장음표시 사용
571쪽
rum Cliristianismo, quem modo colunt, conuenire debeant. Sunt igitur soli illi, qui
scripturas canonicas ediderunt, Petrus nimirum, Ioannes, Matthaeus, Paulus, Lucas, Marcus , & Iudas, Apostolica Ecclesia. Nam Iacobum, cuin doceat, fidem sine operibus mortuam esse , & nihil prodesse, quod horum iudicio cum puriori illo Christianismo non conuenit, ad Apostolicam illam Ecclesiam pertinere non credent. sed haec sunt prorsus ridicula, & indigna, quae rationis participibus hominibus, tam petulanter obiectentur.
DE INDI quo pacto ea, catholica uocetur Ecclesia , quae tantum paucissimis hominibus , unoque faeculo suisse conuincitur Atqui Ecclesiam catholicam dici hucusque didiceramus, quod esset.omnium hominum, quod esset omnium temporum, quod esset locorum omnium in eandem fidem, in eandem religionem , in eandem sententiam , uniuersalis consensio . Putabamus nimirum, Auguaini, Hieronymi, S: Am- .Pam. brosij tempore, catholicam Ecclesiam suisse, nesciebamus ante Cyprianum & Tertullianum iam dudum obiisse . ini id illi sancti patres ergo, Ecclesiae catholicae consensu Nauctoritate, haereticos coercent quid tantopere cum Nouato Cyprianus, & Augustinus cum Donato de catholica Ecclesia, quae iam dudum suerat extincta iuxta horum sententiam , cum Apostolico saeculo, iurgant Z An Cyprianus cum Nouato, & Αugustinus cum Donato, de Ecclesia illa , quam isti catholicam de Apostolicam solam uolunt, id est, Apostolica illa societate, aut de ea, quae Apostolico saeculo fuit, Christianorum hominum congregatione decertabant e uides igitur, quo miserandos homines obstinatissimum illud ueritatis odium perducat uides quanto Iudibrio, di subsannationi exponat, dum potius quiduis dicere malunt, quam Ecclesiasticae censurae de correctioni parere IN noc tamen multo magis sunt ridiculi, quod noua & prioribus saeculis inaudita, M. Vare proferre se putent. Tenenda est, inquit Augustinus, nobis Christiana religio, Ze eius i-2 7 . Ecclesiae communicatio, quae catholica est, S: catholica nominatur, non soltim a suis, uerum etiam ab omnibus inimicis. Velint enitii nolint, ipsi quoque haeretici, & sthi matum alumni, quando non cum suis, sed cum extraneis loquuntur, catholicam, nihil aliud quam catholicam uocant.. non enim possunt intelligi, nisi hoc eam noni ine discernant, quo ab uniuerso orbe nuncupatur. Hactenus ille. Ergo si Augustino de 'omnibus haereticis loquenti, fidem adhibemus , non est nouum haereticos catholicam Ecclesiam, catholicam negare : quoniam nimirum sciant, si illam semel catholicam con- cesserint, eiusdem sibi continuo subeundum iudicium. sed quantumuis quando cum suis loquuntur, nolint esse catholicam.: eum tamen aut secum, aut cum aliis loquuntur, catholicam uocant. nec mirum , quandoquidem hoc grande mendacium, quo sola illa Apostolica Ecclesia, sola Ecclesia catholica dicitur, ex eorum numero sit, quae dici cum potant, ab ipsis tamen inuentoribus credi non possint. SED agedurn , horum hominum stultitiam amplius exagitemus. Apostolicam il- Iam ecclesiam, tantum uolunt esse arcam Noe, uolunt esse sponsam Christi, & columnam ueritatis immobilem. quicunque igitur in illa no fueriit, naufragio perierunt; quia cunque)igitur eius partes non fuerunt, Christum caput non habent; quicunque igitur contra eam docuerunt, id est, quicunque illis, contra illam docere uidentur, tanquina mendaces, qui illi firmamento ueritatis non adhaeserint, sunt execrandi. Ergo quic liq: post illam fuerunt Ecclesiastici uiri, &quicunque sumus'modo, diluuio perimus, ad Christi sponsam non pertinemus . nulla ergo sanctorum scriptis fides adhibenda, in moab illis, quasi a certissimis pestibus, quod non nulla docuerint, quae istis cum illa Ecclesia conuenire non uidentur, sugiendum nobis erit. omnes illi horum insania, haeretici erunt, qui ea, quae isti ab ea Ecclesia aliena uiderunt, docuerint. Sed ridiculi homines, ea parte, quae ipsis placet, Ecclesiam Christi, id est, tunicam, quam nec ea nifices scindere ausi sunt, procacissime rumpunt . N profecto si inter sanctos auctores, qui post Apostolicum illud saeculum uixerint, suarum blasphemiarum reperissent sui su-gium , eo idem ipsos in suam illam Ecclesiam csat scio) libentissime admitterent. nunc quia nullum reperiunt, qui suae, quam in Ecclesiam inducunt, carnis libertati conniuear, omnes ab eadem plusquam Apostolica potestate protrudunt. Sedo furorem , qui, nesciat, eam Ecclesiam , quae arca Noe dicitur, quae sponsa Christi in scriptura uocitatur,l. I simila Zet et ij quam
572쪽
quam columnam & firmamentum ueritatis Paulus appellat, non uno taculo , sed a mundi exordio ustitie ad finem duraturam iniis unquam haereticorum, qui tamen omnes, quod ab uno votamque spiritu agantur, semper Ecclesiae suet unt infestiis uiu, eandem in quinquaginta aut centum annos quod isti faciunt Ecclesiam catholicam, quae sit arca Noe, sponsa Christi, columna re firmamentum ueritatas , coercuit. Donatus in Aphticae parte quad m, ςoarctabat Ecclesiam catholicam, quae est i arca Noe, di sponsa Christi, de c. ac perpetuo duratura, ut illam saltem in quaestionabus suborientibus, uiuae uocis oraculo postemus consulere. At isti omnibus Donatis dementiores, eandem nobis catholicam Ecclesiam, in quinquaginta, aut sexaginta annos Apostoli cos cogente S, cum eodem Apostolico saeculo fabulantur extinctam: ut illis.& quibusque aliis similibus, impune rempublicam Christianam diuexare liceat. 1 DICENT, non se cam hominum congregatione, quae illo Apostolico saeculo uixerit, . catholicam Ecclesiam S arcam Noe appellare, sed fidem eius, sine qua, sicut olim sine arca Noe, nullus mortalium salutem consequetur. At ego aliud Ecclesiam, aliud Ecclesiae fidem hucusque putaram . Sed esto ita: in illa enuia Eccitata fuerunt Apostoli& Euangelistae, qui scriptis ac uerbis , ueram fidem Orbem docuere. Sed quis, qualo,
nobis nunc aut post Apostolica saecula, cum controuersiae inciderant, cum uariis opinionum Ssententiarum tumultibus agitetur Ecciesia, hanc aut illam sententiam cum
Apostolica illa fide ac sensu conuenire docebit λ miis, quid si sequendum , quidue fugiendum, id est, quid in ea parte Apostolica illa Ecclesia amplecteretur, aut fugeret, nobis indicabit iniis hos recte sentire, ex praescriptoque illius ueteris Ecclesiae d
cete ; coutra , illos ab eadem Ecelesia sensu di interpretatione strapturarum deficere ostendet Tumultuemur igitur uniuersi, dum unusquisque potius suam fidem, quam . alterius , cum elus Apostolicae Ecclesiae fidem conuenire contendat. Dic ANet iam haeretici, quid Christi regnum di sedes in scriptura uocetur, an non ca-
. tbolica Ecclesia, illa, inquam, quae est sponsa Christi; illa, inquam, quae est columnare firmamentum tueritatis Quis est tam effrons , qui hoc negare audeat uJod si ita est, mendaces igitur illae promissiones, quae Christi regnum di sedem, id est . catholica
Ecclesiain, in finem usque saeculi perduraturam spondent. Ordinaui, inquit, testamet tum electis meis, iuraui David seruo meo, usque in aetemum propagabo semen tuum, in generatione & generationem aedificabo sedem tuam . Item, elegit Dominus Syon ,, elegit eam in habitationem sibi, haec requies mea in saeculum saeculi. Dicent Ecclesia quidem omnibus saeculis duraturam , nina tamen semper este doctricem, sed eam tantummodo, quae Apostolicis illis iaculis vixit, quibus di sanctarum scripturarum uetus sensus, vi puri Christianismi usus iliguit . sic enim in caeteris quibuscunque rebus pub. contingere, in quibus, qui primo illas instituerunt, quos maiores appellant, in Iegum exprimenda intelligentia, magi lliorum, quicunque deinde succedunt, personam discipulorum sortiunt: ir. Esto ita . sed nunqii id , propterea haec, quae modo uiuit, Ecclesia, eius, quae tum uixit, non erit legitima interpres & quis, quaeso, potius nostrorum maiorum , senioris Ecclesiae placita anterpretetur, quam ea, quae legitime succestit Ec-esesa fatemur eam solatu Ecclesiam , quae filii Christi reui pore, in tota futura Christi na repub. magisterium, obtinere, magisterium, inquam, id est: , legislationem et ipsa enim es , quae scripturas, aut potius per ipsam Spiritus sanctus, coiulidit . at noli huic. quae per uaria saecula eidem successites, illius ueteris Ecclesiae interpretandae, de quid sibi uoluerit explicandi, scholani tribuamus, quemadmodum in caeteri&rebus p
blicis: legum condenda iuiti magi ii iuni, maioribus quidem, iam uero latas x ponenda potestatem,minoribus damus: minoribus, inquam, non lauta aut illi, sientcnim ninia confusissima, sed reipub. magistratibus, ta qui caeteras quasquei respubi partes uirtute contineant. Iam uero falsum est , quod aiunt, solatu eam, quae,Apoliolico sa-culo uixit, Ecelesia, in republica Christiana naagisteriunt obtinere: nam ascendens s per omnes coelos , ut ad unpleret Omnia. Clitatius, quositam, dit δpostolos, quoiadam autem prophetas. quosdam uero euangelistas, alios uero pastores de doctores ad consummationem sancior uin, in Opus inmisi erit, & aedificationem corporis Christi,d nec occurramus omnes in uirum Persectum. in mensuram aetatis plenitudinis Christi . Quaerimus ab his, an illo Apostosco iaculo sancti omnes iuerint confirmIuati eanopus
573쪽
ministerii Euangelici illo tempore suerit absolutum Zan illo saeculo omnes occurrerimus resumptis iam corporibus, in uirum persectum, in mensuram aetatis plenitudinis Chri sti λ Q iod si negent, & id in die iudicij suturum fateantur: non igitur usque ad eum die in Ecclesia pallores & doctores deiicient, qui totius Ecclesiastici coetus personam susti nentes, ad ueriura di puruin Christianismum Christianos instituant. nam neque idoliui cum tamen grandis tactu triusque status dii serentia: Deus fecisse legitur ..quauisi enim per Mosem legem tulisset, quae omnibus suis numeris quantum ad illum seruilem statum attinebat absoluta uideri poterat: nunquam tamen sequentibus saeculis, liceam gentem deseruiste legitur, quin legitimos quosdam suarum legum interpretes, id est, sanctos Prophetas, eidem indui serit. Nam cima maxime desertus illo magisterio uideretur, id est, cum iam non esset Propheta, qui legum diuinarum interpretem ageret , Christus non modo ad sacerdotes , sed ad Phariseotum & scribarum: cathe
dram, tanquam quae etiam tunc, in tanta peccatorum colluuieta ciuirtutum strage, i adhuc Mosis cathedra esset, Apostolos remittit. Super cathedram Moysi, inquit, s derunt scribae & Pharisaei, quae dicunt facite, secundu autem opera illorumnolite facere. Ex quo loco duo, mea quidem sententia quae nostri seculi haereticos uiolentissime comprimunt, euidenter eliciuntur: prius quidem, semper in Ecclesia publicam diuina . rum legum cathedram & scholam suturam; alterum, hanc nulla peccatorum alluvione, nulla uitiorum mundatione extinguendam . quod posterius, horum, quibuscum deced- tantiis , uniuersas ratiunculas Id frigidissitaras excusatiunculas, quibus suam, ab Ecclesia. in ali eram nescio quam Ecclesia, apostasia excusare conantur, unicu transfodit. sic enim vistasia aiunt, Odiosum quidem est separari a societate, qui licet non sint, tamen uidean-
tur saltem, atque appellentur Christiani. Et certe nos istorum Ecclesiam s laquuntur de Romana Ecclesia) qualiscunque tandem ea nunc est, uel nominis ipsius causa, uel quod in ea euangelium aliquando I Esu Cluisti uere ac puru illustratum suerit, non ita contemnimus, neque ab ea, nisi necessario & perinviti discessioneni fecissemus: sed quid si in Ecclesia Dei, idolum excitetur, & desolatio illa, quam Christus futuram pradixit , iet palam in loco sancto e Ruid si eam aliquis praedo, aut pyrata occupet λ Haec illi, di alia quaedam, euangelica illa sua libertate dicendi, qua nemini parcunt . quae tamen vini uersa non alio tendunt, quam ut apostasiam suam apud indoctas plebes praestio Osis ratiunculis fucare queant. Vertunt & inuettunt uniuersas historias,& ex Theologis, i Diis placet, plebecularum scurrae facti, Romanorum Pontificum, & eorum, qui eis adhaerent, id est, totius Ecclesiae catholicae, naeuos notant. in qua re adeo mire sibi placent, ut continuo prorsus summis rationibus & caulis, innocentissimos homines, Sequi nihil mali unquam designarunt, se ab Ecclesia discessisse, apud imiuersum Orbem persuasissimum putent. Ab Ecelesia , inquam , id est, ab ea, quae nomen habeat Eccleiae , quod ueram illam Ecclesiani, in qua purus uigebat Christianismus, iam extinctam existiment. Verum in hac parte, nemo melius eis satisfacere poterit, quam quidam .corum in eadem apostasia & discessione fidelissimus seeius. Hic enim, civi, Christi regnum & fidem, id est, Ecclesiam , usque ad finem iaculi, quibusdam ueteris Testa-
. menti locis comprobastet, continuo subiungit, Huius Rei Christus, Apostoli, di omnes via. Prophetae exemplum praebuerunt. Horrendae sunt illae descriptiones, quibus Isaias Hie- Iia. remias, Ioel, Abacuc , N alii, Ecclesiae Hierosolymitanae morbos deplorant, in plebeii magistratu, in sacerdotibus,onmia usq; adeo corrupta erant,ut no dubitet Isaias,aequare, Δ Hierosolymam Sodomae & Gomorra. Religio partim contempta , partim contaminata tin moribus, passim reseruntur farra, rapinae, perfidiae, caedes, de similia scelerar neq; ta-anen propterea aut nouas sibi Ecclesias erigebat, aut noua altaria extruebat Proplietae, inruibus separata sacrificia haberet, sed qualescunq; ellent homines, quia tamen reputabatominu apud eos uerbii suum reposuisse,& caeremonias itistituisse, quibus illic colebatur, in medio impiorum puras manus ad illum extendebant. Cenc li putassent aliquid coniatagionis se contrahere, centies potius mortui essent, quam passi fuissent, se pertrahi. Nihil ergo aliud illos retinebat, quominus discessionem facerent, quam seruandae untiatatis studium. χiod ii religio sanctis prophetis fuit, ob plurima de maximae stetera, non unius aut alterius hominis, sed propemodum totius populi, se ab Ecclesia alienare: nimium nobis arrogamus, si protinus audemus ab Veliae communione descere ; ubi
574쪽
non omnium mores uel nostro iudicio, uel Christianae etiam professioni satissaeiune Iain Christi , N Apostolorum iaculum, quale fuit neque tamen impedire potuit illa Phari orum impietas, &, quae tum uigebat passim, dissoluta uiuendi licentia , quin eis. dem sacris , cum populo uterentur, di in unumicum reliquis templum, ad publica religionis exercitia conuenirent . Vnde id e nisi quia sciebant, maloium societate minimὰ pollui, qui pura cotiscientia eis dena sacris communicaret si quem parum mouent Prophetae & Apostoli, ille saltem Chrilii auctoritati acquiescat. bene ergo Cyprianus, Etsi
uidentur, inquit, in Ecclesia ZiZania, aut uasa impura, non est tamen, cur ipsi de Ee-elesia recedamus: nobis modo laborandum ut frumcntum esse possimus; nobis danda
opera , & quantum licet, enitendum, ut uaS aureum, aut argenteum simus: caterum
fictilia uasa confringere, solius Domini est, cui di uirga serrea data est, ne quisquam stahi, quod proprium est soli filio, uendicet, ut ad aream uentilandam & purgandam sunsciat, zizaniaque omnis ab humano iudicio segreganda . superba est ista obstinatio 3c sacrilega praesumptio, quam sibi furor prauus assumit. Hactenus ille. QSae utinam tam hene imitatus suisset, quam bene rhetoricatur. prosetio haud sibi aliud)altare immo alia sacrificia extruxisset, aut ab Ecclesia recessis lat. Scd ad rem . ΗΑasNT haeretiei nostri, non a Romano Pontifice, aut a papista quopiam , sed a Ioanne Caluino, nec tunc quidem, cium horrenda peccata , plebes, magistratus, & facerdotes inuaserint; nec tunc quidem, cum Gomorrhitica & Sodomitica scelera, ecclesiasticum corpus, qua ii tabe consecerint; nec tunc quidem, cum surta, rapinae, caedes, pe sdiae , & similia scelera , inundauerint; nec tunc quidem, cum religio partim contempla , partim contaminata iaceat, nouas sibi esse Eccclesias comparandas, aut ad nouas hominum societates digrediendum : sed qualescunque sint homines , apud quos domitinus suum uerbum reposuerit, & caeremonias instituerit, cum ilIis manendum, cum illis conuiuendum, in medio eorum coetu, quantiis sit impurissimus, & impiissimus, pi ras manus ad Deum extendendas; quoniam nihil inde eontagionis astiicetur. Habend. codem , nihil aeque sanctos prophetas, in illa corruptissima Ecclesia, ubi non modo catera uitia, sed idololatria, non modo principes sed sacerdotes inuaserat, retinuisi quominus discessiunem facerent, quam seruandae concordiar & unitatis studium : quia hiis nihil magis Deo placere sciebant. Habent ab eodem, sanctis prophetis religionem. fuisse , ob plurima & maxima scelera, non unius aut alterius hominis, sed totius popuIi S gentis propemodum, se ab Ecclesia alienare atque abducere . Habent ab eodem Christi & Apostolorum saeculo, neque desperatam illam Phariisorum impietatem , n que, quae tunc passim regnabat, dis lolutam uiuendi licentiam, impedire potui siet, qu minus cisdem sacris , cum populo uterentur, & unum cum reliquis templum, ad putablica religionis offcia & caeremonias conuenirent: quoniam nimirum malorum societatate minime polluantur, qui pura conscientia, eisdem sacris communicant. Habent ab eodem & Cypriano, etsi multae sint in Ecclesia zizaniae, Se uasa impura, non ideo i men esse ab Ecclesia recedendum , sed Christiam hominis tantum studium esse, annitis, ut ipse inter Zizaniam sit frumentum, & inter uasa impura siluas mundissimum. H bent ab eodem, non cuiusuis sed filii Dei, qui solus habet ni ream serream, munus esse , fictilia uasa confringere . Habent demum, uelle omnia corrigere, superbam esse prae aptionem, a prauo surore ministratam. Cur igitur uel in hac peccatorum inundis cone, quae tamen quantacuque illi rem exaggerent, nondum ad idololatriam, Si Dei abnegatione peruenit i cur in hac' redigionis conculcatione, quae tamen ad eam, quam Ilaias, Hieremias, Erechiel, Ostas, Ioel, Micheas, α caeteri nobis exprimunt, non dum dilapsa est ab Ecclesiia, apud quam olim uerbum Dei repositum, ta caeremonias , id est, diuina sacramenta instituta cognoscunt, cateruatim dilabuntur Suscitetur igiatur in Ecclesia idolum, sedeat in loco sancto abominatio Danielis, ut illi uolunt. o cupet arcana Noe pyrata, an ideo tam atrox discessio facienda erat pan ideo sibi alias Ecclesias exstruere debebant, Se in nescio quarum Ecclesiarum latibula diuertendum erat Z Vbi ergo est illud, quod Caluinus inquit, sanctorum Prophetarum, immo Christi& Apostolorum eius, etiam intcr atrocissima magistratuum & sacerdotum scelera tan ratis studium λ Vbi amor ille concordiae e ubi unienda: & non disibluendae caritatis assectus Z cur sibi alia altaria & alias aras mi uicarunt ρ cur sibi diuersa sacramenta finx
575쪽
runt Produnt igitur aperte se spiritu illo, quo olim sancti prophetae & Apostolici uiri
uitia N peccata tolerabant, quo uel ab. idololatra populo, ne caritatem scinderent, non d i scedebant, affectos non est e. AT NON docetur in Ecclesia sincere euangelium. Sed quis inter haereticos olim id frustra non fuit causatus Z immo quis inter hos, qui se uerum Christianismum aflequu- .itos putant, in sua factione de secta, di non in alia, euangelium sincere doceri, firmissi- me non astruit Z Sed nuquid minus nunc euangelium docetur, quam olim , cum salicti prophetae mittebantur, lex docebatur Z Num minus nostro saeculo docetur euangelium . alin ecclesia, quam Christi di Apostolorum tempore lex docebatur Z Cur ergo neque prophetae , neque Christus , neque Apostoli, toto illo legis Mosaicae tempore, ab ea iis et teri ecclesia, quae non erat aliud, quam idololatriae & scelerum sentina, non disces lerunt cur non se ab ea alienarunt Z cur non puriori quadam Iudaismi ratione renoua. ta, ab antiqua illa, iam per hominum traditiones confusa & sepulta, discessionem secerunt cur easdem caeremonias non a Deo, sed hominum traditione susceptas, non riserunt , aut irridendas plebibuS exposuerunt Z immo cur eas, non modo ante legis interitum , sed posteaquam euangelij aduentu inanes erant, ne fiat res scandalietarent , aut unionis uinculu m rumperent, tam modeste subibant λ an non Paulus tonsus est an non Ala.. . t. Timotheum circuncidit an 'non ingreditur templum, quasi uotum habens Cur de- Actu. 1.. inde in tanto caetemoniarum & humanarum traditionum tumultu, sancti Prophetae ad uerbum Dei non prouocarunt Cur non ad ueterem illam puram putam synagogam, suas causas adduxerunt . Cur illam, quae tunc erat tanto uitiorum turbine obruta, non esse uerain synagogam , sed aliam quandam iustorum, electorum, aut Apostolorum clamarunt
Ar 1 N ecclesia sunt mali Pontifices, sunt Antichristi, sunt nauiculae Christi pyratae, ita sunt laruae papales. de quid c nonne si essent, & tunc peiores erant ξ nonne quidam eo stra 'rum idololatrae extiterunt Z Profecto quantumuis isti historias ecclesiasticas seorsum deorsumque invertant, ut matris suae principumque populi sui uerenda retegant, N ea. non modo domesticis fidei, sed Iudaeis,Thurcis de gentibus, qui cum ingenti ecclesiae dedecore libros eorum, obscoenissinias mendaciis resertos, legunt, irridenda proponant: nunquam tamen tam atrocia scesera, nunquam tam detestanda facinora, nun- tquam tam execranda peccata inuenient, quam olim apud eam gentem lsaias, Hieremias, Erechiel, Ioel, Aamos, Michaeas ιdo reliqui sancti Prophetae inuenisse se docent. . Quid si modo Rom. Pont. publice ab Imperatoribus, ut olim Iudaei, numerata pecunia sacerdotium quod absit coemeret uid si a principe non Christiano, sed ido- Iolatra , de totius religionis saeuissimo hoste, sibi illud compararet id si non perpetuam functionem, contra quam, quod lex praescribebat, sed annuam obiret uidsi cum socero aut genero eum honorem ac dignitatem annuatim partiretur id si Alcimos ab Antiochis, Anaelos ab Herodibus, intrusos uidissent uid demum si uniuersa illa peccata, quae Iosephus memoriae prodidit, in Romanorum Pontificum hi- .i rstoriis deprehenderent λSED NON recedimus, aiunt, ab Ecclesia uniuersali, ab ea nimirum, quae est sponsa Christi; sed a Romana. Verum nonne id quoque Prophetis , Apostolis de Christo dicere licuit nonne causari potuissent, se quide non a synagoga Mosaica, sed ab Hier solymitana, quae tum temporis iustissime synagoga Satanae censeri poterat, propter aperta sacerdotum & totius populi sacrilegia, de idololatriam , discedere λ Cur ergo
non recesserunt aut cur non cum tamen illa ratione certissimam necem declinaiare potuissent) in amplissimas ciuitates , quae gratissime eorum suscepissent adueniatum, concesserunt ZECCLxsIA Rom. aiunt, non est uniuersalis Ecclesia. Esto neque enim in hoc, in quo tamen magnopere nobis aduersarii insultant, maxime contendimus. dum eandem, aut eiusdem pastorem, uniuersalis Ecclesiae caput lateantur. caput, inquam , ministeriale, id est, Christi loco eidem praesidentem: Sed nunquid Hierosolymitana syn goga erat uniuersalis nunquid extra Hierosolymas , maxime post Assyriacam de Babylonicam captiuitatem , non erant Iudaeorum synagogae Cur ergo neque Propherae, neque Christus, neque Apostoli ab Hierosolymitana Ecelesia discesserunt aut eur
576쪽
quando Domini est terra & plenitudo eius, in alia quacunque orbis prouincia , ueram
S puram Iudaismi rationem non renouarunt λAx Est Ar Hierosolymis templum & altare. fateor et sed nunquid sancti Prophetae nesciebant, Deum esse spiritum , S ueros adoratores in spiritu & ueritate adorare patre r . . Nunquid non sciebant, scriptum esse, Quo mihi multitudinem uictimam in uestrarum Zis dicit dominus: plenus sum, holocausta arietum, de adipem pinguium, S sanguinem uitulorum , agnorum, & hircorum nolui. Cum ueneritis ante conspectum meum, quis 'U. so. exquisiuit haec de manibus uestris p &c. Nesciebat scriptuin esse, Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum & humiliatum Deus non despiciesὸ Nesciebant scri- .l. 3s. ptum esse, Sacrificium laudis honorificabit me P Nesciebant legis obedientiam poti rem esse, quam sacrificia Θ iuxta illud, Sacrificium & oblationem noluisti: aures autem perfecisti mihi. holocaustum & pro peccato no postulasti λ:tune dixi, Ecce uenio. in capite libri scriptum est de me, ut facerem uoluntatem tuam, Deus meus. Nescimbant templi Hierosolymitani & sacrificiorum usum, extra Hierosolymas non obligare tQuare igitur, ne cum praua illa di adultera generatione damnarentur, in alias urbes &ciuitates concedentes, ab Hierosolynutana ecclesia discessionem non fecerunt praeserim. xi. tim, cum tunc Hierosolymitano sacerdoti, nondum fuisset dictuin, Pasce oves meas: Μηub. i.. aut, Quodcunque ligaueris super terram , erit ligatum in coelis: aut, Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, Sc. quae si non apud hos homines sapientissimos, quic quod coelesti quadam eruditione sint praediti, aliter quam sancti illi patres scripturas
interpretari nouerunt ) Petri di Romanorum Pontificum primatum suadeant, sat scio, te rupulum saltem iniicient. Neque enim hos adeo saxeos putauerim, ut quam durum sit a tot tantorumque patrum, de quorum salute dubitare non liceat, sententia recedere, uel inuiti non sentiant.
Sa D prophetis, dicent, Christo & Apostolis de diuinae legis aut euangelii doctrina
pra dicanda, praeceptum imminebat. Ita est: sed nunquid ta nostris istis apostolicis ui- .ris, qui modo ex alio orbe, in quem Pontificum Romanorum, episcoporum, monachorum , & sophiliarum malis artibus fuerat detrusum, Euangelium Christi reuocare se iactant, idem hoc praceptum non incumbet An non mandauit Deus unicuique depf.I.so. proximo suo Z cur ergo mirabiles uiri, quibus incerta N occulta sapientiae suae: manife- Utue D stau it, ut essent lux mundi, ut essent sal terrae, ut essent diuitates supra montes positae, ut estent in lucem gentium usque ad extremum terra, in quorum oribus Deusdedit uerba sua, ut constitueret eos super gentes di regna, ut euellerunt & destruerent, dispe
derent de distiparent pharisaicas doctrinas, quasi pontifices & monachi, quasi malam 2iraniam, Christi agro, id est, puro Euangelio, superseminarunt, ut aedificarent &plantarent uerum euangelium in mediam Romam, non prorumpunt, sicut olim pro- , hetae, Christus de Apostoli, in Hierosolymas & euangelico illo, quo feruent spiritu, ibere clamant, Audite cassi, auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est. R. t. Vae genti peccatrici, populo graui iniquitate, filiis sceleratis, semini nequam: dereliquerunt dominum, dic. Cur, inquam, sese ab ecclesia, in quam corrigendam & purificandam , priusquam sormati fuissent in utero, electi sunt, sese abscindunt Z Qui, quaeso, sal terrae esse poterunt, si a terra se separarent Z aut qui lux mundi esse poterunt ,sia tenebris ipsis discessionem secerint
AT ROMAM Pontifices sunt crudeles, sunt truculenti, & eos, qui sincere euangelium tractant, ignibus tradunt. Sed quid, is euangelicissimi homines, timetis eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere λ timete potius eum, qui & animam S corpus potest mittere in gehennam, Deum, inquam, cui reuesati Christianismi ueri, nec recte& fideliter dispensati reddituri estis arctissimam rationem. Videte, quaeso, ne uos, qui plus caeteris in hoc mundo accepistis, id est, ueram Christianismi & euangelii intelligentiam , ab auctore mundi grauius inde iudicemini et cum enim: augentur dona, rationes etiam erescunt honorum. Tanto ergo ad seruiendum Deo promptiores esse debetis, quanto ex accepto munere obligatiores uos esse non dubitatis. Quid ergo cessatis Apostolici uiri, quos Deus in uniuersum orbem, sicut olim Apostolos ad plantandum, sic ad euangelium & Christianismum renovandum dixerit, Cur pro Christi euangelio patres, matres, uxores, filios, praedia, patrias, cognatos, de insupzr Rc Luis metipsos
577쪽
metipsos relinquitis, de sumpta I Esu Christi cruce, cui tantu vos debere certissinii estis, taci ut sola suae mortis fide, uel ab Orco ipso reuocemini, in medias Roma aut in medias Hiaspanias non irrupitis quid capitibus uestris timetis,cum sciatis iustorum hominum ani mas in manu Dei esse: & non tangere eas tormentu mortis Gaudebant olim apostoliet uiri, ministerio quide priores, sed haud uobis maiores: nam cum illi miraculis euangelium docerent, uos mortales uniuersos sine miraculis, peruersas nostras doctrinas de docetis, quod est omnium difficillimum; de euangelij faciem renouatis in mundo : gaudebant , inquam, illi quoidigni habiti fuissent, pro nomine Iisv contumeliam pati, non sese ab ecclesia subtrahebat, sed etiam posteaquam non semel eorundem euangelicam praedicationem Iudaicus populus repulerat, in medias Hierosolymae plateas euangelium intorquebant. mi id uos cessatist quid uos pigri estis quid maiorum uestro rum exempla non imitamini, praesertim cum multi Sardanapali. multi Alotici, multi Sybaritae, id est, monachi multi, pro falso isto ut apud uos est persuasissimum Euan gelio libentissime occumbante immo cum in medio uestrae persecutionis incendio, tum apud Anglos, tum apud Cermanos, tum apud quasdam Galliae partes, flagiles foeminas, aut inuictas permansisse, aut inuicias pro hominum traditionibus sui uos putatis uideatis occisas. O rem indignam , muliercula pro hominum inuentis libentissime occumbunt, di graues illi Apostoli, Lutherus, Zuinglius , Philippus , Caluinus, Brentius, Oecolampadius, Vualphangus nam caeterorum sorte nulla est habenda rata itio 3 pro Christo & uero illo euangelio capitibus timent λ Videt igitur mundus, nisi caecus sit omnino, quo spiritu,s Caluino credendum est, ab ecclesia discessionem sece
ritis , id cst, non illo , quo olim sancti prophetae, Apostoli di Chrissus, a synagoga non
discedentes, pro ueritate occubuerunt, sed quodam alio, Satanico scilicet, aut carnis, quae potius in propria uita & eius commodis tuendis, quam in aliorum salute procu randa disti ingitur. Verum iam iis rationibus, quas pro haeretica sententia excogitauimus, respondeamus. Α poset Oxic Au Ecclesiam nos credere profitemur, non eam , quae tantum Apostoli- Silam
eo choro constabat, sed, ut in symbolo ipso dicitur, catholica, id est, uniuersalitate tem
porum , uniuersalitate locorum, uniuersalitate gentium, uniuersalem : quaenon unica,
sed multis rationibus Apostolica dicitur. Primo quidem quod Apostolorum fidem, praedicationem, dogmata , fidei sensum, sue scripto siue traditione recepta, efficaci---..ter retinet, iuxta illud, Non praetergrediaris terminos, quOS posuerunt patres tui. p -MI tres autem ecclesiae, suerunt apostolici uiri, qui per euangelium in Christo nos genuerunt. Vnde Augustinus in illa uerba, Pro patribus tuis nati sunt tibi filij. Id est,constituti sunt Episcopi, quibus regaris & guberneris. Dicitur secundo, apostolica, catholi- r ea ecclesia, quod Apostolis duodecim, quasi duodecim sundamentis, qui Christo mnium fundamento primitus adhaeserunt, immediate cohaereat, de innitatur. miemadmodum enim primarium fundamentum, aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est: quod est Christus Iasus, ita quoque Ioannes Apostolus mente prophetica, sanctae ei uitatis Hierusalem duodecim fundamenta uidit, in quibus duodecim Aposto ερο .lorum nomina scripta erant de agni. Vnde Augustinus , De plebe, inquit, Iudaica primum A postolos elegit, quos quasi fundamenta ecclesiae instituit, quorum praedicatione, de eadem plebe multi ad eum conuersi, in seipsis originem ecclesiae praestiterunt, deinde inexcitate suae perfidiae Iudaica plebe relicta, ad gentes , quae lain fide, quam cognatione carnis a Christo erant alienae, praedicatio euangelica translata est, do quasi consanguineae copulam Christus asipernatus, de aliena cognatione sibi uxorem elegit. Hacte nus Augustinus. Apud quem Apostoli non modo Iudaicae, sed gentilis ecciesiae Christi ,&fundamenta, de faciendae desponsationis Internuntii, aut paranymphi dicuntur. Hinc olim Apostolus de se di aliis dicebat, Elegit nos Deus primitias in salutem, in se ctificatione spiritus de fide ueritatis, in quam de uocauit uos, per euangelium nostrum. per acquilitionem gloriae Domini nostri Ihsu Christi. de rursus, Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit N parturit usque adhuc, non solum autem illa, sed de nos ipsi primitias spiritus habentes, de ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei expe- R ructantes, redemptionem corporis nostri. Sic aliquando sancti Apostoli, reges de principes populorum in scriptura dicuntur, quod nimirum post Christum, eisdem quali re Aa a a gibus,
578쪽
gibus, quasi principibus, & ecclesiasticae reipublicae fundatoribus . eoruna lue documen
Vat. . tis N praedicationi innitamur. Constitues eos principes cait David super omnem ter- i M. ram . et alibi , Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham . Vnde PDL . Augustinus in illa uerba psalmi, Filiae regum in honore tuo. Filiae Apostolorum sunt filiae regum . Ille enim est rex regum . illi autem reges, de quibus dictum est , Sedebitis super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Ergo catholica omnium gentium & temporum post Christum uniuersialis ecclesia, apostolica dicitur, quoniam ab
Apostolis quassi a fundamentis incepit: qui tamen ipsi summo illi angulari lapidi Christolus v. quasi totius ecclesiasticae structurae primario fundamento nituntur. . . SECvNDo apostolica dicitur ecclesia catholica . post Christi praedicationem , quia rost ascensionem domini, apostolici uiri sancta doctrina, uerbi praedicatione, in iracu-HMib. s. lis de sanctitatis exemplis, scin inarunt ecclesiam . unde a Christo lux mundi & sal terrae, quod sua praedicatione essent mundum tenebris ignorantiae & putredine peccatorum purgaturi , dicuntur. TE Ret i es catholica ecclesia, Apostolica uocatur quod omnes Christ ianae religionis r tus de obseruantiae, quas in prima illa plantatione, aut scripto, aut uerbo docuerunt, in- uiolatas, per multas saeculorum centurias hucusque conteruet. Vnde Augustinus, Illa, quae per uniuersam custodiuntur eccies iam , ab ipsis Apostolis tradita Se commemorata rabro x d. creduntur , quanuis in eorum dictis uel consiliis non reperiantur. Et rursus, Multa non inueniuntur in Apostolorum literis, neque in conciliis posteriorum : Ne tameo quia custodiuntur, per uniuersam ecclesiam , non nisi ab ipsis tradita & commenda
. Q ARTO' demum, catholica Ecclesia, Apostolica dicitur, per synecdochen, id est,
capitis, Ecclesiae nimirum Romanae, quae caput est olnniu in Ecelesiarum, ratione Nam eas Ecclesias, quibus Apostoli praefuerunt, Apostolicas dici, praeter frequentem usum ueterum , potissime uero Eusebij, aliorumque ecclesiasticorum historicorum, Libri 1. d. Augustinus testatur. In canonicis, inquit, scripturis indagator solertissimus, ecclesia --H.ch rum catholicarum , plurium auctoritatem sequatqr, inter quas sane illae sunt, quae Ap stolicas sedes habere, de epistolas accipere meruerunt . quanquam hic locus in Decretis Gratiani corruptus circumferatur. Apostolicas sedes enim uero uocat Augustinus, illas,
quas episcopali magisterio sormarunt Apostoli: inter quas per excellentiam, quemadmodum inter reliquos Apostolos Petrus de Paulus, Romana, cui praesederunt, aut quod negari non potest quam euangelica doctrina formarunt Apostolica dicitur. In cuius adii pellationis consiuetudine, tam ab ipsis Apostolorum principibus Petro de Paulo , in uniuersia ecclesiastica repub.frequens fuit usus, ut exepla proferre, uideatur ociosum. Certo Anactetus ipsis Apostolicis saeculis, omnibus tribus epistolis, se episcopum Apostoli eκ sedis appellat. Soter unica ad episcopos Campaniae, Apostolicae sedis Archiepiscopum inuocat. Marcellus sub Maxentio tyranno, Eusebius Pontifex sub eadem tempora. ad Aegyptios & Alexandrinos scribens, de deinceps pene omnes Pontifices, Apoliolicae sedis episcopos se nominant. Et ne quis hoc corundem ambitioni tribuat, quod haereticio cau sari solent, sic certe Marcum Romanum Pontis omnes Aegyptij Pontilices appellati etiam post concilium Nicaenum, in quo ecclesiasticum imperium diuisum, Sc in patriar chias distractum, iidem contendunt. Sancto, aiunt, Se apostolici culminis uenerado dorimino, Marco, sanctae Romanae N apostolicae sedis atque catholicae ecclesiae Papae, Athanalius, de uniuerti Aegyptiorum episcopi, Sec. Et rursus ad Liberium scribetes, eiusdem sedis praedicationes de doctrinas, Apostolicas uocant. Ad Fcelicem etiam Pontificem sic scribunt, Domino beatissimo Se honorabili sancto Patri Foetici, sanctae sedis Apostolicae & urbis Romae Papae. Eodemque elogio Stephanus Africanus episcopus, cuiutribus Africanis conciliis Damasum pontificem coomant, Beatissimo domino & Ap distolico culmini sublimato, patri patrum Damaso Papae, dec. Et demum Hieronymus, Ad beatissimum Papam Damasum sedis Apostolicae urbis Rom. Sec. scribit. Vbi & ordinem Apostolatus Rom. Pontificatum appellat. Iuuat hanc nostram sententiam , quod cum in Apostolico symbolo eadem ecclesia, quae Apostolica dicitur, catholica quoque uocitetur, in his Rona Pontis. titulis, non modo , quibus ipsi antiquo iure in scribenduutuntur, sed quo2 alii ad eos scribentes usurpant, catholicae aut uniuersalis c quod idei υ
579쪽
e stin & Apostolicae sedis appelletur Episcopus. de qua re plura postea, cum de tertia catholica doctrinae regula loquemur. sumus dicturi. Qv i ,ro' Ecclesia catholica , per synecdochen etiam, id est, ratione Romanae ecclesiae, Apostolica uocatur, quod ea sola inter caeteras, quas Apostolici uiri si darunt, Rpostolicum munus , per totum euangelii tempus, & ossicium exerceat. Erat apostoli,& episcopi & apostoli: quatenus autem episcopi erant, certos terrarum tractus, certa que prouincias, quas dioeceses appellarunt, non Apostolico sed episcopali imperio mo derabantur : quatenus uero Apostoli Christi, id est, Christi legati erant, in uniuersium orbem, uniuersasque prouincias obtinuerunt imperium , iuxta illud , Praedicate euania si gelium omni creaturae, qui crediderit, &c. Mansit itaque in Romana Ecclesia, propter Petrum , non tantum episcopalis , sed in Orbem quoque uniuersum Apostolica auet ritas, qua legatione Christi fungeretur, apud omnes ecclesias. Unde quod ea ecclesia propter eundem Petrum caput sit uniuersalis ecclesiae, Apostolica dicitur. Voc AMus igitur Apostolicam ecclesiam catholicam, non a numero aut Apostolo rum saeculo , sed quod totius huius sanctae ecclesiae caput sit Ecclesia Romana, quae inter caeteras uniuersas ecclesias, tum sandatoris, tum ossicii, quod modo retinet, ratione, Apostolica dicitur. SEn i AM ad secundam rationem ueniamus, in qua cunctas illas promissiones Chri- IhIistumni, quibus Spiritus lanctus, doctor ecclesiae promittitur, tantum ad aduentum illum uisibilem eiusdem spiritus , non item ad nostram ecclesiam pertinere contenditur. Quae profecto non aliunde facilius diluetur, quam ipsa eorundem locorum, qui opponuntur, integra narratione. Ego, inquit Christus, rogabo patrem, de alium paractetum dabit Dobis . Quanditi ut maneat, inquit, uobiscum in aeternum. non igitur tantummodonpostolico saeculo, sed usque ad mundi finem Spiritus sanctus catholicae ecclesiae tributus est doctor. Nam quod secundo loco adducebatur, hunc eundem habere sensum, ipsa Apostolica & ecclesiastica historia non obscure docet. Adhuc, inquit Christus, multa habeo uobis dicere, quae non potestis portare modo: cum autem uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem . Anne omnem ueritatem, in uisibili illo spiritus aduentu apostolici uiri acceperunt uid ergo post non paucos anno g, gentes esse cohaeredes euangelii dubitabant Z Quid Petrus coelesti uisione commonefactus uix hoe fratribus uniuersis in concilium coactis, intorquet Quid legis Mosaicae interitum di cessationem post multa tempora ignorasse se produnt ' An aon erant hae ueritates necessariae Ergo licet ab eo uisibili aduentu Spiritus sanctus sanctae ecclesiae in cuncta sutura saecula datus fuerit doctor , non tamen eo aduentu omni ueritate Ap stolicas mentes, aut eius temporis ecclesiam repleuit: sed ut antea docuimus iuxta L si temporum & ecclesiasticae aetatis incrementa, ut optimus magister, ueritatem explicuit. Nee aliorsum uisibilis ille linguis igneis, &uehementi stridore, spiritus aduentus non modo Apostolis sed infidelibus, Persis, Tamitis, Zec. notus contendit, quam ut uniri Α - .versi mortales intelligerent, Ecclesiam Christi perpetuum doctorem & magistrum, qui ecclesiasticorum hominum linguis. humana corda illustrantibus, & diuini amoris ea Iore adurentibus, orbem perpetua praedicatione concuteret, ab eo iam tunc tempore, diuino munere, di Christi sponti merito, fuisse sortitam et non item quod simul cum lin- suis illis , cunctas ecclesiasticas ueritates acceperit, licet multas, quae tune inchoante praedicatione, necessariae erant, cum eo coelestis spiritus robore, quo fragilium animorum quoque infirmitas fuit excitata, eo die nacta suerit. Verum non modo de hoc saeculo , sed toto illo, quo in terris actura est, temporum spatio, ecclesiam catholicam Spiritum sanctum habitura magistrum, Paulus apost. de eo spiritus aduentu sermonem faciens, abunde ostendit, Unicuique, inquit, nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, propter quod dicit, Ascedens in altum, captiuam duxit capri u itatem, dedit dona hominibus. Quod autem ascendit, quid est nisi quia descendit primum in inferiores partes terrae cui descendit, ipse est, & qui ascendit super omnes coelos , ut adimpleret omnia. loquitur hic Apostolus de Christi ascensione, unde coele- sit illa donorum spirituali uni, quae a uisibili illo sancti Spiritus aduentu ecclesiam inundare coeperunt, asiluentia exoritur. Sed ego, inquit, ueritatem dico uobis, expedit iram iε. uobis ut ego uadam . si enim non abiero, paractetus non ueniet ad uos: si autem abiero,
580쪽
mittam eum ad vos. Ergo ascendens in altum , dedit dona hominibus , aut , ut habet 0.i.67, textus hebraicus, rnp, Lacachia, id est, accepi lii a Patre, nimirum , cui tunc ia strae carnis naturam offerebat: quod nimirum nostrae redemptionis perfecto mysterio,& corpore, quod assia mpserat, c is illato, post decem dies, quibus ad eius susceptio nem disponi oportebat, omnium spiritualiuin charismatum auctorem Spiritum sanctu, suae ecclesiae donauerit. Sed quae sunt ista dona, quae a patre accepit. & hominibus donauit Z Quosdam , subiungit, dedit Apostolos, quosdam prophetas, alios uero Euan gelistas, alios autem pastoreS ac doctores . inuae ecclesiastica munera, an onmia simule fuerint in ecclesia, an uero diuersa saeculis N temporibus, prolixo sermone antea ex posuimus. Sed quod hoc loco ad rem praesentem attinet, aduertamus. Quandiu hic per spiritum Christi, dona ecclesiastica sunt tribuenda ξ ad consummationem sanctoru, id est, quousque cx hac uita mortali in coelestes illas sedes, quas Dominus eisdem, ante mundi constitutionem praedestinauit, electi conscendant, donec impleatur electomni numerus, propter quem tantum peccatorum scelera Deus patienter tolerat, id est, quar, , , diu corpus Christi, ecclesia nimirum illa, quam sibi Christus sine macula ta sine ruga in sine saeculi exhibiturus est, numero integro praedestinatorum non fuerit impleta, aut cis si uultis clarius, donec Occurramus omnes non modo gentes, sed Iudaei quorum reli quiae, cum intrauerit plenitudo gentium, sunt quoque ad Christum accesturae in unitate fidei de cognitionis filii Dei, in uirum periectum, id est, in ecclesiae non iam carni plusquam foeminea fragilitate, peccantis sormam, sed in uirilem prorsus, qualem Christus , cum uitae cursum impicuit,liabulise resertur. inia periphrasi, nisi quis diem tu dicit, & totius huius ecclesiasticae areae sinent intelligat, praeter hoc, quod omnes ecclesiasticos patres habet aduersos, ipsius eiusdem sancti Apostoli, ubi eandem pene len,
Am is tentiam ustirpat, telii motrio conuincitur. Sicut in Adam, inquit, omnes moriuntur ra& in Christo omnes uiuiitiabuntur . unusquisque auicin in ordine suo, primitiae Chri itus; deinde ij, qui sunt Christi, qui in aduentu eius crediderunt ; deinde linis, cuni tradiderit regnum Deo & patri, cum euacuaverit omnem principatum, & potestateui& uirtutem . Agit hoc loco Apostolus de uniuersali illa mortuorum resurrecti me, uiuificatione, quae resumptis corporibus, ipso uniuersalis iudicii diu , in fine mundi ecclesiae militantis facienda est: tuncque, inquit, euacuandam este omnem potestatem, tu uirtutem , quae per diuersa Spiritus sancti charismata , quibus interim gubernatur ecisclesia, proculdubio significat: illa nimirum, de quibus in eadem epistola prius locutu ι.ειν. i,. fuerat , dicenS. Vnicuique autem datur manifestatio spiritus ad utilitatem . Alij quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alteri fides in eodem spiritu, dec.. et subinde i uosdam quidem posuit in ecclesia Deus primum Apostolos, secundo prophetas, territio doctores, deinde uirtutes, exinde gratiarum curationes, genera linguarum, inter pretationes sermonum . hi sunt principatus Ed uirtutes, quibus usque in diem illum iuc dicii, in euangelicae uitae sensu di officio continetur ecclesia, quousque scilicet eandem aquae legitimum Christi regnum est, duplici stola immortalitatis decoratam, de nulla iam uel doctrina, quae tenebras ignorantiae pellat, uel hominum gubernatione indi. gentem, patri, qui futurus est omnia in omnibus aeterno eius imperio parituram exahibeat. At id de duabus rationibus , quas pro nostris haereticis excogit auauius, di xisse sit fatis. Sust tamen de in hanc istorum sententiam argumenta quaedam alia ,, ut quod apud Luci ig. Lucam ait Christus. Veruntamen filius hominis, puta ne inueniet fidem in terra Z Et illud, quod prius il Daniele dictum de consummatione saeciali Christus usurpat, Deliciet de sacrificium, & erit in templo abominatio desolationis, S: usq; ad consum mationem de finem perseuerabit dosolatio. Ex quibus duobus locis aliisque similibus colligunt haeretici, ecelesiam ante finem mundi aliquando desecturam . Uxavri lim similiaque multa, quaerundique coguntur, sunt prorsus sutilia . Esto enim uerum est et, quod contendunt, aliquando scilicet fidem desecturam : quandocus que tamen eam desecisse contenderint, cum diei iudicij certitudo non detur, prorsus
erunt temerarij. Eisdemque locis si quibus aliis γ in sancta scriptura haereticarum secta. .a rum inuentores confodiuntur. ipsi cnim sunt, qui fidem , quam Christus plantauit , per insati ias corrumpunt: ipsi etiam sunt, qui sancium ecclesiae lacrificium . id est, christi