Rerum Aegyptiarum libri quatuor. Opus postumum nunc primum ex auctoris autographo, diligentissime recognito, editum ...

발행: 1735년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

- rem Herbariam. in

tium afferentibus, pulchras ' quibus induuntur personas haud detraxerit, larvas non apposuerit hominem absterrentes; aut laquendi saltem facultatem non indiderit, ut quales essent , eadem eXpromerent , ut in fabulis olim vovebat Euripides. Fateor habuisse hominem de quo conquereretur , si mentis consiliique inopem produxisset divinus Conditor. Nunc rationem ipsi1 comitem dedit, qua nec majus homini, nec melius quicquam concedi potuit. Quid enim aliud ea est, quam radius primi illius S purissimi ignis, atque ut de Deo loquebantur ipso Stoici antiqui, artifex ignis

Via certa progrediens. Ratione itaque praeeunte, sensuumque ministerio, sapores plantarum, & odores scrutamur , indices temperamentorum fidelissimos: reconditas item , S sensuum sagacitatem fugientes proprietates, variis cautisque eXperimentis deprehendimus. Atque haec quidem per aspera illa , &nocentia salutaribus permista, ad diligentiorem selectionem &cultum magis excitatur. Optime Seneca, Jacet, inquit, sine

adversario virtus. Tunc apparet quantum Valeat, polleatque,

cum quanta sit, & quid possit, patientia ostendit. Nec de

antarum noxiarum a salutaribus selectione aliter sentiendum, excitari magis ingenium, quo plus disticultatum, malorumque objicitur, vincere item adversa pleraque , & noxia vertere inhumanae valetudinis emolumentum. Atque ut concedamus plurimas esse ex obviis herbis insalubres; vix tamen ullae sunt, quae summa priscorum diligentia non verterit ad aliquem desideratum usum. Plinius, ut modis omnibus utilitatem rerum conditarum asserat, naturam nostri misertam, venena institutuse, credendum esse scribit, ne in taedio vitae, vel dira fames lenta morte consumeret, ne lacerum corpus abrupta dispergerent, ne in aquarum profundo sepultura pabulo fieret: adeoque naturam genuisse cujus facillimo haustu , illibato corpore, nullo labore, sitientibus similes, toto cum sanguine extingueremur. Haec vero tam incauta Plinii sententia , non patrocinium naturae parat ; sed aliena potius crimina eidem impingit. Nuspiam enim compertum est , eam operum suorum interitum intendere, quibus tam vehemens sui conservandi, imo &R peren-

252쪽

perennandi desiderium indidit. Quanto justiore ejusdem auctoris querela, non naturam sed hominem invenisse venena cavere & fugere satis animantibus esse; quae licet arbore acuant, limentque dentium suorum sicas, atque ad nocendum sese praeparare conspiciantur; nullum tamen eorum tela sua veneno tingere. Hominem, & sagittas ungere, & ferro nocentius aliquid dare. Hominem , & stumina inficere , & rerum naturae elementa. Ipsum qu que, sine quo spiritum non ducit, aerem, in perniciem vertere: hunc solum alieno pugnare veneno, neque abominati spiritus praemium novisse aliud. quam Odisse omnia. At recta ratio, adeoque recisim judicium & sensus , non abusum rerum naturalium nobis inculcat; sed usum genuinum. Qiuemadmodum igitur inter simplicia corpora ex igne, aqua terra, si quidem recte indigentiae nostrae aptentur, maximum homini redundat emolumentum, S versa vice , si prave &immodeste adhibeantur, praesens acquiritur nocumentum, &damnum. Sic etiam res habet in corporibus, quae ex elementis conflata , composita nuncupamus. Atque inter metallae quidem notissima sunt. Stubium, & Hydrargyrum seu argentum ViUum, Forum alterum Vim infert naturae maXimam, humoresque cum sipiritu, sursum, deorsum, Violenter S periculose compellit: alterum ad sissimum nativo animantium calori, non immerito Plinio dictum est rerum omnimn venenum. LX utroque tameu, quam essicacia quamque salutaria medicamenta, S tantum non panaceas nobis suppeditat salutaris Iatricet eum legitimo Stibii usu, febres diuturnae, melancholiae , maniae, similesque gravissimi affectus, felicissime

superentur: argento vivo ab impura Venere contracta lues, totque externae corporis sceditates efficaciter profligentur. Similia de plantis venenatis cogitanda sunt, e quibus ut pauca

saltem, eaque notiora attingam, illa quae ut cum ovidio loquar

---.qum tur dura vivacia cotea restas aconita vocant --

Plinita venenorum omnium Gyssima scribit, exque spuma Cerberi.

253쪽

131 ad rem Herbariam.

heri ipsius nata: comperta sunt antiquis Seorpionum ictibus adversari: innoxieque homini exhiberi, si invenerint, quae in homine perimant: ut mirum sit, eXitialia per se venena pugna inter se colluctari, & utrumque in homine devinci, ut homo supersiit. Torpent Scorpiones aconiti tactu , stupentque pallentes, S superari se Confitentur. 'Oculorum quoque medicamentis aconitum misceri saluberrime, prodiderunt majores, aperta professione, malum quidem nullum esse sine con-

ugio aliquo boni. Ranunculi , & quotcunque aliis ab igneo

servore, S eSulcerandi facultate flammularum nomen impositum est, si contrusa rosiaceo infundantur oleo, medicamentum praebent, partibus conVulsis, & paralysii torpentibus utili ismum. In malignis, pestilentibusque febribus admotae flammulae seu ranunculi, iisdem locis quibus anthraces, aut bubones sese protulerunt, attracto intra vesticulam diro veneno, plurimis salutem attulerunt. Febres quartanas, si carpo m nuum ante par Ismum admoveantur , frequenter sustulerunt. Siccata ranunculi radix pulverem eRhibet, qui attracto spiritu raptus intra nares, eXcitato pituitae profluViri, capitis gravissinium dolorem , FIemicraniam dictum , imminuit imo

tollit. Vertici capitis admoto ex contusis ranunculis emplastro acres oculorum defluxiones intercipiuntur: eodem emplastro coxarum articulo imposito , vix aliis praesidiis expugnabiles Ischiatici dolores, attractis e profundo acribus excrementis, sublati tandem fuerunt. Ut taceam Vires, quas

delendis scabris unguibus, stigmatis, S Verrucis, iisdem tribuit Dioscorides. Ita Capsicum 'Indorum, quod fervidissimo semine inflammatis faucibus, brevi lethale discrimen accelerat ; levi tamen opera decenter praeparatum , S condimentum suppeditat ciborum, piperis vice gratissimum, S medicamentum in seigidis affectibus quam plurimis certissimiam. Nam per os assumpto siccati seminis pulvere, anhelandi gravior dissicultas, stomachi cruditates, excitata flatibus coerei-tis intestinorum tormina, renum calculi, tum diuturnae uteri obstruetiones, exoptato successu profligatae fuerunt. Etiam exterius corpori admota planta, similem cum ranunculis operam praestitit. R a

254쪽

Iam contrarium illud venenorum agmen, & cujus non calorem; sed noxium frigus extimescimus. Mandragora, HSoscyamus, Solanum, S infamis Socratica morte Cicuta, atque ex papavere silvestri collectum Opium , quae non sublevandis mortalium miseriis commoda attulerunt 'Equidem Mandragorae radicibus vino incoctis jamdudum veteres usi in diuturnis vigiliis, doloribusque mitigandis; conciliando praecipue somno, quotiescunque aliquid gangraena cor- ruptis membris, Ense rescindendum est , ne pars Incera trahatur. Hyoscyami semine per os eXhibito, vix praestantius remedium inventum fuit, in pertinaci sanguinis, per uterum, e pulmonibus, S naribus profluvio: folia ipsa contusa doloribus partium eXternarum mitigandis accommodatisiima sunt. Pollent iisdem viribus Solanum, S Cicuta. Solani radix vim obtinet soporiferam , . succus oculorum hebetudinem corrigit: semen vehementer citatis urinis, tum calculosis, tum hydropicis auXilium affert evidentissimum. Cicutae succus ulcera quae serpunt, ignoque sacros illitu compescit: idem spissatus, multi in medendo usus est, misceturque collyriis, quae doloris levandi gratia temperantur. Quid optum tandem, cujus malignum frigus adeo reformidamus t summum profecto medicamentum, ac Vere diVina manus , si rite praeparetur, dextreitem adhibeatur. Somnum commendat Tragoedus , appellatque laborum domitorem , animi requiem , partem humanae Vitae nobiliorem; utpote qui foveat, leniatqtie fessos, &i Pavidum lethi genus humanum ., Cogat longam discere mortem.

Idem rectius huic praestantissimo remedio tribuamus, quod verum legitimumque Nepenthes est, in quo oblivio curarum S dolorum : quod sepe fugientem cum humoribus spiritum revocat, saepe fato ipsi moram aliquam blande nectit. Addo vix superesse ex pernitiosis plantis , cujus antidotum CXperientia non detexerit, coelesti utique. beneficio, i quamVis humani operis inventio sit. Nostrum fuerit , humanissimi Auditores, in hac amoena plantarum variaque serie, potentiam

255쪽

ac rem Herbariam

Numinis & bonitatem gratis animis agnoscere, quae salutaria sunt, valetudini conservandae impendere: quae noxia prudenter seligere, atque in usum etiam si non internum, saltem externum, afflictae sanitatis vindicare.

RO VIDENTI

IN CONSERVANDIS PLANTIS.

Uod antiquitus in Deorum operibus carpendis ausus fuit Momus, idem hac tempe- state conantur iniqui rerum naturae cens res, qui cum alia nobis obvia, tum praecipue plantas, utilia ejusdem, atqUe amoena' pariter munera, tam abjectas censent, ut

pro levi, imo vili ipsis sit, quicquid se vandis illis excolendisque laboris, S curae impenditur. Quid enim plantis magis caducum, inquiunt& ab aeternorum consortio magis remotum Z quas non singulas tantum perire natura voluit; sed tollere etiam, atque ipsarum abolere species. Ubi enim Latace, desideratissima omnium planta Z quam Plinius scribit Persarum imperatores nationum exterarum legatis dedisse, ut quocunque venissent, rerum desideratarum copia perfruerentur. Ubi AEthiopis her-ba , Veteribus . expetita , quae in aquas conjecta, amnes &R 3 stagna

256쪽

stagna siccabat, soloque contactu ruptis portarum claustris , aditum homini ad abdita cuncta patefaciebat. Ba raras a Josepho auctore gravissimo scriptis prodita planta, vix nomen amplius, famamque retinet, quae per nocturnas tenebras lumine corusca proprio, manibus tamen insectantium se veloci motu subtrahebat, maris tempestates sedabat, & possetarem suum ad humanae felicitatis culmen provehebat. Balsamum uni terrarum Palaestinae concessum, & ipsum mortalium commodis ademptum est, nobilissiima stirpium , S lacrymae suae virtute pretioque nulli secunda. Saeviisle in eam Judaeos tan-quarn in vitam suam, refert Plinius, contra defendentibus Romanis, diuque dimicatum pro frutice sitiisse : hodie ambitiose in Hierichuratis valle quaeritur, nec inVenitur. Atque ut penitius nobis persuadeant, deleri posse fragilium plantarum species, ipsum objiciunt uniVersi hujus conteXtum, quem periturum totum asserunt, quia minuitur , S perire videtur per partes. Terram nos intueri jubent, quam immobilem , ct quod vi sua stet Vestam appellarunt veteres, illic spiritu intra penetralia coercito concini, & intremiscere, alibi subita maris inmmdatione minui , aut absorberi. Nec particulas tantum in hanc labem trahi terrarum; sed magnas pariter insulas cum oppidis, S Viris. Oceanum, ingentem S arcanam mundi partem , non habere quo consistat, quotiescunque Incubuere mari, totumque a sedibus imis Una Euru sub , Notusquὸ ruunt, creberque procellis Africus, θ' vastos volvunt ad littora suctus. Atque ut ea non fiat; vacillare tamen videri quotidie, dum

aquarum accessii, S reccissu, nunc lambit aut abradit littora, nunc eadem deserit: vereque diXisse Aristotelem, T ναι, με τον Nῶλον ἀει ῶν, neque Tanain perpetuo fluXisse, neque Nilum . Aerem terris finitimum mutari indies, & in ventos abire, densari nubilo, dissipari iterum frangique turbinibus, ct fulminum idiu. Nec persuaderi sirbi patiuntur a philosophocaelam illud extra mutationis S senectutis discrimen postum. Sol enim, inquiunt, siderum princeps, non raro deficit, laborat, tabescitque Luna, amicum tenebrarum, quantumvis de

bile

257쪽

od rem Herbariam. bile remedium. Stellas ipsas cadere, S labi, utcunque ideXcusare, & velare conetur mentis humanae conjectura. Sidera hoc seculo eXorta esse, quorum incrementum , & decrementum peritissimis I ris clare observatum, docuisse momtales , in coelo quoque oriri aliquid posse , atque aboriri. Quae omnia eo tenduut, ut Obtineant, cum interitum mutationemque non effugiant eXimia illa corpora , & sensu quidem hominis aeterna; quanto in hoc dispendio magis versatur caducum illud herbularum genus , nulla specie, nulloque ordine satis firmum. Hanc tamen sententiam si a vero alienam, si praeclaris ingeniis indignam paucis ostendero, humanitati v strae , & benevolae attentioni Auditores acceptum res

ramo

Atque ut inde exordiar, perire systema hoc rerum, minutique per partes, rectae rationi absurdum, & fide sensuum penitus destitutum est Nam si quid horum quam certo contigisset, aut principiorum vitio factum, aut ἁδ αμ α sive impotentia cauta, haec omnia conservantis. . Non vitio principii, ex quo, & per quod mundus S varietas haec partium ejus eX- surgit. Materia enim Veluti non generatur; ita non corrumpitur, commune corporum naturalium subjectum, eXpers contrarietatis , adeoque propria conditione mutationibus haud obnoxia. Forma perfectio est materiae , S ab ea tanquam bonum & divinum quid expetita, si nobilis hospitii incola fuerit, perseverat: si pro domicilio carcerem nacta, solutis quibus impeditur vinculis, in libertatem suam se vindicat, alia locum ejus vicesque scibeunte. Boetius, -- genitum nil emoritur, inquit, Sed transpositum ultro, citroque ,

Formam priorem alterat.

Non patitur quicquam causae essicientis defectu mundus, utpote qui non fortuitum ac tumultuarium opus sed supremum illum custodem omnium, atque auctorem Deum habet, quem pie Aristotes το πρωτον , ἔν, άiδιον, --ητον, πάσης εκτο 6 κασἀ-: primum mOVens, unicum, aeternum, immobile, penitus immutabile. Quod sine

258쪽

Vesiuit Paraeneses

principio principium, absque fine finis, cui praeteritum non abit, haud subit futurum: cujus Velle potentia, cui opus Uoluntas. Ab eo itaque si rebus humanis. το ε νική τε , &esse, Sc vivere, neminem arbitror in tam spissa caligine versari, qui non clare perspiciat, sub tam provida mente, sub tarn benigno vigilique conditore, ornatum hunc rerum incolumem stare posse, S quam diu visum ipsi fuerit perennare. Optime libri de mundo aureus scriptor, Phidiam refert statua-mum, miner 'ae clypeo imaginem suam expressisse, latente quidem oculo artificio; solertia tamen tanta, ut eXimere S delere eam nemo posset, nisi totum penitus simulacrum dissol-Veret. Ita parentem illum rerum, indidisse singulis indelebilem

sui characterem , συνέχοντα των ολων ἁρμονίαν τε ψ σωτηώαν Complexum universorum concentum pariter ac salutem. Non

delassat eum , & distinet tantae molis aut magnitudo , aut ambitUS: ουτως κινμ. sine labore enim ullo S fatigatione sic movet, inquit philosophus. Spargit aeterna illa lux quaquaversum suos Vidios, S uno eodemque ictu sinus omnes S abystas penetrat, coeli, terrae, maris. Nec praeest solum cunctis a se conditis; sed interest, imo inest. Jam coelum, divinae gloriae templum dicam ; an theatrum , quid ni vere

ille Sapientiae humanae promus , , ἀναλλοιωτον, άπα

senectutis, mutationis, S passionis eXpers pronunciaveriti Hoc; Veluti generatum non est; ita corruptionis discrimen haud incurrit: cui sicut nihil unquam partium accessit; ita temporum decursu nihil decessit. Quod illo denique motu citatur, qui terminorum oppositione carens, duravit ab omni aevo inconcussus, Sc si Deo liberrimo motori placitum est, durabit in omne 22Vum.

Descit, fateor, Sol, non sibi tamen, non caelo; sed nobis, quos radiorum, S aetheriae lucis interceptio, horrore protinus ac tenebris involvit. Laborare videtur Luna, & tabescere; sed homini tantum, qui salutari ejusdem influxu privatus, serio laborat, & contabescit. Cadunt sub coelo, S labuntur,

non stellae , quibus & locus suus, S magnitudo salva semper existit; sed diffusi per aerem pingues halitus, mutuati luminis

259쪽

ad rem Herbariam. ' x3 et

selendore stellas aemulantes. Observarunt astronomi rara quaedam mundi spectacula, siderumque novorum incrementa, ct decrementa , non tamen aspectus e distantissimo, vel ortus vel interitus ullum praebet argumentum. Non magis quam navigia, quae portum ex alto accedentia paulatim majora conspicimus; decedentia vero minora, quantumvis nihil vel addatur adventu, vel discessu subtrahatur. Furor est, in angustum compellere caelestia, S limitem ponete sideribus quorum semitas nunquam pressimus . Aerem illum quod nubes cogunt, venti reciproci aperiunt, nimbi Vehementes rumpunt, gIandines praecipites verberant; id vero nullo cum detrimento ejus conjunctum est, cui simplicitas, serenitasque sua reddi non potest, nisi heterogeneis quibus oneratur, fortiter subinde excussis, & dejectis depuretur. Agitant Oceanum praeliantes venti, & ab ipso subvertunt fundo validae procellae, nullo tamen illius vel minimo damno. Quin potius motu isto rectiprocante quo littora sua lambit, incolumitatem partium tuetur , quam torpida quies ipsi denegatura. Concutit teri ana coercitus occultis anfractibus spiritus, ' saepe convellit : nec mirum tamen ullum est, pondera fulcimentis languidis innixa vibrare, ferrique deorsum, & loca specubus magnis concaVa, luxatis fornicibus derepente concidere, quoniani naturali motussic ducuntur. Absorpssit alibi insulas mare, alibi rursum evomuit. Eademque necessitas, quae ut cecinit Virgilius, -- Italia Siculum latus abscidit,

Pharum continenti Aegypti adjunxit. Quae cursum hic perennibus fluviis interceperunt causae , alibi aperuere iterum, viamque stravere. Constat itaque mundo & praecipuis ejus partibus inviolata juventus constat etiam caducis his, &mollibus plantis specierum suarum integritas , quicquid mu

netur

- aut innumerabilis sinorum series, aut fuga temporis

Verissime philosophus, ta τολον, oportet, inquit, in naturalibus id quod melius est , magis existere. Praestabilius autem sit esse, quam non esse , S

260쪽

semper esse, quam aliquando: eum prius horum assequi natura nequeat in iis , quorum perseetio corporis sive simplicitatem excludebat , si spectentur singula ; consequitur tamen , obtinetque perennitate specieruna. Modum ipsum diserte ac divine expressit Aristoteles, quem pauca vulgus arbitratur agnovisse de rebus divinis , τοολον ο Θεος, ποιησας Eru γένεσιν, implevit , inquit universum Deus, perpetuam , continuamVe efficiens generationem. Cecinit eadem , utcunque pluribus, Poeta vetus s

fa venas, inquit, atque mentem permeante spiritu, intus occultis gubernat procreatrix viribus, Perque coelum, perque terras, perque pontum subditum, Persium sui tenorem seminali tramite imbuit, iussitque mundum nosse nascendi vias. Quid igitur est, quod desit plantis t quo minus insita generam di facultate species suas familiasque propagent. Circumagitur etiamnum irrequieto ambitu caelum. Fertur intra suo; . tropicos Sol, temporum Vices , annumque semper renascentem ex usu vegetabilium temperans. EXcipit ea gremio suo, tellus, non hodie minus, quam olim benigna, mitis, indulti gens, S indigentiae mortalium semper ancilla. Generat adhuc coacta , ait Plinius, quae sponte fundit tot sapores Odores, succos , optimaque fide ab agricolis creditum sibi faenus solvit. Nec deficiunt iisdem educandis tempestivi imbres, Aurarumque leSes animae , tepidique Sapores. Atque ut certius cognoscatis, nihil a mille aliquot annis sti pium indoli , ct vigori quicquam decessisse, eXhibent eundem temperamenti modum , easdemque agendi vires , s1ve secundae. Valetudini mortalium conserVandae , si1Ve adversae redintegrandae operam aliquam conferant. Εὁ de remotis tantum loquor plantarum caussis r cum in proximis singularum specierum elementis perpetuandis , incredibile sit , quantum coelestis Providentia se diffundat lNeque enim ut in animantibus fieri praestabat, semini tan

SEARCH

MENU NAVIGATION