장음표시 사용
71쪽
solebat; idem panis unciam cum paucis uvae duracinae acinis quandoqi edebat , quippe vesce-hatur ante coenam quocumque tempore , ialoco , quod stomachus desideraret, Auctore Suetonio. Quant. autem partium spirituosarum contineat panis bene fermentatus norund Chimiaci , qui ex illo spiritus acido volatiles educunt , egregium balsamum ad stomachi feramentum hebetatum renovandum , qua de relegi meretur Elmullerus. Hanc ob causam
inter alimenta nihil est , quod stomacho p ne sit magis familiare ut in sanitatis statu , neminem capiat panis fastidium , imo in statu morboso , pro argumento proximae sanitatis
accipiatur , si aeger incipiat panem appetere . Observatione dignum est , quod si quibdam sunt vini abstemii, & alii propter quai
dam Idiosincrasiani , a quibusdam cibis sumnae abhorreant , uti a caseo , pomis , Ovis, aliisque rebus , nullus fere Observatus suerit , panis abstemius, prie ter puellam quandam cujus meminit Bruyerinus, quae in Gallia Belgica cum sexdecim annorum esset, nunquam
panem degustavit, imo si illius momentum inistro lactis, quo maxime delectabatur , posi-G tum
72쪽
s Q . tum fuisset , illico nausea tentaretur. Neque ratione , & auctoritate caret , eorum , qui pauco pane , & multa carne vescuntur faetere
animam , caro enim utpote ex sua natura corruptioni obnoxia, nonnisi succos ejusdem indolis potest suggerere , si nimius sit illius estis ; re
vis e literatum hominem , cui hoc peculiare fuit, multis carnibus, paucissimo autem pane vesci, ideoque istidissimum oris halitum illi
contigisse ; reVera nullus odor gratior est praecaeteris alimentis qui spirituS recreet, quam panis odor e furno recenter extracti. Carnium usum quod spectat, non raro a Principibus hac in re graViter peccatur , dum carnes animalium domesticorum respuunt , &ferinas , ac sylvestres magis appetunt , qua non solum a natura humana alienae sunt, sed disti-cilis CoctioniS , qualeS carnes fiunt Cervorum, Damarum , & caro Apri , quod a Satyrico suorum temporum luxum sugillante, dicitur an mal propter convi in natum. Observatione dignum est, quod tradit Hippocrates secundo de Dieta , ubi damnat carneS graves in 0re, G ad stateram P. Martianu& locum hunc Ob
73쪽
gravitas in ore percipitur, & ad stateram manifesta, hoc est, quae data paritate molis . aliis graVior est , durae coctionis este , & stomacho ponderosas , in quo censu referuntur carnes bubulae, stivillae , atque etiam leporinae , hoc idem dicendum de piscibus marinis durioris, & densae carnis, & de avibuS aquaricis , quae sortiores stomachos exigunt , &corpora magiS exercitata , quod in Principibus non evenit, qui in otio potiuS , quam
labore aevum traducunt. HiS addendum carnes hujusmodi ad stateram graVeS ex Observatione Sanctorii in Statica, difficilioris esse perspiratus , quam carnes leviores , quales sunt Carne, vervecinae. Quare alimenta hujusmodi , licet coquorum mangonio gustui sapiant, crastiores succos suggerunt, in vasis sanguiferis, de visceribus in farctum , & obstructiones generant. Solent quidem hujusmodi carnes duriores , ad aliquot dies asservari, ut teneriores fiant, ac per aestatem in conditoriis nivium teneri , ad macerationem , & putrefactionem sere , quod non adeo laudandum , nam pers pQ proximae corruptioni multum de spiritu vitali illis decedit , ideo ab Hippocrate secundo de Dieta, probantur magiS carnes re
74쪽
32 centiores, utpote salubriores. Ad teneritudinem vero ipsis conciliandam , carnes hujus modi duriores flagellandae , ac perdomandae , fractis enim illarum fibris molliores fiunt , &stomachico fermento miniis rebelleS. Utiliores quoque sunt carnes Volatilium , quae liberiore Coelo , & naturalibus pascuis suis fruuntur , quam altiles , & cortales, ut Vocant , quae quidem pinguiores sunt , sed miniis salubres, utpote minuS eXercitatae , summatim carneS Omnes laudantur , quae facile perspirant, quales sunt VerveciS, eX Observatione Celeberrimi Sanctorii , & carnes Omnes , quae, uti ajebat Hippocrates, ad sta teram leves sunt , ut quae multum aerae substantiae contineant, quod ob faciliorem perspiratum Principibus praesertim , quibus corporis exercitatio non adeo familiaris est, valde conducit. Necessarium itaque seret, Principes, quibus magno cultu , & apparatu ex variis carnium generibus instructae sunt mensae, sive a suis Medicis, sive ab ipsa experientia edmctos esse , quae carnes stomachum magis gra-Vent , quae coctu faciliores sint, & alvo magis secedant, quod itidem de piscibus dicen dum , cum quibusdam anni temporibus pisculentob
75쪽
lentos clies agunt, ne postea jam saturi, cum ad frigidas mensas fit transitus sic enim Ve teres secundas vocabant ) ad nova gulae irritamenta aqualiculum nimis onerent Postqκa exemptafames, o amor compressus ededi Fit strepitus, mei succedunt dona secrendie. Sic praesto sunt, qui magna celeritate alio ad- sportent , quidquid culinam redolet , & longo ordine inserant, quae lassatae voluptati solamen aliquod apta sint adferre , quare temporiS momento nova metamorphosi apparet mensa instructior , quam antea. Mos hujus modi in Italia rerum omnium , quae ad luxum spectant feracissima in Aulis Principum per an liquus est. Mensis Syracusanae , & Italicae praecaeteriS lautioreS celebrabantur , ut etiam adagii loco essent , quoties lautam mensa mquis velet innuere , sic Plato in Epistola adpropinquos Dionis , negat sibi felicem illam vitam in Siculis , Italicisque Mensis, ac reliquis voluptatibus sitam nunquam placuisse. Athenaeus quoque in dipnosofistis inter optiparas mensas, & omni delitiarum genere resertas Italicas refert.
Ad mensas itaque secundas , in quibUS Videre est miro, & eleganti ordine disposita Varia
76쪽
ria bellariorum , & cupediarum genera , acetaria , holera , fructus quoscumque peregrinos , ab Alcinoi hortis, si licet, usque deductos , atque Omnia , quae coquorum ingeniosa manus figurare didicerit , periclitatur temperantia , & consectarie bona valetudo. Quoniam autem a pinguioribus in prima mensa infractus est appetitus , ut plurimum in secunda ad illum acuendum , ab acidis subsidium quaeritur. Lactuca ex variis acidis , &salsis quoque parata primum locum mereri solet, more Veterum, apud priVatos tamen homines , & Vulgarem gentem nostra hac aetato prima mensa in usu elle consuevit , de hac
Martialis Claudere quae coenas Loctuca solebat Uorum, Dic mibi cur nostras in obet illa dapes. De fructibus hoc adnotare licet, quod Principes nunquam fructus edant in tota sua maia ruratione , & integritate , nam ad illorum mensas , quae solum raritate , & praetio aestimantur , fructus apponi solent aut praecoceS ,
aut serotimi , praecoces acerbiores sunt , &crudos succos generant, serotimi fatui sunt , nullius gratiae , & bonitatis. De fictibus haec habet verba Hippocrates in secundo de Dieta. PrimG
77쪽
Primae fcus pessimae- Dominum suum itaque
admoneat Oportet Medicus , ut ab immodico fructuum fugacium esse sibi temperet , quales sunt ii, quos horreos vocant, I nascuntur sub ora,& Opora, oram autem, &Oporam Graeci vocabant tempus illud, in cujus medio Oritur Canicula , quod quadraginta dierum est, de quo Galenus pluribus in locis, ut in secundo de Alim. Facult. & tertio Aphor. Ist , fructus enim hujuscemodi corruptioni facile sunt obnoxii, &biliosas diaritans per aestatem indu cunt , unde Galenus in libro de Vitio , MBon. succorum, ob illorum usum immoderatum se bis aegrotaste ingenue fatetur. Absit tamen ut illorum usum improbare audeam , quoue nimirum ad sitis , & aestuantis stomachi solamen natura genuit , si nive seu aqua perfrigeratia istimantur , eo tempore, quoa . . . Procion furit
Et Stella vesani Leonis Sole dies referente sit my.
Quoniam autem nivis qua carere men fas Principum monstrum estet , facta est mentio , non improbatur moderatus illius usus , sed abusus , tanquam summe noxiuS damnatur-Pr0fecto potiones illas , & sorbitiones ex acido
78쪽
sacido citri , limonum cum sicharo ad conge lationem usque , quas ingeniosa sitis commenta est, nemo fame mentis unquam laudarit , dum ad illarum descensum horrescunt visc era ,& occalescit stomachus , & paulo post mole stior fit sitis . Nix sitim facit, ajebat Rhasis
Libro vigesimo primo Trach. quinto, quod efficit , dum palati poros & sontium saliv lium , unde serosus latex jugiter emanat occludit . Veteres in conviviis pro more Iiabuisse frigidam , & calidam aquam potare satiS notum est , ut ex Martiali
Caldam poscis algam, sed nondum figida venit
imo quod mirum est, aquam calidam in deliciis habebant , qualis luxuriae species nostra aetate obsolevit; Priscos homines aqua gelida , & calida usos fuisse facile crediderim , ut noxam , quam frigidae potus induceret calidae potione eluerent , & emendarent. HanCramen consuetudinem calidam potandi , non adeo laudabat Martialis , sic enim ille Possident Lybicas messes sermumque Tog-qge, Et potet calidam, qui inibi laudat aquam. Equidem si rectior esset nivis usuS , atque ut Juristae solent dicere, cum moderamine inculpatae tutelae, pro singulari beneficio a Divina b
79쪽
na bonitate, ad repellendam aestuantis aeris violentiam , nix esset accipienda , in locis praesertim calidioribus , ut in Sicilia , Regno Neapolitano , ac tota fere Italia , tum profanis , tum pro aegris corporibus. Ubi enim, uti aliquando evenit , cum per hyemem , Vel paucae nives , Vel nullae e Coelo delapia sue rint, ac propterea nivaliS annonae caritate laboretur , annus ille pro nefasto habetur, nec Observatione caret , quod in hujusmodi casa longe plures , & graviores morbi vagati fuerinC, quam caeteriS temporibuS. Perantiquum fuisse nivis usum , etiam apud Iudaeos , habemus ex Proverbiorum Libro . Sicut frigus
nimis in die messes , ita legatus Melis , ei, qai
miserit eum animam requiescere facit. Judaeis autem nivem suppeditabat Mons Libanus , quem Tacitus Histor. Libro s. praecipuum Montium in ea Regione esse ait, oe mirum dictu tantos inter ardores opacrem sidumque nivia bκs, ac in tanta copia , ut Jordanem Amnem alat, & sundat. Sicuti autem non modica sunt bona, quae ex nive proveniunt, siquis bene utatur, ita non pauca , & vulgaria sunt mala, quae ab immoderato illius usu promanant , quae recensuit Hippocrates F. Aph. I 8, & a q-H Ma-
80쪽
38Magna itaque cautione opus est in re, quae tam suaviter gustum percellit, perdifficile est enim, ut quis sibi temperet, ubi siti urgetur,& gelidas potiones habeat in promptu , ne illas affatim hauriat , quod sane periculosum
est , pro sertim si corpus antea fuerit excalefactum, cum exempla non desint illorum, qui
post gelidae potionis haustum syncope correptituerint , & non secus , ac epoto veneno ropente interierint, attamen tam gravis noxa Vitari , aut saltem corrigi potest , si sorbillatim potiones hujusmodi gelidae assiimantur,
dum enim in ore paulisper detinentur, ac lente per Oesophagum descendunt, multum de suo rigore deponunt , & stomachus in ant cessum per communicationem refrigerium pei sentiscit , quam cautionem valde commendat Tschirnhausus in suo eleganti Libro Medicinae Mentis 1, ct Corporis, ubi refert, plurieS ausum fuisse a vario corporis exercitio adhuc aestuantem, aquis artificio congelatis se reficere,
absque ullo quod ob id senserit incommodo, eo quod ob nimiam qua palatum a scit frigiditatem , non nisi pauxillum singulis vicitabus assumeret , ubi ex adverso ait se quos dam vidisse, in simili statu cerevisiam aci-
