Rerum Aegyptiarum libri quatuor. Opus postumum nunc primum ex auctoris autographo, diligentissime recognito, editum ...

발행: 1735년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

paterno in rure, Vitae, Victuique necessaria quaerit. Nam, inquit, Neque excitatur ria o miles truci ,

Neque horret iratum mare.

Forumque vitat, θ' su rba ci vium Potentiorum limina. Ergo aut adulta vitium gropagine, Altas maritat populos. Inutilarique falce ramos amputans , feliciores inferit. Hinc quum decorum mitibus somis coiret D, Autumnus arvis extulit.

Ut gaudet I insitiva decet gens Hra ,

Certantem Azam purpurae.

Mihi, humanissimi auditores, in re proposita, nec editum di-Vinitus oraculum spernendum es , nec a poetica tamen levitate pondus conquirendUm, ut ostendam, non aliam, inter eXterna & fortuita, ingenuam magis, homineque dignam VolUptatem esse, quam quae exstirpium plantarumque cultu in eundem redundat. Quod mihi quidem ut evincam facile fuerit, s1 benevolentia vestra, veluti ZephJro blanditer aspirante , Vela menti3 meae, conatusque promoVebitis. Nam, ut inde ordiar, haud facile delectationem aliam reperiatis, in quam ab Omni aevo tam cupide consenserit humanum genUS: arcana quadam, eademqUe congenita Vi , t zm civiles; quam barbaros animos ad hortorum studium suaviter, nec minus efficaciter impellente. Sacras lustretis, ac profanas historias, S liquide constabit, simul cum orbe nato, natos ese hortos, eortlimque sepimentis libenter se clausi se, non illustria tantum capita, atque inter illa philosophos S egregii publici moderatores; sed humile pariter vulgus, S quotquot simpliciores,

nec ambitione mala fascinatae mentes fuere. Quid enim singulari cura non prosequer entur ea, qUse non in cibos tantiam; sed etiam ciborum suave condimentUm cedebant. Non recensebo pretiosas Indorum merces, piper, ear OphJllos, macem ,

cinnamomum, sine quibus opipare ViX degitUr, aliaqrie e Oti-

242쪽

reto ' si ii Paraenes s

ca stirpium munera: cum illa ipsa quae nobis viliora sunt, cepas, ct allia, ex omnibu3 Europae radicibus, tanquam suaviora gulae scitamenta, laΠguidoque Ventriculo robur conciliantia, lndiarum incolae seligant, ut auctor est Joseph his a Costa. Mel , quod dulce nectar, &, coeleste donum haud vane cecinit Virgilius, e plantis floribusque delibant sedulae, operum que suorum studiosae apiculae, quotiescunque Crura tomo plenae, pascuntur arbuta ρ sim, Et glaucas fulices, casiamque , crocumque rubentem , Et pinguem tiliam, o ferrugineos acinthos. Non cedit melli dulcissimus succus, quem arundinibus expressum, olim Indi bibebant. Ex eodem artificiosa condensatione concreto, saccharum paratur hodiernum, quo nihil, tum ad

edulia condienda, tum ad corrigendam medicamoniorum ama Titiem, usu receptius habemus. Addite mannam, qua vix aliud inter alvum lenientia silavius existit. Haec autem roscidus humor est, ex vapore, subtilibus pinguibusque plantarum exhalationibus permisto, productus, quem per serenas aestatis noctes moderatum frigus condensat. Jam fructuum illam, estirpibus tam specie, quam sapore diversis miram Varietatem, nulla satis erplicet facundia. Vereque apud Plinium Pomona, plurimum, inquit, homini ex me Voluptatis eth Ego succum vini, liquorem olei gigno, ego palmas, S pyra. Tellus omnia labore quaerenda concedit. At eX me parata pleraque, nec cura elaboranda; sed porrigentia sese ultro, S, 1i pigeat attingere, etiam cadentia. Certavit in his igitur . na--tura ipsa secum, & ambiguum reliquit, plus utilitatis studio mortales sibi devinctos voluerit, an Voluptatis.

Iam odores illos, halitusque suavissimi eximiam in fosculis hisce gratiam, quisquis integro narium sensu percipit, eum fateri necessiim est, frustra alibi quaeri delinificam hanc vim. Snescio quam ab alto insusam aetheriae substantiae partem. Non

enim animantium membra ulla, non abstrusae metallorum copiae, qiuicquam fragrantiae illius possident, quam puriori myrrhae, olibano, styraci, ladando, electro, balsami lacrymis, cinnamomo; imo passim obviis rosis, caro OphJllis, Violis, jas

243쪽

ad rem Herbariam.

mino, liliis, similibusque naturae munificentia contulit. Imo tanti aestimati semper fuerunt, suaveolentes plantarum succi, tanquam coelestem in homine mersamque aurae divinae partic iam exhiberent, ut non nisi Deo placando, & precibus, Votisque mortalium, adeoque sacris ossiciis absumerentur. Hinc receptum usu passim fuit, ut cum Marone loquar, V erbenas pingues adolere θ' ma cula thura. Meritoque reprehendit intemperiem sitorum physiologiis Romanus, quod acervatim honori cadaverum congererent, quae Diis per lingulas micas dabantur. Neronemque principem tantum Odorum concremasse, novissimo Poppaeae suae die, quantum annuo proventu non ferebat Arabia universa. Nec deest huic

odorae suavitati eximius usus, sive bonam Valetudinem, sive adversam spectemus, utpote quae spiritus hominis recreat, &inspirato purioris conditionis halitu, vitae flammulam blande excitat. Atque haec potissimum causa est, ut tradit Justus Lipsius, quod veteres illi sapientes in hortis habitarunt. Eruditi

hodie, doctique viri delectantur hortis, S in iis divina illa pleraque seripta procusa, quae miramur, quaeque nulla temporum series, aut senectus abolebit. Viridi Lyceo tot dissertationes debemus de natura: umbriferae Academiae de moribus, & exhortorum spadiis diffusi uberes illi sapientiae rivi, quos bibimus,

ct qui foecunda diluvie orbem terrarum inundarunt. EX Odo rum mistura antiquitas unguentorum compossitiones inVenit, quarum praecipuis a myrrha, Costo, amomo, Croco, nardo, amaricoque nomen faciebat, non cute tanturn, capillisque delibutis ; sed iisdem luxuriae vitio, in potus etiam additis.

Auget hortensia oblectamenta, colorum quae in floribus dominatur, gratissima oculis spectantium varietas. . EnimVero ut coelum, ait Lipsius, ct aeternos illos ignes, nemini aspicere fas est, sine occulto quodam horrore, & religione; non item Florae sacras opes, & hunc inferioris mundi mundum, sine tacita quadam gaudii titillatione, jucundoque sensu. Mirum adeo, non oculis tantum hic pabulum est, dum in caducis soliolis aurus , ebur, sanguinem, flammas, niVemque contuentur; sede iam menti, quam nulla res suavius assicit, quam artificis na-

244쪽

111 Ioannis Vestingit Paraenes s

turae, vel in uno florum genere colorando solertiam, sive eultum spectaverit partium, si1Ve formam , faciemque , mille modis parem, modisque mille disparem. Pictores longa intentione hebetatam luminum aciem, ad specula quaedam, S virores recolligunt: ita fessus gravioribus curis animus reperit in his areolis, pulvillisque micantium plantarum , quo se recreet, &iterum excitet. Celebratur priscorum Glycera Stephanoplocos, sive coronaria dicta, quae Versicolori florum mistura, Pausiam egregium artificem, ad certamen naturae ingeniose provocabat. Hodiernum vulgus compossitis florum fasciculis, oc lorum pariter ac narium Voluptatem accendit, atque a fenestris

pensili hortorum imagine, quotidiana suspicientibus rura objicit. Aliorum major industria, qui comminutis, concisisque floribus, clarissimorum hominum, tum insignia, tum facinora, sedula Musivi operis imitatione effingere conantur. Nec vero sensuum tantum obtestamentum in floribus; sed etiam formae decorisque studium, ad numerosa ex iisdem experimenta hi manum ingenium deduxit. Illinebant herbarum succis faciem barbarorum sceminae, teste Plinio. Mares olim apud Dacos, &Sarmatas, corpora quoque sua inscri serunt. Britannorum coniuges , murusque toto corpore glaita quibusdam in sacris oblitae, colorem AEthiopum initabantur. Quid referam in coocifera ilico Tyrii conchylii aemula grana, quibus imperatorum paludamenta

tingebantur, atque etiamnum procerum indumenta refulgent. Imo, laetum magno gentium Omnium consensu, ut ab his quantumvis caducis, Vilibusque plantis, summi honoris, S aestimationis immense, si non pretia, certe argumenta pet e n-tur. Antiquitus ex herbis obviis corona, non nisi Deo dabatur: ob id fiomerum caelo tantum eam, S praelio universo tribuisse, scribit Plinius, Viritim, S in certamine nulli. Ferimique primium omnium Liberum Patrem imposuise capiti. Flo

seulis herbarum manes Venerabantur, animas quo defuncto tram.

Indo Anchises apud Maronem, obvia Marcelli umbra, - manibus, inquit, date lilia plenis. Purpureos spargam fores, animamque nepotis

245쪽

ad rem HerbariaM. I 23

Augustus Caesar, auctore Strabone, cum in Aegypto Alexandri Magni corpus, cedri liquore, mJrrha, balsami lacryma, similibusque plantarum succis, a putredinis injuria praeservatum,

adeoque ολ I , Conspiceret, aurea quidem corona; sed & sparsis floribus veneratus fuit. Silmpserunt ex herbis coronam Deorum honori sacrificantes, victimis simul , S aris, templorumque liminibus, festa fronde ego natis. Romulo imperii amplissimi fundatori, ab Acca Laurentia spicea corona pro religiosistimo insigni data. Novissime, S in sacris certaminibus, Olympiis, Isthmiis, Pythiis, ex oleastro, apio, lauruque usurpata corona fuit. Inde natum , ut etiam triumphaturis conferretur; sed in templo moX dedicanda. . Corona tamen nulla fuit graminea nobilior, quam exercitus totus imperatori, non imperator militibus singulis dedit, adeoque aureis, gemmatisque Omnibus dignior. Quod s1 civicae honor, uno aliquo humilimo ci 'e servato, praeclarus, sacerque habebatur: quid existimari debuit, unius virtute servatus exercitus uniVersus. Dabatur haec ex viridi gramine, decerpto, inde, ubi aliquis obsessos servastat. Summumque diu victoriae signum fuit, herbam porrigere Victos, hoc est, terra , ct ipsa altrice humo cedere. Atque utcunque haec omnia non sint, quae parvi sane facienda non sunt. Quod majus esse potest humani ingenii oblectamentum quam in partibus plantarum pro arbitratu mutandis,

rerum naturae leges transcendere, eamque non ut dominam imperantem revereri; sed ut famulam, ad nutus heriles se componentem, Variis operibus Occupare. Praebent eXemplum steriles quaedam, aut parum tacundae stirpes. Hae enim e macra tellure, in pinguiorem transatae, proprii cineris vegeto fertilique sale conspersae, tepentibus aquis crebrius irrigatae, gravidae fiunt, aut numeroso partu saltem mitiores. Ampliorem

quisquis desiderat florem, foliorumque luxu spectabiliorem, is

amputato ramorum inutilium onere, in paucos alimenti ubertatem trapsserat, quae multis suppeditata, tenuiorem victus pensum exhibebat. Displicet in quibusdam moles, S incrementum partium vastius. Igitur & nutrimentum parciore manu suf-

246쪽

yo. Vestingit Paraene sies

sundatis, S intra vasorum angustias compingatis radices, valida magnarum stirpium fundamenta jacturas. Quod si vel in usum vestrum, vel delicias maturandas tempestive non apparent flores, proventum eorum accelerabitis, quotiescunque insitum plantis calorem pinguibus, acribusque fomentis eaecitabutis, externas frigoris injurias ab arcebitis , sedula item irrigatione squalorem prohibebitis. Retardare licet, importune ad vota cultoris properantem florem, fruticis germinantis tranL positione, vel germinum in calJculos extuberantium decusi1one, S solem , omnia ad eXortum inVitantem, ab arcendo. Colorum etiam consueta in flosculis ornamenta, quisquis varietatis avidus mutare Volet, colorante succo, aut pulvere, terra S radicibus imbutis, aquas insuper ex petito pigmento insectas irrigando, ingenuum naturae vultum fucata pulchritudine ludificabit. Sunt in quibus odor elegantiae formae non respondet, manifesto narium oculorumque distidio. Itaque, vel odorato pulvere medicata terra, vel suaveolenti aromate radicibus infixo, vel fragrantibus aquis macerato semine, quodque portento simile, faetidis plantis juxta adsitis, ingratum halitum, jucundiore anima flores commutabunt. Colore S autem Odores.

que tantum Z imo temperamentum ipsum, adeoque facultates plantarum, agendique Vires, in beneficium humanae valetudinis in melius convertimus, artificiosa hac cura. Vincit tamen oblectamenta reliqua, perita plantarum insitio, qua foecundum germen alienis vitalibus inolescens, non solum agrestem exuit habitum; sed fructus etiam , cum magnitudine , tum bonitate magis commendatos producit. Et cui non suave sit spectaculum , crescentem in quercu rosam, in olea vitem , in brasile e caule perficium intueri, atque ut dudum cecinit Poeta LatinUS, steriles platam malos gessere valentes, Capaneae fagos, ornu que incanuit albo

Flore p=ri , glandemque seues fregere sub ulmis. Agite ergo, humanissimi auditores, & obviam hanc stirpium plantarumque seriem studiose cognoscite; quippe quae nonatilitate sol im, qua praecipue pollet, cultores suos juvare po

247쪽

ad rem Herbariam. 12stest; sed etiam honesta, quam exhibet, Voluptate plurimum

recreare.

VENENATIS EMOLUMENTUM.

AEpe animos hominum anceps turbavit judicium, temere ac fortuito impetu contextus hic universi colverit, an provido aliquo rerum parente, & custode. Saepe, inquit Claudianus, mihi dubia n traxit sententia rarentem , Curarent superi terras, an nusius inisset Refctor, set incerto suerent mortalia ca u. Equidem dubitandi causa alia aliis fuit. Illud plurimis rectae rationis claVum extorsit, quod plantae hae, quas summum Deorum munus intelligi Plinius contendit, & ex quibus Vel praecipua , vel prima homini alimenta sunt, tot pravis, noXiis , lino lethilaris permistas deprehendamus , ut minima colligendi, maxima vero seligendi secernendique cura nos eXerceat. A plO- videntia G1 haec procederent, adeoque summo S Sterno bono, quidni bona forent singula, & communem ad utilitatem prOV de directa. Nunc homo per tot noXias herbas frequent1 perl-culo involvitur, abripitur, nobilissimus creatorum,& cujus causa plaeclaram hanc mundi naturam parasse Deum credimus :dum pars ingenti viscerum incendio vitae nectar absorbet, pars earum penetrabili frigore flammulam ejusdem extinguit; pars

248쪽

caeco infesta veneno spiritum anhelantis elidit. Neque cavere eas satis potest humana sagacitas, etiam CVm cavet. , Latet sub laetissimo virore virus: nec foliis solum ; sed etiam floribus venustae plantae, saepius sub blando Vere suo, hyemem mortiferum occultant: sub amabili specie, crudele toXicum Velant. Atque utinam per Aconis tantum agrum noxia illa Aconita spargerentur, jam abUndat omnis regio, interque nitentia culta, ut Maro loquitur, Infelix lolium, θ' serius dominantur avenae. Mihi vero propositum non est, Auditores, Numinis aeterni causam agere, non apud Vos, quibus solidae pietatis, S religionis lux adfulsit clarissima. Hoc mihi benevolentia vestra in adulserit, ut ostendam, nee malas esse eX sese, quae noXite homini sunt plantas, nec eidem omnino inubiles. Nam providentia divina universum hoc administrari, supera vacuum est multis ostendere. EXquis enim adeo contra sensum omnem obbrutuit, contra Vocem ipsius naturae obsurduit, cui ambiguum videatur, hunc tam certum siderum discursum, S inoffensam clarissimorum luminum velocitatem, ab aeternae providaeque mentis imperio procedere: terrarum ingens, pondus , sine artificis manu immotum pendere, coelique circa se properantis fugam spectare; cum ne illa quidem, quae confusa videntur, & incerta, pluvias dico, nubesque, & elisorum fulminum jactus,& incendia ruptis montium verticibus effusa, tremores labantis soli, S alia quae tum iliuosa rerum pars circa terras movet, quamvis subita sint, absque ratione contingant; sed causas stlas habeant, quamvis mira effectuum varietate, certisssimas. Nullius rei tam liquida, tam Obvia Veritas, quam a Deo esse machinam hanc universi, ab eo seriem hanc causarum naturalium conservari. Hic Vero cum non summuni solummodo bonum ipse sit; sed bonorum omnium flans, caput, auctor , origine utique bona fuerint, illa ipsa, quae danancisa nobis interno usu, quaeque Venenata sunt. A Deo autem tantum abest, ut malum aliquod sit, quantum ut malus ipse sit. Beneficus tantum, & salutaris est, qui laedere aeque spernit ac Iaedi, ct cui una summaque potentia est, prodesse. Itaque etiam

249쪽

ad rem Herbariam.

127 etiam prisci illi, cum superum illud Numen mente conciperent, recte a j lvarado Jovem dixere. Errat quisquis Deum testuare ira censet, & haec quae noxia nobis sunt, tanquam tela spargere, fulminante manu excusia : quoniam ira , Vindicta, ultio, humanae fragilitatis argumenta sunt, & nata ex imbecillitate, cadunt tantum in imbecillos. Optime Seneca, &vere Christiano sensu. Diis causam benefaciendi esse naturam: falli hominem, si quis putet eos nocere Velle, aut posse , nec accipere illas injuriam nec facere. Subjungit idem, primum Deorum cultum esse, eosdem credere , deinde illis majestatem suam reddere , reddere bonitatem , sine qua majestas nulla est. Sciendum illos esse, qui mundo praesident, qui universa veluti sua temperant, qui generis humani tutelam

gerunt, curiosos etiam singulorum. Hos Vero nec dare mala, nec habere. Ut mihi quidem minus peccas e cum Lucretio videantur antiqui illi, qui numina sua eXistimabant Semota is nostris rebus , seiunectaque longe , Et privata dolore omni, priUata periclis quam qui scelerum malorumque auctores somniabant. Origine itaque bonae sunt, quaecunque damnum S perniciem homini asserunt plantae addo bonas ecte etiam fine , qui ab optimo illo rerum parente, non nisi optimus constitui potest. Is Vero, quamVis apud Deum certissimus sit ; ignotior tamen nobis est, ct remotior, quam ut intellectus humani vestigium firmiter eum premat. Illud confidenter asiVerem, quandoquidemque ille opifeX rerum sapienter omnia condidit, S disposuit ; ita condidit, ut singula certo pondere, aUgmento,

numeroque definiret, nec modum eum , generi cuiqUC CXCedere , aut minuere fas erat, sine inclinatione omnium aut ruina. Igitur quemadmodum in Musico concentu Voce, acutae, graVes, longae, breVes, το , di σαρον, intra communem reUocantur concordiam , S harmoniam ; sic in mirabili hoc rerum systemate , dum humidis arida, gelidis flammea , velocibus pigra, directa Obliquis amico foedere sociavit: dum non temperata solum constituit; sed qualitatum etiam saecesu incitata, acria, horrida frigore, calore

250쪽

lore fervida, ut eX omnigenorum corporum concursu productum hoc universi monumentum, rerum omnium collecta perfectio, perfectaque collectio foret. Imo , idest ornatum suum, & mundum non habebat mundus, sine distincta

corporum naturalium Varietate , & vicissitudine. Solem illum pulcherrimum fatemur: sed gratiorem eum facit roriflua nox ct veluti palla tenebrarum abducta terris . ni statem amoenistimam agnoscimus ; eam tamen magis nobis commendat prae-edens hyems, erillea glacie concreta atque imiribus atris. Dite sit quis abesse mundo Velit, revera sensum, gaudiumque intimum abesse Volet, Isive caloris, si1ve lucis. Ne in hac ipsa quidem terra, una nos rerum facies delectat, sed plana videre capimur, & montes, Valles & rupes, culta & arenas, sylvas S prata: semperque fastidium S satietas comites sunt paritatis. Itaque S in hoc florido plantarum coetu, non eadem nobis habitus placeat, & vultus; sed meo quoque judicio grata illa, S dulcia, acria distinguant, S amara, nec sine valetudinis, S uitae discrimine usurpanda, nisi cautius adhibeantur; meritoque inter priscos philosophos Empedocles,

rerum naturalium praecipuas potestates amicitiam pariter ac discordiam constituerit: ut fruitra quis , ne dicam impie , coelestem proVidentiam culpet , quod plantas DroduXerit, quae robur Virium nostrarum solvunt, cum eas universi hujus tum perfectio, tum pulchritudo postulaverit. At clarior omnium finis elucescit, si propius singula & sequius eXaminemus. Certissimum enim est , plantis homini noxiis, animantia alia suaviter Vesci. Sturnos , & Capras cicuta pinguescere scribit Lucretius. Sues hyoscyamo pascuntur, coturnices elleboro, totque in pratis, & montibus degentes bestiae colchico, ranunculis, similibusque nobis infestis nutriuntur. Horum igitur animantium conservationi si invigilare debuit rerum auctor, etiam alimenta suppeditare debuit eorum naturae

convenientia.

At maligne cum homine , & novercae magis, quam matris affectu egisse objiciunt naturam, quod herbis damnum & exitium

SEARCH

MENU NAVIGATION