De principum valetudine tuenda commentatio

발행: 1710년

분량: 188페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Imperio scriptum legimus siquidem magna ruunt inflata crepant. Huic insertunio Obnoxiam esse nimiam corpulentiam satis constat , quam secundum duas tantum dimensiones , latitudinem scilicet , & profunditatem , cum quiS debitam longitudinem acquisiverit , fieri mani-1estum est. In corporibus persecte sanis , intemperamento sanguineo, raro autem in temperamento melancholico , & bilioso observatur hoc vitium ; est: itaque nimia corpulentia , & obesitas boni alio itu in , & laudabilis habitus vitiosum productum, ex parum cauto Victus regimine. FaCilius autem in temperamento sanguineo, quod medium a Medicis dicitur , & coeteris praestat , quam in reliquis , quae ab hoc recedunt, nimia corpulentia contingit, quam in aliis temperamentiS,

ut in melancholico, & biliose , in quibus

adest venarum latitudo , in temperamento enim sanguineo , succus nutritius dulcis , &butyrosus , carnibus & membranis facile apponitur , quod in temperamento bilioso , &melancholico non evenit , sangui S enim copiosa bile abundans multas habet particulas acres amaraS , quae non tam facile in alimoniam cedunt, imo pinguedinem potius dis-R solvi int.

152쪽

solvunt, & extenuant , quod pariter efficit

temperamentum melancholicum atrabitare, in quibus adest Venarum latitudo , quae in comporibus gracilibus potissimum observatur. Locus est Hippocratis 3. in G. Epid. ubi graciles, venos S, iracundos, & epiphlebos appellat, sic pariter Galenus in commento Aphorismi . Sectionis secundae , ct in G. q. ,

hanc venarum latitudinem cum gracilitate observat , Venarum autem angustiam in crassis admodum corporibuS. Qui ergo temperamentum hujusimodi sortiti sunt , sive a primordiis , sive adscititium, ad

nimiam corpulentiam magis sunt dispositi , quam reliqui homines ; non negarim tamen mutatione Victus, aetatis & loci, posse etiam a gracilitate ad corpulentiam transsitum fieri , cum interdum comperti fuerint Iuvenes Vabdu graciles , qui in artate inclinante remissis

laboribus otio, & pleniori victui indulgentes, obesi facti fuerint, quod passim in iis animalibus observatur, quae licet gracilia &emaciata , saginantur, ut boves in stabulis continuo detenti, & aves altiles in aviariis De nimia corpulentia , & obesitate , & qu modo fiat praeter Hippocratem , Avicennam , Gale-

153쪽

Galenum, aliosque successive, recentioreS quoque satis sese egerunt , . quo inter egregie& cumulate Elmullertis in suis Dissertationi bus exponit, quomodo interdum fiat nimia pinguedo , & nimia carnositaS , ut hac in re non sit quod quis amplius desideret circa modum , & causam , tum circa remedia, quae ad nimiam corpulentiam tollendam condu

cant

Nimiae autem corpulentiae, & obesitati magis obnoxii sunt Principes prae coeteris hominibus , tum ob ciborum boni succi quotidianum

usum , tum ob illorum corpora minuS LXercitata , & Vitam inter otium , & Aulae de litias traductam, ac praesertim si accedat temperamentum sanguineum cum pituitae sub- dominio , ut vocant, stomacho satis firmo& valente , eoque si ad id vitium aliqua limreditaria dispositio praeexistat. In quibusdam etenim Principum Familiis observatur dia- thesiis ista, & proclivitas ad pinguescendum, per seminalia principia in posteros propagata. Cautum itaque oportet hac in re esse Principem , licet sanum, & Valentem, quam

vis enim se robustum sentiat , gaudeatquQdum videt speciosiorem , & coloratiorem R a esse,

154쪽

est e, suspecta habere debet sita bona, uti monebat Celsus, facile enim subrepit vasorum plenitudo, di obesitas , accrescentibus in dies carnibus , & membranis pingui , & gelatinosa materia, qua faturata est tota mas a san guinea. Cautum pariter oportet esse Archia-zsum , nam cum quotidie Principem suum solitus sit invisere , persoepe non adortit augescentem corporis molem, donec sensibilior facta non fuerit, cui postea propriis remediis tam facile succurri non pollit. Ubi ergo gentilitia sit affectio , & inditia pinguescenti e

corporis se prodant , cujus manifesta argumenta ex Statica Sanctorii obtineri poterunt

propter pondus adauctum , Medicus Principem suum moneat de hujusmodi affectu sensim, & sine sensu subeunte , ac doceat quae in Commoda , quae pericula nimiam corpulentiam comitentur, & quam dissicili negotio tollatur ubi advenerit, varia exempla Principum aliorumque hominum nobiliorum praesertim, cum perraro , & monstro par sit corpulentiam intueri in rusticana gente , in artificibus , nisi sorsan aliquando in iis , qui sedentariam a tem exercent, quales sunt sutores , & alii hujusce generib. Nimia

155쪽

Nimia quoque corpulentia pulchros alio. quin homines deformes facit & ingratos unde mulieres speciosi , & elegantes , si ad nimiam pinguedinem deveniant , multum de sua speciositate deperdunt, & hominibus pa-ium gratae , ac praesertim si pinguedo carnositati praevaleat. In hanc rem eleganter lusit

Martialis Lib. II. Habere amicam nolo, Flace siubtilem, Cuius lacertos anuli mei cingant, Sed idem amicam nolo mille libisarum, Carnarius sem, pinguiaris non sim.

Quaedam tamen genteS extant , quibUS Volupe est mulieres habere praepingues , & mammosas , veluti refert P. Alpinus in Libro de Medicina AEgyptiorum , in qua regione ArS,& modus corpora balneo , frictione pinguefaciendi maxime collitur , idcirco inibi taminarpinguissimae ad Europaeorum nauseam reperiuntur . Non levia quoque sunt pericula , qud nimiam corpulentiam , & obesitatem non ra-IO Consequuntur , veluti subitaneae morteS , ex nimia enim humorum copia strangulatur calor innatus , & ob venarum angustiam , circularis sanguinis motus, in quo vita consistit,

ex improviso sistitur. Hinc est quod obesi

156쪽

modum fiunt corpore , cis ira intereunt , qliam graciles. In Athletis , ub ad summum bonita tis devenissent, credidere Antiqui subitas mo tes contingere , eo quia cum in melius non

possent proficere , necessum foret ut in deterius deciderent , ast vera & germana rati est , quia arteriae non habeant in quod sanguinem refundant, cum spacia Omnia sint plena carne , & pinguedine , quae radices , RextremitateS quoque Venarum comprimendo elutriationem impediant , accedente Vero e X

cibis novo sicco nutritio, ventriculi cordis ita opplentur , ut nequeant constringi, unde Lipothymiae Syncopes , ac morS tandem subsequitur. Anhelosi praeterea , ac suspiriosi

esse solent nimis corpulenti, Ac ad quemcumque motum inepti ob spiritus animales non ita faciles , ad musculorum fibras inflandas , compreisis & sepultis nervis in multa pingue dine , veternosi similiter torpentes sunt , &ad actiones animales minus prompti , ad ratiocinium , prudentiam , & deliberationem minus apti , quae si in Principe contingant , quantum de Veneratione apud populos illi

157쪽

decedit' Lux sicca, anima Sapientissima, ajebat Eraclitus , qualis autem est sanguis , tales sunt spiritus , qui dicuntur lux animae , sar guis in hujusmodi corporibus multa pinguedine saturatus est , unde spiritus , qui ex illo gignuntur , lucidi, ac etherei esse non potisunt. His addendum homines obesos intacundos esse utplurimum teste Plutarcho 2. Quaest.

Con. ob molem enim corpoream minus apti

sunt ad veneream palaestram , praeterea in iis genitura frigidior, & mollior est , in gracilibus , in quibus salium copia major est , major quoque depraehenditur salacitas , & -- cunditas. Mulieres , quae nimis crassie sunt concipere non possunt , eo quia Omentum os

uteri illis comprimat scripsit Hippocrates F. Aphor. , sed frequens autopsia ostendit omem tum perraro infra umbilicum extendi , ita ut sterilitas ab alia causa ortum habeat, a nuntia scilicet pinguedine , quae uteri membranis adhereat, ac impedimento sit ne aura seminalis masculina ovarium subeat ad illud -- cundandum. Sicuti in taminis nimia crassities illas steriles facit, ita in hominibus nimis obesis nimia pinguedo illos intacundos reddit. Principibus autem optabile esse debet, I L

158쪽

beros habere, & successores, quibus traddant imperii habenas, sicuti nihil est, quod subdutoS moerore magiS assiciat , quam Principis sui orbitatem Videre , norunt enim qualeS tum die interdum excitentur , ubi Principatus ad agnatos . eoque magis si ad exteros transeat,

multorum animis sub novo Principe ad spem melioris fortunae erectis , cujus rei plena sunt

historiarum monumenta.

Praeterea obessitas Principem subditis suis invisum , & odiosum reddit , & cum in Publicum procedit , ipsum tacite irrident , ac

iugillant , a populis enim notantur non miIlus corporis , quam animi vitia, ut hanc ob causam variis cognominibus soleant appellari, sic in Caligula , & Germanico crurum gracilitatem , in Julio Criare , & Augusto calvitiems commatibus illudebant, gaudent enim , &gestiunt populi , dum in generoso Principe elegantiam , & decoram speciem adspectant, Gratior 65' pulcbro veniens in corpore Virtus, ex adverso de rmitas cum ignavia despicatui est. Sanctium in Hispania Regem , vulgi crassum dictum, ob corporis crassitudinem , hiactoria reserunt cogitas e de abdicatione a

Regno , cum sciret se ob hujusmodi corporis vitium

159쪽

vitium populis suis invisum esse , ac propterea Navariae Regem adiisse , ut ab illius Medico Curaretur , ac Voti compotem factum ad suos rediisse , & magna vetitia ac plausu re

ceptum .

Dissicilis curationis in omnibus est nimia obesitas , & corpulentia , in principibus tamen longe disticilior , de hoc enim affecta ac ieri potest , quod de hydrope scripsit Celsus , quem dixit curari facilius in servis , quam in liberis , quibus noxia Abertas Ut; si ergo in

quibusdam curationem admittit corpulentia non tam facile suscipiet in Principibus , qui-Dus noxia summa potestas est, Cum enim morbus nic famem, sitim, longam patientiam, &mille alia taedia desideret , non tam facile illis succurri potest. Ne igitur ad hanc calamitatem deveniat Princeps , praecavenda est perniciosa isthaec, quam indecora affectio , &Medicus sollicitus esse debet , ut venienti

morbo occurrat. Remedia igitur , quae ut- plurimum ad curationem conducunt , eadem ad praeservationem quoque erunt in usum revOcanda . Conveniens itaque diaeta , & rectus usus rerum non naturalium primas tenebunt.

Primo igitur quantum consuetis cibis detras hendum,

160쪽

138 . .

Iiendum , tantumdem exercitationi corporis erit adjiciendum , proportionem itaque majoris inaequalitatis debet habere exercitatio ad ciborum assumptionem , ut in hoc casu succrescenti pinguedini obviam eatur. Exercitia erunt eadem quae superius fuerunt memorata, equitatio, inambulatio, Venatus, ludus parvae

pilae, & alia hujusmodi; frictiones quoque, sed

sertiores & sicciores ad extenuationem conferunt ; frictiones contrarias vires habere

scripsit Hippocrates in Lib. de Chirurg. Off.

Frictio multa minuit, moderata crab facit, qua de re eleganter Celsus Libro a. hiice verbis ,

Frictione, si vebemens sit dura rer corpμs , si nis mollitur , si multa minuitur , si modica impletur . Alimenta Vero sint pauciora, ac non solum tenuia , sed etiam quae extenuandi vim habeant , cavendum ergo a pinguibus oleo- sis, summatim a cibis euchymis , qui ad sanguinem in copia uberiori multiplicandum faciunt, convenient itaque alimenta acria salsa , quae pinguedinem absumant & liquent. Multos ad nimiam corpulentiam e Vectos , sOlius aceti usu sarcinam illam deposuisse, & macilentos factos fuisse , historiae referunt, quale exemplum habemus in Famiano Strada de Chia-

SEARCH

MENU NAVIGATION