Rerum Aegyptiarum libri quatuor. Opus postumum nunc primum ex auctoris autographo, diligentissime recognito, editum ...

발행: 1735년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ad rem Herbariam. ΙΘ'nustisque floribus exornata fuit. Quis fama non accepit Elysia illa hortensia, quae Ludovicus Decimus tertius, felicissimus pariter, ac justissimus Gallorum monarcha, regio sumptu non ita pridem excitavit Z In quibus non solum amplissimi regni delicias, & avita lilia ; sed utriusque Indiae florea miracula , aemulo terrarum situ perite disposita , vigere jusiit. Atque ut propinoua tantum delibem: EX Romanis illis, religionis, Sapientiaeque purpureo splendore eminentissimis patribus, cognitum habetis Franciscum Cardinalem Barberinum t igitur &supra Tantali, Hesperidumqtie sive pretium, sive operam constitutos, ornatissimos ejusdem hortos, in quos, tanquam divunt nectaris foecundis apibus flosculi honorem impetratura Chloris, prodiga manu congesiit quicquid hOIum eXimium habet,

noster, aut alter orbis. Te Vero quem memorem,

- ὸ qua sol habitabiles

Illustrat oras optime priue 'μms . Ferdinande Secunde, magnorum Hetruriae ducum, qui, Veluti cum imperii solio scientiarum Virtutumque sceptrum obtines, sic in cultissimo Pisarum Viridario splendide instruendo, tum e quaessitissimis floribus temporaneam ; tum in posteritatis

memoria coronam consecutus es sempiternam. Efflorescit doctissimi Petri Castelli auspiciis, in Mamertini gJmnasiit usum ,

hortus Mesanensis Siculus. Non favillis atque ustilagine fla mas eructantis AElnae decolor ; sed Florae nitidioris suaveolentibus deliciis eximie decorus. Lugdunum illud BrtaVorum, clarissimas Belgii Athenas, haud minus eruditissimorum proses rum celebritas commendat; quam adjunctus splendidae Academiae cultissimus hortus: in quo, praeside Adolpho Vorstio, altero hujus aevi Theophrasto , praepotentium ordinum conscederatorum nutu, non ebur, aromata, gemmas ; sed flores suos inter Europaeas hospitari plantas Indi mirantur. Vigent in Germ

niae sinu Altorfinae Tempe , industria Ludovici Jungermanni,

incomparabilis Bolanici, in medicarum Virtutum compendia una redactae amoenissimum. Ac ne Vegeta magis celli tempe

rie felices terras, his soriferis hortorum spatiis gaudere tantatum credatis, illas ad eχtremum siderum ambitum , gelida

232쪽

que Aquilonis conceptacula porrectas regiones, hae parte lirerum natura damnatos non esse , ostendit Regius apud Danos Hafiniensis Academiae paradisus, Othonis Sperlingit, viri praestantissimi, studio , Europaeis, Americanisque plantis ornatissimus. At quid augustissimae Reipublicae Venetae munificentiudignius erat, quam ut in hoc nobilissimum bonarum artium Asylum , bonae valetudinis praesidia reciperentur Z ut in Musarum coetu Phoebus surgeret , Phoeboque subjectae plantae plantarumque Vires agnoscerent Ur. Immo prima omnium Veneta prudentia, utilissimi instituti metam assecuta fuit. Nam ut rebvspublicis per orbem reliquis, laudatissimi regiminis , civilisque tranquillitatis normam praebuit, ita publicis di-beralium disciplinarum Gymnasiis, quid ad rei Medicae perfectionem conduceret, exemplis suis docuit, splendide constructo, non ligneo tantum illo , in quo Valetudinis fundarimenta dicte es io cadaverum patefaceret sed etiam lapideo hoc plantarum

amphitheatro, in quo tum incolumis HJgi eae munimenta, tum ejusdem amictae praessidia locarentur , ae recenserentur validissima, Quae nunc obvia vobis , Auditores , S in studiorum vetastrorum emolumentum comparata curiose perlustretis. Quodsi enim ad sanitatis amisi, recuperationem necesiarium duci iis, mirabilem corporis humani conteXtum Viscerumque singulorum temperamenta rimari: quidni pariter necesiarium exi stimetis, sedula observatione ea prseeipere, quibus sacrum illud opificium fartum tectumque serVandum, quibus labefactata morbo viscera ad temperiem pristinam revocanda sunt ΘΕt observarida quidem eo religiosi is, quo Calamitosior eX prae sdiorum inopia eventus, & e X inexplorato remedii usu dam num gravius redundat. Ducem utique belli non immerito vi luperetis, qui hostem irruentem aggressurus, ignorat, militem sub si1gnis habeat validum, an Viribus fractum, armatum, an

inermem: Drusiano gladio, an plumbeis telis instructum. Non dissimilis fuerit Medici, imprudentia dicam, an temeritas 3 si gravissimarum aegritudinum agmen profligaturi , incognitum habeat, quae medicamenti natura, quio habitus: robore inte

grum

233쪽

ad rem Herbariam.

IIIgium sit, an Vetustate Obsolatum: blande Opus expetitum ab a1olvat an concussione quadam Valli , partiumve perturbation vix a priscis illis empiricis discrepaturi, qui per capitalem in ditiam eX periculis aegrorum discebant, atque operimenta agebant per mortes. Veneremilli ergo in tanta remediorum ubertate caelestem benignitatem, S p antarum eximios sive inventores, sive cultore. Pleno gradu sequamini. Vos quoque dignos exhibituri, si quae celsissimi Senatus provida cura cominmuni utilitati largiri VO uit , iis, qua par est gratitudine, modestiaque perfruamini.

PLANTARUM

CULTU UTILITAS.

gebant olim in Phaliscorum agris, inclytae, S per omnium ora vulgatae Hirporum famuliae, quae sacrificium ad montem Soractis Apollini solemniter facturaei religiosis gestia cullationibus; operabantur & impune ardentium lignorum struibus insultabant, flammis ut soFitur Solinus ). in honorem rei divi nae parcentibus. Ndsterium hujus, devotionis, , munificent1ASGnatus Romani, prosecuta fuit, Hirpisque, perpetuo decreto, munerum omnium Vacationem concessit. Qtubus vero non dignos honoribus arbitremur, Auditores, genuinos Apol- Enis' mmtas, arum non vanis gesticulationibus , & dolose per

234쪽

ignes saltu; sed inventorum Apollinis sedulo cultu, herbarumque potentia benigne posteris tradita , nominis celebritatem adepti, rerum ipsisus Naturae munificentiam tantum non superasse videntur, Dii illorum umbris tenuem,'sne pondere terram, Spirantesque crocos, θ' in urna perpetuum Ver IIure cum fatFrico exclamem. Nullum eloquentiae flumen, nul- a sermonis ubertas suppetit, qua vel eXtollere satis beneficii magnitudinem libeat, vel utilitatem digerere, quae ex fonte hoe in salutem humani generis, & commodum redundat. Summum antiquitus Deorum munus homini datum, sylvaearboresque intelligebantur. Ex his utique templa primum dicata, & simulacra ante exsculpta fuerunt, quam excogitato beluini cadaveris pretio, probatoque pietatis nomine luxuriae jure, eX eodem ebore Deorum Ora spectarentur, ac mensarum pedes. Imo numen ipsum arboribus inese, densa mentis caligine circumfussi mortales sibi persuadebant, ad eas victimae immolari solitae, atque ex hominis sanguine factae lustrationes. Hinc illa apud Lucanum nemora,

-- lucique vetusta Religione truces, robora numinis instar Barbariei ,-- - tum humanis lustrata cruoribus arbor.

Neque id fecisse videntur, quod magnitudinem tantum arborum suspicerent, aut sub frondibus earum , exclusa luce, opacam quietem, & silentia adorarent; sed quod eximium inplerisque usum agnoscerent, sime quo Vitam penitus Vi Vere non potuerunt. Herbarum foliis mollior ipsis specus erat: cumque jam e rudi, & solivaga vita societatem inire, domosque struere caepissent, non montes cedebant in marmora; sed e ramis stirpium tuguriola sua easasque constituebant. Etiamnum entes ita degunt, & per vastos Indiarum tractus, non operosa lapidum congerie; sed ramis palmarum , cannarumque fa-elli contextu, sedi cuta surgunt. Aliis non desunt ingentis magnitudinis arbores, e quarum integro trunco domicilia excavent, atque e cortice unico lintres, mari numinibusque trajiciendis, homi-

235쪽

ad rem Herbariam ris

hominum quinquaginta capaces. Ut mirari jam desinamus celebratam in Lγcia platanum, quae laxo specu Mucianum consulem clam duodevigesimo comite baud incommode excepit. Alterum item in Veliterno rure, quae latis ramorum trabibus, ct tabulato amplo, C o principi, cum quindecim convivis epulanti, simulque ministerio triclinium praebuit. Nec domus tantum e stirpibus; sed corporum etiam tegumenta, in nuditatis remedium, e plantis quaerebant. Ε .arto calceamenta parabant pastores, S Vestem. Herodotus e Phleo herba operimenta Indos gestasse prodit, quam e flumine demessam, &Contusam, atque sportae in modum contextam, yeluti thoracem pectori aptabant. Porro cum usus, ct excitatum rebus egenis ingenium, varias artes extunderet, ex Acanthii lanugine demptis spinis vestes effecerunt: potissimum autem eX fru-

ticum & arborum lanis, quas Xylon distinctius, S gossipium

ueteres appellarunt. Illarum uberrimo apud Indos, Arabes, que proventu, non indigenis tantum ; sed Europaeis quoque populis in vestimentorum apparatum prospicitur. Lanas sane pecudum , tanquam segnissimi corporis excrementum, rebus divinis operanti minime purum amictum praebere, ex Orphei, SPythagorae monitis credebatur. Arborum autem inter optimas terrae fruges exortam lanam, tam facerdotibus Aegyptiis vestiendis, quam rebus facris operiendis singulariter usurpatam fuisse confirmat Apulejus. Quid linum referam Z vilem &sine cura passim obrepentem herbam: cujus tamen inter confesta

vitae commoda, ViX par est aliarum, quas impenso studio colimus, auctoritas. Eo multipliciter pacto contusoque, & in mollitiem lanae coacto, post tot lucri cupidorum ingeniorum

inventa, ne nunc quidem inter indumenta carere possumus. B3ssum quoque nOVerunt Veteres, cujus Elaeorum agrum feracem fuisse scribit Pausanias, e qua pretiotissimum, S in mulierum potissimum delicias expetitum lini genus colligebant.

Patebat etiam mortalium oculis olim Oceanus tanquam vinculum orbis terrarum lite simplex custodia foret, diu humanae experientiae intentatum fuit: donec e scirpo primum, &compactis arundinibus scaphae, eX arborum trunco lintres, e

236쪽

i yo Vestingit Paraene es

sparto senes invenirentur, tandemque eX alno pinoque navigia majora , tum e lino Velorum dispares sinus, Veutum procellasseque recipientes, quo longo maris intervallo sejunctis populis, ct extra siderum utramque metam positis, salutaris commercii viam aperuisset. . Memoriam ipsam antiquitatis, & omnes hi istoriae thesauros perdidissemus, nisi a claris ingeniis, e corticibus arborum tenuioribus, libri comparati fuissent, quibus inscriberent, atque caudicibus earundem in tabellas sequatis codices : tum lintea ceris obducta, quae stylo exarata literas servarent. Qiuin & foliis plantarum non oracula tantum manda. runt; sed etiam prolixiores doctrinae tractatus. Illaque de ignibus aeriis suavissimi Poetae carmina, Laevis in mi D mahae desscripta libello.

Seculis deinde provectis e Biblo seu Papγro circa ripas Nili

crescento, charzae paratae sunt, quum in praetenues, sed latissessimas philuras acu dividi coepit et: quibus Pergamorum principes membranarUm usum adjecerunt.

Et libros tantum loquor, Vestimenta, domos, templa: ne vivere quidem sine plantarum subsidio prisci mortales potuerunt. Ferarum atque animantium caede, victus necessitatem eos explevisse, cur existimem , Auditores, causam habeo nullam. Etenim inter vetustissimos Syros, AegJptios, Persas,. Indos, quotquot aut religiosi Deorum cultu, aut continentiae laude caeteris praestabant, a carnium esu abstinebalat: ssive animantibus tanquam rebus sacris parcerent, animae nobilioris indolem venerantes, sive partium nobiscum similitudinem suspicerent, speciemque sanguinis communem. His igitur, ut Ho merus testis est,

-- fructum dedit optima tellus Sponte sua --.

Ex arboribus primo gentibus cibum Risse refert Plinius, sic in-d ictas caelum spectare, sic pasci. Tandem, ut cecinit Maro,

- cum glandes atque arbuta sacrae Deficerent silvae, victum Dodona negsiret,

237쪽

ad rem Herbariam. a iu

auctis hominum' coetibus, frumentis quoque labor additus fuit, inventique fiuge blandiores succi hominem mitigarunt. Ex

his membra recreans olei liquo , viresque reitaurans Vini potus , tot denique sapores annui sponte provenientes, & meniae etiamnum secundae: quamvis ciborum causa cum seris depugnetur, & palli naufragorum corporibus pisces eXpetantur. Imo conssiderate vel in singulis, quae retulisse Videor de multis. Nascitur in Megicanis oris Magneti dicta incolis planta, aloes genus , firmo in extremis foliis aculeo spinosum. Hujus truncus ligni usum praebet, soli a tegularum, aut imbricta . Ex iisdem lini cannabisque modo varie passis fila, calceamenta, cingula , chlamydes, storeas, & funes concinnant. Spina subulae, vel acus vicem sustinet , tum collectus in egeavata radice succus, mel, saccharum, & acetum exhibet. Nec palmam huic plantae concedit Palma, quae & ipsa lignum ad aedificio rum trabes suppeditat, ramis ejus parietum latera stipantur, Sinstrumenta parantur ad usus privatos plurima. Foliis palmae, ut auctor est Plinius, scriptitatum fuit, eadem ad sutilium nexus, & levia capitis umbracula findebantur. Hodie sportulas praebent, & ad aestum aeris temperandum flabella. Cortice caudicis funes plectuntur: medulla ramis subjecta, & dactylorum vel in unica palma proventus lassignis, alimentum pra bet sitavissimum, & ex iis arte elicitus liquor Vinum,

uod lene tormentum ingeniis admoetet Plerunque duris

God spem reducit mentibus anxiis

Vire que --

Sed, o vocem egregiam lNon est vivere a sed valere vita.

Cur in mortalium numero nos positos gaudeamus, ut cibos potionesque, percolemus, ut corpus hoc fluidum, & infirmum ne cadat subinde farciamus t Vereque natura non materna benignitate , sed novercae odio genus humanum prosecuta diceretur , nisi praeter victum, e vegetabilibus ea quoque subministrasset , quibus valetudinem fulcire, morborum impetium re tundere, dolorum atrocitatem lenire queamus. Quid enim est,

238쪽

quod amissa corporis sanitate felicitatem hominis stabiliat 3 an

regiae Persarum, GaZaet an Arabum intacti thesauri t an universiam quod signandum aviditas dedit aurum Z nae illa prae sano corpore ludibria sunt, ac Vitiosae nucest Nemo, tam d mens , qui Indis imperare amet, assectus elephantiast, diadema gestare capite siderato; manibus sceptrum gestare , chiragra implicitus. Sola valetudine propitia, etiam in tristi felletiulcedinem, adversa eadem etiam in mero melle summam amaritudinem eXperimur. ἀρρωςημα

μονον, inquit Panaretes, Tolerabilior mors est pertinaci aegri-

Tanti auterin tamque exoptati boni curam, S tutelam, in plantis istis, herbarumque facultatibus praecipue collocaVit, prodigus utilitatum omnium conditor. Harum quam plurimis calorem indidit, quo noxium partibus internis frigus expelleremus, cruditates, phlegmatum que proventum impediremus. Atque ex illarum ordine, quaedam singularii temperamenti blandimento, frigore concreta laXant, & remolliunt, aemuloque naturae ministerio indigesta concoquunt, dolorum cruciatus leniunt, ad sobolis generationem semen parentum augent, ad generatae sobolis nutritionem, laetis abundantiam matribus suppeditant. Quorundam acrior calor est, & altius penetrando, laxatisque spiramentis obflaucta viscera expediunt, tumores 8iscutiunt, haerentem in uteri venis sanguinem spissum fluxilem reddunt, aquarum stagnantium copiam imminuunt, partem earum ad ureterum canales deducendo, partem rivulis sudoris excitatis per tenuissimos meatus eliquando vermium item importunos foetus, atque ante obitum corpus humanum

funerantes interimunt. In quibusdam plantis igneus vigor est, quorum excessus, quamVis usu interno tutus non sit ; attamendum excitato forinsecus ardore, & dolore, ex alto vitiosos succos Mirahunt, atque inductis ulcusculis revellunt, & derivant: excrescentia supra Naturae modum absumunt, molestiore

quidem sensu, sed eventu felici, gravissimas aegritudines frequenter domant. Contrario pr'sunt opere plantae, quae frigore suo servorem aestuantium Viscerum temperant, tenues humo-

239쪽

ad rem Herbaria . , . t Irres, & cum periculo ruentes intercipiunt, sistunt, repellunt, , dolores maximos i nisso partibus stupore sopiunt. Evidens pariter auxilium asserunt illae, quae Vulnerum hiatus claudunt,& in ulceribus vel carne replendis, vel cicatrice velandis Naturae adflictae suppetias ferunt, aliisque morbis superandis strenue militant. Atque haec omnia tantum manifesto qualitatum robore praestare videntur: quid mira deinde, neque eXplicabili satis formarum proprietate 8 qua vitiosos corporis succos Ut expurgari possint, ad sese pelliciunt quemadmodum cervum elatebris attrahere serpentes scribunt rerum naturalium investi gatores. Addite vim 11ngularem, qua languidis vitae praesidiis robur aspirant, teterrima venena hostili veluti odio persequim-tur , & profligant. O favorem numinis S coelestis benignitatis fontem limpidissimum i Quid dubitemus an vera sit Plinii

sententia, Mithridatis commentaria, quibus Vires plantarUm,& effectus complexus fuerat, non minus communi Vitae profuisse; quam regna potentissimi illius principis, & provinciae imperii Romani limitibus a Pomprio Magno adjectae. Harum itaque diligens, S curiosa investigatio, non ad alios magis spectat, quam ad Vos, ornatissimi Juvenes, quibus humanae valetudinis commoda servanda, incommoda salutari manu, & consilio avertenda fuerint. Utique si bene medendi

gratissimum finem sanitatem agnoscitis: haec autem siUe conservanda si1t, alimenta sive a morborum tyrannide vindicandassit, medicamenta, tanquam media exposcat, quibus proficiat:

in confesso plane judicetis, ad vos pertinere cognitionem mediorum, ad quos acquisitio hujus exoptati finis. Quod si tamen omnibus hic scopus propositus non est; rem tamen indignam arbitremini, animantia bruta, quae ipsis salutaria sunt nosse, hominem autem ea sine quibus ViVere, sine quibus Valere non potest, ignorare . .

240쪽

CULTU JUCUNDITAS

Onsulebat oraculum Delphicum Gyges, rex olim terrarum amplissimus, ecquis in communi hominum coetu prae caeteris felix esset.

Responsum tulit, Aglaum Psophidium, inter mortales feliciorem a Diis judicari. Hic Vero aetate jam senex , in angustissimo Arcadiae angulo praedium colebat, parvum quidem , sed annuis victibus largiter sufficiens, e quo nunquam fuerat egressus. Iniqua sane splendido regi videbatur sententia, ignobilem pariter, atque ignotum senem, haud imperii majestate sormidabilem ; sed hortuli privati cultura pene despieiendum, feliciorem habitum iis, in quos propitia Fortuna bonorum omnium cumulos prodiga manu congessit. Beatam adeo vitam non esse , ut recenset Poeta , Fulgentes manibus videre gemmas, Aut testudineo iacere lecto , Aut pluma latus abdidisse molli, Aut auro bibere , aut cubare cocco , Regales dapibus gravare mensas, Et quicquid Iobico secatur arSo , Non uua positum tenere cella,

Nihil enim horum in hominem conveniebat, qui ad rastrum , S bipalia relegatus, Vitae mollioris lubentias vix primoribus, ut' a unt, digitis attigerat. Agere tamen Psophidii causam princeps voluit Lyricorum Horatius, & beatum asseruit eum, qui ceu prisca mortalium gens, procul amotis negotiorum turbis,

SEARCH

MENU NAVIGATION