Rerum Aegyptiarum libri quatuor. Opus postumum nunc primum ex auctoris autographo, diligentissime recognito, editum ...

발행: 1735년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ad rem Herbariam.

tura dedit; quid ars deinceps, S cultorum industria non adjecit Z dum aut stolonum avulsorum transatione , aut propaginibus in terram depressis, depactisque novis ramis, proveutum uberiorem vegetabilibus imperat. Sura set caudicibus sectis, mirabile visu, Truditur e seco radix oleagina ligno. Has nutriendi sese, generandique vires, ut in homine, sic in plantis vitalis quoque facultas promovet. Languidam eam quis arbitretur Z Ιmo si rem sequa lance pensitemus, Vix humana

fragilitate debiliorem. Et stirpibus quidem blandum illud adolescentiae Ver, juventutis vegetum florem, S confirmatae jam petatis fructus, longa annorum series reparat. Homini, inquit Catullus, -- cum semel occidit brevis lux, Nox est perpetuo una dormienda. Qiuod si majores illas respicimus stirpes , abunde notum est, annosa tot arborum robora, Statiliam , Nestoremque ViVacitate superare. Quae vero planta par esse queat homini, cumspectamus os ejus sublime, & erectum ad sidera vultum. Fertur enim ad similitudinem sui excellens natura, & simulacrum refert caelestium animorum decerpta quadam ab iis aura. Quis

nobiles illas intelligendi atque eligendi dotes herbulae tribuat ptum sensuum vigorem, S arbitrarii motus agilem eXpeditionem : assectuum vim , quorum impetu frustra saepius oblit-ctante ratione , praeceps fertur. Nolim tamen , humanissimi Auditores , tantum humano ingenio tribuatis, ut exhaustam ab eo plantarum naturam omnem, perfectamque cognitionem

acquisitam arbitremini. Nam quod Bion olim de negotiis humanis asserebat , ea initiis suis esse similia : vere hic quoque

dixerim , ct hanc ipsam rerum naturae peritiam , ut Confite tur Seneca , non magis absolutam esu , quam conceptus inchoatos. Negat Aristoteles vegetabilibus sensum inessse; quem tamen iisdem asserebat Plato , Vir, authore Cicerone , ingenii doctrinaeque princeps: fecit idem Anaχagoras , quique praecaeteris herbarum viribus indagandis clarior , Democritus. Denim & sexum plantis, sensiumque tribuebat, & mente pariter cognitioneque non carere credebat. Observarunt enim Vi-

222쪽

ri sapientissimi, plantas assi impio alimento suaviter refici, Semorescente nativa pulchritudine partibus singulis in hilaritatem diffundi. Observarunt florum plerosque ad solem , siderum ducem rectoremque converti, tanquam beneficum ejus influxum tacitis Votis nunquam non eXOptarent. Notarant

quercum oleamque sibi commissas, manifesto quodam dissensu in contrarium flecti. Vitem quoque brassicam vicinam fastidire, S aliorsum conversis flagellis , ab ejus contactu refugere. Cucumeres aquae desiderio evidenti assici, S in proXimam illam toto se corpore demittere ; Oleum autem propinquum tam acriter aVersari, ut ab eo tanquam inimico se subducturi incurventur. Motus autem in plantisi argumenta. cur solicite conquiram 8 Notissimum arbitror florum non paucos, Sole oriente, vel ad occasum festinante, sanus foliorum S syrmata modo pandere, modo recolligere , totque conVolavulorum ordines, mira sublimitatis aviditate, exporrectis quaqua versum claviculis Veluti manibus adminicula arripere, quibus in altum enitantur, & imminentia omnia superent. Taceo Pudicam nomine arborem , quam veluti modestiae symbolo, homine accedente, ramos contrahere, eodemque recedente , diducere tradunt rerum Indicarum inspediores. Tum alteram illam, cujus frondes humi prolapsas obrepere, manusque insectantium fugere memorant. Anne penituS , admirandum , Lyssimachiam collo ferocium animalium suspensam, eadem ci- curare , & ad mansuetudinem componere Θ Scyllam a soribus aedium pendulam incantamenta averruncare. Daemones ipsos Hyperico fugari veterum diligentia compertum est. Denique in humano corpore , stabilis naturalium actionum vigor est, si temperamentum salvum est , si consormatio decens, si partium omnium unio & communio non labefactetur. Ita res in plantis habet , quibus , ut ex doctissimo Poetarum eolligimus, temperamentum partium Vitiat rapidi potentiai

Solis

Amor , N Boreae penetrabile frigus - -

- - - quoties ruit arduus aiker,

223쪽

ad rem Herbariani. IOIEt pluvia ingenti sata luit - -

Aut cum exustus ager morientibus aestuat herbis. Has enim noxas Vermiculatio , rubigo , sideratio, sphacelusque comitatur, vitia cum internecione plantarum conjuncta. Conformatione morbosa fiunt vegetabilia, cum impedita Plastes Natura, Vel corpusculum ipsorum totum, Vel partes aliquot , minutas , asperas, curVas, aliisque modis praeter institutum - Contortas producit. Unio perit, cum quid abscessii praetumidum, vulnere saucium , rimisque fissum fuerit. Caeterum segri-indines humanas, interdum sola suis pollens Viribus Natura eX- pellit , quoties onere molestum sanguinem apertis Venarum osculis excludit , noXiosque succos alios per ductus corporis Smeatus eliminat. Interdum arti corolla debetur , quoties vidite propemodum a morbo Naturae suppetias assert cum perAEsculapios suos reductum ab orco Hippolitum in auras vitales vindicat. Eadem in plantis fiunt , in quibus aegritudinum impetum nonnunquam sola Natura sustinet. Cum gravata humiditatum copia , lacrymas Viti , pruno ceras que , gummi, lentisco S terebintho ressinas, salubri penitus eVentu eXprimit. Frequenter ab arte praesidium plantis Venit, utpote quae nascentibus obstetricis instar opitulatur, eX ternas coeli solique injurias provide avertit, sordescentibus coloris nitelam conciliat, odorum gravitatem insolita fragrantia commutat , S simpli-.cem florum habitum , Protei instar, multiplici formarum Varietate distinguit. Quid memorem insitionis prodigiosum artificium t quae diversas germinum traduces, alienis visceribus inolescere docet, ut, accinente MarOLO, Exeat ad cisum ramis felicibus arbor,

Mireturque novas frondes , θ' non sua poma. Et, o ingenii humani portenturni non defuerunt hoc ipso ecula Virbii novi, qui destructo jam, combustoque plantae corpore, e foecundis cineribus lepidam Vegetabilis Placaenicis umbram

Hermetica opera in lucem reVocarunt. Humanum tandem

corpus, quod Vitae munere jam perfunctum , melle condivisse Veteres, apud Xenophontem legimus. Simile de plantis fit, quarum vel integra corpora , Vel partes , saccharo aut melle

224쪽

recondimus, ut etiam post obitum non ingrata hominibus cadavera, vel tanquam gulae scitam*nta, vel tanquam bonae Valetudinis fulcimenta placeant. Ex quibu) omnibus constare Vobis arbitror , Auditores humanissimi, quam ex Vero profecta sit Homeri vox genus humanum plaptis esse simile , quamque cognata sint ossieta , corporis humani contemplatio, S aminnior h*c pl*nt runt potentium inspectio. Conjunxerunt utrumque munus Viri per Et ropae tractus celeberrimi, qui tam in hoc nobili Patavjno Lyceo, quam in aliis florentissiniis Gymnasiis, & Anatomica, SBolanica publice professi: quibus Volupe fuit, eXantlatas a cadaverum dissessione naolestias , jucundo rerum hortensium exercitio diluere. M otenim alternis Horum vestigia, quamvis longo intervallo , serenissimae Rei public* Venetae docreto sequenda mihi sunt, S intermissa jam ab aliquot annis grata plantarum contemplatione, rerum Ana-t0micarpna insuavitas nai xiganda. Vos quoque lectissimi juvenes , generosa pector , & ad patriae decus n ta , studiurn i trumque c0mplect mim , quodque caelo descelidisse fert.r ,

εριvτι ν, Nosce te ipsum, t m ςX miranda partium co

poris lippiani structψra ; quam lepido hoc Vegetabilium ompi-genurum c*tu, exemplis jucundioribqs perdiscatis.

225쪽

PLANTARUM

Εceptus a' vetustissimis seculis mos fuit, Auditores , legumque sanctione deinceps confirmatus , ut sacris certaminibus victores arborum ramis coronarentur : atque hostibus domitis clarissimi divi es, inter bellicos hoonores, connexum e flosculis senum , fortia tudinis testimonium sumerent. Adeoque prin-eeps olim terrarum populus, haud nobiliorem ob servatos exercitus coronam; quam gramineam imperatoribus a milite dandam concessit. Et placuit simplex hoc institutum , dum intemerata placuit virtus , non aliunde; sed a se ipsa pretium, seltimationemque consecuta. Sensim tamen obrepente priscae frugalitatis deliquio , contempta fuerunt obvia haec Naturae blandientis ornamenta , primusque Crassus ille dives , ex a

gento auroque folia eOronarum imitatus. Non alio sane eYi

tu , nisi ut suavem S aethereum honesti spiritum , sordida vulgi aviditate, veluti olenti Deee corrumperet, ipsusque fortunis amplissimis devolutus infamem sese creditoribus decoctorem objiceret. Simile de medendi scientia dixerim, quam pestilenti quodam sidere adflatam judicarunt viri magni, postquam a portentosis ingeniis spreta penitus herbarum potentia, remediorum gratia metalla tantum quaesita fuerunt, & , tanquam parum benigna fertilisque tellus foret, qua parte calcatur, in viscera ejus penetratum est, ct horridam Manium sedem, ut tormenta conquirerentur, quibus in morbos pugnaretur, de quibus incertum , luxata saepius secunda valetudo , an

adversa restituta fuerit. Quorum insaniam , si paucis mihi

perstringere dabitis , humanitatis' vestrae munus agnoscam,

Auditoses, & eximiae benevolentiae Numentum certili naum.

226쪽

Io , Faraeneses Nam si providus ille rerum auctor humanae Valetudinis prae-, sdia in metallis praecipue reposuit , quid est , quod oculis illaniortalium subduxit Z quod ad anseros usque demersit , ac rebus veluti noxiis damnoque generis humani prodituris in medium, toto pondere terram instravit Z Ecquis ad salutem inventa credat, quae sine certa pernicie conquiri non potuerunt valere hominem per illa debuisse, quae actis per montium spatia cuniculis improbo atque indigno labore vitam ejus attritumra Z quae sidentibus infirma cervice fornicum rimis , repentina morte operarium oppressura Z spiritum anhelantis tetro lethalique fumo strangulatura Z atque utcunque perditae cupiditati caetera bene Vertant , lucis incertam usuram , certis umbris ac tenebris damnatura Z Protrahantur e latebris suis tandem metalla , S curiosi artificis judicium pariter ac manus delassent; non habebunt inter salutares notas , quo sensuum fidem provocent. Nam tactui immite protinus frigus insinuant: odoratui S linguae, aut nihil , aut in suaVe quid , & nauseabun dum ut cum ad experimentum procedendum est, non ad amussim artis eXasthim opus ; sed temeritate , atque audacia plena periclitatio committenda sit. Claudicet enim necesse est quaecunque rationis fulcro non subniXa , S in errores

impingat , quae recti judicii Theseio veluti filo non directa.

Nec aliam arbitror causam fuisse, cum jam antiquitus satis obvia metalla forent, quod in tanta priscorum diligentia , vix habeant gravistimi scriptores, quo morbis praesentibus internunχ illorum usuin persuadeant: quibus tamen ut serio fatetur Plinius) nihil intentatum ineaepertumque fuit: nihil deinde occultatum, quod prodesse polieris Vellent. Abscondisie eos abstrusos naturae thesauros, Vitamque bonis alienis defraudasse, tantum abfuit, ut etiam ingratis eos divulgarint , diuque summum ingeniorum emolumentum duxerint, ne intra unumquemque praeclara inventa perirent. Cur imponi mihi patiar ab hodierno chymicorum Vulgo, patere nunc metallorum arcana , atque interiore naturae sacrario concepta horum principia . Vulcani ministerio detecta 8 uamvis enim haec in auro, in stibio, in hydrar gyro,noa illaudabili studio quaesiverint plurimi, tamen irritos fuisse

227쪽

ad rem Herbariam.

Ioseonatus tum demum agnovere , Cum per tot ignium gradus,aduarumque S giarum Vires exercitatam materiam , habitum tantum mutasse deprehenderent; non exuIsse corpus nec talaria posuisse unquam volaticum illum divum ; sed vel I'mteo mutabiliorem , postquam Vario sub schemate diutius lusisset ,

remeasse tandem in pristinam libertatem , Vomicam petet ni ouoris S rerum omnium Venenum. Aperto latis Indicio trustra ab his solis morborum auXilia exspectari, quorum 111bimae vires in notitiam hominis haud pervenerunt, nec pervenire sorsan debuerunt.' At illa quae adversus aegritudinum Impetum efficacissime pollere voluit rerum Optimarum aeterna scaturigo Deus, e tellureiosum produxisse sacris literarum monumentis dudum conligi a tum est : adeoque tot herbarum fruticumque genera, quemadmodum edita fruge victus necessitatem homini explent; ita tacundo medicamentorum proventu Valetudinem prosperam conserVant, adflictamque morborum saevitra pristino visori restituunt. Plantarum opera, infestam vitae penetralibus Digus superamus, ardorem aestuantium Viscerum demulcemus, suffusos partibus humiditatum imbres exsiccamus , ariditatem earumdem squaloremque temperamus. His Jubente Deo utendum est, linio imperante ; ut quamvis necessario ad fatalem illam metam homini eundum, praesto nihilominus sit, quod

externorum praecipitem indursum RVertat, corporIsque cruciatus subinde propulset, & ad catastrophen Vitae molli magis, ac naturali via, deducat. Nec locus ullus aut regio caelesti 1punificentia destituitur: non abditae solitudines , & horridior omanis naturae facies, non stitiue sideribus terrarum tractus. A Maeotidas pavie , & Utra Herculis columnas ipsoque rerum naturae desectu , herbae Detitae sunt, quas in sanitatis usum indu uia medendi conver-t pol. Homini utique felicitatis sus culmen etiamnum obtinenti. domicilium primum, & Veluti sedem beatioris sevi ho tum adsignabat, beneficum Numen , ut Zmbiguum ipsi relinqueret, plura utilitatis ejus gratia condidisset quam Voluptatis:

cum & necessitatibus singulis prospectum esset, & amaretur

228쪽

usque in delicias. Reficiebant inrunque sensum partim scimtillantes varieque micantes flores, etiam non suspicienti siderum desideria renovantes: partim ingenuus ab iisdem & gratissimus halitus , S quocunque animum Oculosque ConVertebat homo, ex Vegetabilium uberrimo laetissimoque proVentu ,

facile cognoscebat, & ignaro sibi divinitus parata este haec beneficia, S suppeditari porro Vel ingrato.

Nec obscurat muneris praestantiam , quod hispidus aliquot plantarum aspectus , quod productis spinis tangentium manibus truces. Munire enim quasdam Natura debuit, & aculeis veluti telis armare ut tuta homini magisque salva remedia forent : quae Vel avida quadrupes depascere, procaces digiti rapere , vel neglecta vestigia facilius obterere poterant. Ita hoc pariter quod in vegetabilibus displicet, hominis causa excogitatum arbitremur. Fateor quidem non omnes plantas seque gratas esse : multas qualitatum instatarum cessu, morborum atrocium causas debellando , asperitatinni aliquam eliserere quasdam sub floridula specie toxica parare. Attamen hae ipsae quae valetudini hominis penitus infestae Videntur , mmC- rosis tot sectilorum e perimentis, in usum aliquem humanae s lutis conversae fuerunt. Quamvis autem admirabilem hanc explantis remediorum varietatem summus ille dynasta cum genuerit , tum homini largitus fuerit ; Occasionem tamen inveniendorum, S cognoscendorum effectuum ansam, non rara bruta dederunt animantia. Nam caligantium oculorum nubeculam chelidoniae succo discuti hirundinum inventum est, quae implumibus pullis hujus adminiculo visum, vel acuunt retusium, Vel restituunt ismi sitim. Canas, gramine mansio stomachi fasidium deducunt, rejecta per Vomitum cum medi- eamento pituita. Serpentium morsui Elaphobosci pabulo resisti int cervae. Dictamni quoque Vires , i Xa corpori eXtra' hendi patefecerunt eaedem, Cum, ut loquitur Maro ,

-- tergo Volucres haesere

Pastis enim dictamno cervis, lethalest arundines protinus deciderunt. Anguis degustato foeniculi surculo spolium hybernum e uere, ei coniam aegrotantem ex origano medelam. πι

229쪽

σd rem Herbariam. Ior

cerpere, aprum ex hedera , magnis scriptoribus proditum eae. Atque hinc natae porro observationes, prima salutaris scientiae fundamenta locarunt: quas ipsas tamen non humile vulgus sibi tribuit ; sed Dii, quique aemula potestate Deorum ssimulacra sunt , reges , principesque tanquam proprias vindicarunt; plantas etiam singulas nominibus suis adoptantes. Laudatissimam herbarum , quamque a Diis Molv appellari cecinit Homerus , Mercurio inVentori adsignat : adem S contra summa veneficia remedium praedicat. Panaces ipso nomine morborum omnium auXilium promittit, specie numerosum, & Diis pariter indagatoribus adscriptum : hujus radice tellure evulsa, scrobem replere Vario genere frugum religio fuit , S terrae genetricis piamentum. Myrtophyllum Achilles invenit , fortissimus heros , quem non ignorare decebat, ut loquitur Statius a

--- quonam flaret medicamine fanguis, Quid faceret somnos, quid hiantia vulnρra claudat. Plantam ipsam morbis militum sithlevandis utilissimam esse, facto ejus in Telepho curando felici eXperimento comprob vit. Crataevas Mithridati Scordium acceptum Jefert, potentissimo regi, atque in summa non minus ingenii, quam imperii magnitudine, medicinarium peculiariter curioso, Eupatoria quoque regiam auctoritatem habent, nec viribus suis penitus indignam , quum semen ex Vino potum unice dysentericis opituletur. Gentianam Illyriorum quondam principi Gentio debemus, nobilissimam plantam , & aleXipharmaca Virtute pau- cisiimis inferiorem. Quid memorem Chironem, Lysimachum,

Teverum p cam mulieres quoque constet hanc gloriam affectasse. Ε quibus Artemisia, Mausoli regis conjunx, adoptata

herba, quae Parthenis se tu virginea antea nominabatur. ΝCC Uero frivolam existimemius hanc Vitae juvandae curam , ct ne quid profuturum seculis diutius lateret. Quosdam enim singumla inventa Deorum numero addiderunt: vitam Omnium sane ,& morborum tFrannidi exemerunt, & clariorem reddiderunt cognominibus herbarum: excitata quoque posteritatis memoria

rerum utilium investigatoribus gratiam benigne retulit. Solao 1 enim

230쪽

1os Ioannis Vestagili Paraeneses

enim haec Naturae placuisse remedia censebantur, utpote non dissicilia inventu, parata Vulgo, citraque Vitae dispendium quaerenda. Inculpata magis omnia fuerunt , cum nondum per fraudes hominum , ingeniorumque capturas, Venalis valetudo esset nondum compositiones , atque ineXplicabiles misturae decantarentur, ulcerique parvo eX Indiis, aut Mari Rubro medicina imputaretur, ut serio conqueritur rerum Naturae gravissimus scriptor.

Atque inventores quidem herbarum tales tantique fuerunt quid illustres, & ab omni aevo splendidissimos plantarum inventarum cultores silentio involvam 8 Et, ne Alcinoum Adonidemque reges e fabulis accerseam, in veris historiis Cyrum legimus, imperatorem celebratissimum , plantaria manu sua instituisse , atque hoc ipsum apud Lysandrum Lacedaemonum legatum in aliqua gloriae suae parte collocasse. Attalum sane Pergami dynastam, non pretiosissimae supellectilis fulgor, non secundantis fortunae blandimenta detinebant, quin, omissa regni administratione, hortorum studio, plantarumque satu, defesstim aut aberrantem animum recolligeret. Semiramidis pensile viridarium, admirata fuit antiquitas, & Africa celebrem novumque Masanissae cultum. Apud Romanos adeo Vetus reperitur naec propensio, ut reges imperii fundatores, positis aliis curis , hac potissimum fuerint in cura. Tarquinium cognomento Superbum palam est, decussis in horto , papaverum capitibus, saevum illum, ut loquitur Plinius, & sanguinarium nuntium filio remisisse. Scipio Carthaginis terror , Hannibalis, atque Antiochi victor , Linteres , horto subigendo , triumphalem manum eXercebat adeoque suavem eXperiebatur hortensem operam Diocletianus Caesar , ut lactucas ad Sal

nam , ct olera , diademati , imperiis , sceptrisque cunctis

praeferret.

. Quanquam palmam florei hujus cultus praeripuisse omnino videantur priscis, hodierni proceres, industria dicam, an seculi potius felicitate singulari , a quo tempore ad ortum , O castimque solis patefactis Indiis, Europa universa, non minus

pretiosissimis mercibus locupletata, quam utilissimis plantis Ve- nullis.

SEARCH

MENU NAVIGATION