Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

tiit neque despexit deprecationem pauperis.

Qisa superius dixerat Messias, Laudate qui timetis Dominum, nunc ad quos timor pertinerepossit, ostendit: Tia meant eum inquit omnes ad nouam vitam nati, & ad visonem Dei reparati:&id quidem fiat non timore seruili, ne puniantur: sed cast 1, ne deseratur. Itaque nuc per sENEN Israel, utruq; genus supra commemoratum intelligit, Gentiles nimirum & Iudaeos qui fideles sunt. Omnis enim quic Hos Tura cognoscit, quique contra terrena animo transcendit,& solis caelestibus immoratur,vere Israel appellatur, quum Israel interpretetur Mente videns Deum. Iubet igitur ut Deum laudemus, utque eum semper veluti omnipotentem timeamus: causa redditur, Mi O NI A Mno spreuit, neque despexit deprecationem pauperis, hoc est nomolestae illi fuerunt preces quas ei obtuli, & pro daemonis profligatione,&pro generis humani victoria. Seipsum vero pauperem c H Os T V S appellat, tum quia in paupertate fuit natus,conuersatus & mortuus, tum quia a Iudaeis Natth. 1 nudus crucifixus,&in alieno sepulchro sepultus. At si pauper extitit, mendicus tamen non erat quippe quum Mendicus is vere dicedus sit qui nihil possidet, nisi propterea quod

eget, certe alio iure crinis Tus sibi teporalia vendica-r. Cor.f. bat:nam quum spiritualia seminaret, nunquid aequum erat carnalia meteret 8 Non igitur penuria, quae bonis & malis communis est, sed paupertas Spiritus, qua saltem animo,co temptis omnibus soli Deo vivimus: ea est quam hic Saluator maxime approbat, & quae vere beatos facit. Sic enim volutate pauper est, qui etiam externis multum abundat.& hanc paupertatem nunc verbo, ut & aliqua lo facto , laudat Meiasast atque sic nos magis expeditos alacresque ad regnum caelorum capiendum desyderat. Quemadmodum enim serpens ut sertur) hominem nudum fugit: sic diabolus quum

nos secularibus negotiis ambitioneque rerum vacuos ac nudos viderit, protinus a nobis recedet. sequitur, Nec mertit faciem suam,&c. Nec avertie

492쪽

Nee auertit faciem suam i me, quum clama

rem ad ea exaudauit me.

Humanis loquendi modis Propheta diuinas nobis actiones exprimit, atque sic Filium hominis pro sua resurrectione a Patre exaucii tum esse insinuat. Solent enim h)mines auertere faciem suam ab eis, quorum preces nolunt audirer contra vero in illos faciem vertunt, quorum preces benigne excipiunt. Sed nunc CHRIsTr clemetiam attendamus, qui dicendo se a Patre exorasse, sic planctum nostrum suum fecit, sic peccata mundi sua puritate deleuit,& dum ad se infirmitatem humanam traxit, diabolus quod tenebat amisit. Hinc tamen coniice differentiam inter oratione pro- . cedentem ex naturali affectu, de qua supra dixit, Clamabo. ξψ ς' non exaudies: de orationem hanc emanantem ex deliberato mentis consilio, de qua scribit Apostolus, quod in omnibus exauditus est vasus pro sua reuerentia. Simul etiahoc sanum documetum accipe, ut quemadmodum Mediator, in quibus expediebat, fuit exauditus, no in aliis: ita pariter q uum tu oras, tantundem pro tua petitione, si alias iusta fuerit, expecta. Posthaec iterum C HRrs T vs ad illud Lucae alludens, quado clamans hoc voce maEna, In manus Luc. 23. tuas commendo spiritum meum , Patri reddidit animam: nunc subnectit, E T dum clamarem ad eum, exaudiuit me. Quibus lucidissime infert Deo cutielbisse ne diutius in limbo detineretur: quippe eo tunc tendebat illius nunc nune praenarrata petitio. Et adhuc forsan hic se dicit auditum, Veintelligas eius morte mortem nostram finem accepisse, α peccatum veteris hominis pretio huius sanguinis redemptum. Quapropter subinfert, A pud te, &c.

Apud te laus mea in Ecclesia magnae uota mea reddam in conspectu timentium eum.

Hie incipit institutio uniuersalis Ecclesiae post c u R r -sT I resurrectionem. Et prim limab exclusione humanae confidentiae inchoat, ut hinc intelligas non esse vana Christi laudem, &nosta superstitiosum ut Ecclesia diuersis ceremoniis vacet diuinis laudibus. Non est ergo cur quis da-

493쪽

EXPOSITI o

net musicam in templis ad Dei cultum audiri, aut vorales Ecclesiae cantus: non enim sine inulta ratione eos Ecclesia; instituit:quippe musica cor liquefacit in affectum sanctum,. quu testante Boetio secundu diuersas melodias sonoru, animi hominu varie excitantur, unde nonnulli Martem cantu

accendui:& de Augustino scriptu est, quod fiebat uberrim δin hymnis & calicis, siuaue sonantis Ecclesiae vocibus vehementer assectus. Helisaeus quoque, ut donum prophetis haberet, dixit, Nuc adducite mihi P alte,& sequitur lib. . Regum, cap. 3, Quum caneret Psaltes facta est super eu manus Dominit nam sic mens Prophetae in Deum eleuata est, propter quod illuminari meruit. Adde crebram Psalmodiae dulcedinem, noctuae tristitiae pestem repellere, ac diabolum fugare: sicut in libro Regum dicitur, quod David psallete, re-3.Reg. I s cedebat spirit' malus a Saul, & melius habebat. Nihil pri terea in terris testante Gregorio ita proprie repraesentat quendam caelestis habitationis statum, sicut alacritas laudantium Deum. Felices igitur assectus istiusmodi iubilationis,

quae duritiam cordis emollit, terrenam mentem eleuat, tristitiam seculi pellit, diabolum fugat, ae militante Ecclesiam triumphanti assimilat. Ecce cur non abs re Ambrosius, ut dicitur Mediolanensi clero cantum tradidit, Ecce quomodo Ecclesia in hymnis & canticis resonat coram sponso. Nunc autem per hoc quod dicitur, i N Ecclesia magna. intelligitur illa quae per uniuersum orbem diffusa est, &non ea parua quondam in Hierusalem & Iudaea,in qua sola osserebantur sacrificia veteris Legis. VOTA vero quae nunc offeruntur in toto hoc orbe credentium, sunt sacra Natth. 1s mentum corporis & sanguinis CHRIsTI, quod i-α Mare. deo Vota dicitur,quia voluntarie ab eo institutum sub sper . ciebus panis & vini licet semper unum sacramentum ma- Luc. 22.& neat propter unum contentum. Nam sub qualibet speciar. Cor. ir. est totus e H s T v s : sed ad plene significandum quam vere spiritualiter hoc sacramentum reficit, species di panis & vini habet, atque velut pignus amoris diuini ad nos, in ultima coena CHRIsTr cum suis discipulis nobis relictum est: Nam quia tune corpus assumptum ablaturus erat ab oculis, & illaturus syderibui, congruum fuit ut bos

494쪽

vi hoc die sacramentum nobis corporis 3c sanguinis sui co secraret, ut coleretur iugiter per mysteriu, quod semel offerebatur in pretium. Et huius tanti arcani hgura praecessit, sue in Manna, propter quod adhuc quotidiano caeli pa- Exod. Icscimur alimento: siue in sanguine agni Paschalis, liberan- Exod. m. te ab exterminatore. siue in oblatione Melchisedech, quan- Gen. I do pane dc vinum obtulit: siue in apertione lateris CHO- Ioan . I'. s T i in cruce. dum exivit sanguis δc aqua, ut quomodo Gen. . dormiuit Adam ut fieret Eva, ita mortuus sit C H R I s τ v s ut fiat Ecclesia:dormiente Adam, fit Eua: de latere dormientis c H R I s T r, percutitur latus,& profluunt sacrameta, quibus formatur Ecclesia. Ideo vero potius a latere quam a pedibus vel manibus fluxisse dicuntur, nam tune a solo latere exivit sanguis Sc aqua: sanguis in redemptionis pretium , aqua in lauacrum quo omnes Deo rena-1cimur. Et hoc sacrificium corporis 3c sanguiuis mei inquit cit Rie Tus) Edent pauperes,dcc.

F dent pauperes ct saturabuntur,oe laudabunt

Dominum qui requirunt eum:ument corda eorum mseculum seculi.

Sacramentum Eucharistiae describitur quantum ad manducationem, siue sacramentalem siue spiritualem: quarum

Vtraque ex hoc Ioannis cap. 6 , Nisi manducaueritis carnem

filij hominis, de biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis: ad salutem esse necessaria monstratur: Spiria tualis quidem quum non sit nisi unitas fidei δ: Ecclesiae extra quam non est salus: dc per hanc testante Augustino tam paruuli quam adulti baptizati manducant: Sacramentalis etiam sic adultum sacro fonte ablutu, praecepto diuino obligat: quemadmodum abunde tradunt doctores in .c. Peracta, De consecratione. Distinct. x. Sed quia testante Paulo ut digne quis recipiat tantum thesaurum, oportet prius seipsum probet, atq; diiudicet corpus Domini, ecce vides cur

ad hane sacramentalem manducatione non teneantur pueri: quippe quod nec seipsos probare, nec diiudicare corpus F H R. 1 s T I possunt. Neque est unde contendas pr narra.

495쪽

Ioan. c.

ta verba Ioannis cap. 6, Nisi manducaueritis, dcc.tantu Eaee intelligeda de manducatione spirituali, quia postea ori Ris T v s talia subiunxerit, Verba quae ego loquutus sum vobis, spiritus δc vita sunt. Nempe fatemur tunc C H R i s T v M suasisse Iudaeis, verba eius hoc spirituali intellectu caperent, videlicet quod sub speciebus panis de vini verum corpus C H R IsTI manducatur, quod ibi realiter existit, licet spirituali quodam dc sacramentali modo inexusat, ne interim horror in nobis generetur, quod carnem Sesanguinem occisi hominis sumimus: non enim caro Christi ibi eo modo passibili existit, quo antea in terris a Iudaeis viasa est. Quare inquit Augustinus) super illud Ioannis, Caro non prodest quicquam,&e. Si intellexisti spiritualiter ver-ha Christide carne sua, spiritus & vita tibi sunt: si autem intellexisti carnaliter, etiam sic spiritus 3c vita sunt, sed tibi nosunt. Sed quaeres, Cur ergo laici sub utraque specie non maducant,si cunctis adultis fidelibus praeceptum est manduca re carne Filij hominis, & bibere eius sanguinem 3 At certe hoc unum tibi sussiciat, ubicunque caro Christi est in sacramento, ibi etiam saltem per cocomitatiam adest 3c sanguis: quo fit ut quoties laici manducant sub specie panis hoc sacramentum, simul manducent carne, & bibant Christi sanguinem. Neque fuit hoc de nouo indictum in Constantie si& Basilie si cociliis, sed antea etiam in sexta synodo Consta-ranopolitana, dc duodecima Toletana statutu erat: nec abs re quidem:quippe ad vitanda pericula effusionis sanguinis

reliquasque alias irreuerentias, quibus sic tantum secrame- tum exponeretur, caute sancitum est. Quin nec certum est

passim laicos in primitiua Ecclesia sub utraque specie semper communicasse: nam Christus discipulis euntibus in Eo maus, no dedit hoc sacramentum, nisi latum sub specie panis, uti testis locuples est Augustinus lib. 3. De consensu Euangelistarum, qui dicit hoc sacrametum tune sub sola speeie panis ipsis duobus discipulis datum, ut unitatem Chri- si Ze Ecclesiae in sacramento panis agnoscerent, dicente Paulo, Vnus panis, unum corpus multi sumus. Et Actorum cap. 2. scribitur quod erat perseueratea in doctrina Apostolorum do communicatione fractionis panis: ubi nihil meminit de

496쪽

minit de bibitione sanguinis. Insuper quando addidit haec

verba, Et biberitis eius sanguinem : illa maxime significa- Ioan ... bant qualiter ipse erat daturus nobis in sacramento corpus non mortuum, sed vivum. Caro enim ad corpus,& sanguis

ad anima refertur. Qusd si forte urgeas, Quid igitur significantilla verba Matthaei, dicta discumbentibus, Accipite Matt.26.

α comedite: hoc est corpus meum.& porrecto calice: Bibite ex eo omnes 3Sane haec omnia, sicut &ista Hoc facite in meam commemorationem, solos sacerdotes respiciebant: Luc. 22. δqui soli quoties conficiunt, tenentur praecepto diuino sub I. Cor. Hutraque specie sumere, sicut dc soli sic consecrant: quinimmo in die sancto Parasceves sacerdos lacra faciens non tamen consecrans ut habet antiqua & rationabilis Ecclesiae constitutio sacram hostiam pridie consecratam & reuerenter in id opus reseruatam tantummodo sumit. Quid mirum ergo, si sola sub specie panis accipit laicus hoc sacramentum, quum etiam dicat CHR Tvs Ioannis C, Ego sum

panis vivus, qui de cano descendi: si quis manducauerit ex hoc pane, vivet in aeternum. Soli vero pauperes spiritu, id est vere humiles ut hic dicitur hoc pane saturantur:nam soli esuriunt istain Dominicam coenam, & no diuitiis istius seculi turgentes, qui tantum semetipsos exaltant. Quamobrem iam adest facultas dispar, conscientia dissimilis, dic similia vota. Pauperes possident quod nunquam perdunt:

diuites tenent quod non solum mortui, sed etiam viui frequenter amittunt. Dominus est diuitiae pauperum: ipsi pro- .pterea nec copiam huius seculi concupiscunt, nec timentinopiam, sed laudabunt Dominum qui requirunt eum: δίIaus Domini est eructatio saturitatis illius: unde vivet corda eorum in seculum seculi, etsi corpora moriuntur: verὸ

enim vivere dicimus, quod in diuinitatis gratia perseuerat. Deinde quod Ecclesia post chi RisTi asce sum ad caelos, magna sit, ostenditur quum dicitur, Reminiscentur,&c.

Reminiscentur 6 conuertentur ad Dominum

uniuersii fines terrae.

Mi Nisci aliquem dicimus de re olim praecogni-

497쪽

ta. Ex his Isitur verbis illud nobis denotatur, quod cognItio Dei in hominibus naturalis est, tametsi erroris nebula, quae olim erat in Gentibus, illam obtegeret atque occultaret.Verum ubi dissipata est illa nebula & illucescere coepit Malach. sol iustitiae claros TV s, reminisci statim coeperiit Creatoris, de ad ipsum conuersi sunt. Quare iam hic patet manifesta prophetia de conuerfione Gentium post citos Trresurrectionem, reprobato Israel propter sua delicta, que- admodum praedixerat Psaias, talia cap. r, scribens, Primus ad Sion dicet, ecce adsum. Sed quoniam omnes iniusti de vana opera eorum, sequitur statim in principio sequentis Esa. 43. capituli, Ecce seruus meus suscipiam eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea, dedi spiritum meum su- . per eum, iudicium Gentibus proseret. Quae quidem verba de e H R i s T o ad literam,& quo ordine Gentes vocaret, consensu omnium accipiuntur. Et si quaeras, Quid ergo si-

Mati. Is. bi vult hoc Euangelicum, quando ipse dixit, Non summissus nisi ad oves quae perierunt domus Israel ZIstud sane intelligendum est pro persona Saluatoris, quasi dixerit, Ego in persona mea non debui aliis quam Iudaeis praedicare,

seu inter alios miracula facere, quia antiquis eorum patribus fuerat facta promissio de me.Vnde inquit Paulus ad Romanos Is, Dico CHRISTvM Issu M ministrum fuisse circuncisionis, propter veritatem Dei, ad confirman- das promissiones patrum, Gentes autem super misericor- Esaiae D. dia honorare Deum,uti praedixerat Esaias, Erit radix Iesse,& qui exurget regere Gentes, in eum Gentes sperabunt. Ecce o H R I s T Y s passus est, ecce mercator ostedit mercem, ce pretium quod dedit, sanguis eius fusius est: in Ioan . s. sacco ferebat pretium nostrum, percussus est lancea, fossus Rom. ro . est saccus , & manavit pretium orbis terrarum e nulla

que amplius fuit distinAio Iudaei & Gentilis. Illud autem nunc cosidera quomodo ordinate atque apposite verbis Propheta usus est: nam quum primo dixerit Reminia scentur, deinde Conuertentur intulit, ae demum Adorabunt in, & caetera. Et adora-

498쪽

Et adorabunt in conspectu eius misese famiata Gentium.

Isti d etiam apertissime praedixit Daniel, talia eapite septimo de cHRis To scribes, Omnes Populi, Tribus, MLinguae, ipsi seruient. Ne tamen quis putaret dubium quomodo esset cHRisTus ab uniuersis Gentibus adorandus, interposuit Psalmographus I N conspectu eius, tanquam diceret, in fide orabunt, quia cilnspetius Dei non est nisi per fidem. Atqui dices nec uniuersi fines terrae crediderunt, neque omnes Gentium familiae. Verum quia in omnem terram Euangelium,& ad omnes Gentes penetrauit, a toto partem significat, quemadmodum alibi contra, totum a parte. Et aliter per FAMILIA s quas iuxta Graeci nominis vim parentelas potius dicere possumus) cognationes intellexit r manifestum vero est quod de omnibus nationibus plurimi, qui inter se cognati erat, C HRIs Tocrediderunt,&per ipsum, Patrem adoraueriit. Sed hic collige couersionem mundi tribus actibus factam esse, utpote recordatione sui, reuersione ad Deum fide 3c poenitentia, adoratione in spiritu dc veritate: naque venit hora de nucest ait Christus Ioannis 4. quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu dc veritate: explosa videlicet vanitate idolorum, recepto spiritu fidei, atque per Euangelium depulsis umbris legis veteris. Et merito haec omni

contigerunt, Quoniam, dcc.

Quoniam Domini est reinum, ipse domin

bitur Gentium.

Probata est his dictis uniuersalis Ecclesia. Desinant homines Donatistarum vanitate colandi expulsus est diabolus, recuperauit haereditatem suam CVRIsTus, regnu diaboli cecidit, de regnum CHRIsTI eo resurgete aduenit.

Quu ascendit in citu, omnia subiecta sunt ei iam stat regnuolim abiuratu a Iudaeis dicetibus, Non habemus Regem nis Caesarem, regnum Ecesesignon est hominis, sed Dei. Vn- Ioan . t de etiam Dominus Euangelium inchoauit, quia appropin Mati. . quat regniam caelorum: dc necesse est iasv M ubique coli.

499쪽

quem rerum Dominum constat intelligi. Ipse Deus est qui

gubernat non unam Iudaeorum nationem tantum , sed de

Gentium: unde Augustinus in libro ad Honoratum Presi. terum, Ille irrisus est, ille crucifixus, ille derelictus hoei. Cor. II. regnum acquirit & tradit in fine Deo & Patri, non utique ut ipse amittat, sed ut quod in fide seminauit, quum venit minor Patre secundum humanitatem, hoc perducat in speciem in qua aequalis non recessit a Patre. Sed quum supra egerit David de panes elesti dato in hoc regno Ecclesiae G delibus, iam ostendit qualiter ipsum sacrametum digne sumatur, Manducauerunt inquit &c.

Manducauerunt adorauerunt omnes pi gues terrae:in cofectu eius cadent omnes qui δε- scendunt in terram.

Per P I N G Y E s terrat,diuites intelligit, diuites inquam pietate & religione, qui antea Spiritu pauperes dicti sunt. L Cor. ii. Hi maducat ad salute Eucharistia, si prius satis se probauerint,& sic de pane illo edant,& de calice bibat. Quod vir cte fiat, perpendat imprimis fidelis communicaturus, si d testetur peccata pranerita, si displiceat praesentia,&si propositum firmum habeat cauendi sutura: dc ubi haec tria Gmul assequutus est, tutus accedat, certo expectans aut virtute sacramenti peccatum illi dimitti, aut super ignorato peccato quo vere eius poeniteat, statim illuminari. Nec est cur semper animo fluctuemus, nescietes utrum amore an odio

Eccle m digni sumus nam ut inquit Bernardus spei fiducia consolatur nos scriptura, ne dubitationis huius anxietate penitus cruciemur. Propter hoc ait data sunt quaeda signa & indicia manifesta salutis, ut indubitabile sit eum esse denumero electorum, in quo sequentia signa permanserint: Primuest, si deuote audit verbum Dei, iuxta illud Ioan. 8, Qui ex Deo est,uerba Dei audit: alia tria huiusce rei indicia sunt, scilicet opera vitae agere, a peccatis cessare, commissa desere. Quare docet Augustinus , licet quis murmure conseientiae mordeatur, quasi nondum satis poenituerit, si peccati tamen de catero non habet voluntatem, dc satisfa-

500쪽

elat lachrymis, accedat securus: protinus qui ita firma fide credens in hoc sacrameto, quod Ecclesia credit, tale murmur animi excusserit, statim veram CHRIsTI humanitatem sub speciebus panis & vini latentem adorabit, Mocyus cum Thoma dicet, Dominus meus & Deus meus. Ioan io Nam ut inquit Ambrosius panis est in altari usitatus ante

verba sacramentorum, ubi accessit consecratio, de pane fit caro CHRIsTI: quod erat panis ante consecrationem, iam corpus cHRIsTI est post cosecrationem: quia sermo C H R I s T I creaturam mutat,& sic ex pane sit Corpus cHRIs Ti: &Vinu cum aqua in calice permixtum, fit sanguis, consecratione verbi caelestis. Quid enim hie naturae ordinem quaeris in CHRIsTI corpore 3quum praeter naturam sit ipse Dominus I E s v s natus ex Virgine 3Vera utique caro Christi est, quae crucifixa est , qui sepulta est:

vere ergo illius carnis sacramentum est, alioquin quomodo verum erit illud Ioannis ca. 6, Panis quem ego dabo, caro mea est, pro mundi vita, nisi vera sit caro Christi in hoe sacramento Adde, testimonio Pauli r. ad Corinthios ri.

clare liquet quod propter praesentiam Corporis Christi in

Sacramento altaris, peccatum ab indigne sumente pertinet ad Corpus Christi: ait enim, Qui manducat & bibit indigne, iudicium sibi maducat & bibit, non diiudicans Corpus Domini. Quippe instruit hic Paulus Corinthios, ne credat esse simplicem cibia in altari, sed Corpus Christi. Adde, quatuor Euangelia, Paulum quoque, Epistola praenarrata, istud,& iisdem fere verbis asserere: inquit siquidem, Ego I. Cor. II accepi a Domino, quod & tradidi vobis, quoniam Dominus I E s v sin qua nocte tradebatur, accepit panem,&gratias agens fregit & dixit: Accipite & manducate, hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. Similiter & ealicem, postquam ccenauit, dicens, Hic calix nouu Testam ε- tu est in meo sanguine.&idide apertissime demostrat Mar Mare . I cus his verbis, Hic est sanguis meus noui Testamenti, qui pro multis effundetur. Quς omnia verba nihil aliud veritia

significant, quam verum C H R I s T I corpus, hoc in sacramento esse. Nam quum neutrum genus sit essentiae, nullam aliam essentia pronomen Hoc nisi ipsam veram I a s V

SEARCH

MENU NAVIGATION