Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

Lber septimi.

Quo'd praua payriorum C ' Doctorum vita non impediat

veritatem doctrittae. Cup. VII.

T si satis in praecedentibus ostenderimus, uitae prauitatem & malos mores , nequaqua doctrinae ueritatem in ecclesiastico magistro perinde cor rumpere quod ueritas cum sanctitate ac iustitia nulla neces Iaria conexione comittatur , hic tamen nobis ca non modo haereticorum nostri saeculi,

sed de quorundam aliorum, qui ecclesiastico nomine gaudere desiderant, calumnia comminuenda est , qua legitimam hanc pastorum successionem, quam ueri de ecclesiastici magis erij notam posuimus, eluciere moliuntur. Suin itaque, qui quamuis non admodum aegre concederent, legitimam Episcopo ruin successionem , eius ecclesiae, quae uerum magisterium habere dicitur, certam notatam estg, ideo tamen hanc, de qua modo catholici gloriamur, legitimam negant, quod ut illi dicunt pastores omnes, per prauoS mores non modo ab antiqua illa de uerauitae pastoralis ratione, sed a Christo defecerint. Vnde non mirum est, si tradendi ueram& leuangelicam doctrinam, potestatem amiserint. Erant, aiunt, fili j Heli succestores eius, atque adeo de populi sacerdotes, de iudices, dc tamen scriptura dicit, eos fuisse filios Belial, nescientes dominum. Et ne singulos, quos scriptura damnat, sacerdotes proseramus, etiam de illis, qui legitima successione priores sacerdotes secuti sunt, Do minus apud Isaiam generali sermone pronunciat, Sacerdos dc propheta nescierunt, prae ις ebrietate absorpti sunt a uino: errauerunt in ebrietate, nescierunt uidentem, ignora- ῆM. Muerunt iudicium. Enumerantur hic a quibusdam diligentissime uniuersa illa uitiorum .. genera, quae a multis annis ecclesiasticos pastores, dc Episcopos inuaserunt, ambitio, si ,' Via monia, Dei de diuinae legis ignorantia, auaritia, Ouium contemptus, uitae Iuxus,cognatorum studium, stupiditas, dec. quibus omnibus eam pastorum legitimam successione, k u de qua nos tantopere gloriamur, iam dudum cum bonis moribus sepultam fuisse, per suassimum habent, nihilque aliud apud nos permansisse, quam inanem huius succelsi nis, titulum : quemadmodum olim apud Hebraeos, evanescente cum bonis moribus

nera diuinae legis intelligentia, nihil , quod tuis erroribus obtenderent, aliud habebant , quam suam illam sacerdotum successionem, de domini templum. Sed Caluini uerba libet subscribere, Is ergo cum contra Episcoporum successionem, Africa, Aegyptum , Aliam de Graeciam obv:ciiset, sibique de Graecis Episcopis, pro nobis respondi siet, Graecos este schismaticos, atque adeo perdidis te priuilegium, quod ab apostolica sede desciuissent, continuo subiungit, Maid i Antion multo magis perdere merentur, qui a Christo deficiunt Z sequitur ergo, evanidum este praetextuni successionis, nisi Christi ueritatem, quam a Patribus per manus acceperint, saluam Se incorruptam posteri re- -.λ. tineant, ac in ea permaneant. Ergo non aliud hodie praetendunt Romancntes, quam Iudaeos olim obtendisse apparet, cum caecitatis, impietatis, idololatriae a prophetis domini arguerentur. Nam ut illi templum, caeremonias, sacerdotia gloriose iactabant, quibus rebus ecclesiam magno cui sibi uidebatur argumento meticbantur; ita pro ecci sia, externae quaedam laruae apponuntur , quae longe saepe absunt ab ecclesia, & citra quas ecclesia optime constare potest . Q are non alio argumento nobis resutandi sunt, quam, quo aduersus stultam illam Iudaeorum confidentiam pugnabat Hieremias: nempe, Gloriantur in uerbis mendacibus,dicentes, Templum Domini; Templum Domini, Templum Domini est . quando nihil Dominus uspiam suum agnoscit, nisi ubi uerbum situm agnoscit, de religiose obseruatur. Ita cum gloria domini inter Cherubin , in fanctuario sederet, canaque sedem sibi statam lore pollicitus esset ipsis, ubi cultum eius prauis superstitionibus corrumpunt sacerdotes, alio trasmigrat, dic locum sine ulla se ctitate relinquit. Si templum illud, quod uidebatur perpetuae Dei habitationi consecratum, derelinqui a Deo ac prophanescere potuit, non est cur nobis isti fingant, Deum ita personis aut locis alligatum externis Obseruationibus, ut manere apud eos oporteat, qui titulum modo & speciem lubent eccclesiae. Haec Caluinus, & alia multa, ea uerbo

592쪽

De rectoi in Deum fide

rum & sermonis comitate, quae decet uirum ad miraculum, haereticum, in catholicos iactat. Asierunt de alij, quod mala arbor bonos fructus sacere nequeat, neque de spinis uuae colligantur. Vnde neque uolunt uitiosos de prorsus euangelicis moribus destitutos Episcopos, pastores, aut ecclesiasticos doctorcs euangelicam ac ueram doctrinam unquam posse producere. N hac ratione cum apostolica uita , doctrinam quoque Apostolicam extinctam concludunt . Sed quantum istae ac similes fumosae ratiunculae ponderis habeant, iam expendamus .

Est co nihil obesse prauae uitae institutionena, quo miniis , quantum ad doctrinam &magisterium attinet, uel olim Mosaici sacerdotes, primis illis, quos immediate Deus instituit, uel in euangelico statu, ecclesiastici pastores, prioribus illis patribus, quos Christus dedit Apostolos, pastores & doctores, legitime succedere dicantur; non modo Christus & ipsi quoque ecclesiastici patres, sed ea quoque ratio, qua in uniuersa hac ecclesiae inquisitione usi sumus, apertissime ostendit. Eo igitur loco, quem pro legitima successione superiore capite produximus, sciens non alio magis diaboli machina mento , prioris doctrinae subuersionem subintraturam , quam dum lupi rapaces malorum morum calumnia, pastorum in docendo auctoritatem, apud uulgus eleuarent: non

satis Christus habuit ad scribas & Pharisaeos, quasi ad legitimos Mosaici magisterij luccessores, eius temporis & status fideles remittere; sed insuper, ne eorundem malis moribus, prauaque uitae institutione deterrerentur, edixit, Super cathedram Moysi sederunt scribae & Pharisaei: omnia ergo, quaecunque dixerint vobis, seruate & facite, secundum opera uero eorum nolite facere: dicunt enim N non faciunt. Enimuero in nullum magis hominum genus, quam inscribas& Pharisaeos, Christus inuehitur, neque ullos in Israelitico populo acrioribus uerbis incessit. Erant Pharisaei, praeter illa crimina , quae illo capite Christus commemorat, hypocritae, id est, qui non ex diuinae dii ctionis instinctu, externam illam operum sanctitatem, sed mundi amore laudisque auiditate praestarent: erant Christi & Apostolicorum uirorum accerrimi hostes: humanis constitutionibus multis, uim diuinae legi intulerant inullo denique eorum uitiorum, quibus ecclesiasticos doctores aut pastores, modo haeretici immersos calumniantur, carebant i & tamen ad eorum doctrinam, coelestis magister, non quoscunque sed aposto licos uiros, omni splendore sanctitatis nitentes instruendos remittit: nimirum quod lucet Mosi in uitae sanctitate non successissent, successerant tamen in legis magisterio doctrinaeque tradendae potestate. Non ergo eorum, qui modo in ecclesia sanctorum patrum, quibus immutata doctrina successerunt , in docendis populis doctrinam immutantur , ne sint eorundem sanctorum patrum uerissimi successores , praui mores efficient. San iam sanctos uiros, a quibus isti pastores, qui nunc populum Dei docent, d enerasse aiunt, quam parum, quo minus uera sit doctrina, haec degeneratio impediat, docentes audiamus. Dominus dixit, ait Augustin. in haec Christi uerba, Quae dicunt facite, quae autem faciut, facere nolite. Ambulabo uiam domini, non sequar istius mores , audiam ab illo non uerba ipsius, sed Dei; sequar Deum, sequatur ille cupiditatem suam: quia si uoluero apud Deum sic me defendere, ut dicam, Domine , uidi clericum illum tuum male umentem, & ideo male uixi; nonne mihi dicturus est, Serve nequam, nonne a me audieras, Maae dicunt, facite, quae autem faciunt, facere nolite λ Malus autem laicus, infidelis non pertinens ad gregem Christi, non pertinens ad frumentum Christi, qui tanquam palea in area toleratur, quid sibi dicet, quando coeperit illum arguere uerbum Dei, Exi quid mihi loqueris, ipsi episcopi, ipsi clerici, non illud faciunt,&me cogis ut faciam: quaerit sibi non patronum ad causam malam, sed comitem ad poenam . nam nunquam ille defensurus est, in die iudicij, quemcunque malum uoluerit imitari . Maomodo enim diabolus omnes, quos seducit, non seducit ut cum ipsis regnet, sed cum quibus damnetur; sic omnes, qui sequuntur malos, comites sibi ad gelie nam quaerunt, non patrocinia ad rcgnum coelorum. Maomodo ergo peruertunt hanc sent etiam, quando illis dicitur, male uiuentibus, merito dictum est a Domino, Maae dicunt, facite, quae autem faciunt, facere nolite ξ Hactenus eo loco Augustinus. Alibi etiam, iisdem Christi uerbis recitatis, In his, inquit, dominicis uerbis uti uque debetis aduertere, di quantus honor delatus lit doctrinae Moysi, in cuius cathedra, & mali se .

dentes s

593쪽

dentes, bona docere cogebantur, & unde fieret proselytus, filius gehennae , non sciliceti Pharisaeis uerba legis audiendo, sed eorum iacta seciando. Rursus cum eum relicum

doctorem instrueret , de Christianae doctrinae insinuandae praecepta traderet, de illisag qui eum euangelico de apostolieo ministerio, uitam quoque euangelicam, non coniungunt, iisdem Christi uerbis commemoratis, sic inquit. Et tamen etiam non 'ueritate, ira annuntiari ueritas potest, id est, uti pravo Se facili corde, quae recta & uera sunt. praedi. centur, sic quippe annunciatur Iasus Christus ab eis, quae sua quaerunt non quaeris v.Christi. Sed quoniam boni fideles, non quemlibet hominem, sed ipsum Deum obediente audiunt', qus ait, Quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, Si non faciunt: ideo audiuntur utiliter, qui ctiam utilitet non agunt: sita enim uaerere student, sed sua docere non audent. de loco scilicet superioris sedis ecclesiasticae, 'uen salia doctrina constituit. Propter quod ipse dominus priusquam de talibus, quod commemoraui, diceret, praemisit. Cathedram Moysi sederunt. dcc. illa ergo cath dra non eorum , sed Moysi, cogebat eoS bona dicere etiam non bona facientes. Agebat ergo sua in uita sua, docere autem sua cathedra illos non permittebat aliena. Multis

itaque prolunt dicendo, quae non faciunt, sed longe pluribus prodessent, faciendα, ut dicunt. Rursus de Ecclesiasticis pastoribus, de eorum in ovium reddenda ratio ne sutum iudicio agens, in ea uerba domini per Ezechielem prophetam, Ecce zgo ipse oo, ,

super pastores, S inquiram oves mCas d manibus eorum , dc auertam ab eis ut non pa- ita. δε ν scant oves meas, ne palcant amplius pastores semetipsos , &c .hQuomodo auertit, an, ς 9 uir, ut non pascam oues ipsius .iniae dicunt, facite, quae autem faciunt, facere nolite: aur tanquam diceret, mea dicunt. sua iaciunt. li diceret, Facite securi, quod faciunt, ipsos damnabo male uiuentes, uobis autem parcam, quia secuti estis praepositos uestros, si hoc diceret, dederant malis pastoribus pascendas oves, pascentibus non oves sed se. Sed quoniam terret non solum caecum ducentem, sed, caecum sequentem , neque ait, cadit in foveam ducens , di non cadit sequens. sed, taecus caecum ducens, ambo in foveam Icadiit. Admonuit oues & ait, Quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite. cum non facitis, quae faciunt mali ratiores, non uos ipsi pascunt i cum facitis autem , quae dicunt , ego uos pascoa mea enim dicunt, & non faciunt, securi, inquiunt, sequi-nuir episcopos nostros. Dicunt hoc saepe haretici, quando ueritate manifestissima coni uincuntur, Non ne oves sumus, illi de nobis reddent rationem, reddent plane mala de morte uestra, sed morte ouiS malignae. sed reddet malus pastor malaiu rationem, Nunquid ideo uiuit ouis, quia designatur pellis ipsius, Z increpatur pastor, quia neeligit oue errantem, de propterea in fauces lupi irruit, ut deuoraretur. Quid illi prodest, qui aia fert pellem signatam Et paucis intcrpositis, Sed uideamus, inquit, ut dixi, quomodo . reuocet Deus oues i palloribus malis. Iain commemoraui, iniae dicunt, facite, quae . autem faeiunt, Leere nolite . d. non uos ipsi pascunt, sed Deus et quia uelint nolint pasim res, ut perueniant ad lac Se lanam uerba Dei, dicturi sunt . ut praedicas non furandum, ε furaris, dicit Apostolus ad eos, qui bona dicunt de mala faciunt. Tu audi praedicantemne fureri , noli imitari furantem: si furantem imitari uolueris, ipse te pascet facto suo. tibi uenenum subministrat, non cibum . si uero hoc ab illo audiri quod non dicit de suo , qua μ. Deo . non potest quidem uua de spinis legi. Nam de ipsius domini sententia est,'

Nemo colligit de spinis uuam de de tribulis ficus. nec ideo tamen quati caluinnieris do mino tuo, di dicas, Domine nolit isti ine, quia feri non potest, de spinis legere uuania --Et Hirsus, Dixisti mihi in quibusdam , Quae dicunt, facite, quae autem faciunt, sacere nolite ii empe mala facientes, ubique spinae sunt. Quomodo uis de spinis me colligero F., uuam uerbi λ. Respondebit, Non est illa uua spinarum, sed aliquando increstens saria mentum , implicat se in sepem, de pendet uua inter densa spinarum, sed non fugit de radie e spinarum. Tu si esurieris, S aliud non habes unde sumas, caute manum ni ille, me taceteris a spinis: id est , ne iacta imiteris malorum , de lege uuam inter spinas, pen dentem , sed de uite nascentem. ad te perueniet botri alimentum, spinis seritatur ignis

tormentum l. Extraham, inquit, Oues meas de Ore eorum, bc de manibus eorunt. Nnon erunt eis adhuc in cibum . Hoc de in psalmo dicitur, Nonne cognoscent omnes; qui operantur iniquitatem, qui deuorant populum meum ut cibum panis re non erunticis ad rue in cibum, quoniam haec dacat Dominus Deus, Ecce ego ipse abstilli a malisia uota C c c c Pastori bas

594쪽

pastoribus oves, monendo ut dixi ne quod faciunt, faciant, id est . ne quod sa-ciunt mali pastores, faciant. Haec aliaque complura in eandem sententiam illo loco Au gulimus. in1ibus omnibus, aptis metaphoris ac analogiis, cum uita pastoris praua, rectam ac lanam doctrinam cohaerere poste, non obscure conuincit. Rursus in ea uerba

Christi. Ego sunt pastor bonus, &e. Habet, inquit, ovile domini praepositos di filios N

mercenarios ; pr positi autem, qui filijssint, si pastores sunt, quomodo unus pastor. nisi quia sunt illi omnes unius membra pastoris, cuius sunt oues propriae λ Nam di ipsi

membra sunt unius domini, qui sicut ouis ad immolandum ductus est. Audite autem quia mercenarii, necessarii sunt: multi quippe in Ecclesia. commoda terrena sectantes. Chri lium tamen praedicant, & per eos vox Christi auditur, & sequunturoues non mercenarium , sed uocem pastoris, per mercenarium. Audite mercenarios ab ipso domino demonstratos. Scribae, inquit, e Pharisaei cathedram Mosi ledent, quae dicunt, facite. qua autem faciunt, facere nolite . quid aliud dixit, nisi per mercenarios, uocem pastoris dite Sedendo enim cathedram Mosi , legem Dei docent. Ergo per illos Deus docet sita uero illi si uelint docere, nolite facere. Certe enim tales sua quaerunt, non quae Irsu Christi . nullus tamen mercenarius ausus est dicere populo Christi, Tua quaere, non quae Issu Christi. qui enim male facit, non praedicat de cathedra , inde laedit, unde male facit , non unde bona dicit: botrum carpe, spinani caue. Hactenus A gustinus. Subindeque de botro spinis haerente allata de explicata analogia, Cathedra , inquit, Moysi , uitis erat , Phari uxorum mores, spinae erant ; doctrina uera per malos, palmes in seper botrum ergo inter spinas caute. lege, ne dum, aeris Ductum , laceres manum; di dum audis bona dicentem , ne imiteris mala facientem. quae dicunt facite, legite uuas, quae autem faciunt, facere nolite. Cauete spinas, etiam per memenarios uocem pastoris audite. Vides ergo uiri sanctitam sententia inter ipsos prauos N corruptos pastorum mores uerum Christi magisterium deprehendii immo in Libri a d. huiusmodi hominibus, qui mercenarios agunt, uiuam Christi uocem audiri. Tale estha'. etiam', quod cum Donatistis decertans, alio loco scribit, Maid quod etiam mirum ' est . inquit, quod accidere posse inuenit, qui diligenter aduertat, quosdam salua c ritate . docere aliquid inutile, sicut Petrus gentes cogebat rudaizare, sicut ipse Cypri nus hareticos denuo baptirari. unde talibus membris in earitate radicatis, di aliqua-do non reme ingredientibus dicit Apost. Siquid aliter sapitis , id quoq; uobis domin reuelauit. Et rursus quosda sine caritate docere aliquid salubre, de qualibus dominus, In cathedra Mosi sedent, quae dicunt, facite, quae autem faciunt, nolite facere : dicunt enim, & non faciunt. Vnde Apostolus, de illis inuidis S malevolis, christianam tamenva - - salute an nunciantibuS,Siue occasione, inquit, siue ueritate Christus an nuncietur . H

etenus Augustinus. Hieronymus deinde in ea Christi uerba, inii recipit prophetam t. nonii ne prophetae, mercedem prophetae accipiet, In quocunque, inquit a tandem Pontifice, non pers a sed nomen suscipiendum est: hoc est, non qualis persona sit. quo ue uitae merito, considerandum est, cuius ministerio Deus utitur; siue in ecclesiam sua stubernanda, siue in doctrina propaganda, siue in sacramentis administrandis. Non illud attendendum est, Iudas ne sit, an Petrus, an Paulus, sed solum hoc attendendum est. quod sedit in cathedra Petri, quod Apostolus, quod Christi legatus, quod sacerdos. quod Pontifex. quod angelus est domini exercituum, de cuius ore legem Dei requirere iussias es ibi Iuda; ell,quadoquidem Apostolus est, & pro Christo legatione fungitur, nihil te moueat, quod aer est . audi nihilominus reuerenter, audi diligenter , audi legati l . nem eius obedienter. quae dixerit facito, quae fecerit, facere,nolito. non ad ipsum reseranimum. uerum ad illum, cuius nomen gerit. Hactenus. Hieronymus. Multa alia in eandem sententiam, ex aliis ecclesiasticis patribus, quibus nostros pastores & d ctores, quod plerunque sint moribus dissimiles, aduersaria nostri succcisisse non u Iunt, proferre potuissemus, nisi haec, quae attulimus, ut quid eaeteri lentiant, diiud

cetur, putaremus siliscere. ii

NvNC I A M tertio aduersariorum sententiam, ad illius politi ei principii, quod in tota hae ecclesiastici magisterii inquisitione usurpauimus , coli a steticenius, ut ipsa

quoque naturali ratione constet, quasi 'parum ad legitimam successionuni impedie eam, eorum; qui nunc sunt episeoporum, praui mores eisciant. statvimas piosecto non

595쪽

Liber septimus. 2 8

modo ad diuinam prouidentiam pertinere , unas & easdem leges, hominibus ferre . sed modum quoque tribuere , quo unus & idem sensus semper in republica uigeat . alioqui si legum sensus & interpretatio sit multiplex , non minus in uaria studia, uariasque sententias respublica abibit, quam si uarias leges, aut uarias reIigiones fuisset soriatita. Miod in C siristiano populo satis aperte deprehendimus , cum minus multo

catholico cum haeretico, aut haretico cum alterius sectae contrariae haeretico conueniat,

quam Christiano cum I udaeo aut a urca . Vnus autem di idem sensus, nisi sit certus de exploratus, esse non potest . inui enim in republica unus legum sit sensus, in qua nescitur, quis sit certus &indubitatus sensus, id est, in qua nescitur, quo sit pro legitimo sensu germanaque leguin intelligentia recurrendum ZIAM ai, qui praua uitae institutione, degeneribuSque moribus, legitimam ecclesiastici niagilier ij successionem impediunt, quantum Christiano populo , uariarum sententiarum dissidiis, aestuandi scandalum praebeant, etiamsi sint obstinatissimi, intelligere poterunt. Enimuero, si uera Christianae institutionis doctrina a sanctitate pendeat, cum nemo mortalium alterius hominis conscientia explorare queat, nemo enim ι.ει ,.

nouit, quae sunt hominis, praeter spiritum eius, qui in ipso est di cum prauum sit & H in inscrutabile cor hominis, & nemo possit illud cognoscere, praeter eum, qui probat renes Sicorda, totius Christianae disciplinae sanctarumque scripturarum interpretatio in ambiguo & incerto posita esset, semperque de doctrinae ueritate homini suspicari liceret, aut saltem non esse certo, quemadmodum de uera Sc interna uitae sanctitate , non modo aliena, sed nostra quoque suspicari licet, iuxta illud, Nescit homo an amore uel μιν odio dignus sit. Quae res prosecto euangelica uitae rationem , omnium, quae hucusque uel diu initus uel humanitus sunt excogitatae, in scelicissimam redderet. Α DvERsATun autem multo magis haec doctrina nostris ipsis haereticis, quam nobis,

cum illi tantum euangelicae doctrinae auditioni tribuant, ut ea per solidam fidem suscepta, sine ullis operibus salutem certissimam, de qua dubitare non liceat, conciliare doceant. Nam si uerbo Dei praedicatione hausto, Christianus homo certus est , se Deo

amicum esse: oportet igitur eundem certum esse, eam doctrinam . quam audit, ueram

N Euangelicam esse.&Id autem cum nulla coelesti reuelatione susceperit, aliunde quam a personae praedicantis auctoritate ac praeiudicio, sibi persuadere no potest . oportet igi- tur certus sit de praedicantis iustitia, alioqui quo pacto certus esse poterit, quae audiuit uera esse, aut uerbum esse Dei, quod solum dum uera fide suscipitur, peccata remittit λNam quantumuis haeretici nostri de propriae iustitiae certissima notitia glorientur, pr secto de alterius iustitia certi esse non poterunt, atque adeo an uerba praedicatoris, uerba sint Dei, semper erunt incerti: unde ueram, id est,certam fidem,& quae nullo dubitationis scrupulo diluatur, quae sola apud eosdem iustitiam conciliat , obtinere non poterunt. Est igitur haec doctrina , ut est in reliquis haereticis dogmatibus frequentissimunt, duobus illis eorum axiomatis, quae cut aiunt a sophistis iam dudum sepulta, ,--sti, ipsi soli e tenebris eruerunt, omnino contraria. Nam si fide, dum illa Dei uerbum su- na. scipimus, iustitiam obtinemus , oportet igitur ut ea fides uera sit, alioqui iustificare non poterit: ueram autem esse, unde cognoscat, aliunde non habet, quam ex docentis auctoritate, quae tamen iuxta hanc doctrinam nulla est, nisi sit iustus, qui docet. D inde , si credens certus esse potest de sua iustitia, oportet igitur eundem esse certum, quod ea doctrina, quam audit , sit uerbum Dei: esse autem uel bum Dei, ideo scire non ualet, quia praedicare uerbum Dei, tantum est iustorum , & eorum, qui uel Apostolis, uel sanctis patribus non modo in officio docendi, sed in uitae sanctitate successerunt. quod etiamsi bonis operibus di externa quadam sanctitatis imagine exterius ostendatur, non tamen est certum . Ergo nullus de sua fide, atque adeo, neque de sua iustitia certus esse potest. Neque hic communis illa eorum latebra, qua non se ad hominis praedicationem, sed ad ipsam scripturam, id est, ad ipsum purum putumque Dei uerbum,

suam fidem exigere, fabulantur: unde tamen eos multoties uel reluctantes extrusimus, aliquid prodest . ut enim hoc doctis,& eis, qui scripturarum per seipsos noti- tiam habent, concederemus; indoctis tamen plebibus, quae non alia ratione uel concionibus, uel sanctae scripturae interpretationibus, credunt, quam maiorum auctoritatemulo pacto id damnare licet, nisi id quod superius abunde elusimus, iterum quasi asy-

596쪽

De recta in Deum fide

Ium teneant, scripturas etiam agricolis, & cerdonibus esse obuias. quod, ut uerum enset, non tamen uarias habere interpretationes, negare poterunt. ad quas cum a uulgo& indociis hominibus peruentum fuerit, impossibile profecto erit animi dubitatione non percelli, atque adeo nunquam ueram fidem, qua peccatum ab anima auolet, habebunt . Quod ut apertius intelligatur, illustreinus exemplo . Praedicat Brentius aue

Caluinus , fide sola in Christum, iustitiam Christianam obtineri, atque in huius dogmatis comprobationem adducit illud aut Abacuch, aut Pauli, Iustus ex fide uiuit. aut illud, Iustificati per fidem, pacem habeamus ad Deum. aut illud, mii credit in si

lium, habet uitam aeternam, & caetera, quae ab istis adduci solent. Videt rusticus ex una parte Augustinum, Ambrosium, Hieronymum, Cyprianum, Tertullianum . Atha sium, Gregorios, Chrysostomum, & demum totius Orientis & Oecidentis ecclesiasticos patres, totamque eam ecclesiam, quae Catholica dicitur, in qua sunt tot & ni attPrij de sanctitatis titulo insignes, ea loca, non de simplici credulitate , aut fide sterili, sed de illa, quae adiunctam habet dilectionem , accipere. Contra uidet Lutherum, Zuin-glium, Caluinum, Brentium, &c. quos neque ulla sanctitas, neque ulla morum integriatas commendat, eadem de simplici illa persuasione, qua nobis persuademus, Deum no his remittere peccata propter Christum , nulla dilectione aut bonorum operum proposito praecedente intelligere. An non ea persuasio, quod Deus sibi peccata uelit remi tere, propter Christum sine operibus propriis, qua alioqui iustiti candus est , incertitudinis aliquid admistum habebit Non igitur fides uera, id est, omnino certa erit, atque adeo neque peccatorum remissionem donabit . oportet igitur ut fides omnino firma de solida sit, non ad scripturas tantum, sed ad homines magistros, quae praedicat tur, exigere, quorum sanctitas, ac perinde legitima ut aduersarii nolunt) successio cum sitne coelesti reuelatione sciri nequeat, semper erit ambigua. unde & fides semper quoque erit incerta, atque adeo ad indulgendam remissionem peccatorum inefficax. Ατova haec quidem ratio ex parte audientium sumitur. Est tamen illa multo uehea mentior, quae ex magistrorum parte, in eandem aduersariorum doctrinam insurgit . . Nam si ita est, ut isti persuadere conantur, legitimam scilicet Episcoporum & docto rum ecclesiasticorum successionem, praua uitae institutione impediri , profecto eunctis peruersis & haereticis hominibus , libere docendi, quodcunque in mentem uenerit, an cadonatur. Quod 3 nunc huius sententiae auctores, dexterrime faciunt. Nam esto. ecclesiastici pallores de doctores uere ut isti contendunt a legitima apostolorum de sanctorum patrum successione ceciderint, esto nunc falsa doceant: contra Lutherus, Calia uinus, Brentius, Philippus, Ecc. uera, Quid Z an'non horum successores de seipsiis alter utrum causari poterunt, quod sanctis illis euangelii reparatoribus , S uerae doctrinas patriarchis, propter suos prauos mores legitima successione no respondeant, atque adeo

uerae doctrinae magisterium perdiderunt QSod si semel dicere libuerit, dieat mihi

Caluinus, quo argumento conuincentur aut qua solida ratione, sectatoribus, de ei uulgi parti, quae ea doctrina noua delectatur, neque enim deerunt, etiamsi sint, quae

dicuntur, stultissima, qui ea a summa sapientia profecta credant falsum esse, quod do eetur, persuadebit Sed quid posteritatem expectabimus p Dicant mihi Caluinus. Brentius, Philippus, Lutherus, dec. quo ipsi eos, quos de euangelicis dogmatibus praua sentire crediderint, argumento peruincent Docent Lutherus, Philippus, & Brei lius, Christi corpus, sub spediebus latere in coena Domini, atque ita se credere, nisi mentiantur, scribunt: contra Zuinglius, Caluinus, &c. tantum ibi typieὰ existere, non Ieuibus ut sibi uidetur rationibus corroborant . Iam si uerum magisterium prauis moribus perditur, quo pacto se inuicem uera dicere populo persuadebunt, qui eoru dem , cum scripturas nesciat, iudex esse non potest At sanctissimus est Caluinus, m ribusque integerrimis . esto: sed cur Se illo reliqui, qui eidem aduersantur, non sint apud suos integriores λ potissime cum apud hos externa sanctitatis larua, nihil ad uoram sanctitatem conferat, sed tota iustitia animo fideque pendeat Ie uva nihil aliud isti boni uiri, dum prauis moribus de mala uitae institutione, eeelesiastici magisterij successionem impediri garriunt, mea quidem sententia moliri uidentur, quam plusquam Babylonicam quandam confusionem inducere, de in Christianum populum quacunque quis uelit, inducendi licentiam indulgere: quo nimirum fit

597쪽

Liber septimus.

sit una in omnibus fides, & quo idem dicamus omnes, &non sint in nobis schismata,

ut olim eodem nimirum studio) contendobat Apostolus. Neq; uero nouum hoe est nostrorum haereticorum inuentum, sed omnium, a ueteri memoria tutissimum asylum. Nam cum ecclesiastico magisterio, per legitimas pastorum & doctorum successiones derivato, urgentur, nihil habent, quo fugiant, nisi ad corruptos pastorum & ecclesiastico rum, qui doctrinae praesunt, mores, quibus inaniter, iam dudum ecclesiasticum magisterium legitimaq; illius successionem auolasse deblacterant: nec tamen uident miseri, eodem prorsus argumento se percuti. nam si doctrinae uerae magisterium malis mori bus perditur, profecto cum illi nulla uitae sanctitate caeteris praeluceant, sed contra quod est omnibus compertissimum in summa omnium peccatorum turpitudine mundo sint abominabiles, repleti omni iniquitate, malitia. sornicatione, auaritia, nequitia , L M. pleni inuidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosi, quod uitium egregie suorum scriptorum impudentia effingunt. supcibi dum se ipsos sapere solos, caeteros omnes stulte desipere, sibi persuadent; elati, in Mentores malorum, parentibus non Obedientes, neque enim in religione, filius patri, aut uxor marito obedire dignatur insipientes, incompositi moribus, sine allectione , absque foedere: neces le est enim ut qui foedus cum Deo initum uiolarunt, hominibus sint infideles sine misericordia . neque enim uel Diocletiani aut Nerones, etsi qui sunt alii titulo crudelitatis insignes, adeo atrociter, ut isti in ecclesiasticos uiros, per crucia tus & tormenta saeuierunt; cum, inquam , tales sint, cur non ipssis omnium primos ma

gisletium uerae doctrinae perdidisse dicamus Z Immo cur ipses aliquando id attigisse

credamus λITA ius, non modo nostris pastoribus Sedoctoribus, qui etsi ab antiqua illa sancto rumpatrum integritate desciverint, multo tamen uel ipso mundo iudice; haereticis uirtute praestant, sed ipsis iisdeui sanctis patribus, hanc legitima successionem obiicien ibiam υν-tibus, olim haeretici, quo minus eorum magisterium legitimum agnoscerent, hasce easdem nugas, haeretica prorsus & procaci libertate obiectabant, ne sibi adblandianturharetici nostri , nouam latebram prauis dogmatibus inuenisse. Q uam rem, cum sint .- i in ecclesiastica historia frequentissima testimonia, Petiliani tamen Cirthensis Episcopi Donatistae, impius in Augustinum libellus, abunde comprobat. In quo, posteaquam catholicos patres, qui eo saeculo, summa uitae sanctitate di eruditione florebant, falsos, Episcopos, Iudae proditoris successores, Euangeliorum incensores, sceleratos, impios, progenies viperarum , pseudoprophetas, qui ueniunt ad gregem Domini cum uestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces, diabolos in angelos lucis transfiguratos, carnales,ac perinde spiritu Dei destitutos, uerorum Christianoru, immo Christi ipsius perta secutores , Sec. per summam impudentiam appellasset, caetera ue uerborum intimas, quas modo nostri saeculi haeretici, in nostros Episcopos coniiciunt, in illos patres ga ruta di amarulanta loquacitate contorsisset, subiungit, Sacerdotes uos dicitis. sic a do

mino Deo dictum est per prophetam, Vitio domini super falsos sacerdotes, si cathedram uobis miseri uendicatis, habetis illam prosecto, quam Dauid propheta palmographus, e

pestilentiae cathedram pronunciauit, uobis enim iuste relicta est, in qua sancti sedere non possunt. Si sacriscia uos facere iudicatis, de uobis nequissimis Deus ipse sie dicit, Facinorosus, inquit, sacrificat mihi uitulum, quasi canem occidat, di qui ponit similaginem, quasi sanguinem porcinum fundat. Scitote scitote uestrum sacrincium, qui sanguinem humanum iam fudistis. Et iterum, Sacrificia eorum, quasi panis luctus, nim qui manducat ex illo, inquinabitur. Si precem Domino facitis aut landitis orationem, nihil uobis penitus prodest. vestras enim debiles preces, cruenta uestra con- scientia euacuat, quia dominus Deus puram magis conscientiam, quam preces, exaudit , domino Christo dicente, Non omnis, qui dicit mihi, Domine domine,intrabit in

regnum coelorum, sed is, qui facit uoluntatem patris mei, qui in coelis est. Voluntas Dei utique bona est: nam quotidie in oratione sic petimus,Fiat uoluntas tua sicut in coelo, S in terra, ut quia bona uoluntas illius est senobis, quae bona sunt, largiatur. Vos ergo uoluntatem Dei non facitis, quia mala quotidie perpetratis. Hactenus homo haereticus. Quae conuicia tamen non in quosvis, sed in prioris illius saeculi sanctissimos pastores & uiros coniiciuntur, ut non sit de nostri saeculi hareticis magnopere miran-Cecc iij dum,

598쪽

De recta in Deum fide

dum, qu Adin ecclesiasticos pastores, omnibus suis scriptis contumelias evomant. Contendebat iani tunc PetilianuS, & cum eo totuS haereticus cuneus, ecclesiasticos pastores,& magisterii cathedra & sacrificandi potestate N orandi ministerio, id est, integro evania pelleo sacerdotio , quod iis tribus partibus constat, uiolenter trudere, atque adeo lepit imam illam uerorum pastorum successionem extorquere, quod illam in seipsos inuicta uirtute, militare conspiceret. Sed quam Christiana modestia eas calumniosas & conuiciosas nugas Augustinus diluerit , iam audi. Quaere potius, inquit, quid uerum dicas, non unde male dicas ,& quid doceas, non quid obiicias. nam haec non uides non esse documenta, sed uana conuicia Hoc enim est illud, quod paulo ante dixi, uerba legis dicitis haeretici, sed in quos dicatis, non attenditis. Sicut diabolus uerba legis dicebat, sed cui diceret, non agnoscebat: ille caput nostrum sursum ascensurum, deorsum uolebat deiicere; vos autem corpus eiusdem capitis, quod per totam terram diffusum est, ad exiguam partem uultis redigere. Certe ipse paulo ante dixisti, nos legem nolle & legaliter loqui,sed in actibus erubescere.dicis quidem ista nihil probans, sed & si de aliquibus probares , de his caeteris non praescriberes. veru natamen si omnes per totum Orbem

tales essent, quales uanissinae criminaris, cathedra tibi quid secit ecclesia Romanae, in qua Petrus sedit, & in qua hodie Anastasius sedet uel ecclesiae Hierosolymitanae, qua Iacobus sedit, & in qua hodie Ioannes sedet quibas nos in catholica unitate connectimur, S a quibus uos nefario furore separastis uare appellas cathedram pestilentiae, cathedram Apostolicam Si propter homines, quos putas legem loqui & non facere, nunquid dominus Issus Christus. propter Pharisaeos, de quibas ait, Dicunt enim& non faciunt , cathedrae, in qua sedebant, ullam fecit iniuriam λ Non ne illam cathedram Mo, si commendauit, Sc illos seruato cathedrae honore , redarguit Ait enim, In cathedra Moysi sedent, quae dicunt, facite, quae aute faciunt, facere nolite : dicunt enim,& non faciunt. Haec si cogitaretis, non propter homines, quos infamatis, blasphemare iis cathedram apostolicam, cui non communicatis. Sed quid est aliud quam nescire, dicere di tamen non posse nisi male dicere λ Hactenus Augustinus. Non igitur nouum est, sed tam antiquum quam ipsi haereticorum parentes, ecclesiasticas cathedras praeserti in uero Romanam, quo ab illis uerum Christianae disciplinae magisterium remoueant, palloruna uel fictis criminationibus incestere. Neque haeretici nostri crede mihi si nune priores illi sancti martyres, Cyprianus, Iraeneus, Clemens, Euaristus,&c. quos etiam suis saeculis ab eisde falsis criminibus denigratos legimus, i inino si Petrus, Paulus, Ioannes, Iacobus & reliquus apostolicus chorus, in ecclesiasticas sedes remigrarent, eorum uitas quantum libet lanctissimas, accusare cessarent, quo eos illegitimos pallorcs, & salsos magistros, laruatosque Episcopos dicentes, seque perinde euangelicae cathedrae successores populo uenditarent. Ruid enim ij uniuersi aliud praestare possent,

quam exterius ad normam euangelicam compositos mores, aut ad summum miracula λAt quam parum ista apud haereticos Zc semel proprio iudicio condemnatos perficiant, quamque parum eorum impudentiam cohibeant, ex eodem Petiliano , cuius saeculo nondum haec in ecesesiasticis pastoribus cessarant, iam audi. Is, postquam superioribus uerbis, sacrificia, orationes, reliquaque pietatis & Christianae uitae externa opera, quae inuitis illis sanctissimis, magno apud omnes splendore pellucere uidebat, quod animi integritas, a qua ea omnia procedebant, non item hominibus cognita esset . quasia, δε hypocritica&Deo odibilia condemnasset, & in ea multa maledicta coniecisset, ne ...is nis. sorte eorum miraculis, quae ut ipse August. docet, suo tempore frequentia erant, ad eorum sanctitalcm confutandam adigeretur, sic inquit, Si Qrte quod nescio dae-AU. monia pellitis , nec id uobis proderit, quia nec fidei uestrae, neque meritis cedunt ipsa b. h. . daemonia, sed in nomine Domini Issu Christi pelluntur ipsa daemonia: etsi prorsus ui ... tutes ta mirabilia facitis, propter uestram nequitiam, nec si uos dominus nouit, domino ipso dicente, Multi dicent mihi in illo die, Domine domine, in nomine tuo pro-1 hetauimus, & in nomine tuo daemonia eiecimus, & in tuo nomine uirtutes multas secimus: tunc dicam illis, Quoniam non noui uos, discedite a me operar ij iniquitatis. Hucusque Petilianus. In quo non tantum eius hominis haeretici, sed omnium insuper haereticorum animos, ad uiuum exprestas uides. Non itaque ulla tam ingens est sanctitas, neque uita tam integra, quam haeretica imprudentia, quod se suasque idol

manias

Di i

599쪽

Liber septimus. 2 88

manias tueatur, incusare non possit: immo iam tunc olim apostolico laeulo, non cuiuis homini aut cuiuis episcopo, sed Paulo uasi electionis, praedicatori ueritatis, S d ciori gentium, non ab hominibus, neque per hominem, sed per i Esuri Christum in apostolatus ministerium destinato, easdem haeretica factio calumnias obiectabat, praesertim cum Mosaicae legis cessationem doceret. Causabantur enim , eum neque cum Christo fu isse, neque ab eo edoctum , aut electum , sed ab hominibus uocatum , aut a seipso intrusum: unde neque legitimum euangelicae legis ministerium , apud plebes dicebant, in qua tamen calumnia diluenda, ad haereticam impudentiam retundendam, nihil erant uitae sanctitas, apostolici labores, caeterorum apostolorum approbatio, ingentia miracula, quae quotidie in eorum , quae docebat, comprobationem edebat, acutissima scripta, quorum bonam partem in ea lycophant ia repellenda consumit. Q uod si sanctos patres, a quorum nunc ecclesiastici pastores successione, uitae dissimilitudine repelluntur, immo uero si sanctos Christi apostolos, haeretica procacitas ab euangelico magisterio, ueraeque doctrina cathedra deturbare conatur quid de nostris uel Episcopis, uel haereticis sit sperandum, iam prudens lector aduertet.

SED CALvINI & aliorum ratiunculas, quantum in nos ualeant, iam expendamus.

Filii, aiunt, Heli, successores erant sacerdotii Mosaici, S populi iudices, di tamen scriptura dicit, eos suisse filios Belial,& nescientes dominum. At iiij quod tamen semper eisdem est solemne ) primo loco falluntur. Licet enim sacra historia Heli sacerdotem, duos filios item sacerdotes habuisse commemorra, qui Sc patris negligentia, Npessimis moribus fiterint reprobati; quod tamen in suprema illa sacerdotali dignitate,

quae cathedram legis habebat, patri successerint, omnino non legimus . immo uero prorsus cotrarium legimus. Fuit enim, mortuo Heli, summum sacerdotium , cum summo populi iudicio ac magistratu ad Samuelem tralatuna, cuius tamen postea filios, quod nec suae uoluntati, nec patris sanctitati responderent, perindeque tantae dignitati censerentur inepti, a sacerdotio quoque dominus repulit. Nihil ergo aduersius Episcopalesta ecclesiasticas cathedras, ex eo loco colligitur. immo potius quanta cura dominus ne

illis praui homnes praesint,prospexerit,no obscurὰ cognoscitur, cu & Heli N Samuelis suirorum alioqui sanctorum, & sibi carorum) filios a summi sacerdotij functionibus excluserit. Deinde ut Ophni Ze Phinees Heli filii, maximi sacerdotes fuissent, nulla tamen illis praua doctrina a sancta scriptura, eo loco obiicitur, sed tantum praui & degen

res Inores, quos in euangelicos pastores, & Episcopos complures, de nunc, & olim qu que, irruisse non negamus. hoc est enim,quod sanctae scripturae peculiari tropo nescisse dominum illic reseruntur. Eodemque pacto locus Esaiae est accipiendus, quo domunus conqueritur, prae ebrietate sacerdotes & prophetas ignorasse. in prauos mores, eorumque docendi di adhortandi populum negligentiam, non item in haereses, quas in eodem populo seminastent, dominus inuehitur. Maae uitia, etiamsi non multum obnixe a nobis postulent, in populi Christiani palloribus ac facerdotibus multis esse, ultronei concedimus. Nam quod nescire dominum , sicut eius contrarium, scire aut cognoscere eundem, potius ad mores, quam ad intellectum pertineant, apud nullum, qui sacras Isteras, uel a longe salutarit, persuasione indiget. Est non aliud scire Dominum, aut cognoscere Dominum , quam illi per uoluntatis Obedientiam perfecte adhaerere. Sicut contra , Nescire eundem, aut ignorare, non est aliud , quam longe ab eius lege & imperio uoluntatem auertere. Vnde perpetua sanctae scripturae phras , scientia domini aut sapientia, iustitiam ; contra ignorantia , aut nescientia iniustitiam, & prauam morum institutionem significat. Maae omnia, quod ca sint in sancta scriptura omnibus peruia, ne sim praeternecessitatem prolixus , adductis exemplis confirmare non libet. Itaq; in limulantur pessimorum uitiorum, potissime uero negligentiae docendi, ad quod munus semper praestandum tenentur, eo loco multisq; aliis praui degeneresque sacerdotes: non tamen haereses in populos sparsisse aut seminasse dicuntur. Q v a N , neq; nos negamus sacerdotes N Episcopos, aliquando per falsas N hareticas doctrinas potuisse decipere, cum ipsa reru euidentia, & ecclesiasticae historiae maiorem eorum haereticorum parte, quorum habita est aliqua ratio, ecclesiarum pastores & episcopos fuisse memoriae prodiderint . quare vanissime haeretici, sicut & reliquos scripturae locos, nobis uel Heli filios, uel propheticas in sacerdotes increpationes obtendunt. Fat

vissi

600쪽

De recta in Deum fide

mur episcopos, non modo bonis illis priscorum pastorum moribus, sed antiqua quoque

illa fide per haereticas persuasiones posse destitui: quod Si noli ra de antiqua ecclesias i casaecula , de quibusdani testantur . Quid hoc ad legitimas ecclesiarum ex episcoporu successiones , id est, ad ecclesiasticum magisterium , per ecclesiasticas aetates ad nos deti- uatum, quod Caluinus dil Brentius prosternere satagunt Appellamus nos legitime succetitis ma dentes episcopos, non quoscuq; , sed eos, qui eam doctrinam , quae ab apostolico tem- si ' pore, in sua ecclesia durauerat , nullatenus in uerterunt: nam reliquos non legitimos sed spurios vocamus. Verbi gratia, apud Mediolanii, non Auxentium Arrianu, sed Ambrosium, legitimam successionem continuasse dicimus: quod prior ille non immota doctrina, sed antiqua ac ueteri traditione peruersa, ecclesiae Mediolanensi praefuerit: hic ueris non aliam doctrinam, quam eam, quae ab Apostolico saeculo durauerat, colens, uel borum ac sententiarum nouitates odiverit. nam eos, qui aliquid apostolicae ueterisque doctrinae immutarunt, quasi haereticos, & in doctrinam religionis lacrilegos caeteri paties catholici semper notarunt . Itaq; non uniuersos episcopos, qui unquam fuerunt, aut modo sunt, aut erunt aliquando, ά crimine haeresis uendicamus; sed ecclesiasticum magisterium, non alia magis ratione cognosci colendimus, quam legitima episcoporudi pastorum successione , id est, illa , quae nullo pacto apostolicam doArinam piruertit., iniat e,qui in episcopos, aut sacerdotes uel a Caluino uel ab aliis, scripturae loci asteruntur, etiamsi sacerdotum prauam & haereticam doctrinam incesserent, quod certe non

faciunt, semper erunt evanidi.

IAM quod Ecclesiam & Ecclesiasticos uiros, quos ille ludibrioso nomine Romaneses uocat, Caluinus cum eo statu legis Mosaicae, de Israelitici populi, in quo stulte det plo Domini, sacerdotum legitima successione, di externis tantum caeremoniis Iudaici gloriabantur, conserat , pro illa urbanitate, quae hareticis omnibus propria est, scilicet, ' ne a Petiliano caterisq; huius farinae sanctissimis uiris, moribus & docedi charactere degeneret, est secisse credendus. Sed ad rem . Iudaei prosecto neque Hielemiae saeculo, in quo id illis Dominus improperabat. neq; Christi tempore, quo fuit omnium Iudaicorun orum suinina peruersio, de sacerdotum successione gloriati sunt. Gloriabantur illi qui ocm de templo domini, quo perdurante praesentissimum sibi adesse putabant diuinatatis auxilium: unde nec peccare timebant: nunquam futurum putantes, ut domum, , suam sanctamq; illam ciuitatem, qua una in uniuerso Orbe colebatur, idololatris ac pios hanis hominibus dominus traderet, aqua stulta persuasione, prophetico illo uaticinio trahuntur. A t nunquam illi uel solo templo, uel solis caeremoniis externis, sanum suae religionis sensum metiebantur, ut haretici garriunt, quanquam id credo faciant, quo temper sint sibi in tractandis scripturis perstiniles, id est, quo nunquam non inaniter do praeter rem . ad deceptionem stultorum easdem producant . Set praestae ipsum propheticum uaticinium audire. Verbum, quod factum est ad Hieremiam a d ' mino. Sta in porta domus Domini, de praedica ibi uerbum istud, & die, Audite uerba omnis Iuda, qui ingredimini portas has, ut adoretis dominum . Haec dicit Dominus exercituum, Deus istaei, Bonas facite uias uestras de studia uestra r de habitabo u . biscum in loco isto. nolite confidere in uerbis mendacia, dicentes, Templum domini, templum domini est: quoniam si bene direxeritis nias uestras de studia uestra, si seceritis iudicium inter uirum de proximum eius, aduenae, pupillo , dc uiduae non seceritis calumniam , nec languinem innocentem effuderitis in loco hoc, de post deos alienos non ambulaueritis in malum uobismetipsis, habitabo uobiscum in loco isto , In terra, quam, dedi patribus uestris a saeculo, usque in saeculum. Ecce uos confiditis in uerbis me dae ij quae non proderunt uobis, surari, occidere, adulterari, iurare mendaciter, libare Baalim, Se ire post deos alienos, quos ignoratis. Hactenus Oraculum. In quo Iudaei de malis moribus aut idololatria, non item de peruersa legis intelligentia pro

secto calpuntur. Non ergo illi, seueram te incorruptam doctrinam possidere, templi possessione, caeremoniarumque extemo apparatu contendebant, sed tantum templi, in quo Deus habitabat, sulta confidentia,eundem ad iracundiam proiiocabant , quae persuasio tantum abest a cat holica ecclesia, ut nihil magis timeamus, quam noli rorum peccat Diuin , quae scimus elle grauissima, illuc usque excrescere mensiuam, ut quemad-nioduni de multis iam dudum Christianis nationibui fecit, nos quoque Nabuchdon

SEARCH

MENU NAVIGATION