Rerum Aegyptiarum libri quatuor. Opus postumum nunc primum ex auctoris autographo, diligentissime recognito, editum ...

발행: 1735년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ad rem Herbariam. 2 3 si

tum producto vim illam genitabilem includere voluit; sed

per varias stirpium partes dispergere. Sunt igitur quae toto caudice, & materie solidiore facile sobolem extrudant. Hederam videatis, S reptantia gramina, quaeque florem suum

in nodum colligit verbenam , quamvis attingere tantum altricem terram observentur , per caules suos hinc inde porrectis radicibus, coetum suum augere. Magna parS, a r

dicibus ipsis & circum radices stolonem proferunt, stirpium noVellarum principia , quaeque sponte ad justam parentum

magnitudinem eaecrescunt. Quarundam radices annascentibus denuo radiculis multiplicantur, totidemque tatibus distinguuntur, quot nodulis , ac veluti spicis extuberant. Ita Narcissorum, Hyacinthorum, similiumque formosa progenies,

e modico coetu , non magno temporis intervallo in centurias, & myriades abit. Non paucis anni vernantis munificentia gemmulae adnascuntur, novarum stirpium exilia quidem , attamen certa , generique servando sussicientia fundamenta. Sunt quibus in spem sobolis extremi proficiunt rami , - summi que putator,

Haud dubitat, terrae referens, mandare cacumen.

In Opuntiis sive ficubus Indicis , etiam folium decerptum , solo, solique commissum, satis ad excitandam plantam facit, ut taceam , a Theophrasto proditum esse , tacundis aliquot lacrymis genitabilis humidi ubertate suentibus, plantas nonnullas ortum suum debere. Nec suspicienda tamen magis haec in plantis nascendi varietas, quam robur ipsum gener tricis, & adversus temporis S fortuitorum injurias constantia. Olete dudum ex siccatae lignum radicem trusisse novam a vetustis scriptoribus notatum accipimus. Ut jam portentossimile non sit, quod fide digni retulerunt auctores, clavana Herculis, quae ex oleastro fuit, sobolem protulisse. Romuli hastam, quae eXorno mascula erat deprompta, actis iterum radicibus germen excita e , scripsit in Romuli vita Plutarchus, ut Ovidio accinente , non jam siccum esset te

262쪽

sed lenti viminis arbor, Non expectatas daret admirantibus umbras,

Aristoteles ipse lectum ligneum terra defossum , germinaret potitisse, non abnuit: & quidni potuerit, quam diu perseverantem in lenta materie genitalem humorem, insitumque humori calorem & naturam, externa Vis penitus haud eXcus .serat.

Imo corruptas penitus sensuque nostro plane destructas plan . tas , non destituere protinus seminalem vim , saepe docuit illarum inopinata regerminatio. Sonchum, prae reliquis herbis familiare suibus alimentum , eX eorum CXCremontiS per campos sparsis, iterum nasci agricolis innotuit. Neque aliud opinor est, quod vegetabilis naturae perseverantiam magis asia serat, quam artificium Virorum praxi Hermetica celebrium, quo distatuta rosarum compage, combustisque cum stirpe ra mis, dum elicitum spiritum , S c cineribus collectum salem, humido terreoque elemento perite jungunt, non sine spe diantium plausu, ejusdem naturae ac speciei rosas, veluti ex Orco in lucem reUOcaUCrunt. --. caret Phaenice secunda

Mundus, θ' haud ullum fovit Cunina renatum, inquit doctissimus Satyricus. In animantia id quidem , S lic minem conveniat ; non con Venit in plantas, quibus veluti multiplicem nascendi viam sternere voluit coelestis indulgentia: sic internum generationis principium, aetiVUm , atque ut cum Aristotele loquar Orίου , causam principem, arctioribus vinculis subjecto sive materiae alligare pla

cuit.

Jam semina ipsa plantarum, quamvis rudia Vulgo Videantur, & contemta naturae opera: propius tamen S aequis ponderibus examinata, maxima sunt, atque optima ejusdem Opificia , quaeque, Theophrasto censore, ab eadem nis1 viribus omnibus confirmata, produci nequeant. Continent enim semina quae maturitatem adepta , non tantum quae ad plantae novellae constitutionem necessaria sunt; sed etiam ejusdem constitutae conservationem. Atque haec ea sunt . quae Aristo,

263쪽

, ad rem Herbariam. I 1

teles conceptus nominat, quales in animantium serie , edita volucribus OVa. Igitur ut in illis , sic in plant rum seminibus plantae novae systema & fundamentum adest, adeoque pars princeps, Dioscoridi το ἐγκαρδιον dicta, id quod cordis rationem obtinet, tum in ea facultas ipsa vegetabilis, non jam potentia, sed υ ' sive actu praesens. Imo nata ante sn Decundo semine plantula est, quam conspicimiis

natam , falsoque terrae partum existimamus, qui seminis, cum illa nutricis potius, & obstetricis, quam nomen maternae Uenerationis hic mereatur. Produxit autem juxta cum novelli scelus rudimento, si1milem eidem humiditatem, s1Ve carnis eam, sive pulpae nomine in seminibus capiamus. Aristoteles το πρωτον , primum lacteum Vocat, & disertius Theotaphrastus τῆ ἀρχῆ συναποτικτον, nutrimoniUm principio con- genitum, cujus beneficio conceptum suum sustentat. Idque adeo copiosum floriferis quibusdam bulbis est, ut eXtra terram non fovere tantum embryonem suum queant; sed educare etiam, foliisque. & flosculis ornare: sicut in scylla , similibusque vulgo conspicuum est. ViX credibile scio , videri minutissima tot stirpium semina, ct oculorum aciem eXilitate sua fugientia, plantulam continere, & necessarium eidem tuendae nutrimentum. Cogitandum hic tamen cum Plinio, non minus haec conssideratione digna esse, quam turrigeros Elephantium humeros, taurorum Valida colla, & truces in sublime jactus , tigrium rapinas leonumque jubas,cum natura nusquam magis quam in minimis tota sit. Ut inclusa seminibus plantarum principia, ab injuriis fortuitorum defenderet, spectabili rursum artificio, tot Velamentorum statibus omnia circumdedit. E quibus nonnulla mollia esse placuit, ct membranae cuticulaeque leni ambitu milia: solidiora quaedam, S lignea duritie rigentia. Quid spinae porro & horridum acculeorum agment quod non paucis seminum additum observamus involucris. Non aliud hercules, quam eXternum servandis iisdem praesidium , quibus vel animantium aviditas, vel hominis procacitas , ct negligentia damnum inferre poterat. Adjecit natura quibusdam humani Vultus e iugiem, canum, leonum, & serpentium ora : thecas

264쪽

aliorum, Scapsulas varie contorsit, flexus cochlearum, &byrinthi gyros imitata. Non aliam arbitror ob causam, quam ut impedimenta quaedam, S remoras objiceret, quibus vim inferre parantes Occuparet. Instruxit quaedam floccis, & laneis papporum veluti plumis, ut tunc maxime de seminum tutela solicitam eam existimemus , cum id minime videtur, cum alas iis addit, quibus ex oculis nostris facessant , ut

cum Marone loquar, volitent ludibria ventis.

Utique perdurationem & incolumitatem seminum in plurimis plantarum dudum peritissimi cultores notarunt iis praecipue quorum operimenta Validiora , inssitumque foetui' alimentum solidum magis, stipatumque deprehenditur. Nec tamen etiam in languidioribus stirpium seminibus, per externas injurias facile expugnabilis vivacitas. Laserpitium spontaneo ortu natum referunt audiores Graeciae clarissimi , imbre piceo repente Imadefacta tellure : eamque Vim per quatuor mille Africae stadia valuisse confirmat Plinius. Ita pluviis & aquarum inundationibus silvas, ubi prius non erant, surreXisse , Theophrasto credimus. Nec dubium est, utrumque contigisse , quod corpuscula seminalia, vento imbribusque abrepta, quia insitam

facultatem haud perdiderunt, alieno quidem , sed bene praeparato in solo , feliciter hospitari potuisse. Degunt in saxis scopulisque marinis andros ace , ct coralliorum ingens varietas. Vivunt in murorum compage, turriumque altissimarum minis heixine , cymbularia , hederae , ficus; ut jure, & veluti excitatus Seneca scribat, consideremus, quam ingentem Vim per occultum agant parvula admodum semina : &, quorum exilitas in commissura lapidum vix locum obtineat, in tantum convalescunt, ut ingentia saxa distrahant,

ct monumenta dissolvant. Nascuntur sub aquis plantae non temperamenti solium frigore aquae similes; sed etiam calidae, ut situm, hydropiper, sisymbrium, dracontium. Florent summo hyemis rigore ellebori nigri, & sub montium altissimorum nivibus incolumes persistit, cillorum, ledorum, similiumque fruticosarum stirpium ingens varietas. Mirati veteres, in

' fronte

265쪽

ad rem Herbariam

fronte cervi natam hederam , auctore Theophrasto. Pauculi anni sunt cum ex lapsti defixa, ct relicta in humano corpore spina, longo tempore germina proferret, asserente rem, Sscriptis vulgante Fortunio Liceto Philosopho clarissimo. Confirmat hunc vegetum in plantis vigorem , quod singulari naturarum propensione invicem suscipiant, & jungant, alienosque foetus non secus educent ac suos. Inde enim eximium emanat insitionum artificium, quo non tantum quae generis , ac speciei communione sibi devincta sunt , coalescunt; sed etiam utraque ratione diversa. Non aspernatur generis discrepantiam vitis in juglandem arborem suscepta, rosa in quercum, in ficum ruta, quodque aetas haec primum agnovit, persicus in brassicam. Vitalium item muneru In participationi non obstare specierium dissimilitudinem ostendit pyri in malum, vitis in oleam , Jasmini in rosam, brasticae in

rapiam adoptatio. Qiuid igitUr haesitemus, Auditores, an ser-Vare natura stirpium queat species t quarum pri A capia tanta solicitudine tuetur, quarum generationem , tot mediis incita

re Voluit.

At inquiunt, si species aliquot plantarum perditae non sunt, quid eli, quod hoc seculo Ethiopidem herbam non reperiumus Θ quae tactu clausa omnia ape at, quae stagna amnesque siccet: quod Achaemenide caremus t quae in aciem hostium conjecta trepidare agmina faciat, & Vertere terga quod Laatace destituimuri quae rerum omnium copia nos bearet , Ss milibus aliis Z Ego veteribus tantum non tribuo , Ut Omnia

ipsis vel dicta vel scripta simplicissimae Veritatis ad normam oracta mihi perstiadeam , & herbas illas vel fuisse unquam credam, vel si fuere, viribus tam portentosis praeditas fuisse. Ridet has, nec immerito , Plinius, ct tanquam stultae opinionis, Magicaeque vanitatis ludicra proscribit. Ubi ista fuere , inquit, cum Cimbri , Teutones hie terribili Marte ulularent : cum Lucullus tot reges Magorum cum paucis legionibus sterneret 8 Cur Romani duces, primam semper in bellis commeatuum habuere curam 8 Caesarisque miles ad Pharsaliam famen sensiit, si abundantia omnia unius herbae s licitate po-

266쪽

tuit contingere Z Nonne satius fuit 2Emilianum Scipionem Chartaginis portas herba patefacere , quam machinis per tot

annos elaustra quatere. Causam autem harum traditionum perite subjungit idem rerum naturae scriptor, &, mirum ait esset, huc provectam antiquorum credulitatem , saluberrimis initiis ortam, si modum humana ingenia novissent. Nunc omni in re, ea animorum conditio est, ut a necessariis orta primum, cuncta pervenerint ad nimium. Galenus, inter Veteres rei herbariae doctus pariter atque aequus arbiter , Andraeam mendacii arguit. Praecipue Pamphilum , quem scriptum de stirpibius tractatum, nugacibus transformationibus,

incantamentis, anilibusque fabulis implevisse refert: praestigiatorem fuisse, S cui unicum hoc studium erat . ut portentosa scribendo vulgus imperitum in sui admirationem conVerteret. Neque aliam existimo causam , quod Rufus Ephesius , Heraclides Tarentinus , Cratae vas, aliique nobilissimi auctores , prodigia illa herbarum silentio praeterierint: neque AEthiopidi aliud attribuat Dioscorides, quam quibus pectoris morbis auxilium asserat, quodque Ischii dolorem mitiget De Balsamo tamen perdito quod asserunt , majore fide,

rationumque momeritis ostendere conantur. Nam cum in Palaestina duobus tantum regiis in hortis, magno studio excoleretur , neque ullibi sylvestris extaret planta , regione tota ab Elio Adriano pessimis exemplis devastata; S incursu Persarum , Turcarumque iterum maximis cladibus attrita, juxta cum hortis plantas pariter Balsami deletas fuisse necessarium arbitrantur. Contigisse idem AEgypto, cum Tomumbrium, ultimum hujus provinciae regem , Selim , imperator Turcarum , insigni facinore tolleret. Cofirmarunt haec eadem, inter viros scriptis celebriores, Hieronymus Cardanus, ab Augerio regis Hispaniarum legato si1e persuasus: tum Nitolaus

planardes, mercium Indicarum cognitione clarus. At neque haec tanti roboris sunt, ut balsamicae plantae speciem e rerum natura sublatam evincant. Nam quis rei herbariae optime

peritus, vallem Palestinae, cujus longitudo triginta , latitudo quindecim milliaribus terminatur, data huic rei singulari ope

267쪽

ad rem Herbariam.

ra, sic perVestigavit, ut nullam in eo Balsami stirpem superstitem certo constitutum habuerit. Atque ut largiamur hoc publicae famae, deesse nunc Palaestinae tam nobile germen minime tamen concedemus , eandem fuisse patriam Balsami tellurem. Cum enim, auctore Theophrasto, Sylvestrem illius plantam nullam aluerit; sed duobus tantum , ut dixi , regiis paradisis, singulari cura, & assiduis irrigationibus educaVerit, manifestum evadit, non indigenam , sed peregrinam stirpem fuisse, cui servandae tantum laboris studiique impendendum erat. Expressit autem natalem Balsami terram Josephus, antiquitatum Judaicarum scriptor diligentissimus, cum Balsamum Salomoni , sapientissimo Mnastae a Regina Sabaeorum dono datum commemoret. Erant autem Sabaei inter Arabiae Felicis Populos , Cum auri, metallis, tum, odorata sylvarum fertilitate ditissimi. Nacta itaque Palaestina tam eximiam plantam CX Arabia, in cujus non maritimis tantum , ut a Strabone proditum est, sed etiam mediterraneis locis, S circa Badruniam oppidum, in montibus collibusque feliciter surgit. Transatum e Palaestina Balsamum in AEgyptum creditur Cleopatrae libidine. Seculis deinde sequentibus per Calissam , Sproreges , quotiescunque in horto Malaliariae Custodum ne-

gligentia pessum ivit, ex Arabia propinqua frequenter Te- petitum fuisse, cum incolis abunde notum est , tum Illustrissimis viris cognitum , qui pro Serenissima Republica Veneta consulari munere in AEgypto perfuncti, & quotquot subditum ejus jam a tot annis Callirum inhabitarunt. Apud quos & mihi degenti, odorati balsami fructus, S ramuli,

fragrantesque eXimia suavitate lacrymae multoties conspectae. Has vero genuinum illud antiquorum opobalsamum esse , tam plantae genetricis habitus, quam liquoris substantia , qualitates, S facultates penitissime convincunt. Cardano dudum

se opposuit Iulius Caesar Scaliger, Manardo Carolus Clusius, ille ingenio atque eruditione princeps hic in stirpium rariorum cognitione summus. Senserunt idem mecum Petrus Bellonius , Andreas Caesalpinus, Honorius Bellus, Joannes Costaeus, atque ex antecessoribus meis , Melchior Guilandinus,

268쪽

yo. Vestagii Faraeneses ad rem Herbariam.

Jac. Antonius Cortussius , Prosper Alpinus, Adriantis Spige-lius, Ioannes Prevotius, Viri ad famam, & nominis immortalitatem nati. Mittamus igitur, humanissimi Auditores , deperditis plantarum speciebus, Vanam pariter atque ingratam opinionem , & perennare eas coelesti beneficio cum mundo arbitremur , quam diu perennat mundus , quarum ad bonae Valetudinis emolumentum , ea nobis Varietas divinitus sup

petit, ut non tam quaerendi, quam seligendi difficultate la

boremus.

269쪽

IOANNIS VES LINGI I

E Q U ITIS,

ΕΤ IN PATAVINO GYMNASIO

PLANTIS AEGYPTIIS

OBSERVATIONES ET NOTAE

PROSPERUM ALPINUM.

Cum additamento aliarum ejusdem regionis.

SEARCH

MENU NAVIGATION