장음표시 사용
341쪽
tur, mox ah obiectorum rotatione omnia nigra vident, hinc hanc assectionem σκοτοδ νον di xerunt, ac si tenebri colam vertiginem diceres. Λffectionis hujus symptomata H*pocrates explicat, dum ire libro de vulneribus capitis persaepe ait: c it hunc vertigo , cum caligo, tum cecidit. Ulut vertigo cephaliorum morborum symptonia pstius, quam morbus sit, tamen juvat quasdam ejus causas praecipuas enarrare, ut perspecta ejus origine morbum principem, cujus prodrOMus vertigo est, feliciter, atque adhuc in
tempore averruncemus. Sic e. g. causae quae-eunquae apoplexiferae, priusquam grave hoc malum exeludant, vertiginem producunt, non indifferentem, et quam aegro impune permittas, sed quae sumptis celeriter incrementis in apoplexiam desinit; huic ex aequo, ac ipsi apoplexiae medeberis. Sunt, qui insultu apoplectico jam semel correpti, eX e denuo convaluere, quos si vertiginosos fieri conspexeris, apoplexiam de novo in procinctu esse, et jamjam ostia pulsaturam merito concludes. Sagax medicus imminentis mali ictum prudens avertet. Vertigo Alethoricorum frequens est, et e plicatus faciles admittit. Venae sectio, nitrosa, lenes alvi ductiones, hydroposia,
342쪽
victus vegetabilis, exercitia multa, somnus Pareus malo medelam ferunt. Vertigo h ochondriacorum, sericarumque symptoma, et aegro, et ipsi curanti medieo molestissimum plerumque est, om nemque, ut ipse morbus, cujus comes Veseligo est, non raro medelam ludit. Plures sunt , inter monachos praecipue, qui ex loco editiori aut sacra facere, aut ad populiin dicere ob vertiginem cadendique metum nulla ratione queunt. Alia vertigo est ex κενεαγγεια, post iaci ram gravem sanguinis ex vulnere, abortu, haemorrhagia quacunque; item convalescentium. Hos juvat prudens, lenta repletio, et medicamenta in vigorantia dicta, roborantiaque. Iactura nimia seminis gravissimos et saepe insanabiles vertigines facit, tunc
Praecipue, ubi semen turpissimo vitio, quod vinculum illud, quo sexus sexui jungitur divellit, et licitae veneris taedium ingenerat, manustrupatione scilicet effunditur. Alia
Occasione de morbis ex manustrupatione oriri solitis agemus. Id notasse modo sufficiat, morbos ex hac impura scaturigine o tos aut nunquam, aut Vix curari, tum quod ipsa medicatio ob asseetum systema nerveum
difficilis sit, cum etiam, quod qui semel
343쪽
pravo huic operi insueverint, rarissime eidem in perpetuum Valedicant , et occasio nem iterandae causas morbificae sibi semper praesentem habeant. Illud quoque hic adhuc addam, curam nunquam a sola pharmacia inchoandam esse; etenim tanta est ne vorum per iteratos aetus irritabilitas, mobilitas , ευιιεταβησια tanta, idearum allicientium vivacitas tanta , tam prompta actionum huc pertinentium successio, ut medicamentorum roborantium nervinorumque usus
multum impar sit, quin irritabilitatem ipsam, quae corrigenda esset, Vi sua nervina irritant magis. Hinc, nisi totus animus , cogitandi ratio, tota philosophia immutetur, ut aliis ideis, aliis moralitatis principiis imbuatur, et omnino penetretur, nisi quodam quasienthusiasmo abreptus animus in contraria tendat, in curandis a manustrapatione morbis actum ages. Patet, quam necessarium sit, tum in multis aliis morbis, tum maxime
in hoc, ut medicus, dum corpori medicinam facit, animum simul aegrotantis philosophalido sanet. Cum hic philoibphiam medico necessariam assero, non illam superficiariam, levidensem , et res quam maXLme serias ridere, non discutere natam inteuligo, sed quae a levitate et ab ignoranti
344쪽
superstitione aequo remota ad rerum examen accingitur.
Vertigo a nimia deperditione Iactis non infrequens est: foeminas imbecillae, tenues, parce semper et palide menstruantes, ex laetatione nimia in febriculam incidunt, earnes facile depascentem, modo erroneo, uti serme in hecticis exacerbari consuetam; quaeruntur respirationem difficilem, et sensum exsiccationis, uti ajunt, ac constrictio. nis. Adsunt dolores inter scapulas, quasi rheumatici; caput multum vertiginosum sit; viget appetitus, Viresque ventriculi coctrices, etsi macriores identidem evadant. Τandem accedit turba Jmptomatum hystericorum multiplicium. Hucusque atque ea hac causa aegrotantes Reminas curat sola. lactationis intermissio; accelerant sanitatem aegrae nutrientia, leniatonica; decoctum foliorum altheae eum laete; decoctum salep cum lacte egregium hoc in casu est. Paucissimae interim sceminae sunt, quae aliquid ex lactatione detrimenti persentiscunt, eaeque non nisi pauperrimae, victu i parcissimo praVoque usae, aut morbis antea diuturnis, et consummentibus conflictatae. Inanis nobilium ditiorumque excusatio est, quae
345쪽
quae ab habitu corporis debili delicatoque
eontra lactandi obligationem peti solet. Experientia multiplici constat, tenerrimas, maximeque delicatae eompagis matres non solum impune suas proles laetare, sed etiam cum insigni emolumento proprias sanitatis. Puerpera prolem lactans nescit gravissima illa a lacte, vel in mammis restitante, Vel
in circulum humorum regurgitante, incommoda , quibus tot aliae non laetantes miserime affliguntur, ac multoties pereunt. Lactans mater febrem lacteam, depositiones Iaeteas, milliaria alba, et mille alia mala non experitur. Poemina, quae tantum virium sanitatisque possidet, ut concipere , conceptum retinere, et per novem menses ad tantam molem ex propria sua penu enutrire, ac inter dolores parere valet, an non etiam lactare Valebit, quod cum multo minori virium
fallitatisque jactura faciet' verum herculi
potius clavam eripies, quam capito se matronarum, obstetricum, nutricum turmae insanam de lactationis nocumento opinionem.
Id turpius est, quod medici non pauci huic praejudicio muliebri saepe numero suffragentur, atque aliter sentientes, tanquam artis suae ignaros proclament, atque hac ratione se artem que prodant.
346쪽
Sed aliae etiam rationes sunt, quas matres , ut infantes lactent persuadeant: I repetita graviditas plus nocet , plus enervat; et in fluor albus chronicus ab intermissa lactatione, cur quas inde sequelae 8 3) periculum est, ne infans nutrici traditus luem concipiet: novi plura exempla; q) saltem lactet mater per paucos menses, septimanas, dies; s) institutum naturae nunquam tuto transgredimur. Sed e diverticulo ad viam. Vertigo alia est, quae graVes capitis moris hos phrenetidem, apoplexiam, convulsiones etc. insequitur. Affectio haec non raro in capitis morbis antea exanitatis agmen claudit , atque omnium ultimum valedicit. Morbi praegressi natura te docebit, quomodo et huic incommodo mederi debeas: leniatonica, Victus restaurans, et tempus ipsum, quod juxta Sindenhamum in multis morbis medicorum princeps est, sanitatem asserunt. Vertigo quaedam est inebriatorum, sive vino id fiat, sive opto, certe vim inebriantem et humores rarefacientem habente, sive spirituum ardentium potu id fiat. Crapulam qualemcunque Potus aquae multus, aceti, aquas spiritu sulphuris per eampanam alte- Tatae, Vomitus, et ipsa mora tollit, qua sublata etiam Vertigo cessata Alia conditio estin
347쪽
in potatoribus, et quibus Venae, quemadmodum apud Virgilium, hesterno semper Jaelio turgent. Hi quamdiu poti sunt, modo id supra modum non sit, Vegeti Valentesque sunt, absque Vertigine et firmo pede gradiuntur, laboribus non quidem mentis, attamen corporis Omnino pares. Verum ut-
primum adscititium illud, atque a Baccho mutuatum robur mora somnoque difflarint, vertiginosi sunt, vacillant membra, tremuntque eoncidentibus Venis, et laborantibus. Hi extra tempus crapulae in florente adhuc aetate senum imbecillum fractum que agunt. His miserrima ulterius potandi necessitas incumbit. Tales non sunt
repente desuefaciendi. Idem de illis valet, qui nimium dediti sunt nicotianae fumo per fistulam hauriendo. Vertigo frequens est a biliosa illuvie systema gastricum inundante; Umploma hoc in febribus biliosis , ubi materies circa praecordia collecta turget, ut exeretioni jam apta Vomitum molitur. et inoforum vertigines ad Ieipo thymias usque notae sunt; eandem ac ipse morbus princeps medelam eYpetunt. Vertigo eorum, qui navi vehuntur, aut in carpento aversa facie teruntur, qui eXY alto
348쪽
alto despicilint, corpora in gyrum aetate0nspiciunt, facile praecavetur vel assuetudine, Vel si is, qui e. g. motu retrogradu fertur, oculis clausis Vehatur. Vertigo post longam inediam, corpore Lenean giam patiente curatur repletione.
Qui gravi tristitia oppressi diu noctuque
certae cuidam contristatili ideae inhaerent, vertiginosi evadunt. Vertiga a nimia mentis exercitio. Studia intemperata, nocturna vertiginosos reddunt. Idea, circa quam diu noctuque mens rotatur, uti post auditum tristem nuntium, jacturam qualemcunque gravem, infortunatos amores, aegros primum
vertig nosos, dein melancholicos, quin et maniacos faciti Cura perdifficilis est, et studiis nimiis sepositis, animi relaxatione,
aere campestri, et recreationibus ruris, venatu, piscatis, equitando, grato amicorum
colloquio, cortice, gummi ferulaceis, et subinde parco, ac socratico Vini usu perficitur. Ideam vero menti altissime infixam obscurare, delere oportet per aliam oppostam, et validius afficientem ideam, donec illud mentis aequilibrium obtineatur. Hac ratione idea ideam tollit, quemadmodum dolor vividior arte excitatus dolorem alibi existenιem obscurat, tollitque.
349쪽
Vettorinem ab esu venenatorum fungorum, aut aliorum vegetabilium promptumVomitorium, vel vitriolo albo, vel ex
tartaro emetico momento sanat.
Vertigo a fumo carbonum et ipsa adeo apopleria saepe numero observatur. Ca bones duplici ratione nocent: I) vim aeriselasticam minuunt insigniter, unde homo in tali cubiculo conclusus anxie difficillimeque respirat, uti avicula sub antlia pneumatica. Hinc aboletur respiratio, eximium illud sanguinis in circulum agendi adjumentum, iu- fluxus ejusdem a capite tardior fit; accumulatus intra cranium sanguis vertiginem illam plethoricorum , et apoplexiam fanguineam producet; et) ratio, quare fumus carbonum noceat, haecque capitis mala producat
quod cum oleum empyreumatium carbonum accensorum evolvatur, attenuetur, diffletur, et aeri commisceatur, non tantum
aeris elasticitatem dicto modo enervet, sed quod oleum hoc cum aere et saliva deglutiatur ore haustum. Iam vero constat, hoc oleum vi narcotica, stupefaciente, sive sanguinem Versus caput urgente, rarefaciente,
irritabilitatem fibrarum torpefaciente praeditum esse. Hinc in vertigine ab hac causa, itemque in apoplexia inde nata iuvat enim
350쪽
ob causae identitatem apoplexiam a fumo carbonum pertractare, etsi paulo post peculiari paragrapho de apoplexia in genere et specie simus dissertaturi); in vertigine
igitur et apoplexia inde nata indicationes erunt I) plethoram capitis evrebrum prementem tollere institutis evaeuationibus sanguineis; a) aerem elasticum admittere ;3 sufflaminatuin sanguinis circulum denuo resuscitare. Primae indicationi satisfacient venae sectiones; scarificationes nuchae, Oeeipitis , sectio jugularis venae, arterio- tome ete. Item potus aceti aqua diluti,
sive posca, succus citri, aqua acido Vitrioli alterata, et quaecunque Orgasmum sanguinis rare laeti componunt. Praestantissimum et euporistum remedium est posca ;acetum enim epotum, uti quotidie in iis eXperimur, qui circa prandii finem lactu-eem mulio cum aceto assumunt, pallorem
subitaneum inducit, et sanguinis orgasticum motum compescit. Sed et altera indicatio urget, aerem renovandi. Ilico deportandus aeger in aerem liberum, lustranda cubicula sunt fumo aceti bullientis, et supra ferrum candens fusi, juvatque corpus aegrotantis recenti cespiti exponere. Sed qua ratione sufflaminatus humorum motus denuo