장음표시 사용
581쪽
uerum corpus & sanguinem e medio auferendo, vacuitatem de lationis inducunt; si rcut est dies haec in Germania, in Anglia, & caeteris. Nam cima fides atque adeo ecclesia, 'si sit desectura, non alio tempore, quam Antichristi tempore sit desectura, nec ruria . sus ante iudicii diem, ut in his locis dicitur, sit reparanda: fieri non potest, ut catholica, quam isti papillicam uocant, ecclesia, sit ea ecelesia, quae fide carere debeat, cum hi noui reparatores Christianae religionis, di euangelii, nunc mundo donentur. Aut eraso catholica ecclesia, nunquam deficiet, aut ii aliquando deficiet, modo non dum des cit a recta fide: aut si defecit, haeretici, qui ecclesiastica dogmata emendat e conantur, non sunt fidei reparatores, alioqui Christus cum ueniet, inueniet fidem, de abominatio desolationas non perseuerabit usque in finem. cuius utriusque contrarium, producti
RESPONDE Mus igitur, primum locum, raritatem fidei, quae eo saeculo propter infidelium di haereticorum perlecutiones sutura est; secundum , eodem tropo ac figura. euangelici sacrificij rarum usum, non item fidei aut sacrificii integrum desectum, de abolitionem, hyperbolicd ostendere Cuius utriusque iniquitatis mysterium, nostra me moria per Antichristianos satellites iam nunc operatur. Sunt tamen, qui Danielis pro phetiam ad cuersionem Hierosolymorum reserant: quibus non refragor, dum simile, --.quid in mundi finali dirutione, & Christi templo. quod est ecclesia, euenturum non re nuant. de utroque enim Christum illic loqui, negari non potest. Τ
Quod Ecclesae, quae tucrpresseripturarum, Cr iudex esse debet controuersiarum ChriAlianae religionis, certar notae non sint Iincera praedica; tio verbi Dei, Cr legitimus usus sacramentorum, ut haeretici
UIC I M v s, ni fallor, eam ecclesiam, quae sanctarum scripturarum inter, pres, & proinde controuersiarum Christianarum iudex este debeat, non praedes in iis tantum, sed reprobis; nec iustis tantum,sed peccatoribus; nec peccatoribus & iustis tantum Apostolici feculi, sed cuiusque, ad finem usque mundi, uera ac lincera fide uiuentibus iustis ac peccatoribus constare. Superest nunc eiusdem ecclesiae notas expendere. nam lius usque nobis cum haereticis multis conuenit: quanquam lib. quinto de hac re multa dixerimus, sed quae ea,quae hic dicemus,fastidiosa non reddant, cum illic homini Christiano, cui ecclesiae, id est, cui hominum Christianorum congregationi esset adhaerens dum: hie uero,cui ecclesiastico iudicio in legitimi sensus sanctarum scripturarum indagine sit acquiescendum, contendamus ostendere. illa tamen & haec, ut intcgram quis ecclesiae uere cognitionem acipiat, sunt copulanda. Enco inter eos, qui apud nostri saeculi nouatores samosiores habentur, Philippus Melanchthon ecclesiam, quae est in hac uita, non aliud definit, quam coetum amplecten, y'tium euangelium, & recte utentium sacramentis, in quo filius Dei per mysterium euan. rinia gelij, uere sit efficax & inultos regeneret uoce euangelij & Spiritu sancto, & faciat hae. redes uitae aeternae. Quam sententiam idem sic.explicat,Signa tria sunt monstrantia ecclesiam , necessaria Sc uniuersalia, uoctrinae euangelij incorrupta professio, usus sacramen torum conueniens diuinae institutioni, & obedientia debita minasterio euangelii. De primo & secundo dicitur, oues meae uocem meam audiunt. item, Fundamentum aliud frponi non potest praeter id, quod positum est, quod est Christus Iasus. item, Una fi. z.-z
des, unum baptisma. & de omnibus simul dicitur i. Corinth. c. i. Idem dicatis omnes, i nec sint inter uos schismata, de sitis coagmentati eadem mente & eadem sententia. item, 'Obedite prapositis uestris. haec tria sunt necessaria. Hactenus Philippus. Ioannes Cal, uinus, non tria, sed duo tantum uerae ecclesiae signa constituit , sinceram nimirum uerse u . bi Dei praedicationem, & usum sacramentorum , ex Christi institutione : que duo si ad tari. sint in aliqua ecclesia, eius auctoritatein spernere, u i monita respuere, uel consiliis re
Bagari, uel castigationes eludere, nemiui impunc liceat a multoque minus, ab ea defiFA. Raaa iij cere
582쪽
P 3 vπ cere , atque eius abrumpere unitatem . Atque hanc sententiam, pene maior haeretic rum nostrae memoriae pars libenter amplectitur, quod nimirum ad suas sirici Qq inuentiones, quibus unusquisque non modo in catholicam ecclesiam, sed in aliorum haeretic rum quoque synagogulas desaeuit, impune tuendas aptana esse credat. ΑΤ, SAM non aliunde, quam ex nostro illo, non modis sanctae scripturae, sed humano quoque sensui consormi axiomate, nimirum non minus unum & eundem legum diuina runt sensunt, quam unas & easdem leges ad prouidentiam pertinere, conuellere oportet. Nam cum uniuersi; haereticorum greges etiam qui maxime delirant inuictissime sinceram euangelij praedicationem, de rectum usum sacramentorum , apud se este contendant , quod hodie in nostrorum haereticorum dissidio palpamus ; nullus prosecto quantumuis haereticus, extra ecclesiam esse aut ad ecclesia in non per inere , conuinci poterit ; atque adeo , neque ullus unquam, quis sit Iegum diuinarum legitimus sensus, dignoscere ualebit. Enimuero in tanta sententiarum contrariarum turbulentia, quantam nunc apud Germanos , Α nglos, Gallos, &c. saeuire videmus, nemo est, qui lincera ue
hi Dei praedicatione , di legitimo sacramentorum a Christo institutorum usu se gaudere non iactet: neque eis suae sententiae statuendae insuperabiles ut illi credunt in rationes desciunt. Omnes siue qui unum , siue qui duo, siue qui tria, siue qui quatuor, siue qui
quinque, &c. sacramenta usurpant, nulla alia credunt a Christo instituta. inras ergo ex tam communibus notis, uerant ecclesiam, quae legitimi sensus iudex esse debeat.
deprehendere queat AT A is, Non q od istis aut illis hominibus uidetur, sed quod sanctarum scripturarum sententia colligitur, sincerus est euangelii sensus N praedicatio. deinde neque illa sacramenta, quae hic aut ille homo a Christo instituta docet, sunt perinde sacramenta a Christo instituta , sed quae ipsum Dei uerbum expressum, a Christo instituta expresse resert. Sit ita: uerum, quam te per Deum immortalem, quis adeo est tam stupidus haereticus , qui non putet se solum Euangeli j & sanctarum scripturarum legitimum sensum habere λ Mais alios uniuersos non prorsus stupidos, se solum uero omnium mortalium sapientissimum, sibi ipsi, suae infamae initio no persuasit 8 Aut si hae sunt certae ecclesiae notae, ut Philippus & Caluinus scribunt, cur uterque, cum di dogmatibus & usu sacramentorum dissideant, in unam Ecclesiam non conueniunt Cur Philippus N pro testantes, suam ecclesiam, non item Caluini ecclesiam sacramentariam, id est, in diuina sacramenta sacrilegam, ueram ecclesiam arbitrantur aut cur Caluinus suam tantummodo admiratur, caeteras omnes, quasi adulterinas & falsas accusat FIT itaque horum, qui se solos in rerum diuinarum eruendis mysterijs diuinum spiritum accepisse gloriantur, doctrina & sententia, ut homo Christianus, cum in omnes haereticorum S perditorum hominum synagogas impingat, nunquam tamen Dei ecclesiam apprehendere queat. Fit eorundem opera , dum uerae Ecclesiae disciplinam inani-hus ratiunculis declinare conantur, ut nulla inter gentes idololatras caeterasque infidoles nationes, Christiana republica sit inscilicior: quandoquidem Romanus quaenam esset Romana; Atheniensis, quaenam esset Atheniensis; Lacedaemonius, quaenam e set Spartana: Carthaginiesis, quaenam esset Carthaginiensis; Iudaeus, quaenam esset Iudaica; Christianus contra, quitiam sint Christiani cives , aut respublica, nesciant. Fit horum sacrilego studio, ut non sit aliud Christiana religio, quam certus quidam Ia-queus , quo ii, qui ei nomina tradiderunt, per errorum densistimas tenebras, Anda-hatarum more, sine diuini luminis certa & infallibili cognitione, uagentur: cum contra aliarum rerum publicarum ciues, quaecunque sint illae, suarum religionum certam de indubitatam cognitionem possideant. iniae profecto res tanto externorum hominum mentes scandalo afficit, ut Turca & Iudaeus, quod de suis religionibus, de earum certa cognitione non dubitent, se putent scaelicissimos, existimentque recte secum actum, quod in Christianam religionem, tot, ut illi credunt, sententiarum ac opinionum portentis perniciose consulam, non fuerint pertracti: quod nisi cum eis disputanti saepenumero mihi suisset obiectum , non hIc scriberem . Propter hos igitur non tam Papisii caecclesia ut illi uocant in quam uniuersalis Christiana religio, ab infidelibus hominibus. cachinnis excipitur, dum Dei consilium ignorantes, tanta eandem sententiarum N Opinionum confusione. fiuctuare conspiciunt; dum uident domestico bello cum ingenti
583쪽
suae infidelitatis emolumento discerpi; dum sibi mutuo gratulantur, sperantque subinde sui urum . ut quod in rebus quamlibet angent ibus solet accidere res Christiana, mutua discordia dilabatur di intereat, aut ad cum statum redigatur, in quo ut olim quod maiori ex parte factum uidet rursus infidelibus seruiat. Sed iam quae tandem sint uerasti ecc eliaiticae cathedrae certissima signa, ueraque eiu ς Eccletia notae, quae diuinarum scripturarum est fidelissima interpres , continuo dicamus . Nihil enim profuisset falsas aliorum diffinitiones clusiile, nisi etiam ueritatem ostendamus, quo uerae & Christianae religionis amator, salsarum ecclesiarum magisvrio repudiato, conuertatur ad uerum.
Quod veri Ecclesiastici magisteri' certissima nota sit legitima Dario,
rum, praesertim vero Romam ponti icis siccessio , eorum ptraditio. C. D.
IVnt itaque uerae Id doctricis Ecclesiae notae, non aliae quam illae, quas in caeteris quibuscunque rebus publicis & rationibus uiuendi, ciu ilis di humana prudentia fixi . legitima nimirum illorum, qui doctrinae ac religioni praeficiuntur, successio. Hos enim in rebus dubiis religionis, considendos esse , non modo publicus omnium mortalium usus ubique genritium usurpatus confirmare uidetur, sed Christus ipse, adhuc Mosaica. illa republiea & statu constante, planissime docuit. Super cathedram , inquit, Morsi sederunt scribae de Pharisaei et omnia ergo . quaecunque dixerint uobis , seruate di facitu nsecundum uero opera eorum, nolite tacere . dicunt ei lim Sc non faciunt. Cathedram, enim uero, Christus, non gymnasij aut scholae locum , quo lex Mosaica edistereretur,
sed totius eius Mosaici status, siue in sacerdotio, siue in ea, quae semper sacerdotio annexa est, doctrina, successionem intelligit. Neque enim sacerdotium unquam fuit sine stribis , quod esti ni docedae legis quod munus semper sacerdotio incubuit instrumeta quaeda m . aut scribas, reliquosq; legis interpretes, quos per Pharisaeos, qui eo seculo d ictrinam usurpaveranti significat, sine sacerdotio intelligit. sicut de in euangelico statu, di doctrina & sacerdotium, aut in una eademq; persona coniunguntur, aut in diuersis, qui mutuo sibi ad sani e ecclesiae constructionein subserviant. Unde quidam iam torum patrum, eum locum de episcopis, qui proprie docendi munus in ecclesia susceperunt; quidam de aliis quibuscunque, qui doctrinae ac sapientiae arcem conscenderunt, , interpretantur. Habes dominum dicentem.de Pharisaeis, ait Augustinus, Cathedram Moysi sedent Pharisaei, do scribae . A c. Non cos solos significabat dominus, quasi uero
os, qui crederent in Christum, ad Iudaorum scholam mitteret, ut ibi discerent, quem- admodum , iter se ad regnum coelorum. Non ne dominus uenit ut institueret Ecclesiam ipsosque ludaeos bene credentes , de bene sperantes, di bene diligentes segregaret, tan-iquam frumentum a paleis, de faceret unum parietem circuncisionis, cui iungereturialius ex praeputio gentium: quibus duobus parietibus ex aduerso uenientibus, esset,
ipse lapis angularis Et post pauca, Cum ergo praefiguraret, quosdam tales in Ecclesia futuros, quid ait Z Scribae de Pharisaei cathedram Moysi sedent, Ruae dicunt facite, sed.
quae faciunt, facere nolite. Maando illud audiunt clerici mali, quod in ipsos dicitur . uolunt peruertere istam sententiam . nuquid non, si illis liceret, delerent illam de euangelio e sed adest domini gratia:& misericordia , nec sinit eos facere, quia circums psit ueritate sua omnes sententias suas , N.libravit, ut quidquid aliquis praecidere uoluerit , aut inducere male legendo , uel interpretando , ille , qui cor habet, quod praecisum est scripturae, & legat superiora uel inferiora, & inueniet sensum, quem uolebat ille male interpretari. Quid ergo putatis istos dicere, de quibus dicitur, Quae dicunt facite λ quia reuera sanis laicis dicitur . Laicus enim, qui uult bene uiuCre, cum: attenderit clericum malum, quid sibi dicit Z Dominus dixit, Quae dicunt facite, quae faciunt, facere nolite. Audiant ab illo, non uerba ipsius sed Dei. Hactenus Augustinus Dicuntur igitur ea Christi uerba, non tam de Mosaico, quam de Euangelico statu, in quo nimirum uera euangelicae disciplinae cathedra, quemadmodum olini in Mosaico,
584쪽
quam omnes audiremus, idem Christus exposu it. Praecipimur autem ad scribas Ad Pharisaeos, non item ad Euangelicos sacerdotes accedere: quod quanuis est et iam morum disciplina degenerante corruptissimus, nondum tamen evacuatus fuisset Mosaicus status. Vnde Origenes, Si autem scribae & Pharisaei sedentes super cathedram Moysi, sunt Iudaeorum doctores, secundum literam , docentes legis mandata , quomodo iubet nos Dominus, secundum omnia, quae dicunt illi, facere, cum Apostoli vetent in actis uiuere secundum literam legis camaliter intellecta Z Quaecunque ergo dicunt nobis, ex
Iege intelligentes sensum legis, facimus. Et post pauca, Sed quare hoc non de lege gratiae mandat, sed de doctoribus, Moysi maia scilicet nondum erat tempus , praecepta
legis ante tempus passionis manifestare. Hactenus Origenes. Communem itaque Euangelicae legis cathedram , quae semper annexa est sacerdotio , de sacerdoti j legitimae successioni, quasi uerum magisterium audire praecipimur, ad eamque Christus quasi ad uerae doctrinae sontem, Christianos hortatur. Nam quod ea, quae cu legitima sacerdotum & pastoru,praesertim uero Romanorum Pont. successione, annexa est docti ina fidem, semper ueteres ecclesiae de religione cotrouersiae quasi uera ac ecclesiast ica sentetia & decreto terminatae fuerint, ab eiusdem ecclesiae primordiis, ecclesiasticorum patrum scripta tam aperte testantur, ut neque hoc nostri temporis haeretici negare potuerint. Ε i. vis clesia una est, inquit Cyprianus Carthaginiensis Episcopus contra Nouatianum dispu-F μ tans, quae una intus esse & soris non potest . Nam si apud Nouatianum est, apud Cornelium non fuit. Quod si apud Comelium non fuit, qui Episcopo Fabiano legitima
ordinatione successit, Nouatianus in ecclesia non est. Hactenus Cyprianus. Cuius argumentum si quid ualeat, an nostri haeretici, qui nullas suarum ecclesiarum legitimas, immo nec illegitimas quidem successiones ostendere possunt, in ecclesia contineantur, procliue est cognoscere. Sed ad rem. Non alio profecto argumento haereticas olimmuasiones, Tertullianus procul ab ecclesiastico ac perinde euangelico magisterio alie nas esse conuincit , quam quod contra ueterem & auitam ecciesiarum successionem insurgentes, doctrinam suam, nullo legitimo Episcoporum & doctorum ordine, in apo-ήν - stolos ipsos & Christum refunderent. Edant, inquit, origines ecclesiarum suarum, euoluant ordinem Episcoporum suorum, ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille Episcopus, aliquem ex Apostolis uel Apostolicis uiris, qui tamen cum
Apostolis perseuerauerit, habuerit auctorem N anteces lorem. Hoc enim modo ecclesiae apostolicae sensus suos reserunt, sicut ecclesia Smyrncorum Polycarpum a Ioanne collocatum refert; sicut Romanorum Clementem a Petro edit. proinde utique di caeterae
exhibent, quos ab Apostolis in episcopatum constitutos, apostolici seminis traduces, habeant. confingant tale aliquid haeretici. Hactenus ille. Nec profecto immerito hi patres, tanta animi confidentia, in ueri N ecclesiastici magis erij inquisitione, tantum legitimae pastorum S ccclesiarum successioni tribuerunt. uiderant enim iam dudum, ad eam quasi ad Lydium lapidem, ab ipsis apostolicis saeculis uetustiores ecclesiae patres, omnes de religione, quae emergebant, sententias astricasse. Cuius rei locupletissimuς testis est Irencus Lugdunensis Episcopus, essentque haud dubium alij eius faculi, in quo iam successiones pastorum aduertere licebat, si per temporis iniuriam & Ethnicorum persecutiones, eorum scriptis nobis frui licvissct . Agnitio uera, ait Ircneus , est Apostolorum doctrina, di antiquus ecclesiae status in uniuerso mundo, &charactere corporis Christi secundum successiones Episcoporum, quibus illi eam , quae in unoquo que loco est, ecclesiam tradiderunt, quae peruenit usque ad nos custodita, sine lictione, scripturarum tractatione plenissima: neque ablationem recipiens, Iectio sine falsia ficatione, & secundum scripturas expositio legitima & diligens, te sine periculo, de sine blasphemia, di praecipuum dilectionis munus, quod est pretiosius quam agnitio , gloriosius autem quam prophetia , omnibus autem reliquis charismatibus supererni nens. Hactenus Tertullianus, breuissima tegula totius Christianae religionis institutum complectens.
OEsastv ARvNT perpetuo ecclesiasti ci uiri omnes, quorum doctrina modo in haere licis machinis conterendis utimur, eandem Episcoporum, & legitimorum pastorum Is Fruia successionem, quasi ueram amussim, ad quam, quasi ad ueri ecclesiastici magisteri j re- gulatia , dogmata exuerentur. Vnde Hieronymus tanti facit Petri sedem, ut eum, qui Damaso
585쪽
Damasci Pontifici adhaereret, suum esse dicat, exteros uel se nosse neget. In illa, inquit alibi, permanendum est ecclesia, quae ab Apostolis fundata , usque ad diem hane durat: sicubi audieris eos, qui dicuntur Christi, non a Domino Issu Christo, sed a quoquam alio nuncupati, ut puta Marcionitas. Valentinianos, Montenses, siue Cani pales, scito non ecclesiam, sed Antichristi esse synagogam. Ex hoc enim ipso quod postea instituti sunt, eos se esse indicant, quos futuros Apostolus praenunciauit. Hactenus Hierony. Legitima prosecto pastorum, qui in Christiana disciplina tradenda nunquam quicquam innovarunt, successio facit ut Christiani, absolute Christiani uo
centur . nam caeteri omnes, qui nouatores sequuntur, licet Christiani quoque appellentur, nouatoris tamen sibi nomen asciscunt, ut Arriani, Nouatiani, Lutherani, Caluiniani,&c. Vincentius Lyrinensis, eiusdem antiquitatis homo, haud aliud toto vi . illo aureo libello, quem aduersus prophanas haereticorum nouationes edidit, conten- ιγ .dit, quam, quod in colenda religione, semper sit patrum, qui nobis legitime praefuerunt , imitanda sententia. sed aptius & uberius caeteris omnibus id ipsium docet Rugustinus, tum alibi, tum libello contra epistolairi Fundamenti Manichaei. Multa,
inquit, sunt, quae me in ecclesiae gremio iustissime tenent. Tenet consensio populorum, atque gentium, tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, caritate aucta , uetustate firmata: tenet ab ipsa sede Apostoli Petri, cui pascendas oves suas dominus commendauit, usque ad praesentem episcopatum, sacer dotum successio. Hactenus Augustinus . Cuius sententiam, sicut & ille priorum, uniuersi posteriores Ecclesiastici patres semper sunt imitati, docentes perpetua constantia, ibi tantum uerae doctrinae magistram ecclesiam inquirendam esse, ubi fuerit ab apostolicis temporibus legitima panorum & episcoporum successio et ubi, inquam, immutata doctrina & traditione Episcopus Episcopo successit. Ατ IN hane doctrinam quantum possit gigantea illa haereticorum nostrae memoriae uirtus, eorum uerbis propositis lector diiudicet. Comemorant de catholicis loquens, inquit Ioannes Caluinus quanti successionem fecerint, Iraeneus, Tertullianus, Ori- π genes, Augustinus, & alij, quae quam stiuola sint & plane ludrica, faciam ut nullo nego- βμα. .cio intelligant ii , qui mecum ea paululum expendere uolent. Et quidem eos quoque hortarer, ut huc animum serio aduerterent, si quid docendo me apud eos polle confiderem: sed quando illis omissa ueritatis ratione, hoc unum propositum est, quacunquepos Iuni via , rem suam agere, pauca tamen dicam, quibus sese boni uiri de ueri studiosi, ab eorum captionibus expedire queant. Audisti plusquam Thrasonicas minas, sed quomodo tandem quod tam magnifice promisit, haereticus praestet iam audi. Primum, inquit , ab illis quaero, cur non Africam citent, & Aegyptum & totam Asiam Z nempe quia in omnibus illis regionibus desiit sacra haec Episcoporum successio, cuius beneficio ecclesii asse retinuisse gloriantur. Eo igitur recidunt, se ideo ueram habere ecclesiam, quia ex quo esse coepit, non fuerit Episcopis destituta: perpetua enim serie, alios aliis successisse . Sed quid si Graeciam illis regeram Maaero igitur iterum ab insis, cur apud Graecos periisse Ecclesiam dicat, apud quos nunqua interrupta fuit illa Episcoporum succes,to , unica, eorum opinione, ecclesiae custos di conservatrix Graecos faciunt schi malicos, quo iure uia a sede apostolica desciscendo, priuilegium perdiderunt. Quid λ an ton multo magis perdere merentur, qui a Christo ipso deficiunt e Sequitur ergo evanidum est e praetextum successionis, nisi Christi ueritatem , quam a patribus,
per manus acceperint, saluam & incorruptam posteri retineant, ac in ea permaneant. Haec Caluinus , & alia quam multa in catholicos uiros, incredibili, pro sua suorumque sectatorum consuetudine, uerborum amarulentia, cuius pro Christianis, quibus pollet moribus, est mirus artifex, iactabundus deblacterat. Sed quantum nos, quos ille u cat Romanenses, laedat, iam est aduertendum. ET PR INCi i Io' quidem oportebat Caluinum, horum patrum, quos pro Episcoporum successione citamus, ita testimonia interpretari, ut non pro nobis nostraque sententia scripsisse uiderentur. quod quia non praestitit, tantum abest ut suos bonos uiros. ab ecclesiasticorum captionibus uendicet, ut potius mihi totam causam initio disput tionis prodidisse uideatur. uis enim homo Christianus, &qui non sit tam excors, ut se plusquam ueteres illos patres , ueram euangelicae doctrinae rationem apprehendisse,
586쪽
sibi ipsi stulte persuadeat, tantorum patrii nisamque apertis testimoniis, simplici Cauuini pronunciatione contempta, omnino non permoveatur Z Statue ex una parte I raeneu, Tertullianum, prianum, Hieronymum ς & Augustinum, ex altera uero Caluinum,& si qui sunt eiusdem farinae alij: quis non se potius cum illis errare malle constanti ist- me asibueret, quam cum his uerum dicere Ergo interim dum canctorum patrum pr. iudicia contemnuntur, & ipso silentio, a parte nostra stare, nobisque fas ere conceduntur, Caluinus nunquam suos bonos uiros a nostris captionibus eripere poterit. Neque enim tam sunt dementes isti boni uiri, ut non potius horum sanctissimorum & eruditissimorum patrum, praeter ipsam uenerandam antiquitatem, α titulos sanctitatis magnificos, sententiam unius Caluini inermi pronunciationi & arbitrio postponant. Non igitur nos sumus, qui rem nostram, quacunque possumus uia, agimus, cum sanctissimos& antiquissimos Ecclesiae patres , in hac parte, sicut & in reliqua ecclesiastica doctrina, habeamus magistros, sed illi rem suam quacunque uia agere recte dicentur, qui inuita& prasenti & ueteri Ecclesia, solius propria auctoritatis praeiudicio nituntur. Sin iam quaestioni Caluini respondeamus. Miaerit a nobis primum, cur non Africa, Aegyptum de totam Asiam pro Episcoporum successione citemus Respondemus Caluino, falsum esse, quod quastio supponit; nos scilicet, earum prouinciarum successiones non citare, cum in eos scribentes aut disiputantes, nihil magis agamus, quam aduersus eos sanctorum Episcoporum, quos per legitimas successiones, harum prouinciarum plebibus, in Christo praefuisse testati ir autiquitas, sciipta coniicere. Neque enim alio magis argumento, nunc nitimur, quam quod haec, quae modo colitur ecclesiastica doctrina, in Africa, Aegypto, Asia, Graecia, dec. legitima Episcoprum successione, referatur in Christum aut apostolicos uiros. Neque uero, ut Caluinus se intelligere simulat, nos Episcoporum successionem, tam ad loca quam ad doctrinam reserimus & in pisterium. Unde licet apud has prouincias, iam non essent Episcopi, aut totus Christianismus tyrannorum potestate, & Christianorum peccatis suisset abolitus, non tamen perinde cessabat ea, de qua nos loquimur, legitima successio: Erat olim, ecclesiastico imperio superstite, una di cadem harum omnium prouinciarum, cum ea, quam modo eoi it ecclesia, doctrina: in illis prouinciis extincta est, in nostris nunc superest: & licereollatrent haretici, usque ad finem saeculi semper supererit. Itaque earum quidem pro uinciarum, quae nunc supersunt, usque ad nostra tempora; illarum uero regionum aue urbium , quae iam sunt abolitae, non usque ad nostra tempora, sed quousque in illis ui guit Christianae uitae & religionis professio, Episcoporum successiones in haereticos de ecclesiast icae pacis turbatores, proserimus. Nsqvs tam sumus inertes, qui doctrinam ecclesiasticam colimus, quam Caluinus nos apud suos illos bonos uiros, uerbis & scriptis depingit; ut Episcoporum aut 'past rum successionem, id intelligamus, quod ipse nos intelligere scribit: id est, nos habere ecclesiam, quod ex quo esse coepit, non fuerit episcopis destituta: quasi non sit aliud episcoporum successio, quam nunquam episcopos in ecclesia defitisse. Nos, non quamcunque episcoporum successionem, certum ecclesiastici magisterii signum appellamus, sed testitimam. Est autem legitima successio, cum immutata doctrina & ecclesiasticis moribus, unus alteri succedit:& sequens, praecedentis magisterio sufficitur . Vnde quavis in Graecia modo supersint episcopi, & ea ecclesiasticae Hierarchiae umbra, quam Christianae uitae hostium, tyrannis permittit, quod tamen cum ipso Christiano imperio ut fieri solet) eruditionis quoque ac uerae ecclesiasticae doctrinae iacturam secerint: qu od neque Caluinus negabit,eorum Episcoporum, qui modo sunt,legitimas successi nes, appellare non postiamus. Nam ut eorum in quibusdam dogmatibus, quae tamen
eum suis patriarchis di imperatoribus, non uno tantum concilio, quasi haeretica damnarunt, omittamus pertinaciam, quis non uideat, quantum modo de eruditione, id
Romanae ecclesiae obseruantia, ab antiquis illis Patribus Athanasio, Cyrillo, Chrys stomo, Gregorio utroque, Basilio, Sc. distent Citamuς igitur eorum, dum sapientia& insignis uitae sanctitate foruerunt, doctrinam di legitimas successiones, immo illi
potissime, nos hoc genus argumenti, in religionis nouatores proferre docuerunt. nuc, cum nihil aliud plures eorum habeant, praeter au itum odium in ecclesiam , non tantum Romanam sed Latinam, cum nobis non communicent, neque nostram societatem anaa
587쪽
plectantur: cum a pristina illa & eruditione & uitae sanctimonia desciverint, ad eorum
doctrinas, quali ad credendi regula, non prouocamus. Nam ut amicὰ cum Caluino agamus, dicat nobis putri potius in rebus religionis, cum sibi mutuo contradicunt, sit iides praestanda, et ne ecclesiae, quae tyrannide paganoru oppressia, a usquam centum annivsacraru in literarum & Christianae doctrina culturae, per immensos, quos patitur, labores, uacare non potest ; an illi, quae cum hristiano imperio N ciuiete , quibus a tot s culis Dei misericordia perfruitur, doctissimorum in omni gessiere disciplinarum uirorum immensam segetem quotidie producit c Ei 'ne, quae a tot saeculis, in haereticos ocueteris doctrinae peruersores, quod ecclesiastico de saecula .i magistratu destituta id praestare nequeat, gladium aut aliud genus supplicii, aut planitionis non exercuit: aut illi , . ni quae tum Christianorum principuin i alce, tum ecclesiasticorum uirorum infatigabili studio, malas ta uenenatas succrescentes herbas, ab ecclesiastica segete quotidie runci- 'nat Θ Εt.quidem , quam ferax haereticorum ingeni rum sit Graecia, ipsius Graeciae, quas quotidie manibus terimus, testantur historia. uix enim Constantinopolitanorum patriarcharum nani aliarum sedi una ingens multitudo numerari non potest in tertiam partem catholicam inuenias, nisi quod Alexandria Se Antiochia, de haereticorum numero cum c onstantinopoli certabant. nam quot illud imperium principes haereticos tu
terit, non est.opuS referre. Quod si tunc id accidebat . quando cum ipso Christiano imperio gladius quoque & leges in antiquae religionis Se fidei turbatorex uigilabat, quid modo futurum putas, in tanta sub paganis principibus licentia uiuendi ac sentiendi pΑt ais, primis illis Christianis, in media paganorum persecutione N imperio, & recte
sentire de recte uiuere, immo de recte de religione scribere licebat , de in eadem pers cutione , successiones legitimas numerabant. Ita est, sed erant tunc nouae religionis primordia: nondum allucti erant imperio Christiani rerat ingens in pastoribus, immo in omnibus, sanctitatis applausus; coelestibus miraculis quotidie fouebantur: nunc re friguit caritas, anuit sanctimonia, uitae coelestis acquirendae desiderium deferbuit. 'Quae ratio nisi Caluinum conuincat , conuincet tamen eum ipsa rerum experie
tia . Ita enim post ablatum imperium Graecia ab antiquo illo fidei de bonorum ni rum studio defluxit, ut nonnullis locis a paganis non distet . Immo non modo post ablatum imperium , sed etiam postquam & internis de externis seditionibus & beIIis concussum , inclinare coepit, in ea prouincia de religionis de morum studium', ccepit quoque flaccescere et quod doctorum uirorum penuria, qua post ea tempora
coepit Graecia laborare , uberrime testatur . nunquam enim post ea tempora, quenquam in aliquo disciplinarum genere celebrem uirum , Graecia protulit, cum tamen multos haereticos de seditiosos tum Patriarchas tum Imperatores genuerit . Itaque non tam schismaticos Graecos vocamus , quod a Romana de Apostolica sede de fecerint , quam quod haereticis nugis a multis annis , summa pertinacia immersi, ab antiquorum patrum quos tantum abest , ut Romana Ecclesia reiiciat , ut potius eos suorum dogmatum patronos adoret 8c sententia de eruditione desciverint: imiamo quod maius est) quod cum in generalibus conci Isis nobiscum in una fide con uenissent, postea non aliud, quam non conueniendi nobiscum studio ae pervicacia, abheisdem conciliis Se condictis defecerint . Quanquam non ignorat Caluinus , etsi disi intulet , suli scientem esse causam , schismaticos uocandi cos , qui ab Amastolica & Romana Ecclesia ac proinde ab omnium Latinorum commercio, sine causa discedunt. ΑTu vh hucusque quidem , sic quaestioni Caluini respondimus, ae si nullum esset ecclesiae Romanae priuilegium. Nunc iam alia ratione cum haeretico agamus. Quaerit, cur non pro successione episcoporum Africam, Aegyptum, Asiam, aut Graeciam cit mus. Respondeo, nulla nos ad id necessitate compelli , sed abunde sufficere, si R imanae ecclesiae legitima usque ad nos successio proferatur, ut uerum nos ecclesiasticum magisterium possidere dicamus : ita ut doctrinam ueram de ecclesiasticam non ad omnes, quae unquam suerunt, aut nunc sunt Episcoporum, aut Ecclesiarum successiones, sed ad Romanam solam, exigere sit nobis neces larium. Quod etsi rideant haeretici, pro odio, quo semper in eam sedem tanquam in haereticorum magistratum fiagra-ruut, nostra nihil interest, cum non tam nos, quam sanctos illos ac ueteres patres, qui
588쪽
huius doctrinae iam inde ab ecclesiae nascentis exordio, auctores extiterunt, irridere uideantur. illi autem Ueta ridiculi semper erunt, qui, sanctorum doctrina contempta, ineruditorum quorundam homunculorum fabulis, ab ingenti illo, quo flagrant, actiactuum turbine oriundis, animum aduertant. x.isa, ITAQUE Praeter eum locum, quem paulo ante citauimus, quo aperte non quavis sue--- μυ- cessione, sed legitima soccessione Romanorum Pontificum, se in Ecclesia teneri fatebatur Augustinus, idem Donatistas urgens eosdem, ad Romanae sedis Episcoporu tantum successionem remittit. Numerate, inquit, sacerdotes uel ab ipsa Petri sede,&inoriadine illo patrum, quis cui successit, uidete . ipsa est petra, quam non uincunt superbae instroru portae . Hactenus Augu stinus. Qui quod hic Donatistis faciendum praecipit, is iis alibi exhibet , Si enim , inquit , ordo Episeoporum sibi succedentium considerandus
I , quanto certius & uere salubri de uerς salubriter , ab ipso Petro enumeramus, cui totatius ecclesiae figura gerenti Dominus ait, Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, ad N portae inserorum non uincent eam. Petro enim successit Linus, Lino Clemens, Cle-μ - menti Anaeletus, Anacteto Euaristus , Lia aristo Alexander, Alexandro Syxtus, Syxto
Thelesphorus, Thelesphoro Iginus, Igino Anicetus, Anicem Pius, Pio Sother, Sotheri Eleutherius, Eleutherio Victor, Victori Zepherinus, Zepherino Callixtus, Callitato Vrbanus, Urbano Pontianus, Pontiano Antherus, Anthero Fabianus, Fabiano Corne lius , Cornelio Luscius, Luscio Sthephanus, Stephano Syxtus, Syrio Dionysius, Dionysio Foelix, Fcelici Eutichianus, Eutichiano Gaius, Gaio Marcellinus, Marcellino Maria cellus, Marcello Eusebius, Eusebio Miltiades, Miltiadi Sylvester, Sylvestro Marcus, Marco Iulius, Iulio Liberius, Liberio Damasus, Damaso Stricius, Stricio Anastasius. In hoc ordine successionis, nullus Donatista Episcopus inuenitur. hucusque Augusti M. δε. ι nus. Eiusdem sunt & illa uerba, postquam uaria Christianae religionis & fidei emune rasset encomia, Cum igitur, ait, tantum auxilium Dei, tantum prosectum, fructumq;ρ 'δ' uideamus, dubitabimus nos eius ecclesiae condere gremio, quousque ad confessioneni generis humani, ab apostolica fide per successiones Episcoporum, frustra haereticis ei cumlatrantibus, & partim plebis ipsius iudicio, partim conciliorum grauitate, partim etiam miraculorum maiestate damnatis, culmen auctoritatis obtinuit λ cui primas dare nolle uel summae profecto impietatis est, uel praecipitis arrogantiae. Na si nulla certa dasapientiam salutemque, animis uia est, nisi cum eos ratione praecellit fides, quid est aliud ingratum esse opi atque auxilio diuino, quam tanto labore, praeditae auctoritati uello resistere λ Et si unaquaeque disciplina , quanquam uilis de facilis, ut percipi possit, do actorem aut magistrum requirit, quid temerariae superbiae plemus, quam diuinorum s cramentorum libros, εο absque interpretibus suis uelle cognoscere, de incognitos uelle damnare Z Haec Aug. eo loco. Idem rursus interpretans illa uerba psalmi primi, Et in
an cathedra pestilentiae non sedit. Ruoniam, inquit, cathedram pestilentiae, non esse
aiio. Dei ordinatione asseuerau imus, etiam eorum, qui extra ecclesiam, uel contra ecclesia sibi fides instituerunt, cathedram pestilentiae dicimus. Qui enim inconcessa praesemiaptione reus est, quato magis, si dc corrumpat traditione eius, cuius sedem usurpat Nam& ordine ab Apostolo Petro coeptum, & usque ad hoc tempus per traducem succedentiu Epist. seruatum, perturbant, ordinem sibi sine origene uendicantes, hoe est corpus sine capite profitentes. Vnde congruit etiam, eorum sede cathedram pestilentiae appellare. Neq; enim ideo impunerunt,quia sub Dei nomine hoc agunt.costant enim suas illas causas sub Dei nomine agere.non zelo Dei hoc agunt sed sibi locum uolentes defendere. Casciamus Coreli de ducentos quinquaginta uiros, per praesumptionem Deo ollarentes, hiatu terrae absorptos esse, dc Osiam regem , cum Deo illicite obtulisset, lepra in stonis percussiam. Hactenus Augustinus. Eodemque argumento Paulo antea, contra Paratis. . menianum haereticum Donatistam , Optatus Mileuitanus, usus suerat. Si ignoras, in c-ram. quit, disce, ignorantia tibi ascribi non potest, sciente te, Petro in urbe Roma primo cathedram Episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium Apostolorum caput Petrus , inde Cephas appellatus, in quo uno, cathedrae unitas ab omnibus seruaretur, ne
teri Apostoli singulas sibi quisque defenderent, ut iam schismaticus de peccator esset,
qui contra singularem cathedram ι alteram collocaret. Ergo cathedra unica, quae est
589쪽
Clementi Anactetus, Anacteto Euaristus, Euaristo Syxtus, Syxto Thelesphorus, Thel sphoro Iginus , Igino Anicetus, Aniceto Pius, Pio Sother, Sotheri Eleutherius, Eleuia therio Victor,Victori Zepherinus, Zepherino Callixtus, Callixto Urbanus, Vi bano Psi tianus , Pontiano Antherus, Anthero Fabianus , Fabiano Cornelius , Cornelio Lucius , Lucio Stephanus, Stephano Syxtus, Syxto Dionysius, Dionysio Foelix, Fcelici Euthi chianus, Euthichiano Gaius, Gaio Marcellinus, Marcellino Marcellus, Marcello Eusebius, Eusebio Miltiades, Miltiadi Sylvester, Sylvestro Marcus, Marco Iulius, Iulio Liberius, Liberio Damasus, Damasci, ilicius, hodie qui nollerrest socius, cum suo
nobis totus Orbis, commertio formatarum, in una communioniS societate concordat.
uestrae cathedrae uos originem reddite, qui uobis uultis sanctam Gelesiam uendicare. sed de habere, in urbe partem aliquam dicitis. Ramus est uestri erroris protentus demendacio, non deradice ueritatis. Denique si Macrobio dicatur, ubi illic sedeat Nunquid potest dicere in cathedra Petrit Nescio quam sine loculis nouit,& ad cuius memoriam non accedit, quasi schismaticus contra Apostolum faciens, qui ait, Me- Rom. imoriis sanctorum communicantes. Ecce praesentes sunt ibi duorum memoriae aposto-Iorum, dicite si ad has ingredi populi eum uiderunt, ita ut obtulit illic, ubi sanctorum memorias cilc constat. Ergo restat ut fateatur socius suidelicet Macrobius se ibi sedere , ubi aliquando sedit Encolpius: si Se ipse Encolpius posset interrogari, diceret, se ibi sedere ubi antea sedit Bonifacius Ballitanus. Deinde ii & ipse interrogari potuisset, diceret ubi sedit Victor Garbiensis a uestris iam dudum de Africa ad paucos erraticos missus. Mud eth hoc ouod pars uestra in urbe Roma Episcopum ciuem habere non potuit uid est quod toti Africae peregrini, in illa ciuitate sibi successisse noscuntur ξ Non apparet dolus, non factio, quae mater est schismatis Z Interea Victor Ca hiensis, ut hinc prior mitteretur, non dico lapis in sontem, quia nec ualuit puritatem catholicae multitudinis perturbare, sed quia quibusdam Africae urbica placuerat conmmoratio, & hinc a uobis prosecti uidebantur; ipsi pctierunt ut aliquis hine, qui illos colligeret, mitteretur. Missus est igitur Victor. erat ibi filius sine patre, actor sine prin- , cipe, discipulus sine magistro, sequens sine antecedente, inquilinus sine domino, hospes sine hospicio , pastor sine grege, Episcopus sine populo . non enim grex aut popuIus appellandi fuerant pauci, qui inter quadraginta, de quod excurrit, basilicas locum ubi colligerent, non habebant. Sic speluncam quandam soris a ciuitate gradibus sepserunt, ubi ipso tempore conuenticulum habere potuissent, unde Montentes appellatiiunt. Igitur quia Claudianus Luciano, Lucianus Macrobio, Macrobius Encolpio, Encolpius Bonifacio, Bonifacius Victori, successisse uideatur, si Victori diceretur, ubi sederit, nec ante se aliquem ibi fuisse monitiaret, nec cathedram aliquam nisi pestilentiae ostenderet: pestilentia enim morbis extinctos homines ad inferos mittit; qui inferi
portas suas habere noscuntur, contra quas portas claues salutares accepisse legimus Petrum, principem scilicet nostrum, cui a Christo dictum est, Tibi dabo claues regni
coelorum, di portae inferorum non uincent eas. Unde est ergo quod claues regni uo-
his usurpare contenditis, qui contra cathedram Petri uestris praesumptionibus & audaciis sacrilegio militatis beatitudinem repudiantes, qua laudari meruit, Rui no abiit in consilio impiorum , N in uia peccatorum non stetit, & in cathedra pestilentiae non sedit. In consilium impietatis itum est a maioribus uestris. Hucusque optatus. Cuius uerba tam prolixe citauimus, quod non modo Romanorum Pontificum successionem, uerae ecclesiae notam doceant, sed etiam quod potius in nostros haereticosn strique saeculi perturbatores scripta uideantur, quam in ipsos, contra quos co opere Optatus decertabat, Donatistas. Vides ergo,catholice lector, non modo ab Augustino, sed etiam ab Optato, ecclesiasticae doctrinae ueritatem, non ad aliud, quam ad ecci siasticum magisterium, ad ea usque tempora per Romanorum Pontificum legitimam successionem derivatum expendi, & aliorum Episcoporum nullam haberi rationem; non quod & aliarum ecclesiarum non sit etiam habenda ratio, sed quod semper apud Catholicos uiros huius sedis successio ,& per eam successionem descendens magisterium, susscientissimum euangelicae doctrinae creditum sit argumentum. Vides etiam,
haereticos ab his patribus, ad reddendas suarum sedium origines coerceri, ut scilicet cum sua dogmata per legitimas pastorum successiones, in primos illos euangelicae do-
590쪽
ctrinae seminatores, apostolicos uiros non possint referre, aduersum eidem euangelicae religioni, quod docetur, uel sine alio argumento confestim probetur. ET Ns hunc honorem, quem Augustinus & Optatus, uiri prosecto Sc si integerrimi.& eruditione di antiquitate su nimopere uenerandi, non tamen haeretica calumnia maiores , Romanae ecclesiae deferunt, ab eisdem conficium, aut adulationis gratia excogitatum, haeretici ne quicquam calumnientur, Iraeneus Lugdunentis in Galliis Episcopus, non eo saeculo, quo iam Romana tyrannis ut procaciter iidem haeretici loquuntur T. ..titi. ecclesiam occupauerat, sed ipso pene ecclesiae initio, non homo, qui Romano Pontifici adulari solitus fuisset, sed is, qui ad Victorem primum, propter paschatis celebrandi causam , acres epistolas& zelo ecclesiastico plenas dederit, est iam audiendus. Is ergo postquam, quantum foret apostolicae traditioni deserendum, praefatus Hillet, &l Apo-u stolos suis successoribus, simul cum ecclesii is, ueram quoque doctrinam commisisse coia '' Τ memorasset, tandem sie inquit, Sed quoniam ualde longum est, in tali uolumine, omnium ecclesiarum cnumerare successiones, maxime & omnibus cognitae, & gloriosissimis duobus Apostolis Petro & Paulo, Romae sundatae & constitutae ecclesiae, eam , quam habet ab Apostolis traditionem, S annunciatam hominibus fidem, per succestiones episcoporum peruenientem, usque ad nos indicantes , confundimus omnes eos, qui quo quo modo uel per sui placentiam malam , uel uanam gloriam uel caecitatem, & malam sententiam, praeter quam oportet colligunt. Ad hanc enim ecclesiam, propter potentiorem principalitatem, necesse ust omnem conuenire ecclesiam , hoc est eos, qui sunt.
iuidique fideles, in qua semper ab his, qui sunt undique, conseruata est, ea , quae est ab Apostolis, traditio. Fundantes igitur Σ instruentes beati Apostoli ecclesiam, Lino episcopatum administrandae ecclesiae tradiderunt. Huius Lini Paul. in his, quae sunt ad Ti-inoth. epistolis, meminit: succedit autem ei Anactetus, post eum tertio loco ab Apost lis episcopatum sortitur Clemens, qui adhuc insonantem praedicationem Apostolorum . ante oculos haberet. Hactenus Iraeneus. paucisque interpositis, Clementi, inquit, succedit Euaristus, Euaristo Alexander, ac deinceps sextus ab Apostolis constitutus est tus, ab hoc Thelesphorus, qui etiam gloriosissime martyrium fecit, ae deinceps. Iginius, post Pius, post quem Anicetus. Cum autem successisset Aniceto Sother, nunc duodecimo loco episcopatum ab Apostolis habet Eleutherius. Hac ordinatione & successione , ea, quae est ab Apostolis in ecclesia traditio, & ueritatis praeconiχatio peruenit usque ad nos. Et est plenissima haec ostensio, unam & eandem uiuificatricem fidem este, quae in ecclesia ab Apostolis usque nunc sit conseruata in ueritate. Haec: Iraeneus Alliditque subinde ad horum Romanorum pontificum legitimam successionem, eorum saeculorum insanias, quasi ad legitimam fidei regulam ueramque Apostolorum traditionem . Cuius prosecto uerba si quis nostrae memoriae homo, etiamsi esset alioqui totius Christianae uitae, omniumque perinde uirtutum solertisiimus cultor, quantuuis ecclesiastico zelo percitus scripto mandasset, sat scio aut Brentio aut Caluino Papista fuisset,& Romanensium, in ecclesiae perniciem, pestilentissimus scurra, aut legitimus Antichriasti minister. nam liis e tetrioribusque conuitiis isolent ecclesiasticos uiros . suis scriptis respergere. ERGO, ut quae diximus, in compendium redigamus, habet homo Christianus, quam in ea ecclesia, quam sanctarum scripturarum interpretem & magistram probauimus, indaganda, regulam sequatur, non scilicet legitimum usum sacramentorum , & scriptu
te rarum uerum germanumque sensum , quoniam & haec sibi haereticorum factiones perdisia Chri tissime usurpant, &ad se tantum suasque synagogulas pertinere contendunt, sed ec- si et clesiasticorum pastorum , praecipue uero Romanorum Pontificum successionem legiti-' .a. mam, quae cum omni tempore ab ccelesiasticis patribus suerit obseruata, nunquam tamen a quoquam haereticorum potuit in suis dogmatibus comprobandis ostendi.
