Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

discessit Deus a r a s v, ubi sem et Dei Filius eI vnlius ae tu iactus est: verum quum testante Damasceno) passionis tempore omnes vires in CHRISTO suae naturae relictae sunt,

propterea nunc ait, Nisi tu apud te auxilium tuum continuisses, ego cane mortem timore naturali, instante passione non timerem, neque super ea ullatenus tristarer. Intellige igitur derelictum, quantum ad praestruationem a tali passione & morte, iisque communibus naturae infirmitatibus t nam tunc gloria portionis superioris nullatenus in inferiorem redundabat, quinimmo eo tempore voluntas in eo, ut natura, atque ut sensui coniuncta, de eisdem tria stabatur, de quibus dolebat sensus, usqueadeo omnia tunc suo marte currebant. Vnde Hieronymus super Matthmum de CHRISTO inquit, Vt veritatem probaret aia sumpti hominis, vere contristatus est. Sed referebat inter eum&nos:quia nusquam fuit ita turbatus in anima, timore vel tristitia, ut a rectitudine vel Dei contemplatione ali-ruando ceciderit, nempe nec in passione absens illi credena est fuisse diuinitas, quum dicat Apostolus, si cognouissent,nunquam Dominum gloriae crucifixissent: sed passus est impassibilis , per passibilem quam suscepit humanitatem, & immortalis mortuus est, & qui nunquam moritur resurrexit: de quo Ambrosius, Idem patiebatur & non patiebatur, moriebatur & non moriebatur, sepeliebatur & non sepeliebatur,resurrexit & non resurrexit. Nam ut inquit Cyrillus gratia Dei pro omnibus gustauit mortem, tradens& proprium corpus, quanuis naturaliter ipse vita sit, &resurrectio mortuorum. Sic & hodie dicimus hominem pati , mori, sepeliri, quum tamen anima eius nullo fine claudatur . Postea dolet Dominus non sua, sed nostra vulneraratque his verbis, L o N G A a salute mea, &c. accipit in se totius humanae naturae personam, ut cognatae. Et quare inquit uniuersam hanc humanam naturam dereliquisti, sciens eam opprimi a morte & causam infert, quia nimirucondemnationes meoru scelerum procul sunt a salute mea: nam cum his ego pariter elongatus sum a te, quod si apud te essem, seruarer sane ab hac morie. Maxima certe Redemitoris charitas, dum pro delictis nostris ipse precatur, & delicta nostra

462쪽

IIcta nostra, sicut sua delicta secit, ut iustitiam suam, nostram

iustitia faceret. Audiamus ergo vocem membrorum ex ore

capitis, &intelligamus ex nostra persona merito fuisse loquutum, qui se hostiam obtulit pro salute cunctorum. Vnde . Apostolus dicit, Eum qui non nouerat peccatum, prono- 2. Cor I bis peccatum fecit. Nam & in ipsa lege, peccata appellabatur, quae pro peccatis offerebantur. Aquila testante Hieronymo) hunc locum sic est interpretatus, Longe a salute mea verba gemitus mei:litera quoque Hieronymi habet, Verba rugitus mei. Rugitus autem, naturalis est vox leonis fame patientis, seu tristitia affecti. Est itaque nunc vox C H R. r -s et i ad Patrem, Quia inquit longinquum te praebes non a me, sed a salute mea, propter huiusmodi elongationem,' su ni verba quae dixi, non mea, secundum supremam mentem, sed rugitus mei naturalis, ac rationalis affectus, humanique modi. T uque tam loge factus es, quod, o Deus, Clamabo per diem, & caetera.

Clamabo per diem oe non exaudies, oe nocte m non ad insipientiam mihi.

Quidam per D M &noctem tempus ipsum crucis in intelligunt: a sexta enim hora usque ad nonam tenebrae factae Matth.27 sunt, adeo ut tempus illud & dies & nox merito appellari possit: & intelligunt quod rogauerit Filius Patrem, vidi- Luc. 23. mitteret peccata iis qui eum crucifixerant, & quod exaudiatus no est, quum illi postmodum funditus exterminati sint.

Nos vero nunc verba haec ad illud tempus reseremus, de quo Lucae cap. 32, Coepit I E s V s pauere, taedere, ac moestus esse: nempe quia caro CHOs Ti, & appetitus eius sensitivus, vehementer dolebant, ac afficiebantur illatis tormentis, idcirco congenito naturae instinctu exhorruit, atque timuit mortem, suadebatque sensus voluntat hanc refigere. Proinde talibus in horto ad Patrem nocte orauit, Pater, si possibile est, transeat a me calix iste: & in die Matth. ic

pendens, non exauditur a Patre ut non moriatur: quibus fit ut deprecatio ista non fuerit mortem recusans, sed naturalem timorem & vehementem dolorem tantum expria

463쪽

ni & sensui obediebat, & coformabatur semper paternae voeluntati, cui erat unita per charitatE & gratiam, quemadmo- Dan. 34. dum ipse loquitur per Ioannem, sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Quapropter nunc bene infert, Neque si me non exaudis, hoc facis ΛD IN SI OENT 1 ΑM mihi, sed potius ut sapiam quid clamare me velis. Nam in hoc ma xime apparuit eius sapientia, ut sic homo poenam solueret qui debebat,& Deus redimeret qui poterat. Oportuit insuper CHRIs TVM pati, & ita introire in gloriam suam, tum propter Patris praeordmationem, tum propter Scripturarum impletionem,& humanam redemptionem, qu quidem loquutio eo sane modo accipienda est quo & ista, qu1 quotannis canit Fcclesia in benedictione cerei Paschalis. Onecessarium Adae peccatum, quod CHRIsTI morte deletum esti videlicet ibi duntaxat necessitas consequentiae noeonsequentis intellecta sit. sed istud velim nuc audiat querulum genus humanum quod petitiones suas desyderat sine

dilatione compleri:rogauit humanitas verba,quae merebatur audiri, quam tamen eonstat ideo non exaudiri,ut eius sacrosanguine, probrosa mundi crimiha lauarentur. Sic non audiri, frequenter expedit, quan uis nos dei eria dilata co- tristent. Multi elamant in tribulatione, Sc non exaudiuntur, . Co'I2. sed ad salutem, non ad insipientiam. Clamauit Paulus ut auferretur ab eo stimulus carnis,& non est exauditus, quin dictum est illi, Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur: ut intelligat homo medicum esse Deum, &tribulationem medicamentum esse ad salutem, non poenam ad damnationem. Sub medicamento positus, Ureris, secaris,clamas, non audit medicus ad voluntatem, sed audit ad

sanitatem: si non fit quod vis, fit quod expedit tibi. Vnde semper oportet in Spiritu & veritate orare, videlicet in om Iatth. s. ni oratione nostra semper Deo dictum subintelligam', Fiae Rom. 8. voluntas tua, sicut dixit Apostolus. Quid oremus prout oportet nescimus: sed ipse Spiritus SanAus postulat pro no bis gemitibus inenarrabilibus, & hoc est orare in corde humili & contrito. Quare omnibus dico, quia in tribulatione positus Christianus, probatur si non derelinquit Deu situ: ni ad utilio ἀ

464쪽

ria etilitatem quosdam no exaudit, & ad damnatione quoiadam exaudit Dominus. Daemones petierunt ire in porcos, Matth. s. & exauditi sunt, sed ad damnatione: quomodo frequenter quando bene est homini,desertus est ubi Christianus. Ignis intrat in fornacem,&fornax aurificis magni sacrametires est, ibi est palea, ibi ignis tu angusto operatur: ignis ille noest diuersus,& diuersa agit, datea in cinere vertit, auro sordes tollit. In quibus autem habitat Deus, utique in tribui tione meliores fiunt, tanquam aurum probati. Nouit quid agat qui nos Dit,nouit & reficere nos. B onus est structor, qui aedificauit domum, & si aliquid ibi ceciderit, nouit resarcire. postea pro modo suae passionis iubnectit c H O

Tu autem in s uncto habitas,laus Israel.

Iam declarat Filius qualiter Pater sinat eum pati, secundum quod diuino in consilio ab aeuo praeordinatum fuerat, de quo scribitur Matthaei cap. 26, Filius hominis vadit sicut scriptum est de illo. Dicendo enim Patrem i N Sancto habitare, ostedit Filius qualiter omnia quae de eo visa sunt, . mire & fancte antea praeordinata erant. Quod si operosum non videtur, quam possumus breuissime multa quae in Evangeliis de cHRis T i pauione reseruntur qualiter in prophetis praedicta sunt deligneinus: ut hi qui prima fidei elementa suscipiunt,testimonia haec habeant in corde striapta, ut nulla unquam de his quae credunt ambiguitas in imica subrepat. Edocemur per Euangeliu quod Iudas unus de amicis & conuiuis cHRIs Ti tradidit eum: Audi quomodo praenuntietur in Psalmis, imanducat inquit Da- Psal. 4 cuid) panes meos, ampliabit aduersum me supplatationem. psal .s . & alibi, Molliti sunt sermones eius super oleu, & ipsi sunt. iamia. Vis videre quomodo molliti sunt Z Venit inquit Mati. 1 α' Matthaeus,) Iudas ad I E s v M, & dixit ei, Aue Rabbi, deosculatus est eum. Per molle ergo osculi blandimentum, execrabile iaculum proditionis infixit: unde & Dominus ad eum dixit, Iuda, osculo Filium hominis tradis 3Tri- Luc. 11.

inta argeteis audis eum appretiatum esse cupiditate proditoris: Audi & de hoc prophetica vocem Zachariae, ii, Et

465쪽

dixit inquid ad eos, si bonum est in conspectu vestro dare mercede in mea & abires Et posthaec ait, Accepit triginta argenteos,&misit eos in domum Domini in constato. Mati. 17. rium. Nonne hoc est quod in Evangeliis scribitur quia Iudas poenitentia ductus reportauit pecuniam , dc proiecit Ibidem. eam in templo,&discessit Refertur etiam in Evangeliis quod vinctus & iudicatus sit: Praedixit hoc sermo Prophe-Esa. 3. ω- ticus per Esaiam dicens, Vae animae ipsorum, quia cogita-ciindu Se- uerunt cogitationem pessimam aduersum seipses dicen-ptuagita. tes, Alligemus iustum, quia inutilis est nol Sic igitur de iudicatur ipse Donamus secundum Prophetae testimonium, δ: non solum iudicatur, sed & flagellis cadistur, ac palmis in faciem verneratur, conspuitur, & omnem pro nobis perfert indignitatis iniuria. Sed quod haec stupenda erant omnibus, quum praedicarentur ab Apostolis, idcirco etiam ex persona ipsorum Esaias exclamat & dicit, Domine,quis credidit auditui nostro 3 incredibile enim videtur, ut Deus, Dei Filius ista pertulisse dieatur. Verum idcirco praedicu-tur per Prophetas, ne qua credituris dubitatio nasceretur. I ple ergo ex sua persona cHRIs Tvs Dominus dicit Threnorum cap. 3, Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. & iterum Hieremias, Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Re fertur item quod quum Pilatus vellet eum dimittere, om-Esa. s3a Thre. 3.

nis populus clamauerit, Crucifige,crucifige eum: Praenuntiat hoc Hieremias Propheta, dicens ex persona Domini, Facta est inquit haereditas mea mihi, iacui leo in sylva,

dedit super me vocem suam, propterea odivi eam, & propter hoc inquit dereliqui domum mea. Quum iudicaretur, scribitur tacuisse: multae de hoc Scripturae testantumIn Pialmis dicitur, Factus sum sicut homo non audiens & non habens in ore suo redargutiones. & iterum , sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum, in humilitate iudicium eius sublatum est. Imposita scribitur corona

spinea: Audite de hoc in Canticis Canticorum quod sub nomine Salomonis de cHRIs To scriptum est, Egredimini & videte Filiae Sion Regem Salomonem in Giademate , quo coronauit eum mater sua. sed & de spini, ita Esaias

466쪽

E aIas commemorat, Expectaui ut faceret uuas, Sc fecit Esaiae s

Iabruscas. Veruntamen ut mysterijsecreta cognoscas , o - portebat eum qui peccata mundi venit auferre, etiam te

se maledicta purgare, quae protoplasto peccante senten- ltiam prieuaricationis acceperat, dicente Domino, Male- Gen. dicta terra in opere tuo, spinas & tribulos germinabit tibi. Ioan. idie Propterea ergo spinis coronatur sv s, ut prima illa co-demnationis sententia solueretur. Ad cruce ducitur, & in ligno totius mundi vita suspenditur : Vis de de hoc Pro- pheticis testimoniis confirmari Z audi Hieremiam dicen- Hiere. ri. tem, Mittamus lignum in panem eius, & eradamus eum de

terra viventium, & nomen eius non memoretur ultra. &iterum Moyses velut deflens eos,dicit, Et erit vita tua qua- Deut. zzPs pendens ante te: timebis nocte & die, & non credes vitae tuae. Caeterum scribitur ipsus in latere percussus a- Ioan. ryd

quam simul & sanguinem profudisse: Hoc quidem mysti- Ioan. I. cum est: ipse enim dixerat, Quia flumina de ventre eius procedent aquae vivae. Scriptum est etiam quod in passo- Mati. 27. ne eius ab hora sexta usque ad horam nonam tenebrae fassint: Accipe &de hoc Prophetae Amos testimonium Amos 8. dicentis, Occidet tibi sol meridie. & iterum Zacharias, Zacha. I 'In illa sinquit) die non erit lux, sed frigus de gelu: & erit

dies una quae nota est Domino, non dies neque nox, & in tempore vesperi erit lux. Quid est certe Neque dies Neque nox nonne aperte de insertis diei tenebris, & reuocata rursum luce disseruit 3 Sed nec de illa quidem veste quam dicuntur milites illudentes induisse eunt, ta est de Mattir veste coccinea, Prophetae siluerunt: audi enim quid di- Esa. σ3.cit Esaias, Qtris est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra quare rubrum est indumentum tuum,&v

si menta tua sicut calcantium in torculari 3 unde & ipse re- hspondit, Torcular calcaui solus, de de Gentibus non est vir mecum. Resertur insuper quod aceto potus sit, vel vino myrtato, quod est amarius felle: audi quid de hoc Propheta Psalmo 68, praedixerit, Et dederunt inquit inestam Marc. is meam fel,& in siti mea potauerunt me aceto. Spiritu post Ilaec scribitur reddidisse: Praenuiuiatum fuerat & hoc per Ioan. 19'Prophetam dicentem expersona Fiiij ad Patrem, In manus Plat. 3o.

467쪽

tuas commendo Spiritum meum. Sepultus quoque perhibetur, & lapis magnus positus ad ostium monumenti: Accipe etiam de hoc quid Propheticus per Hieremiam sermo praedixerit, Vetustam inquit in persona Christi hominis

Nati. 27..fecit pellem mea 3c carnem meam, contriuit ossa mea,Mi- Thre. 3. scauit in gyro,& circvdedit me felle & labore, in tenebrosis collocauit me quasi mortuos sempiternos: circvaedificauit aduersu in me ut non egrediar, aggrauauit compedem

in ea. Euidetissima haec sepulturet & passionis carios Trindicia Propheticis vocibus utcuque designata hilari fronte benisnus lector excipiat. Porro per fANC TU M, Fili j perlonam humanae naturae coniunctam etiam possiimus Ioan . I . intelligere: Ego enim inquit Filius in Patre,& Pater in me est. Laus igitur populi Israel, Deus Pater, qui habitatiuFilio & propterera olim in Sancto sanctorum, erat locata super Cnerubin tanquam sedes Dei, eratque Deus mate- Exod. 2 s. ria laudis, immo in quo se laudabant Israeliti. Iudaei quippe solos se cognoscere Deum gloriabantur, tamrtsi neque Pal. s. dc iudicium facerent, nec iustitiam,nec virtutum eius semitas I 7. sectarentur. Sed vide quid nunc subnectat Redemptor, In

te sperauerunt patres, dcc.

In te speraxerunt patres no , Perauerint O

Ecce meritu confideliae in Deo, & magnus decor,du it TatfPERAVERUN T, quasi ex spe sit liberatio. Est etiaProphetaru mos ut ad maiorem emphasim, atque ut intententionem cordium suorum melius declaret, dictionem ac sententias plerunque repetant,& inculcent. Caeterum no- Exod. I . uimus quam multos Patres ac Patriarchas ex spe in Deo li- Dan. 3. beratos: sic eruit Dominus populu Hebraeum de terra ΑΕ- Dan. s. gypti,eruit tres pueros de camino ignis, eruit Danielem de Dan. 33. lacu leonum, eruit Susannam de falso crimine,liberauit Ita

Iudic. 3. rael per Othoniel de manu Chusan Regis Syriae, dc de Ibidem. Eglon per Aioth, de Sisara per Barach,de Madian per Ge- Iudic. . deonem. Qua d plura nullus unquam sperauit in Domino Iudic. . de derelictus est. Sed quum haec tanta sperantibus Sc suppli

. cantibus

468쪽

eantibus siue prestiterit, siue prestet Deus Pater, mirum cur proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit

illum. Et sorte ea nunc est ei causa querelae, atque propter- Rom. rea assumptum homine vere declarans, seipsum cum afflictis Coniungit,&ait, Quemadmodum Patres nostri secundum carnem, qui ante meum aduentum in hac vita clari fuere, sperauerunt in te,&liberasti eos: ita ego illos imitatus ac veluti illorum similis, similes etiam ad te emundam preces. Ecce vocem humanitatis anxiar, & ad tempus derelicturnecnon talia intonat Messias, quasi dicat, Mirantur insirmi me non statim exauditum, quum sciant antiquos Patres, qui meritis minores fuerunt quam ego, suis in periculis a te exauditos. Et Patres suos, quos CHRIs Tvs Dominus hic dicit, ex illa parte oportet intelligi qua & fratres suos Apostolos vocavit: sicut in Euagelio post resurrectio- Ioan et nem suam dixit, Uade ad fratres meos,& dices ad eos, Ascedo ad Patrem meum & Patrem vestrum,&c. Sed hoc facto, isto denique planctu bene ostendit C HRIs Tvs cursemper in omni aduersitate ad Deum oremus, neque propterea cessemus, si aliquando aut statim non exaudimur. Tum demum ad hanc primam suam querelam, anxiamque in eo instante passione naturam humanam ostendendam, ita subnectit, Ad te clamaueriint,&c.

Ad te clamauerunt γ salui facti sunt ii te spe-

rallerunt m non sunt confusi

Rursum repetit demirationem simplicium, quaerentium cur ipse ad Patrein orans ne moreretur, ita non est exauditus ac Patres eorum, qui quoties clamauerut ad Dominum vexati, calui facti sunt, aut per Moysem, aut per Iosue, aut per Iudices, aut per Reges, aut per Zorobabel, de Babylone, aut per Machab os, de Antiocho. I N te sperauerut inquit & non sunt confusi, sed quod promisisti adimplesti, 3. 5 .

terram promissionis Jc vitam longam tribuendo, nec eos fefellit spes mam certissima est propitiatio quae ad optatum effectum peruenit. Minus vero dicitur, scilicet NON inteonfusi, & plus intelligitur,quia multum etiam honorari F. iij.

469쪽

sunt. Itaque animaduerte qualiter semper ad utilitatem sua auditur, qui rite clamat ad Dominum. Et per liberationem a periculis, ij qui in sacris Scripturis docti ac diu versati sunt, non corporis solum , verum animae imaginis liberationem intelligunt, quando scilicet anima dolores omnes ac supplicia generose serens, nihil illinc in suo laeditur proposito. Hoc pacto sanctos martyres, tametsi ocelsi fuerint, vicisse dicimus, & liberatos esse propter inuictam animae sortitudinem: ij etenim quanuis ab infidelibus non credebantur a Deo audiri, dum eos corporalis poena consumeret, tamen utilius interim exaudiebantur, qui coronam martyrii percipere meruerunt. Dominus ergo iustos suos semper exaudit, prout tamen illis expedire cognosciti antiquis vero Iudaeis tanquam carnalibus, ad erudiendum sunt concessa temporalia: sed nobis in C H R I s T o regnantibus illa substrahuntur, ut cHRisTus solus quae ratur & ametur. Vide igitur cHRIs Tu M ut non moreretur orantem, ideo non exauditum, ut sic implerentur Scripturae, & s alus mundi ipsius passione proueniret: de uicto per mortem propriam illo tyranno , qui mortas antea imperium occupauerat: quod utique illi& nobis in lius fuit. Nune tamen adhuc ad Patrem querulam humanitatis vocem subinfert, talia dicens, Patres ex quibus ego secundum carnem exaudisti, Sc liberasti: eso autem

sum vermis. & caetera.

Eis sum uermis non homo: opprobrium hominum, ' abiecto plebis.

Quidam putant prima verba huius versiculi, dicta esIepropter humanam c H R i s T i generationem, quae absique ulla viri fuit coniunctione, ut esset C H R I s T V si a s v s in homine ultra homines, Ruthuiusmodi verbis illud nobis indicetur, quod quemadmodum vermis Epluuia nascitur desuper in terram veniente, ita & CHR I-s T v s superno sancti Spiritus in Virginem aduentu sit generatus:& quemadmodum vermis,qui in ligno nascitur, non habet patrem nisi matrem, & cHRisTus ex Ma . ria est na -

470쪽

ria est natus absque coitu viri. Vermis etiam sicut repit humilis, & sine sonitu movetur, ita omnes viae CHRIsTI pacificae ac humiles fuerunt. Ob has igitur rationes Messias vaRMIs dicitur, Nora homo, propter coceptione illam nimirum & generationem supernaturalem, qus humanς generationis ordinem non seruauit. Seu Non homo. id est nopeccator appellatur quia quod est proprium hominis puta peccatum) non habuit: quippe hac de causa diabolus in Euangelio dictus est homo, Matthaei cap. I 3, Inimicus homo hoc secit, &c. vel aliter, Quia vermes in escam piscibus dari solent: dic ea ratione CHRIs Tubi vermem appellari posse, quia eius caro, sub qua diuinitas, veluti occultus quidam hamus latebat, instar vermis facta est in capturam intellectualis illius ceti, qui in mari praesentis vitae versabatur : nam quum cetus oscitabundus ad illam escam hiaret, latenti illic hamo diuinitatis penetratus est: vel Quia vermis, tametsi specie exiguus sit, materiam tamecorrodendo delet ac perdit: ita & C H R i s T v s licet aspectu ac praesentia exilis videretur, contrarias tamen ac sibi resistentes daei nonum atque aliorum potestates dita perdidit. Sic quum in principio fecisset Deus caelum, habitaculum Angelorum,&terram, mansionem vermium, humilitas tamen postea sustulit vermem in caelum , perquam e H R i s T v x super omnes Angelos ascendit,&superbia deiecit Angelum in terram: per quam cccidit Lucifer, Ea r . qui mane oriebatur. Sed quum vermis animal quidem sit quod quilibet nititur calcare & occidere, tu inde accipe quim nihili a Iudaeis & Getibus sit factus c H R i s T V s. Vnde nuc sequitur, OPPROBRIVM hominu & abiectio plebis. Videte quanta passiis est:opprobrium hominum fuit quando dixerunt Pharisaei illi caeco nato, quem miraculose illuminauerat, Tu discipulus illius sis, nos autem Movsidi- Ioan. v. scipuli sumus. Extitit etiam abiectio plebis, quando Iudaei

eiecerunt eum extra ciuitatem, & crucifixerunt, atque eo spreto Barrabam elegerunt. Sive quando flagellabatur, & Ioan. 18 nemo subueniebat: sputis deturpabatur, & nemo aderat: Ioan. Ist. colaphis caedebatur, & nullus auxiliator erat: spinis coro- .nabatur, & nemo tunc misertus: leuabatur in ligno, & nul-

SEARCH

MENU NAVIGATION