Benedicti Pererii Valentini e Societate Iesu Aduersus fallaces & superstitiosas artes, id est, De magia, de obseruatione somniorum, & de diuinatione astrologica. Libri tres. ..

발행: 1603년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

6 DE MAGIA

uci ut corpus humanum euadat immortale, imis passibile , S gloriosumo: atque haec tenent primum locum, & gradum in miraculis. Vel excessiis est no in eo quod fit, sed in eo vel ex quo

vel in quo res fit: potest enim natura producere aurum vel arborem, sed non ex nihilo : potest dare vitam sed non mortuo, potest item facultatem videndi largiri, sed non nato caeco : Ec haec secundum locum in miraculis tenent. Vel excessus nec est in eo quod fit, nec in eo ex quo,aut in quo fit, sed vel in modo, vel in ordine,vel in alia quapiam circunstantia , aliisve rebus cum quibus omnibus naturaliter opus illud fit : Exempli causa, potest medicus sanare aegrotum, Verum non subito, nec absque medicina : potest Magus vel Daemon , vel etiam natura ex l*no producere serpentem , verum non immediate: atque hic est infimus miraculorum gradus & locus. Sed quia haec breuiter diximus, vereor ne obscure dicta sint, quare quo melius intelligantur, latius explicabuntur. Daemonum dc Magorum miracula non vera , differunt a veris miraculis,quae in scripturis & historiis Ecclesiasticis, uin' a seruis Dei facta legimus , his quinque modis, que dis Dignitate virtutis efficientis, Oualitate eorum strentra qui faciunt, Diuersitate factorum, Modo facien-

Uerorum di, & Fine cuius gratia fiunt vera miracula, cum racu- ut supra diximus ) omnis naturae creatae Vim

lorum . exuperent, solius Dei potestate possunt effici: fis est nam quamuis per Angelos vel seruos Dei fieri

simula- videantur, illi tamen non agunt virtute sua, sed ii . Dei cuius sunt administri & tanquam instrum c-ta. Magi autem opera sua faciunt, vel virtute

62쪽

quarundam rerum naturalium quibus utuntur occulte, vel opera Daemonum , qui clam Magis auxiliantur. Vera miracula licet interdum faciant retiam homines mali, raro tamen , nec nisi ad confirmationem veritatis, Sc diuinae virtutis de clarationem : fere autem magi homines sunt sagitiosi Sc malefici, quos proinde diuinis hum, lnisque legibus consulere dc adire prohibemur. iQuae faciunt Magi, vel sunt tantom phantastica lic simulata, dc ideo nec diuturna,vel sunt pernicios vel inutilia. vera autem miracula,sunt ope- ira solida de vera, utilissima hominibus, &non nisi magna aliqua necessitate &utilitate se sta. Magi, opera sua faciunt vel per causas natur les , vel ope Daemonum , utuntur multis pristigijs,mendaciis,ludificationibus hominum, figuris, characteribus, vorbis, vel nihil , vel absurda significantibus, aliis ue superstitiosis caeremoniis,miscentq.sacra profanis: namque nonnulla Verba sacra quae usurpant, adiunctis superstitionibus foedant & contaminant. Docent enim ea dici debere sub certo quodam constellationumstu, certoque loco dc tempore, toties signo crucis facto,tot candelis accensis adhibitis, vel filis, aut velis,aut chartis, quas vel pueri vel virgines tantum tetigerint:adhibent etiam quaedam, quae nihil prorsus ad estectum producendum pertinent, sed ridiculam habent vanitatem , dicunt enim oportere tali hora & toties, dc tali aqua lauare faciem : radere capillos, hac , vel illa veste

indui.Sed quod impietat)s plenissimum cst, sanguinem ex humano corpore mittunt, eoq. libamina quaedam consecrant, nomina quorunciam

63쪽

daemonum usurpant, quibusdam animaIibus sa-

miliariter utuntur,& cum eis colloquuntur, Daemonibus sacrificant, nomen & fidem Christi abiurant, prohibent homines signare se signo crucis.& alia faciunt partim superstitii se, partim ridicula,partim penitus execranda.Nihil tale Sancti faciunt edendis miraculis, sed vel interior vel etiam exteriori supplicatione & inuocation: diuinae virtutis vel facto signo crucis, vel aliquibus verbis sacris recitatis, miracula operantur. Ad extremum, cur vel Daemones , vel magi faciant illa sua miracula, non est obscurum, nimirum,

vel lucri , vel gloriet & honoris cupiditate, sibi diuinum nomen & cultum aucupantes, Velut veritatem peruertant & fallitatem hominibus porsuadeant,vel ad patrada maleficia, Veluti surruta, adulteria, homicidia.Sancti autem faciunt miracula,non sua causa,cum dc diuitias contemnat,& honores fugiant, sed ut Deum honoretit, Ecclesiam aedificent, hominesque no solum corpore, sed multo etiam magis animo iuueni .Qui igi- igitur sane metis est, & studiosus veritatis amatorque virtutis, non erit ei difficile vera miracul la a falsis discernere:qui autem flagitiose vivit,&Christi doctrinam odit,nec studio veritatis, sed vanae curiositatis cupiditate miracula quaerit ; is iusto Dei iudicio permittitur, ut quia veritati co-l sentire & acquiescere noluit , circumueniatur mendaciis & falsis miraculis persuasus , peruersam doctrinam falsaque dogmata, piis vetasque repudiatis, amplectatur. Hoc est enim quod do-; cuit Beatus Paulus in a. Epist.ad Thess. c. a. praemonens venturum Satanam vel Antichristum in

Omni

64쪽

omni virtute, in signis & prodigijs mendacibus, i, in omni seductione iniquitatis, non quidem

omnibus,sed iis qui charitatem veritatis non receperur,ut salvi fierent, his.n .mittet Deus opera- :tionem erroris ut credant mendacio, & iudicentur omnes qui non crediderunt veritati,sed con- lsenserunt iniquitati.

A R I A s Magiae species, ne hanc artem in . totum vel commendemus vel damnanda execrandamq; existimemus,& ne hoc institutae tractationi desit,vel tantum indicare conuenit.Αc primo, qua alij Magiae varietatem tradiderint, oste- damus.Plinius lib.3o .capit. a. complures Magiae: species ab Osthane principe eius artis doctore tr ditas esse commemorat.Namque ait, & ex aqua,&.ex sphaeris,& ex aere,& stellis,& lucernis Muria ac pelvibus, securibusque & multis aliis modis, sputes diuina promittit : praeterea Vmbram, inferorum- -σM.que colloquia.Hare ibi Plinius.Sed Iamblicus in 'libro suo de Mysteriis AEgyptiorum, Proclus in libro de Sacrificio & Magiae,& Porphyrius in libro de Sacrificiis duplicem faciunt Magiam , siacui otia ex Porphyri j doctrina refert beatus Au- .gustinus lib. ro. de Ciuitate Dei, cap.9. Alteram vocantTheurgiam,nempe bonam & laudabilem qua certis quibusdam hostiis & sacrificiis, mun- .itia quadam animae de corporis aliisque sacrifi

65쪽

c remoniis, bonos ac beneficos daemones inula . eant, quorum afflatu & auxilio . δc occultanifestant, & futura praenunciant . dc mira edune opera, quae supradicti scriptores miris laudibus in coelum efferunt. Alteram appellant Goesiam,& Necromantiam quae mortuos excitat&con sidit,& per eos responsa de rebus occultis vel futuris reddit. Dicitur Goetia a planctu, quocirca mortuorum sepulchra eorum animae ex inferis euocantur:Necromantia veto, quia sit diuinatio ex mortuis euocatis petita. Suidas autem distinguit Magiam,quam ait Persarum esse inuentum,

in Goetiam , Magiam propriὸ dictain , Zc Phammatiana Magia,inquit,est inuocatio Dpironum, scilicet beneficotu ad aliquod bonum coficien

dum,cuiusmodi Apollonij Tyanei praedictiones

fuerunt.Goetia si per coadhionem dc inuocationem mortuorum,sic enim dicta est a planctu qui fit circa sepulchrum,Pharmatia vero fit,cum aliquid pol rigitur alicui sumendum ore, quod mortem ei sit allaturum,vel vehementes aliquaS perturbationes 8c mutationes, aut corporis aut animi in eo sit effecturum,certis incatamentis praeparatum,Haec Suidas. NOBIS autem omnes Masiae species hae ratione & ordine distinguit posse videntur. Ma igia, alia est Naturalis , quae per res naturales singulari quorundam hominum artificio adhibitas mira facit; Altera est non naturalis, quae Darmo- innum inuocatione dc ope utitur ad operandum Haec in Treurgiam &GOEtiam de Nec romatiam 'de quibus paulo ante diximus, tecte Aiuiditur.

Nam si quae sunt aliae, ad has species commodὸ

reuocan

66쪽

uocantur. Illa quam naturalem diximus,partim est physica. cuius nomine medicina etiam coma plectimur, quae circa occulras rerum naturalium Virtutes, rerum mirabilium effectrices,versaturi partim est Mathematr . cuius excellenti perblm quam mira secerint Archiras &archimedes.supra commemorauim .Rursus Magia ram na- ruralis,quam notLhaturalis, bipartito diuiditur: aEera enim haber vero eo naturales effectus aurcta simulatos tantum 4 riec tales reuera qua

tita videntur;ham uno vocabulo Praestigiatricem appellamus, sui enimlpraestigiis adeo pinstringit λ=eludit sensus hvmancis , ut faciat videre quae notae sint ,& non videre qi sent idque s vel interuentu δέ adminipulo Daemonum i 'el oper tione naturalium agratium, vel incredihili: tr ictu:atque agitatione manuum. Itaque qui editi panem , videtur: serinamispuere: qui vinum biaibit, per frontem aut iugulum id reiicere,vide tun gladij vorari, lingens vis euomi acuum mi- .norum, & zonularum, quarum rerum circulat

res miri sunt artifiees.Hςc diuiditur in Opticam, is harmaticam illa, manuum, digitorum aliaqvumque partiunt comoris incrediuili:agilitate, de motione,defixum inresobtutum spectatium

saeustratur, haec collyriis, suffamigationibu , diegationibus, potionibusque sensus interiores αcxteriores ita pertulat,ut secus quam revera est iudicent de sensibilibus exterioribus. Utitur etia. illa prior laminibus,annulis, imaginibus, speciis lis vario situ varioq; modo positas & tras positis. : M A G I porro Naturali , quida duas alias species adiungunt ό alteram vocanx Astron

67쪽

micam,alteram Cabalisticam,quae an sint me nugae & quorundam hominum commenta , an

rei ra aliquid solidi habeant & praestent, nunc Contra paucis diiudicandum est. iAstronomicam appel- Magia lant, quae certas quasdam imagines & figuras, Virono annullos , sigilla, statuas & alia quaedam ho

micam. . rum similia fabricantur, in quibus, eius cultores& defensores affirmant, coelestium corporum virtutes & influxus recipi. receptosque miros effectus praestare.Sed haec vana sunt, nec modo

a christiana veritate & pietate . sed etiam a philosophica ratione & disciplina loge remota. Uirsitus enim coelestis per se uniuersalis est indete minata ad hunc vel alium quemlibet effectum

producendum, determinaturi autem per causas naturale, particulares:Illae autem imagines &ωigurae astronomicae,non sunt causae naturales, ne

habent vim, aut eruiendi quippiam,aut praepa randi materiam ad hunc vel illum eisectum reci

piendum. Deinde coelam naturaliter operatur,

illae aut imagines sunt ingenio M artificio homi

num inuentae, M pro eorum arbitrio ad hinitae. non igitui per illas', 'virtus . coelestis modificarii aut determinari potest. Postea, lignum quocumque modo figuretur, no potest in se recipere immediate formam equi vel leonis: nec vitrum aut aurum formam plantae: multo igitur minus huiusmodi materiar,propterea quod ab ipsis Astronomis varie figurentur, idoneet , habilesque reddentur ad certas quasdam virtutes syderum recipiendas, & ad aliquos mirabiles effectus producendos. Adhaec, quae est naturalis conuenientia illarum Astronomicarum imaginum cum coelo neque

68쪽

LIBER PRIMVs. D

heque ei, im est vel secudum sguram, vel secun-gum naturam, vel motum vel qualitates, quomodo igitur res naturales sine ipsis figuris non sunt idoneae ad diuinos illos syderum influxus accipiendos , signatae autem de adornatae istis imaginibus,statim sui idone 'His accedit,quod insignia visu effectuque sydera, si Mathematicis demostrationibus credimus, ampliora sui quam uniuersa terra,quomodo igitur influxus illorum ad unam imagunculam ast nomicam restringitur, ut non etiam per alias res quamplurimas i ii figura carentes diffundatur Nullus igitur no uus essectus ab huiusmodi Magia Astronomica proficisci cur, & si quis forte cernitur aliquando, is n- earum imaginum aut syderum potentia, sed occulta daemonii opera inuo eiusmodi fraudibus moriallas circumueniant,proficiscitur. . t

De UMagia Casalinica. -ri est mi O E D venio ad Cabalisticam, quam Philosophi quidam Iud orum,& de nostris nonnulli vanitatis magia quaveritatis studiosi , & rei curiosas atque inauditas quam veras dc solidas discendi auidiores,atarmat scientiam esse Mosi primum a Deo in monte Syna traditam, deinde non qui dem literarum monumetis,sed ore tenus ii prioribus, per quandam veluti manuum traditionem vi receptionem, posteris traditam, adhuc fu i sic

69쪽

conseruatam, ideoque dictam esse cabala, qucul verbum Hebraieὸ idem sonat quod Latinὸ recipio,nimirum eam doctrinam Vtariores apri

ribus ore tenus auditione accipiebant,& animo memoriaque custodiebant:qua etiam ratione ferunt veteres, disciplinam Pythagoricam multis seculis esse eonseruatam. Completictur autem

haec Magia Cabalistica uniuersam Philosophia,

diuinam & humanam,ne cnon & naturalem:om viumlae rerum doctrinam mystice ac symbo-lyce continet, non eam . more aliarum huma

natum disciplinirum .rationibus & argumentit disputauonibusque tructans v sed numeris , inuis rest, ac Symbolisnraquein ea singulae , literae, fi

centu spiritus,&s quid aliud est minutius,pra fundissimam quandam de indicissimam. ingeristium rerum significatricem doctrinam habent. Hanc Magiam qui bene teneat, eum mΚIῆon pollere aiunt , omnia scire & phetare , naturae Edicod.4 imperare, cunctasque res ei obedire, hac Mosen ct seq. prodigia illa fecisse in AEgipto,& in deserto, hac Gen.a. Iosue,Eliam ,EliZeum ,Isaiam,D an telem ,Sam uelem tot tantaque fecisse miracula. Dicunt cnim, nomina quae Ueua per Adamum cunctis rebus secundum suas cuiusq; rei proprietates imposuit Disse Hebraica, quibus rerum omnium suinantiae, qualitates & proprietates exprimantutaquoin circa his nominibus. naturales res appellanti, festim res omnes se illi subiiciunt, & eius obsequio se totas addicunt.Huius amentiaeexpers no .

fuit V vicie qui ut memorat Thomas Uvaldensis in. opere suo de Sacramentalibus, dixit,in sta, tu in so

70쪽

tu innocentiae Adam imposuisse nomina animalibus secundum naturales eorum proprietates,

quibus nominibus appellata ab homine, statim ei obediuissent, eiusque omnia iussa fecissent:&

huius rei reliquias remanere in exorcistis, & incantatoribus,& ad id magnam vim habere vocos

Hebraeas. Cuius sententiae doctam copiosamque refutationem lege apud ipsum Uvaldensem. UERUM adeo est inerudita, insulsa, & ri- Resesi dicula haec Cabalistaru opinio,ut nihil aeque mia tur Carum sit quam ulli hominum sanae metis aliquan- babmcado eam probari , & persuaderi potuisse , sed β . ita est profectb,sunt inseniorum similiter ut hominum monstra quadam, & portenta e quibus eiusmodi opinionum commenta & deliramenta proficiscuntur. Principiis, nonne incredibile est, Solem & Lunam, dc caetera astra,elementa item& stirpes cum ratione careant, diuinam illam vim quae latet in vocibus Hebraeis sentire, eaque sic affici & permovers, ut homini pro eius arbi trio pareantὶ Sed esto, nouerant illam vim, veli

omnes res naturales,vel certὸ animantes aut ho-,mines ,num ideo eiusmodi nominum appellatione eas continuo moueri necesse estὶSi quis mihi' proponerec nomen, totam meam substantiam omnesque proprietates persectissime declarans, ἡ . num eo nomine appellatus ab illo, cogerer eius

imperio obsequi,& quaecunque ille vellet, facere Si reconditissimam illam vim & efficaciam vo-icum Hebraearum quam iactai Cabalistae, paucissimi hominum intelligunt, nec ni si quia illa e

dem ante sunt initiati, quomodo eam agnoscent& sentient bruta, caeteraque non ratione modo

SEARCH

MENU NAVIGATION