Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

nam sicut fractura testae irremediabilis est, ita decoctio Iaddabilis inuenitur. Testa antequam igne ponatur, infirma est, postquam in igne ponitur, roboratur:& CHRIs Tusposteaqua in patibulu crucis ascendit ,sba Ecclesiam roborauit. Ergo no aruit sicut foenu, vet caderet, sed quasi testa vi r nno I firmaretur,& Ecclesiam suam stabiliret: nam inde coeperutSancti, eius exemplo, pro virtutis ac fidei defensione etiavltro se morti tradere. Magnificum igitur quod hic dicit, Firmum factum est nomen meu de tribulatione. Quomodo enim testa ante ignem mollis est, post ignem sortis de fornace dare Qit: sic nome CHRISTI ante passione cotenebatur, post morte honorificu& forte redditum est. Sive

haec verba accipe dicta pro opinione quam habebat Iudaude C H R I s T o. Quicquid enim virium in eo erat, sapie tiae qua docuerat, potetis qua fecerat minacula, totum tempore passionis aridum ab eis reputatum est inon ut lignum' quod quandoque fuit viride, sed ut testa quae nunquam viruit, nunqua protulit fructu. Reputatus siquide est ci Ris T v s ab Herode tanqua impostor & fatuus, quia tamen is Ioanne Baptista virum sanctu existimaret: populus autem eum peiorem latrone, homicida ac seditioso acclamauit, dices, Tolle huc,&dimitte nobis Barraba. Sequitur: L IN-G v A mea adhaesit faucibus meis, quod intelligendii est dii interrogatus ab Herode multis sermonibus, ipse nihil illi respondebat, Lucet 23. Et animaduerte quod quoties in passione accu satus seu interrogatus tacet, quasi pro grege agnus immolandus patientia vincit:ubi vero respodet, quasi pastor pro ovibus contra lupos & latrones pugnat: siue lingua adhaesit faucibus, quando deficiente humido radi cali,& exhaustis naturae viribus, sitivit in cruce: naiam spiritus vitales deficiebat in corde, motivi in musculis, & ani malis per totu corpus, atq ; ipse exanguis fact' propter iam accepta vulnera, de iudorε sanguineu prius in horto emis. sum, totus desiccatus & adustus erat. Quid mirum igitur si ardentissima siti tunc cruciatus est.& talia tandem Patri intonat, I N puluere mortis deduxisti me. Quo in loco mortem ac sepultura intelligem a corpus mortuu no est nisi puluis, atq; qui in sepulchro iacet,lerra ac puluere inuoluuturi

Ad quod

Lue. 23. Marc. 6.

482쪽

1N O AL MVM XXI dii Ad quod sepulchru tu Pater voles inquit deduxisti ine tapter hominu salute: nec miruti morte passiis sum, Q m,&c.

Quoniam circundederunt me canes multi conj

lium malignantium obsedit me.

Iudams merito Tauros superius Dauid appellauit, veluti qui iugo legis premebantur, tametsi ipsi lege transgrederentur. Nunc aute forte Romanos milites iure etia Canes

vocat, veluti immundos secundu lege, & praeterea etia valde impudetes. Qua ratione Dominus in Evangelio ad Caia M ttii si manara dixit, No est bonii sumere pane filioru & dare canibus. Sive nuc CHRIs TVs per natura canis mirabili pro . prietate passionis suae sacramenta describit: canis enim naiatura talis est ut nouis hominibus nullatenus acquiescat, sed importunis atq; assiduis latratib' arceat quos notitia domesticae coiterationis ignorat. Iis aute Iudaeis aptissime copa ratur, qui noua doctrina Domini minime recipictes, cotrat cum ferocissimis vocibus oblatrabant. Canii etia proprium est, ut domino suo congaudeant,&extraneu allatret: quod utique fecerunt Iudaei, quado allatraueriit C H R I s T v M, Luc. trict latroni cogavisi siunt, hoc est Barrabae, petentes illia tania qua Dominusuu dimitti,&I E s v M occidi. C AN Es multi,no pro veritate, sed pro consuetudine latrates & mordetes. Hic vere pro canibus in Hebraeo habet litera, Chelabim, quod authore Hieronymo Aquila & Theodotio, Venatores interpretati sunt.Vtraque lectione tuo arbitrio relinquo, candide lector. Subnectit C H R I s T v si se a consilio malignantiu fuisse in passione obsessum: cuiusce rei locu ples est testis Matthaeus, talia scribens, Nane facto consita Mati. L .lium interut omnes principes Sacerdotu, & seniores populi aduersus I A s V M, ut eum morti traderent. Et vide quam solliciti fuerint in malo, tota nocte vigilauerunt, ut mane facerent homicidiu. De hoc satanae consilio etiam praedixerat Iacob,Genes 49, haec dicens, Simeon & Levi vasa iniquitatis bellantia: in cosilium eorum non veniat anima mea, quia in furore suo occiderut virum. Quippe scribae &Pharisaei oriussi sunt a Simeone, pro ut saceraotes a Levi: diij omnes cu reliquo populo ait Redemptor Foderusia G. u.

483쪽

Esa. D.

EXPos ITIO Foderunt manus mea oe pedes meos, dinume 'rauerunt omnia ossa mea.

Inter Hebraeos de nostros hoc in loco magna cotrouersa est pro hoc vocabulo Fixerunt, seu Foderunt, ne ex hoe textu conuincantur Hebraei habuisse crucifixione C M R 1-s T r prophetatam. Illud tamen constat, quod septuaginta ante Memae aduentum transbalerunt, Foderunt, Sc. Quare nos nunc ita legentes meminerimus quod no dixit Transifixerunt, vel Vulnerauerunt, sed Foderunt manus meas de pedes meos, clauis nimirii perforantes. Sed sicut terra fos-1a fructum facit:sic CHROTus vulneratus vitam dedit. Clauos fixerunt crudeles Iudaei, dc ubertatem magnam inuenerunt, salutem videlicet Gentium:& hie sicut 3c ferme per hunc totum Psalmum praeteritum pro futuro ponitur:

atque addit Dominus, DINUM BRAvERUNT omnia oua mea, nudum me crucifigetes, atque in cruce extendentes, ita ut ossium meoru compagines a quocunque numerari possent. Hi igitur obmutescant, afferentes tantum similitudine atque imagine passionis & doloris CHRis Tu Mhominem pertulisse, & nullum omnino dolorem vel patasionem sensisse. Propterea etiam ait Esaias, Vere languores nostros ipse tulit, & dolores nostros ipse portauit. Doles uitur inquit Ambrosius Domine I s s V,vulnera mea notua, quia tu non pro te, sed pro me vere doles. At forsan mi caberis curtam acerbam crucem elegerit sibi I E s v s, de mortem, qui mitiori via mortales redimere potuit: sed ex hoc coiice quam indicibili amore a Deo amati su mus, propter quos redimendos, in nullo Pater Filio pepercit, quincee Filius sibi ipsi, ut sic cunctos maxime ad amorem sui alliceret. Hac ratione etia semper magis emines fuit c H R is T i dilectio, quam usquam creuerit crucifigetium Iudaeorum odium. Et feruentior atque intensior extitit conuersio animae CHRIsτI per actualem amorem in Deum, quam fuerit aversio Iudaeorum, Sc quoruncunque peccatorii per amore sui, a Deo, mai6rque reuerentia&obedietia c H R ra TI ad Patrem, quam contemptus transgressorum: quibus

cx rebus haec passio magis Deo placuit, quam unquam ei displicuerint

484쪽

displicuerint omnia mundi scelera, nullaque mors tantae maiestati melius conuenire potuit, nisi quae nobis pers ctae salutis, per tecti quoque amoris indicia dereliquit. Seiquitur, Ipsi vero, &c.

Ipsi uero considerauerunt ρο inspexerunt me,

diuisierunt sibi uestimetii mea, super uestem mea

miserunt sortem.

Nescio cum qua animi praesumptione 5 sceleratissimi Iu .daei Psalteriuin vestris canitis Synagogis. Considerate miseri, hunc esse Dominu que negastis & interfecistis:signis&apertissimis miraculis quae vidistis, aliquado saxeu cor vestruemollescat. Nam nequis postea Deu dubitaret, in eius passione haec miracula conuenerunt: Tenebrae factae sunt Mati. II. super uniuersam terram: terra tremuit: petrae scissar sunt: monumenta aperta, ut uniuersus orbis passiam euidenter suum testaretur authorem. Et ae quis colendat scriptorem Euangelii, quum tenebras super uniuersam terram factas ait, regionis Iudaeae terram intellexisse, assentiente & Diuo

Hieronymo, satis ostendit diuinus Dionysius in Epistola ad Polycarpum, hunc Solis defectum, qui tempore crucis Dominicae factus est, ei tunc apud Heliopolim existenti apparuisse. Nunquid insuper quado dixit Hieronymus, eclipsim Solis in Iudaea factam moriete i E s v, propterea AEgyptum, Graeciam, alias quoque vicinas regiones exclusit Nec est unde iteru urgeas, cur aliquis seu Latinus seu Graecus author, eius rei non meminit an ipse no meminit Dionysius Graecus, mediis & natus Athenis An ipsum non ci tat in hac re aduersarium Apollophanem, & tanti miracuti testem ducit in mediu: testem tam notum Rhetoricae artis professione, ut eius auditor Polemon Laodicaeus a Graecis authoribus perhibeatur, qui fuerat praeceptor Aristidis 3 Necessene suit ut omnes de hac eclipsi scripserint, si viderint nunquid istorum duorum testium testimonium satis est Quare vestram obduratam caecitatem o Iudaei nunc arguens I Es v s, de vobis praedicit, Ipsi inquit) c ossa D RATERUNT, hoc est curiose de me in ligno se-GI

485쪽

Matet. 27. spenso dis lassierunt, nunquid Filius Dei essem. DIcebitie

enim, Alios salvos fecit, seipsum non potest filuum facere. Me tandem inspexerunt, quia satis agnouerunt quisnam essem, cernentes nimirum uniuersam creaturam mihi compati, tametsi duri adhuc permanserint. Scribit enim Mart. 27. Matthaeus quod Centurio, dc qui cum eo erant, videtes ter- Nemotum dc alia quae contigerant, timuerunt valde,diceniates, Vere Filius Dei erat iste. Execranda ergo merito est incredulitas & duritia cordis istorum, quae nec verbis nec signis ullatenus molliri potuit. Vnde sorsitan iure sol amictu se tenebroso in passione, notantum scelus eorum videret, abscondit. Addit rursum ad se iam planctum C H R I-s Tvs,DIvIs ERUNT sibi vestimenta mea, Scc. Manifeste hoc Ioannes Euangelista declarat, dicens , Milites ergo quum erucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius. 3c fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem: quia erant quatuor milites ipsum crucifigentes. De tunica autem qua ' erat inconsutiliydesuper contexta, dixe runt mutuo inter se, Non scindamus eam, sed sortiamur de ea cuius erit, ut Scriptura impleretur: ea nimirum quarin hoc loco nobis tradita est, per Prophetam, cuius verba illic Ioannes distincte apposuit. Per UESTIMENTA igitur, indumenta illa intelligit quae consuta erant, Sc qua diuisa fuerunt per milites. Quisus vestimentis nonnulli existimant fuisse signiscatum pallium, quod tunc temporis erat indumentum doctorum dc philo phorum: per vestem vero, tunica illa inconsutilis quae superne erat contexta per totum, designatur' nam testante Chrysostomo pauperes in Palaestina induebantur vilibus indumentis reticulato opere factis, ad modum ciliciorum. Haec igitur Domini vestis non diuiditur, ut significetur nunquam disso uenda esse unitas Ecclesiae atque ad virum peruenit, ut intelligamus quantum inter nos semper vitanda sint scismata: quippe Dominus omnes in unum collegit, sicut Sc inter duodecim unus Petrus pro omnibus dicit, Tu es c H R I-s T vs Filius Dei viui: dc ei pro omnibus dicitur, Tibi dabo claues regni caelorum. Ista est unitas Jc communio fidelium,de qua ira scribit Hieronymus, in Epistola ad Dama-

486쪽

sum. Facessat inuidia Romani culminis, recedat ambitior cum successore piseatoris, & discipulo crucis loquor: ego nullum pri inum nisi cHRIs Tu M sequens beatitudini tuae, id est cathedrae Petri, comunione consocior. Super illam petram Uificatam Ecclesiam scio, quicunque extra hac domum, agnum comederit prophanus est : si quis in arca Gene. 7.

Noe non fuerit, peribit regnante diluuio: qui CHRisTI non est, Antichristi est. Tunica ergo nunc sortita, omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur: & vestimenta in quatuor partesdiuisa, praesignant aquatuor orbis partibus esse ad hanc Ecclesiae unitatem ab omnibus confugiendum, quae & Gentili non Iudaeo contigerunt, ut Gentium vocationem deserto Israel agnosceremus. Sed dum inimici mei ait C H RIs T v s vlqueadeo in me Ruiunt, Tu autem Pater)ne elongaveris,&c.

Tu autem ne elino aueris a thum tuum a mer

ad defensionem meam conspice.

Humanitas ad diuinitatem loquitur, ut auxilietur ei intcpore passionis, atque sic accelerationem suae resitrrectionis expostulat CHRIsTus, ne videlicet maneat in sine seculi cum caeteris resuscitandus,& ne pars voracis illa inferni , quidpiam aduersus eum praeualeat. A v IV Menim hic & Defensio, ip6m significant resurrectioni , qu. xviique longe facta non est, quando triduana successit. Si tibi paulo ante non videbatur esse possibile usque ad mortem venisse immortalem, aspice nuc quia qui deuicta morte tertia die resurrecturus est, non potest postea esse mortalis. Sed bonitatem in hoc intellige Creatoris quia cousque

ille miserando descendit, usquequo tu peccando deiectus es. Attende insuper in iis versis humilitatem & patientiam nostri Messiae, ut quum expositus fueris tribulationibus vel tentationibus, illius exemplo humiliter & patienter sustineas, est diurnum auxilium postules & requiras. sed quς adhue sit ista defensio quam nuc ipse expetit, iam exponit di

G. iiij.

487쪽

χε ς EXPOSITIO. Due a framea Deus animam meam, oe de m

nu canis unicam meam.

per FRAMEAM Romanos milites possumus intelligere, qui frameas, hoc est gladios & arma ferebat: siue appella. . tione Frameae, omnia arma mortifera, quin Sc mors ipsa designatur. E R v E ergo dicit Filius Patri a framea animam meam, non faciendo quδd non moriar, sed quod in morte non detinear: nam manere anima separatam a corpore pinna tanta est, ut propter ipsam auferendam lancti clamene Apocalypsis cap. 6, Vsqueadeo Domine, non vindicas sanguinem nostru 3&c. Et quum manus officium imprimis sit detinere, nunc ipse petens non diutius recludi per mortem in inferno, addit, E T de manu canis unicam meam. Quem quidem infernum, Canem appellat, quia more canino temper hiat & deuorat, quemadmodum perbelle de hoc lu- AEneid.c se Virgilius,

Noctes atque dies patet atri ianua Ditis, Sed reuocare gradum, superasque euadere ad auras Hoc opus, hic labor est. Vnica vero dicitur anima C H R I s T I, quia sola peccatu non secit,& aliae animae ab ipsa mundantur, & sola Dei Filiu secum vnitu in eade habet Pal. 87. persona:&ideo alio in Psalmo ipse dicit, Factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber: non dixit Homo, sed Sicut homo: sicut homo enim fuit, quia etiam descendie in insernum, seu limbum patrum: sed inter mortuos liber extitit, quia a morte teneri non potuit. Et ideo in uno, natura humanae Dagilitatis, in alio diuinae maiestatis ostensa est. Porro subnectitur, Salua me,&c.

S alua me ex ore leonis, oe cornibus unicornium humilitatem meam.

I. pet. s. Leo rugiens nostis quis sit, circumiens ἷc quaerens quem deuoret. siue per leonem nuc regius Vates Iudaeos, obsummam nimirum eorum saeuitiam , & quia mortem C H R I-sT I sitiebant,& quia insidiis utebantur, intelligit: eosdem praeterea unicornes vocat, veluti in unam tantlim Dei personam credentes , & qui a malo suo proposito propria fa- eiente

488쪽

ciente superbia, nusquam dimoueri potuerunt. Sylvestre autem est animal Vnicornis, & iuxta sui nominis etymologia Vnum tantummodo cornu gestat in fronte:de quo scribit Plinius, ipsum esse asperrima fera monocerote, reliquo corpore equo simile, capite ceruo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu graui, uno cornu nigro, media fronte cubiatorii duoru eminente:hanc seram vivam negant capi, quin nec patitur priorem nec corriualem in via, sed vult omnia animalia ipsum a tergo sequantur. Quae omnia prae se tulit

superbus ille populus, qui nimium confidit in gloria Le-. gis, caeteros delpiciens, quasi ei omnia deberentur , quia genus & proles Abrahae foret: qui usqueadeo insanivit, ut neq; proprio filio patrisfamilias nouiuime ad te missio, pepercerit, sed ipsum post seruos occidit. Vnde nunc I E s v scontra hanc emeratam insani populi superbiam Domino suam humilitate dicat, & propterea de superbo Israel petit liberari, quia mitis & humilis corde. Adverte autem quod

huiusmodi petitiones, non emanant a C Hos To tanquam timente opposita, sed ad manifestandum quod ipse &resurrectione & immortalitatem sua morte sibi atque etianobis meruit: placuit enim ut corpus quod mortale & co ruptibile susceperat, de sepulchri petra leuatum,& immortale atque incorruptibile effectum, iam non in terrenis, sed in caelestibus & in Patris dextera collocaret. Veruntamen ne pro audita passione fideles turbentur & desperent, statim ostendit passionis suae fiuctum, quasi iam Patri dicat,

Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio

Ecclesiae laudabo te.

Animaduerte quomodo diuinus spiritus, quidam vitarii facta c5memorat,veluti qui futura ea esse praeuidebat:qugdam vero tanquam futura, atque hoc ex lege prophetiae. Huius autem versiculi prophetiam impletam me comperimus apud Ioannem, per quem cHRis Tu M dixisse logimus ad Patrem, Manifestaui nomen tuum hominibus, noquo diceris Deus, quod erat notum in Iudaeis, sed quo dita ceris pater meus, quod sine Filio non noscitur. Deum enim

Matth. Matth. Ioan. I

489쪽

- 'EXPOsITIO olim semper fatebantur I udari, sed Patrem Filii non agni

scebant. Per pR ATRlls etia Apostolos intelligit, que- admodum & alibi post resurrectionem eos appellauit, mu- Matth. 13. lieribus ad monumentum currentibus, dices, Ite, nuntiate fratrib' meis ut eant in Galilaea, ibi me videbui. Quos enim prius seruos, tunc fratres nominauit, ut & post resurrectionem eandem humanitatem resumpsisse, dc se post resurrectionem esse eiusdem nobiscum naturae, atque nos omnes

idem sperare doceat. Seu fratres dicuntur, qui diligunt Scdiligutumnam qui passurus venerat pro salute cunctorum, quem eoru non diceret fratrem no quidem carne sed spiritu. Vnde ad Hebraeos cap. 2, de C H R i s T o, Decebat esspropter quem omnia & per quem omnia,qui multos filiox in gloriam adduxerat, authorem salutis eorum per passionem consummare, qui enim sanctificat& qui sanctifican

tur ex uno omnes: propter quam causam non confunditur

fratres eos vocare, &c. Aut si de fratribus tantum secundum cognationem sermo est : quidam fratres Domini de alia uxore Ioseph filios suspicantur, sequentes deliramenta Apocryphorum, & a quadam Escha muliercula. confingentes rsed nos sicut in libro . que scripsit Hieronymus cotra Heluidium,continetur fratres Domini non filios, sed cosobri-

Nare. is. nos Saluatoris, Mariae liberos intelligimus materterae Do-Natth. I 3. mini, quae esse dicitur mater Iacobi minoris,& Ioseph & Iu Ioan . . de quos in alio Euagelii loco fratres Domini legim appellatos. Fratres autem, Cosobrinos dici omnis Scriptura demonstrat & his omnibus c H R i s T v s post suam resurrectionem nomen Patris enarrauit. Sequetem vero prophetiam de diuulgada laude Dei etiam exequutus est Redem Ioan . ig. ptor: neque enim Apostolos tantum priuatim docuit, sed in Iudaeorum synagogi s palam ac libere loquutus est, narrans nimirum Dei magnalia. Adde quod in medio Ecclesiis laudauit Patrem, quado post resurrectionem venit ad distipulos ianuis clausis, & stetit in medio eorum, & per quadraginta dies illos in lege Dei instruxit, ut habetur Acto cap. r. ubicunque enim a fidelibus timetur Deus & laudatur, ibi existimandum est esse Ecclesiam. Hanc insuper prophetiam hodie euam manifeste adimpleri videmus, du CHRIs TrEuangelium

490쪽

Euangelium 3e priuatim & publice in Ecclesiis canitur.

Quamobrem omnes ad diuinam laudem inuitans Redemptor, subnectit, Qui timetis,&c.

Qui timetis Dominum laudate eum, uniuersum semen Iacobglorificate eum.

Veluti iam exauditus a Patre, hortatur exteros fideles ad gratiarum actionem, & deuotos alloquitur, ut Domini misericordia agnita, laudent eum, & praeconia eius undique concelebrent,comprimis fideles ex Gentibus, ad quos post resurrectionem suam Apostolos ipse prim im misit. Euntes enim inquit docete omnes Gentes, baptizantes Matth. igeos ,& docentes seruare omnia quaecunque mandaui vobis . Vbi congruus ordo: iussit enim Apostolis, ut primiim docerent omnes Gentes, deinde fidei intingerent sacramento, & post fidem ac baptisma, quς essent obseruada praeciperent : ut quicunque crediderint, qui in Trinitate fue- rint baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt. Quos nunc Propheta ob summam eorum virtutem. Timentes Dominum appellauit: quemadmodum etiam alibi appellat Paulus in Actibus Apostolorum, dicens, Viri Istaelitae,& qui in Act. 13 vobis timent Deu . Itaq; perpendamus quam suauis in timore Domini declaratur allectus: Dei timor quia iustus derect est, laudem generat,amorem tribuit, ardore charitatis infla mat: L A v D Α T E ergo dicit qui timetis Dominii: quip- .pe nemo meretur eu praedicare, nisi qui cognoscitur illum timere. Verum quia Ecclesia fidelium, non ex Gentibus tatum, sed etiam ex Hebrgis constituta est hos pariter ad glorificandu Deu, urget, dicens, Omne semen Iacob glorificate eu. Per quod intelligit omnes qui ex Iudaeis fideles sunti omnium enim tribuum progenitor fuit Iacob. Simul etiam complectitur quoscunque qui fidei Iacob religionique co- sentiunt,&his singulis intonat, GLORIFICATE DO- minum, hoc est, coram omnibus illum honorate: nam Gloria est honor exhibitus alicui coram multitudine, in testia monium suae virtutis. Superaddit, Timeat eum,&c.

SEARCH

MENU NAVIGATION