Praelectiones in diversos morbos chronicos

발행: 1788년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

38 Iubi eriti ea depositio ad oculum materiae in-

1lammatoriae facta est. s) Circa collyria nota, ea nihil continere solidi, aut indissolubilis materiei debere; hinc tutia, flores Zinci , et pulveres testacei male , utut frequentissime, Praescri

buntur.

6J Si destillans ex oculo inflammato 'liquor acer et rodens sit , ac oculi viciniam ita exulceret excorietque, uti nares in co-TyZa excoriantur, proderit tepidam gummi arabici solutionem oculo frequenter instillare, et acrem hac methodo materiem ab

luere.

72 Ophthalmia venerea frequentissime

ex a 'etropressa gonorrhaea Oritur , ubi idem virescens aut saVus humor, qui antea perurethram fluxit, ex oculo depluit. Malum subinde gravissimum, et oculus citius, quamvis remedii exeri possit, depascitur. Quaeritur, quid in Venerea ophthalmia agendum sil respondeo: in hac inflammationis specie cura summe antiphlogistica est adhibenda , emollientia, involventiaque adplicanda: praescribenda ea sunt, quae materiam Vene- Team prava metastasi a pudendis ad oculos delatam avocesnt , et denuo ad genitalia amandent; hinc leniora diuretica, sed ex classe

392쪽

38aelata emollientium deprompta , uti saturatum malvae, altheae etc. de coetum indicantur. Etsi enim cura antiphlogistica miasma Venereum non tollat, ejus tamen effectum, inflammationem videlicet, mitigabit , et ad aliquod saltem tempus suspendet, donec datis remediis mercurialibus Virus Venereum,

difflata jam phlogosi, extinguatur. 8 Datur ophthalmia quaedam symptomatica, quae febrem vel continuam , Veleontinuam remittentem, Vel et interniittensem comitatur. Plures exstant febrium-pe-

techialium epidemice grassantium historiae, ubi inter reliqua etiam θmplomata febrisophthalmia fuit; hic' tamen oculi affectus

febres maxime autumnales, biliosas, putridas, malignas stipabat, atque eandem cum ipso morbo principe medelam poscebat. Juvat hic quandam hujus ophthalmiae ideam proponere, ut curae paulo post explicandas ratio loculentius pateat. Tempore aestivo aut autumnali, humido nebulosoque, prava circa praecordia materies colligitur, febresque gastricas generata Quod si aliena haec abdominis saburra massam circulantium hu- morum subeat, febris maligna vel simpliciter talis, vel lenta nervosa producetur. Hae febres malignae diversis insigniri nominibus

393쪽

solet, uti diversas corporis partes materies resorpta petierit. Etenim, si aere illud biliosum , pituitosum, ex ventriculo traduci 'mad pulmones decubuerit , haec febris pleuritica, sub nomine pleuritidis , aut Per neumoniare bilio m veniet, aut quod ferme eodem recidit , febris haec maligna apellabitur, nomine adlinc dum inter multos usitato febris catarrhalis malignae, at vero si materies resorpta non pulmones, sed totam corporis externam superficiem petat, ibique in ultimis haerens vasculis efflorescentias gignat , febrim hanc malignam peculiariter ex- ianthematica1n apellabis , vel petechialem , vel miliarem , vel scarlatinam. Verum Ponamus materiam ex systemate gastrico resorptam nec ad pulmones, neque ad corporis deponi superficiem, sed ad tonsillas, fauces , fors ab aere nebuloso nimium relaxatas, ergo febris tua maligna sub alia compellatione tibi innotest et, digiturque angina maligna. Quod si materies prava resorpta ad oculos eodem aere nebuloso relaSatos

nimium deponatur , habebis ophthalmiam malignam, siVe potius febr zm malignam Ophthalmia stipatam , quam ophthalmiae speciem methodis ordinariis hucusque explicatis haud tolles. Ophthalmia haec febrium/ gastri-

394쪽

gastricarum symptoma, vel continua est , iiii febris, Vel continua remittens, ubi illa sub ipui febrili exacerbatione pariter exacerbatur, Vel eis intermittens, ita , ut si febris pariter intermittens , ea non nisi sub paro-xysmo febrili redeat; haec est illa ophthalmia periodica, sub qua febrim intermittentem quasi sub larva delitescere dicunt e verius autem diceretur , febrim esse intermittentem cum ophthalmia symptomatica. Facilis jam curationis in hac ophthalmiae specie explicatio est ; etenim morbum ipsum principem tollere convenit, quo sublatoreliqua accidentalia symptomata cito disparent. . Quoniam autem hos morbos aut percurat, aut insigiliter mitigat emeticum per epicrasin propinatum , hinc est, quod auctores medici contra quasdam ophthalmias febriles , epidemicas, continuas , intermittentes emetica celebrarint, quibus revulsa materies potenter apteqtie evacuatur, licet ipsa vomendi actio ophthalmiis per se neutiquam conveniat, cum sanguinem versus caput urgeat.

Amaurosis, sive gutta serena adesse dicitur, si visio desit absque vitio oculi apparente, quodve sub sensus cadat. Hoc caucitatis genus quibusdam pedetentim , et

395쪽

sensim sine sensu aecidit , aliis vero repente

et non opinantibus. Dividitur amaurosis in continuam , ubi homo constanter caecus est, et intermitten tem, quae per intervalla solummodo redit, vel horarum , vel dierum. Item divitur in idiopathicam , ubi vitium vel in nervo optico presso, arido, atrophico, aut in vitio qualicunque retinae est; et in sympathicam, ubi vitium in abdomine haerens amauia rosin facit. Alia divisio est in protopathicam, sive originariam amaurosim, et symptomaticam, quae alterius morbi, C. g. ApD-plexias, eomatis, atque syncopes constans symptoma est; alia divisio in connatam est, et in acquisitam. κCauta guttae serenas diversissimae sunt: sic e. g. resolutio nervi optici, et retinae ob gravem eneephali eommotionem a lapsu , ictuque, ob Vulnus capitis, superciliorum, tumores tum in ossibus, eum in membranis, tam calvariae , quam ipsius orbitae oculi osseae; item sanguis ex suppressis menstruis, haemorrhagiis, haemorrhagia critica quacunque , eX ple thora regurgitans ad caput. Sanguis copiosus ad caput ruens ob onerum gravium gestationem, frequentem comoris inclinationem, ob insolationem. borvus

396쪽

opticus , aut retina metastasin materiae alienae cujuscunque passa, scabiosae, erysipela- Ceae, venereae, malignae in febribus malignis, rheumatteae, arthriticae. Sanguis ob spasmos abdominis eopiosius ad eaput congestus ; item optum, et plantae narcotica humorum turgescentiam efficientes; item deperditio humorum bonorum, sanguinis , seminis, liquidi nervet. Notandum est, alia caecitatis genera, ubi vitium in lente crystallina, aut humore Vutreo , aut aliis oculi partibus , excepto nervis Optico et retina, non esse ad amaurosin referenda , cum in amaurosi oculus aspectu externo sano simillimus sit; in aliis vero caecitatum generibus oculus ab habitu sano

etiam ad aspectum externum multum recedat.

Ρrognosis potissimum a cognitione causae amaurosin producentis repetenda est. Sic amaurosis a presso nervo optico, si causa Premens tumor, aut exostosis sit, rarissime fanatur; facilius illa, quae a repentino de- cubitu seri; et adhuc facilius; quae a sanguine organteo rarefactoque oritur. Amau- Tosis conuata, item ea, quae senibus accidit, non curiatur. Amaurosis symptomatica morborum spasticorum , morbi hystcrici, hypο-

397쪽

ehon Iriaci , eolicae saturninae etc. tempora Aria sistum est, et finito paroxysmo sponte evanescit. Amauro sis a depositione lactea aliquoties curata est. Amaa Osis repente orta post iram immodicam emetico dato curata legitur; cuus a duplex erat, sellicet bilis effusa in Ventriculum , et spasmus abdominis. Amaurosis repente orta Plerumque curabilior est, quam illa, quae pedetentim incidit. Amauro iis sub fervido sole itinerantium venae lectione, dato postridie emi istico a Schmiachero curabatur. Labor gravis inclinato corpore , geliatio Onerum, eorum sublatio curabiles amauroses faciunt ut plurimum.

Cura ex diagnosi cauta amaurosin producentis est repetenda, quae Cum di Vertist Ama persaepe deprehendatur, ipsam quoque medendi methodum Variam esse oportet. itos clam curatae amauroseos casus hic re censebo et Sic curata legitur amaurosis in foemina, quae quarta a partu septimana ex repentino terrore Visu illico privabatur , hoc an casu Continuus alvi fluxus excitabatur, qui visum denuo testituit. Alius ex gravi ira repentinam amaurosin patitur; datum mOX emeticum visum restituit apud cl. Richtar. Labor B b multus

398쪽

multus penes ignitos fornaces exeaeei atΠs saepe ana auro sin fecit , Venae sectione, et

subjecto purgante sublatam. Amauro sis post febrem orta observabatur, cum vultu pallido, semii clerico, dejecto appetitu, lassitudine totius corporis, pupilla summopere dilatata, datis solventibus et subjecto emetico

multa aeruginea materies eliminabatur; haec remedia, cum aliquoties iterarentur, visum restituerunt. Amaurosin in colica pictonum optum et camphora tollit. Amaurosin ortam a muco multo in sinubus frontalibus aggesto, dolorem supercilii. et narium siceitatem faciente tollunt sternitiatoria varia mucum prolicientia. CL Collin amaurosea curavit ortas ab infarctu vasorum visui inservientium; easdem ab eadem causa natas amauroses pulsatilla sustulit. Amauroses a labe venerea productas sanavit multoties mercurius sublimatus corrosivus. CL Schmu-cher amaurosin post febrem scarlatinam ortam curavit tartaro emetico tribus consequentibus diebus exhibito 'et concitata emenvesicans adplicuit; die quarta lucis quid aeger sentire incepit; tribus septimanis suppuratio larga in nucha excitabatur; dabatur

initio interne sapo venetus cum pulvere mil-

lepedum; dein quotidie propinabantur duo

399쪽

vascula juris earnium, cui 6o vivi millepedes incoquebantur. Militibus sub fervido

sole itinerantibus, et onerae gestantibus orta saepenumero repentina amaurosis 'est; facta mox venae sectio est, et altero die tartarus emeticus propinabantur, ubi visus plerumque rediit; quod si haec methodus non suffecerat, sectio venae jugularis instituebatur, altero die denuo emeticum, et cervici adplicabatur vesicans. Amauroses plures ab inerti humorum motu, infarcto Vispido oriundos curavit stupius igois eleetricus. Amauro sesa suppressis lochiis, menstrui si, haemorrhoidibus productas repetita venae laetio su stulit. Ceterum hic loci maxime opportunum arbitror, de amauro si ficta agere, quam scilicet imposiores subinde certis de causis singunt , aut morbum quendam simulant , e. Depilepsiam, amaurosi semper stipari solitam; attamen, ubi fraudis suspicio est, nemo facile potest decipi, nisi qui forte nunquam cum Plinio animadverterit, quam rari sint,

qui contra comminationem aliquam non CΟΠ-

niveant, quantaeque hoc difficultatis sit homini ; hinc si pupillos non sint dilatatas nimium , quales in Vera amauros semper serelant, item si non sint immotae, si digito quasi /per

400쪽

per imprudentiam in oculum imissa, oeulua CO univeat, et pupilla contrahatur, simulator fraudem invitus aperiet. Etenim alia tantamina , ferrum et ignem admotum ejusmodi simulatores pertinac1ssimo cum silentio nonnuliqita In perferunt. Interim fieri potest, ut in Vera etiam amaurosi pupilla non sit dilatata, et mobilis maneat; hinc etiam hoc EXperimentum, utut plerumque sufficiat,

tamen fallere subinde potest. Legi hic meretur utilis libellus Ah. Bapti Silvatici, de iis, qui morbum simulant Subnectam hic loco coronidis explic

tionem textus cujusdam Himocratici percelebris , qui interpretes et Commentatores, nolletium , Iacotium, et Lud icum Duretum mire tortit. Ait enim Himocrates in eo acis

obfi uriatur visus in Numeribus, qum velfuPercilio , vel ρaulo altius infiguntur. A gravi vulnere id fieri posse mirandum non est. At vidit Morgagnius amaurosin a levi in speciem vult is culo supra supercilium. Explicandum id juxta Moryagnatim videtur per laesionem rami ophthalmici e quinto nervorum pari de orbita prodeuntis, et illuc per fontem ascendentis ; etenim nervieitIares, nervorum opticorum involucra cimembranas comitantes , si irritatique eadem

SEARCH

MENU NAVIGATION