Benedicti Pererii Valentini e Societate Iesu Aduersus fallaces & superstitiosas artes, id est, De magia, de obseruatione somniorum, & de diuinatione astrologica. Libri tres. ..

발행: 1603년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ergo mirum, Magicae artis & inuentionem &sbadium &vium fuisse antiquissimumὶ Certe nos supra a Mundi usque primordiis, Magiae origine repetiuimus, & liber Exodi satis clare ostitidit, iam tempore Moysis, hoc est plus quam trecentis annis ante bellum Troianum, Magiam claram dc celebrem fuisse, Magosque magna apud. eam gerem, & sapientiq& diu in cuiusdam virtutis auctoritate & existimatione floruisse, utpote qui se Moysi opponere auli fuerint, simili-ExM.7- ter illi ni ira quaedam operantes. Nec Deus per Moysein tam graues pqnas aduersu S Magos constituisset, nec tam seuere eorum consuetudinem& congressum Iudaeis interdixisset, nisi iam tunc eorum ars. sicut hominibus exitiosa erat,sic nota dc celebris fuisset. Porro circa belli Troiani tempora claram fuisse Magiae famam, non obscure indicat Homerus, praesertim in V lyssis em

roribus, adeo ut totum opus non ala unde constet. Siquidem Protea Jc Syrenum cantus apud eum,non aliter intelligi volunt, Circe utique dc inferorum, euocatione hoc solum agi. Deinde apud Thessalas urbes diu Magia, magna celebri- rate viguit. Orpheus quoque magnam ei fidem dc auctoritatem addidit. Sed primus extat, ut inquit Plinius,de eo commetatus Osthantes Xerxem Regem Persarum bello quod Graecis intulit comitatus,qui velut semina artis portetosae spa sit, obiter infecto quocunque comm cauerat mu-do,& hic maxime ad rabiem, no auiditatem modo sententiae eius Graecorum populos egit. Seclante hunc clarissimum inaea arte Pythagorae nomen fuit. Is autem quem dixi Pythagoras, M

112쪽

LIBER PRIMUS. 97

post eum Empedocles, Democritus & Plato ad hac discendam nauigare, exiliis verius,ut inquit Plinius,quam peregrinationibus susceptis, hanc reuersi praedicauere, hanc in arcanis habuere. Sed maxime omnium Democritus ,' & aliorum suisque editis de ea voluminibus, eodem tem pore in Graecia, quo medicinam Hippocrates, hoc est, circa Peloponesiacum Graeciae bellum,& annum Romae conditae trecentesimum, eam illustrauit. Multis post hos saeculis, Apostolo-Xum temporibus apud Brachmanas Indorum Iarchas, & apud Gymnosophistas AEthiopum, Te-spesion Magiae existimatione illustres fuerunt: quo tempore Simonem cognomento Magum, propter hanc artem multum claruisse, omnis loquitur Ecclesiastica historia. Is Apostolorum a mulus, non apud Samaritas modo, sed apud Romanorum quoque Principes: ad Magicas eius praestigias attonitos, honores etiam diuinos obtinuit et ex quo velut parente, multiplex haereticorum soboles prognata, & sub Christiano nomine Magicas artes professa, religionem & dinciplinam Christianam apud ignaros,infamem dc odiosam secit. Verum omnes ante se postque eius artis famae celebres, longe superauit Apollonius Tyaneus , eius praediscendae studio totum p ne Orbem peruagatus, & cum iis congressus quicunque tunc in ea clari habebantur. Is Magi et scientia tantam nominis claritatem gloriamque sibi comparauit, tantaque sui admiratione h minum animos impleuit,ut a multis eius sapientiam operaquc aestimantibus,&viuus& mortuus quasi Deus haberetur. Taceo hic Plotinum,Pom

113쪽

phyrium, Iamblicum,Proclum, Apuleium alio que Pythagoricae ac Platonicae sectie plurimos, qui Magiam ela coluerunt studiosissime, & pugnacissime defenderunt, Ela tanquam inter omnes sapientiς partes clarissimam,utilissimamque, Bri ta suntinis laudibus praedicauerunt. Sed quaeret alita -- quis, quomodo Magia artium omnium vanissi-sia auia ma & fraudulentissima,tantum in toto terrarum estoritas. Orbe totques culis valuitὶHuic quaestioni respo-dens Plinius primo capite trigesimi libri. Auctoritatem , inquit, ei maximam suisse nemo miretur: quandoquidem lola artium, tres alias imperiosissimas humanae mentis complexa, in unam, se redegit. Natam primum e Medicina, nemo dubitat ac specie salutati irrepsisse, velut altiore sanctioremq; qua medicinanta blandissimis desideratissimisq; promissis, addidiste vires religionis,ad quas maxime etia nuc caligat humanu genus. Atque , ut hoc quoque suggesserit, miscui Lse arres mathematicas, nullo non auido futura

de sese sci edi, atque ea e caelo verissime peti credente. Ita possielsis hominum sensibus triplici vinculo, in tantum fastigium adoleuit, ut hodieque et iam in magna parte gentium praeualeat,&

in Oriente Regii Regibus imperet. Haec Plinius. , C AE T E R v M illud hoc loco magno nostro gaudio ingentique gloria Christianae religionis considerandum est, cum primum Euangelicae doctrinς lux mundo affulsit, omnium magicaru. fraudum caliginem Dule discussam atque dissipatam.Simul enim fides Christi pr:Edicata & r

copia mundo fuit , omnis Magi carum artium . oraculorum,vaticinationum caeterarumque diabolica

114쪽

LIBER PRIMUS.

bolicarum fraudum vis concidit, defecit, eua carumnuit. Post Euangelium sinquit Tertullianus in- artium elibro de Idololatria) nusquam invenies aut So- mundophistas, aut Chaldaeos,aue Incantatores, aut C 6- disic sit. lectores, aut Magos, nisi plane punitos. V bi Ω- a. aρ. piens i ubi literator Z ubi conquisitor huius aeuit s. Cor. δ. Nonne infatuavit in Deus sapientia huius tacu- Ibidem. lirSic Tertullianus. Atque haec ita fore, uti cernimus euenisse, multis ante Christus Dominus discipulos suos docuerat: nam apud Ioannem cap. 12. dixit: N une iudicium est mundι, nunc Prin-eeys huius mundi e 'cietur foras: ct ego si exaltatus: fuero a terra , omnia traham ad meipsum : Et apud Lucam capite ι I. Cum fortis armatus euis stodit atrium suum . in pace seunt ea, qua possidet. Si autem fortior eo superueniens vicerit eum, niversa eius arma aufera in quibus considebat , cst spolia

distrabit. Quantum inquit Eusebius libri primi

Dc praeparatione Euangelica, cadrecepta Christi fide mundus profecerit,ipsis oculis cernimus. Non enim Persae , qui eu secuti sunt matres suas nefandis nuptiis cognoscunt, non humanis vescuntur carnibus Scythae, nec charissimos, falsa religione impulsi liberos iugulant : non Massage ac Derbices propinquos atque affines suos senectute confectus immolant, aut eorum carnes epulantur: non Tybareni senes suos praecipitare Hyrcani rapaci auium generi; non Caspij canibus proiidere solent; quae quidem ante religiosissime faciebant: nunc vero Euangelica virtute undique haec tetra, Leda & immania flagitia explosa sunt.Quis iam doctrinam Chod ianam amplexus, Deos putat aut inania, δc fur

simulabili

115쪽

smulachra, aut maleficos Daemones in eis habitantes, aut partes mundi, quae conspiciuntur, aut mortuorum ymbras, aut etiam animalium

vel abiectissima,& nocentissima Z quibustamen rebus Vniuerse paene gentes ante praedicationem Euangeli j divinos honores cultusque tribuebat. : Non satis existimari potest, inquit Plinius lib. 3O.cap. I.quantum Romanis debeatur,qui sustulere monstra, in quibus hominem occidere religiosissimum erat, mandi etiam saluberrimum. Quis ergo satis aestimet,quantum debeat Christo, cum aliae gentes, tum in primis, & gens urbs Romana, cuius fidei ac docti inae beneficio, maximis est malis liberata , summisque beneficiis affecta λ Roma enim sui ait B. Leo sermone primo De natiuitate Apostolorum Petri, dc Pauli) Deum suum ignorans,cum pame omnibus dominaretur gentibus, omnium gentium seruiebat erroribus: dc magnam 1ibi videbatur assumpsisse teligionem, qui nullam respuebat falsitatem, in qua diligentissima superstitione habebatur collectu, quidquid usqua fuerat vanis erroribus in stitutu,unde quanto est pet Diabolu tenacius illigata , tanto fuit per Christu mirabilius absoluta.

V Ρ L i c E M supra Magia secimus,

Vnam naturalem, alteram non na

turalem. Naturalis cum sit doctrinae Pnysicae , Medicae, ac Mathematicae pars nobiliisima, per se bona & honesta est, hominum

116쪽

DIBER PRIMUS.

minumque studio & cognitione dignissima. Fo tasse autem eius studium & tractatio publica merito prohiberi pollet in Republica, videlicet, si timeretur ne ea in vulgus prodita , inulti quae

est humani ingeni j ad mala procliuitas) ad perniciem exitiumque aliorum abuteretur. Nam licet medicina quoque abuti possint medici,& ob eandem causam etiam prohibenda videretur, attamen alia est ratio Medicinae, alia Magi :nam Medicina, & eius usus est per se necessarius mortalib. & abusus mani sestior est , quam ut Omnino celari queat, ideoque punitu ac emendatu facilior. Magiae vero, nec usus societati hominum est per se necessarius, & est abusus occultus latet enim per quas res & qualiter Magia operetur. Quamobrem valde timeri potest,ne, quo est occultior in operando, eo magis fiducia impunit tis , tu brica sit ad nocendum. MAGI A vero non naturalis,praesertim quae De stu- commercio dc foedere inito cum Doemone niti- ino Matur, dupliciter addisci potest,uel speculative ran- gia. tum, vel etiam practice, hoc est, ves noscendi

tantum causa, vel etiam utendi & exercendi,

Nuda cognitio Magiae pet se mala non est: omnis enim cognitio veri bonuixi quoddam & p r-fectio est intellectus, si enim cognitio malorum

bona non esset, Deus eam non haberet, atqui Deus omnium bonorum pariter atque malorum

scientiam persectissimam habet, si per se mala esset cognitio huius Magiae, ergo nulli prorsus eam discere aut nosse licerer. inomodo igitur IEcclesiae Doctores A rectores, huius Magiae vanitates,fallacias,maleficia,impiasque 'superstitio

117쪽

etor DE MAGIA '

nes detegere & confutare possent Τquomodo probare, mira illa quae faciunt Magi, vel esse meras

imposturas vel opera Dcemonum , vel occultarum virtutum naturalium effecta3quomodo demonstrare, nullum opus Magorum vere posse dici miraculumὶ quomodo docere, Christi mi- , racula multum disterre ac praestare Magorii miraculis, Sc nec Magos virtute diuina operari, nec Christum eiusque seruos miracula magicis artibus edidisse 3 Atque hoc animo & consilio nonnullis Magis studere cocessum est.Nos Christianis inquit Tertullianus libro de Anima fallacem Magiam non socia conscientia, sed inimica scie-tia nouimus, nec inuitatoria operatione, sed expugnatoria dominatione tractamus multiforme hanc lucem mentis humanae,totius erroris artificem, saturis pariter,animaeque vastatricem. Itaque mihi quidem videtur recte diste Ioan, Picus Mirandulanus: Quo quis est: magiae peritior,

eo clarius eum cernere quantum inter Masorum& Christi atque Sachorum miracula intersit. Sed studium eius potest tripliciter non esse bonum, vel si quis illud praeserat studiis utilioribus,& ta tum propter inanem quandam curiositatem illuc capessat,veui ad male agedum id referre umlit , vel si propter imbecillitatem mentis periculum sit, ne huius Magiae fraudibus & superstitionibus circumueniatur. Merito igitur id studi j' publice Christianis vetitum est,nec ulli nisi pςr- . missu rectorum Eeclesiae conceditur. De Uiι V s v s autem huius Magiae in totum dam uia. natus est& vetitus, non solii in lege diuina & Ecclesiastica, sed etiam ciuili, nec Christianorum

tantum

118쪽

tantum , sed etiam Gentilium. Non est autem Mus Magiae licitus: aut enim ibi est peccatum infidelitatis, si quis Daemoni credens, tribuat ei diuinum numen: aut est peccatum idololatriae,' isi oblationibus, &sacrificiis cultum daemonibus adhibeat: aut saltem est peccatum inob dientiae: quia tam Magus, quam qui opera Magi utitur facit contra prohibitionem diuinam. do Ecclesiasticam. Causa aurem huius prohibiationis triplex est. Primo ; quia is peccit in se ipsimi , coniiciens se in magnum discrimemscili cet deceptum Magicis fraudibus in graues erro res labendi. Deinde iniuriam facit Ecclesiae, cum Diemone habens commetrium & iamiliaritatem, qui est omnino praecisus ab Ecclesia eique

aduersarius. Postremo grauissime Deum ossendit;dum confugit ad .Diaboli opem & auxilium, quasi .non sit omnipotes di homini abunde pro uidens & consulens Deus Christianorum. Quam Misria grauibus autem , & minacibus verbis Deus &υὸtifarivsum de studium huius Magiae prohibeat, e va- uisis istis scri pruiniscis liquido demitur. In cap.' Levitici sic habes : Hon augurabimini, nec oba seruabitu somnia. Non declinetis ad Magos , nee ab Ariolis aliquid sciscitemini ', ut polluamini peneos. Et cap. sequenti χO.Amma qua decimaueris

ad Magos ct iariolos, ponam 'ciem meam com raeam , ct intersciam illam de mediopopuli sui. Et carI8.Deuteronom. Non inueniatin in te qui scistiteritur Ariolos, ct obseru/t Fmma se auguria: nec si maleficus, nec incantator, neque qui pyiano conasulat , aut quarat a mortuis veritatem.O nia enim

hac abominatur Dominus, cti propter sim mori

119쪽

scelera delebit has gentes in introitu tuo. Et 4. lib. Reg.cap. I.Ochoziae regi Israel qui miserat nuncium ad consulendum Beelzebub Deum Acc ron de aegritudine sua: Elias haec renunciari iussit: Nunquid non est Dei in I prael, ut eatis ad co- flendum Beel ebub Deum Accaron uamobrem hae dici. Ominus, De lectulo siver quem asi dim , non descendes , sed morte morieris. Et libro

a. Paralipom.cap.33. inter alia scelera Regis M nassis , haec connumerantur: Obseruabat somnia, s citabatur auguria, maleficis artibus inseruiebat, habebat secum Magos se incantatores, multaque mala operatus est coram Dom3no, ut irritaret eum.

Cuius seuerissimi eraecepti hanc rationem reddit

Philo in libro De specialib. legibus : Non sinit Ph ἰρη- nostet legislatot procostinui veneficorum se pnιςris plicia, sed absque mora vult exigi r quod dilatio,

noxiis opportunitatem peccandi praebeat, caer ris metum afferat , existimantibus quicquid ill rum vitae accedit suae securitati decedere, idcirco sicut viperas,scorpios liatque venenosas bestiolas priusquam mordeant , aut saucienr,aut etiam se commoueant, sine mora ad primum aspectum

occidimus, praecauendo naturalem eorum m

litiam priusquam noceant, eodem modo,huius.. modi homines plectendi sunt, qu h Magicis suifrartificiis & maleficis artibus incautos homines non solum errore implicant, sed in graues cal mitates intrudunt.SicPhilo. Quam elsent autem hae artes Masieae,& Apostolis, & nascentis E clesiae Christimis abominabiles, S exosae, vel

Vnus locus,qui est in is cap. libri de A ctis Apostolorum, apertissime declarat, ubi sic legimus: is Multi

120쪽

LIBER PRIMUS.

Multi ex his , qui fuerunt curiosa sectati ontulerunt libras ct combusserunt eorum omnibus. Vr au tem, es multitudinem , & pretium librorum intelligeremus, subditur eos quinquaginta denariorum millibus fuisse aestimatos, illos autem libros de rebus curiosis, Chrysostomus, Augustinus, Beda, Oecumenius aliique de rebus Magicis scriptosfuisse interpretantur. Restat ut de Magis Pharaonis , qui se opposuerunt Moysi, nonnulla disputemus. '' .i

De Magis Pharaonis. Exod. . SAc RA Scriptura narrat Pharaonem adta Exod. uersus Moysen iussisse accersiri sapientes, Ecmaleficos, qui per incantationes AEgyptiacas,& arcana quaedam similia fecerunt , tribus prioribus prodigiis a Mose factis: sapientes vocat, vel Astrologos, vel philosophos, praesertim Magiae

naturalis petatos: Maleficos autem, qui Magiam illam quam supra nominauimus , non natur Iem, tenebant, & exercebant. Itaque horum

nomine significatur praestigiatores, Necromantici, & qui Magicis artificiis abutuntur ad patrada scelera, velut adulteria,furta homicidia,atque ob id dicuntur malefici: nam & faciunt mala, &malo modo , nimirum Daemonum auxilio cum multis item fraudibus , mendaciis, & hominum, deceptionibus. Dicuntur aurem , ut refert Iosephus libr. 2. Antiquitatum, illi Magi se ille sa-eerdotes:apud AEgyptios enim tales erant existimatione omnis sapientiς sacerdotes, quales apud

H a Indos

SEARCH

MENU NAVIGATION