraham Zacutus, Paulus Florentinus, Augustinus Ricius Neapolitanus, stellas, iuxta signorum succcssiones, semper continuo moueri, constanter affirmant. Verum nec inter hos qui duplicem illi motionem tribuunt, in eo assignando, satis conuenit. nam, qui trepidationis motum admittunt, illum a superiori sphaera fieri uolunt; contra multi, inter quos Albategni, Albuliarzem, Allagranus, Averroes, Rabi Levi, Rabi Abraham Zacutus, Augustinus Ricius &c. motum raptus, non a sola superiori sphaera, sed a toto coelo prouenire contendunt. Demum planctarum positiones & situs, non modo ab astrologis, sed a grauissimis philosophis, tam distis iter tradtitur, ut nulla de eis haberi possit cortitudo . Q uid ingentes illas de motu octaui orbis de fixarum stellaruni astrologicas concertationes de rixas commemorem Arbitratur Claudaus Ptolemaeus, stellas fixas, ccntum annorum sipacio, uno tantum gradu moueri, contra Albategni, unum gradum, sexaginta annis tantummodo tribuit, cuius sententiam Rabi Levi, Rabi Zacutus,& Alphonsus Rex Castellae , in correctione tabularum suarum, approbasse videmus. contra utrosque Arachelus Maurus in septuaginta quinque, moueri, contendit.
Hipparcus Niceensis philosephus, in septuaginta, de octo; Rabi Iosue, Rabi Moses Marmonis filius, Rabi Abraham Auencara Toletanus, Haliben Rodan, in septuaginta,