장음표시 사용
371쪽
jugularem externa m , quae incidi solet, non eam esse, quae immediate sanguinem e cerebro reducit, sed internam; jugulari autem
.eXternae respondere carotidem eXternam ,
quae sanguinem non ad cerebrum ipsum, sed ad partes caphis extra cerebrum sitas assert. Secta jam jugulari externa accelerabitur reditus humorum per eam venam, et plus sanguinis feretur per carotidem eat C nam Venae jugulari externa respondentem. At Vero, quo plus sanguinis Per externam carotidem fertur, eo minus fertur per internam earotidem, sicque cerebrum a pressione liberabitur. Patet ergo, et utilem esse jugularis venae sectionem, eamque in latere sano instituendam esse. Verum inter secandum juvabit venam solum per momentum GP- presso digito comprimere, ut in conspectum facilius prodat, seque lanceolae non subducat.
6 Inter alia apoplecticorum auxilia refertur scariscatio Occ*itis. In observationibus Zaculi habeatur , quod juvenem apo- plecticum, resoluto jam pulsu, ita ut in horas moriturus videretur, ad ferenda vehementiora auxilia incapacem, rellituerit Cucurbitula bis in oceipite profunde sariscata. a ius permagnum auxilium hoc esse confirmat,
372쪽
firmat , atque in maxime periclitantibus apoplecticis magnopere juvasse, non semel expertum se fuisse asserit. At nemo fusius diligentiusque de hoc praesidio scripsit, quam Cl. Waltherus, qui dissertationem edidit cis
cariscatione occ*itis plurium cavitis morborunὶ Guallio. inter morbos , quibus scarificatio prodest, refert maxime phrenitidem, paraphrenitidem, convulsivos et soporosos affectus ; epilepsiam, ophtalmiam pertinacem, Vertiginem obstinatam, χepha laeam, anginam, modo hi morbi a sanguine sint. Sed jam Aretaeus haec in curationea poplexiae praecipit: cum morbus diu trahitur, ait Aretaeus, et caput in causa est, Cucurbitula occipitio affigenda est, et sanguis largiter hauriendus ; plus enim, quam Venae sectio proficit, et Vires nequaquam labefactat.
7 Cirea diagnosin superius dictam,
quanta attentione opus sit, ne sanguineam apoplexiam cum alia , g. serosa confundamus. Equidem Petrus Salius multas diligenter conquitati notas, quibus sanguineam a serosa, vel et pituitosa intentoscas. Notae hae minime contemnendae sunt, modo non
singulae, sed conjunctim pleraeque spectentur. Sic apoplexiam a frigido humore natani
373쪽
Salius aut, si sit senex, s mulier, si non robur,
sed si palgor in facie sit; cum tamen Constet, septuagesinarias et octuagesinarias foeminas ex apoplexia non frigida . sed calida ac fanguinea periisse.
8) Inter signa diagnostica forcioris aut
debilioris a poplexi se refertur respiratio, cujus major minorque a naturali respiritatione rocessus varios apoplexiae gradus discriminat. Verum cito letalem gravissimamque apo-plexiam vidit, vidit itidem Verutus, ubi nihilominus respiratio ordinata, aequabilis et omnino naturalis fuit.
9) Apoplexia subinde hominem corripite O recte tempore; ubi quam optime homo Valere videtur. Id in iis accidit, qui vasa quaedam encephali debiliora , varicosa , aut an eurismatica, id est disruptioni proxima habenti Hi suspecta habere bona sua debent Verum quanto languidius cor et .rteriae sese Contrahunt, tanto minus impendet ejus distentionis perjculum: contra, quanto illa valentius, ut in bene se habentibus, sanguinem protrudunt, tanto majori partes debilitatae in periculo disruptionis sunt. Hanc quidem rationem haud rara observatione confirmatam legimus.
374쪽
1o De Inalpiana memorant, ipsum assi
masse, se ex nuda corporis inspectione praedixisse, apoplexiae causam non in cerebro,
sed in cerebello inventum iri; id quomodo Masalva praedicere potuerit, haud assequimur, nisi fors ex cito intercepta respiratione, et profusis alvi recrementis: si ea cuidam apoplectico contigerant, desumpserat cerebellum potius, quam cerebrum sum esse
11 Haud difficile tamen plerumque est,
ax sola hominis apoplectici positione, nudaque jacentis inspectione praedicere, quo nam in latere encephali vitium sit inveniendum. Advertentes enim, quodnam in latus conciderit apoplecticus , concludemus id latus primo omnium fuisse resolutum, et noxam in parte opposita haerere. Item si os in alterutrum latus retractum sit, vitium eo ipso in latere encephali erit, ad quod os retrahitur, cum haec retractio a resolutis alterius lateris musculis oriatur.3 et) Ceterum, si non de sectione Venae jugularis, sed venas sectione in brachio instituenda sermo sit, et hic obtinebit praeceptum mi Dare , ut e sano latere sanguis mittatur. Araditeus id dudum praeceperat, dum ait: resolutae in apoplectico partes e--
375쪽
haerandae sunt, in sinistrane, an in dextro latere resolutio sit ut dicere mox est) sanguinem haurire oportet; hae enim sanguissaei te dilabitur: hac etiam a laesis partibus facile derivatur. 13 Alia gravis quaestio practica discutienda , an et qua copia sanguis mitti in apoplexia serosa debeat Z famigerati alias
medici pro canone statuerunt, Venae sectio nem in apoplexia serosa adeo utilem non esse, ut potius summe noxia sit. Verum filictiones anatomicas consulamus, Videbimus apoplexias pro duetas a fero pauco , fCa. acri , et vasa sanguifera ad constrictionem velli cantie; Hinc etsi serum hoc acre causa constrictorum vasorum, et aboliti per encephalon circuli sanguinei sit, tamen ipsa haec apoplexia a sanguine intra caput retento congestoque erit , et quasi composta, sive feroso snguinea. Venae sectio summe necessaria tunc est, ut strictura vasorum enCephali solvatur. Vidimus et nos una alterave vice, et serum intra calvariam congestum, et vasa simul turgida a congesto ibidem sanguine. Praeterea si etiam nulla sero acrimo-monia insit, sed id aliunde receptum, et ad caput depositum sit, ac cerebrum Premat, sontinget, ut humorum sanguineorum PeriO- .uS
376쪽
dus per cerebrum suspendatur, sanguisve Coacervetur, ut denuo non simplex serosa, sed seroso sanguinea apoplexia sit, quae sanguinis missionem postulat. Verum etiam hoc notari meretur, serum ad encephalon depositum resorberi non posse, nisi vasorum sanguiferorum systema aliqua saltem ex parte Evacuetur, ut susceptis humoribus spatium fiat. Non est hic sermo de hydrope cerebri, ubi aqua plurima, sanguis parcissimus, et
vasa conniventia, et ab aquarum mole compressa ; haec a popleaim feroscidi species hydrops cerebri potius vocandus venae sectionem utique reprobat, et incitantia exigit. Itaque haec regula circa venae sectionem in
apoplexia instituendam statui potest : scilicet, si cui ex malo corρoris habitu πο- Pleaia flverveniat, non facile venam secabis. Item: si quis senex praesertim, et longa antea tempore debilis, ab incautis medicis ad acidulas potandas ablegetur, et sub ea
rum usu apoplexia corripiatur, Vena secanda aut non omnino est, aut non nisi parcissime ;Verum ubi turgescentia vasorum conjicitur cum sero, differenda venae sectio non est.
14 Examinanda est quoque alia diagnostica nota, a Martiano allegata, qua is calidam ab frigida apoplexia dignoscendam vult,
377쪽
Vult, dum ait: in annotationibus in H POCratem l. 2. de morbis: v lexiam a frigidorum humorum asyluxu non derepente invadere, quemadmodum ceteris evenit. Ver umconstat ex historia morborum, quod, quemadmodum quaedam ab effusione lenta sanguinis ortae apoplexi se tandem increscurit , ita non paucas ab aqua factas derepent hominem non opinantem corripere.
1 s) In sectionibus hominum apo exta
mortuorum saepe dubites, an ferum emisum causa, vel effectus apoplexi se fuerit,
16) Ad formandam facilius diagnosin
persaepe multum confert, nosse, quae causae morborum frequentiores, quae rarae, qum
frequentissimae sint. Sic e. g. a popleXia fero a multo frequentior est quam Pituitosa, Constat hoc ex hominum apoplecticorum fectionibus institutis. Hoc loco praeterire non possum cautelam quandam, cujus in
cadaverum sectione meminisse oportet; et 'enim: resecto Cadaveris cranio, rejectaque meninge utraque, gelatinae species, aut
'taedam quasi pituitosa collectio sub oculos cadit. Verum discissa tela arachnoi ea serum effluit intra di itinctas hujus telae cellulas diffusum , et gelatinam sive pituitam
378쪽
tiuncula videtur, vel um si eonsideremus, ex inale instituta, aut male intellecta cadaveris iactione maIam morbi diagnosin formari, et errorem hunc ad alium forte aegrum exeonsimili assectione laborantem transferri, atque ob earn rationem pravam illi medicinam applicari, patebit; nihil attentione nostra indignum esse , utut leve videatur, quo aut neglecto , aut observato, Vel letalem egro medicinam, Vel vero salutarem facimus. Haec ratio est, quare vel levissima quaeque conquirenda a medico sint, quorum ope is errores practicos cavebit. ip) In tion paucis ex apoplexia perientibus secto cadavere ingens urinae collectio in Vesica, ejusque distentio reperitur. Ex hac frequenter habita non paucorum obser-
Vatione facile intelligimus, quam facile fieri queat , ut qui apoplectici paulo diutius
Vitam trahunt, iis nova insuper malorum accessio ab urinae retentione fiat. Hoc eo minus animadvertitur, quod aegri ob infirmatas sphineteris vires, saepe post distentam jam Vesicam , continuo pauxillum lotii et guttatim stillent. Unde sit, ut qui aegro
assistunt, omnium minime de urinae retentione solliciislsint. Hinc id quoque ad cautelas praeticas pertinet , ut medicus regio
379쪽
nem hypogastricam frequenter manu exploret, ne lisee urinarum retentio contingat, aut si contigerit, ut eandem ope catheteris tollati ΡA RAL Y IS.
Para sis est abolitio , vel diminutio vel sensus, vel motus, Vel utriusque. Distinguitur l) in ano schesiam, ubi sensus, et illam paralysin , ubi motus deficit ; a) histinguitur a partibus affectis, in Par legiam, hemiplegiam, paralysin linguae, labii oris, palpebrarum , oculi ipsius , brachii, manus, digitorum , cruris, sphincteris vel ani, vel vesicae , vel et in paralysin ipsius vesicae ; in paralysin oesophagi , Ventriculi , intestino-nim, quae tamen partes ob exquisitiorem irritabilitatem raro paralysin patiuntur; 3 inperfectam et i erfectam, quam ultimam Par ιn apellant; alia chronica est, adia acuta , qualis in morbo acuto symptomatice subinde ob servatur ; alia continua, alia intermittens , qualis in febre larvata sub paralysis specie incedente datura. Notandum est Coelium Aurelianum,
eum recentiores non paucos observasse Para lin cum dolore, eoque satia Vivido, partis A a Para- .
380쪽
paralyticas conjunctam. Multi ex colica pictonum paralytici simul dolorem lacerantem, et quasi in morbo artieulari satis saevum circa
articulos artuum resolutorum eXperiuntur. Subinde paralysis motibus convulsivis interpolatur. Circa pulsum arteriarum non eadem in omni paralysi conditio est. Sunt qui pulsum habeant obscurum , humilem, Tepentem ; aliis Vero pulsus pleni, fortes, durique sunt in ipsis artubus paralyticis; aliis
carnes musculorum marcescunt, et membra ex nutritionis defectu arescunt.
Quod si debilis et repens pulsu3, Viε
que Vitae per artum paralyticum exigua sit, facile capitur, quomodo et musculorum vires, et caro sensim evanescant. At vero difficiliores explicatus admittit, qua e. g. ratione in colica pictonum, et diu etiam post eandem pulsus ad carpum fortissimus , plenus, durusque , quasi chorda ferrea fibrans dari queat, dum in teri m pars paralytica tali donata pulsu ex nutritionis defectu emoritur , absumptis vix non omnibus musculis. Causae parat eos 1 eaedem sunt , quae et apoplexiae, idemque uterque morbuS est,
nisi quod apoplexia et gravius , et multo universalius hominem afficiat. Α poplepia parat is universalis jure appellatur. Hinc