Praelectiones in diversos morbos chronicos

발행: 1788년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

concitari poterit Z quomodo sopitae et stupefactae ventrieuli ac intestinorum fibrae suscitabuntur denuo Z varii varia tentant. Sunt qui vim narcoticam olei carbonum cum saliva de utili aceto poto enervant; constataeida omnia Veneris hujusmodi inimica esse. Alii non contenti aliquantum vim venenatam enervasse, eandem etiam quantocytis eliminant, dato promptissimo emetico ex draeh-ma vitrioli albi, cum Oxymellis squillitiei unca ij. agitatio ab emetico coneltata inter vomendum mucum, eique inhaerentem Vim Venenatam eXcutiet, torpidas systematis gastrici fibras in motum concitabit; pulmones vicinos hoc ipso motu ab accumulato ibidem sanguine liberabit; inde machina

humana suos motus de novo ordietur. Μethodus haec insignis est, et requisitae indicationi exacte satisfacit, dummodo sufficiens sanguinis quantitas antea detracta sit, et cerebri pressio hac ratione imminuta. Certum est enim solam methodum antiphlogi- sileam, quas sanguinem demit, non sufficere; haec quidem plethoram minuet, at illud sanguinem rarefaciens, illud stupefaciens venaefectione non excutitur ex ventriculo, sed emetico . Alii, et plerique moderni hie quoque clysma ex fumo nicotianae adhiberi

352쪽

volunt, et multis hanc praxin Encomtis celebrant. Verum vereor, ne quidquid bonia tali clysmate obtinetur, soli id ejusdem stimulo debeamus. Hoc si sit, uti non dubito, tutiores habebimus stimulos, quam quos fumus nicotianae suppeditat. Etenim nacotianae planta maxim narcotica; fumus nicotianae aut nimius ore per situlam hau stus, aut ab inassuetis ipsemet oleo illo narcotico in ventriculum cum saliva deductus, torpidos, Vertiginosos, quin et apoplecticos reddit. Fumus ita haustus vim ventriculi et intestinorum irritabilem stupefacit inde est, quod a pauperibus, rusticis , militibus fames et sitis fumo tollatur, qui homines

vere et ασιτους facit. Verum quidemem fumum per alvum per modum clysmatis immissum minus narcoticum esse, et multum simul stimulare. Nihilominus cum enemata alia stimulantia prostent magis indicata, iis potius, quam hoc fumo utendum arbitror. Multus interim et eximius fumi usus subinde in ileo est, ubi aliae partes intestinorum irritatae convulsae que componi, e itidem aliae eorundem stimulari debent.

Vertigo ut et apoplexia a cubiculo recenter incrustato, et exhalationibus calcis, item

a musto fermentato inde est, quod elasticitas

aeris

353쪽

aeris calcis et fermentantis vini vaporibus tollatur; hinc dilancea primo et asthmattea respiratio, cireulus sanguini3 primo per pulmones difficilis, dein et per reliquum eorpus ; refluxus tardior a capite, a luxus sa guinis interim ad caput continuatus ob vim arteriarum contractilem; inde apoplexi a sanguinea nascitur. Hoc in casu ea omnia conveniunt, quae supra contra apoplexiam a fumo carbonum laudabantur, si modo emeticum excipias hisce in circumstantiis maXimopere nocivum. Etenim hic nihil est, quod ex ventriculo excutiendum fore

Sensim et non advertentes ad alium capitis morbum, curatu difficillimum, ad ρleaiam delabimur, de qua in praesentiarum sermo fiet. Apoplexia ab αποπλεττω serio, percutio, sic dicta, est ablatio subita, integra, sensuum externorum et internorum, motuumque

voluntariorum omnium, respiratibne et pulsu perdurantibus , saepeque auctis; superstitibus functionibus, quas a prioribus immediate dependent.

354쪽

In definitione apoplexias mentio solum fit functionum vitalium et animalium, neutiquam autem animaJium. Statum hunc functionum naturalium in apoplecticis apud plarosque auctores omissum, non descriptum videmus Ratio est, quod varii apoplectici

cirea functiones naturales varie, et non ad unum omnes modulii se habeant. Etenim

quidam apoplecticorum deglutiunt, alii munime; alvum multi vel suapte vel arte habent. Urinam mittunt non pauci; aliqui nee

alVam, nec urinam mittunt. In nonnullis Vel utrumque, vel alterutrum latus resolutum est. Notamus praeterea apoplexiae VO-cabulum veteribus, Himocrati, Arctoeo, aliisque non illam universalem resolutionem, illum corporis et mentis stuporem semper denotare, sed subinde de sola unius partis resolutione, Vigente interim animo, reliquOVe corpore usurpari; id quod ad intelligendos veterum libros nosse pernecessarium est. Verum nos hie, eum vocis hujus sensum accipimus, qui ipsis his scriptoribus communior fuit. Antequam ad morbi hujus gravissimi pertractationem nos accingam Us, monendum adhuc arbitror, magnam a schola veteri confusionem in studium medicum circa capitis morbos inductam esse, quod uni ei

355쪽

demque quoad essentiam apoplaxiae titit tamque diversa nomina indiderit, ut tyrones medici totidem diversos esse morbos, quot nomina fuerint, arbitrentur. Idem hic veteres fecere, quod is saeeret, qui diversos e. g. ejusmodi peripneumoniae gradus, aut diversa eJusdem morbi aecidentalia symptomata diversis pariter nominibus insigniret.

Multiplex apoplexiae divisio est: I) amateria morbum producente, alia est ybnguinea, quam abundantia boni sanguinis generat, alia ex abundantia succonim pra-Vorum nata ferosa dieitur, idem pituitofa , prout vel aqueae, vel glutinosas acresquepstrticulae abundarunt. Secundo alia est apo-plexia nulli speciali nomine notata , quae non ex abundantia, sive bonorum, sive pravo rum succorum oritur, sed ex defectu sanguinis ad corticem cerebri adpellentis, aut ex defectu materiae talis in sanguine, ex qua spiritus ope fabricas cerebri generantur.

αὶ Alia divisio Hippocratis est in

και fortem et debilem. Utilis haec divisio non ad diagnosin, sed ad prognosin est, cum ex Hippocrate impossibile sit, πο-

Plexiam fortem solvere, et difficile debilem. 3ὶ Tertia divisio est in stericam sive

hy schondriacam , quamvis non adaequato

356쪽

vocabulo ita denominetur. Etenim haec ipsa Decies apoplexiae in multis aliis, ut in insantibus e. g., utpote nec hystericis, neque hypochondriaeis frequenter observatur. Meliori fors jure, et latiori sensu apopleatam nervoyam diceres. 4) Aliam appellantρmodiεam, ubi insultus apoplecticus per modum febris intermittentis redit. Sunt qui etiam epidemicam apoplexiam statuant.

s) Aliis alix divisio placet: in idiopatia cam et fratomathicam ; frigidam, calidam. 6) Ulterior divisib apopexiae est ex vario ejusdem mali gradu et invasione petita. Hinc alia apoplexiae species dicitur παραπο- πληξια , id est ferme VOP aia, aure vopleaia levior. Haec plerorumque definitio est. verum Himocrates et ejus antiquissimus commentator Galenus has voces parulegiam, ParvsPl iam accipiunt pro levi alicujus partis sideratione, sive paralysi. Sic e. g. Hippocrates libro I. de morbis Vulgaribus, historia 13. ait: mulierem, quae decumbebat in littore, prehendit febris valida; manu dextra paralytica facta est cum spasmo,

plectico, more levioris syderationis. Resentioribus vero parapoplexia est ea apo-

357쪽

plexias speetes, quam alias alio nomine compellavit Hippocrates, et a poplexiam ριζθενῖα, seu debilem dixit. In para poplexia magno Hamore, contractatione, Vellicatione, puncturis, superstitis humanitatis scintilla exsuscitaturi Manet in parapoplecticis illaesa deglutitio. Par legiam , quam ab Hippocrate et Galeno cum parapoplexia, et utrumque eum paralysi confusam supra dixi, reeentiores clarioris doctrinae gratia dicunt γνl iam

totius corPoris excePto cerebro. Oritur haec parulegia a causis tum emternis , cum intrenis. Externi sunt Vis illata, Vulnera medullam a cerebro et cerebello per thecam vertebrarum productam laedentia, contusiones, lapsus ab alto, luxatio epistrophei

cum allante. Causau internae hunc morbum subinde producunt: uti e. g. materieS aut sanguinea, aut serosa, aut aliae quaecunque in specum vertebrarum colli effusa, et medullam prementes. Parisis multis cum leriori apoplexia, quibusdam cum paralysi confunditur. Est autem juxta Durelum: exolutio partis cum segnitie et corpore , id est, torροr musculorum, nondum Perfecta Para-

358쪽

An schesia gradu et accidentaliter a prioribus differt. Verum si vim vocis spectemus, erit dejectus facultatis sentiericli. Recentiores anaesthesiam adesse dicunt, si in parte quadam corporis facultas tactus defietat. Carus est apoplexia calida, sive sanguinea levior, quas in persectam sanitatem abit, si curetur, nullum que fili Vestigitim relinquit. Ilaec species obtinet subinde in ebriis, qui aliquando a medicis pro apoplecticis habentur; verum ubi hesternum Bachum edormi-Verunt , perfecta denuo valetudine utuntur. De his IV ferus asserit, eos dato emetico in apoplexiam gravem non solvendam incidere. Hinc si quid fieri posset, irritanda

laudes essent mediante pIumula, ut Vomitus absque turbis excitetur. Coma comat des, seu coma fomnolentum,

est perpetua et insuperabilis in somnum proclivitas, cum assiduo in eum post excitationem relapsu. Est species levioris cari, sive leni imm apoplerim, sive potius inchoantis apoplexiae. In acutis inflammatoriis hoc symptoma frequen8. coma vigil, sive coma αγρυπ-Me est saepe eontinua in somnium proclivitas cum perpetua a terribili insomnio excitatione. Adsunt

causae apoplexias calidae, et levioris; adest simul

359쪽

simul eontinuus stimulus a causa inflammatoria plerumque productus. Ih acutis inflammatoriis hoe symptoma seque multoties observatur. I Epius libro de morbis convulsivis c. VIII descripsit febrim epidemicam apellatam ab auctore, ubi uti quosdam lethargi eos, ita multos comatosos fuisse observatos asserit, e quibus plurimi materia morbisca a capite ad pectus translata convalescebant. Idem auctor historiam hortulani febre putrida laborantis refert. Is eirea morbi to eo criseos in Veternumineidit per 3 - 4 dies continuatam; nullis Demedis excitari poterat. Tandem milli ius raso toto capite emplastrum vesicans applicuit, unde prolecta ingenti materiae quantitate sensus, et tandem longo post tempore sanitas rediit. Lethargus vi vocis iners oblivio, Latinis veternus, est somnus difficilis excutiendus, eum pallore et tumore flatulento, atonia Morbum tunc ad apoplexiam frigidam referunt. Huc pertinent febres lethargicae; Iethargus in febribus malignis. Hippocrates

Videtur morbum pectoris, non autem capitis, intellexisse sub natura lethargi, cum incoacis servari ex lethargo eos dicat, qui purulenti evaserint, eb pus sputaverint.

360쪽

Καταφορα gravis est in somnum delatio, parum aut nihil a eomite disserens. Ad lethargum et cataphoram pertinet somnus diuturnus, qui ideo solum morbosus est, quia diuturnus. Academia regia Parisina ad annum 1713, p. 4 I9 historiam hominis

refert, qui 45 annos natus, vino deditus, et temperamento sicco ac robusto fuit. Is ex ingenti terrore in somnum duorum mensium incidit. Decubuit toto fere tempore in nosocomio a charitate nuncupato nullum animalis actionis signum edidit, oculis toto

illo tempore firmiter clausis; brachium, uti in homine cataleptico eo in situ diu mansit, quem illi dederis. 'Nil ipsi ingeri potuit,

praeter pauca vini cochlearia, quo solo vita sustentabatur. Foeces et urinam vel in lecto,

vel sedili, ubicunque forte fortuna fuerit , inscius misit. Excitantia omnis generis adplicata; excitantia valida nil effecere, nisi quod die quodam per intervalla loqui inciperet, quo ex to demum in somnum inco. dit. Mense tertio et quarto per intervalla signa quaedam sensationis dedit, atque allecti crepidinem se movit urinam et alvum redditurus. Deglutiit denuo alimenta ipsi

in os imposita, maxime vinum. Maceratus et summopere extenuatus. Exacto quarto

mense,

SEARCH

MENU NAVIGATION