장음표시 사용
271쪽
corporis humani compagem , Apollini Delphico conferebat HippocrateS, si fidem Celsus meretur ,, omnis Medicinae parens. Sugillabat sactum hoc vulgi livor, quod vir tantuS, non CXOrnatas nobilibus gemmis pateras , non eX auro solido tripodes; sed vile satis, & injucundum spectantium oculis anathema Numini sibi propitio dicaret. Rectius tamen sentientium punctis laudatus fuit prudentissimus Senex, utpote qui Medicinae inventori monumentum statuisset, in quo cum salubrium actionum perfectio, tum artis inventae dignitas clarius quam in auro gem-
272쪽
,sa DEDICATIOmisque refulgebat. Imitari id mihi videor, illustiisti Vir, & per vestigia illa repere magni Praeceptoris,du non selectum quidem, sed per aestiva studiorum lax
menta concinnatum hoc opusculum, exoticae Floraequalemcumque corollam, in Gratiae tuae Templo dedico: qui seculi hujus Apollo alter, non sollim genero, Diis similes Heroes d ducto stemmate splendidissimus es; sed herbarum quoque subjecta tibi potentia, per tractus omnes Christiani
orbis celeberrimus. Ecquid enim est in hoc amoeno plantarum genere, 'uod ad utrumque solis terminum porrectae Indiae , AEgyptus, Syria, Thracia, Creta, Cypius, Europa deinde reliqua, vel raritate suspicie dum, vel odora floreaque voluptate delinificum, vel medendi viribus admirandum, curiosis unquam oculis admovit, quod non in cultissimi horti tui pulvillis arsolisque decentius, quam in pensili Semiramidis virid rio, aut etiamnum Vernet, aut olim hospitatum fuerit 'NIunificentia sane tua, tanquam diffuso quaquaversum vegeto calore, Prosperi Alpini exoticae plantae tenebris& oblivioni subductae, non desperant cum augusto fel, cique nomine tuo viam terere posse aeternitatis. Et haec pariter quae devotus exhibeo cultor, irradiande benignitate tua pervenerunt ad frugem , qui consilio tuo in Orientales provincias prosectus sum, tu γque hortatu ad Patavinum hoc Athenaeum iter relegi: ut non minus ea Tibi deberi profitear, quam Cereri spicae, & olea Minervae. Quamvis in amorem Tui ultro concesserim, simul atque inundatum ingenti Sapientiae flumine pectus tuum cominus venerari, & ab illo reconditae Doctrinae torrente avidum animum satiare lucuit. Haerent plerique in vestibulo Philoi hiae salebris
273쪽
argutiarum math detenti, & instrumentum vitae, teste Seneca, maxime serium in ludum quendam convertunt nugarum. Te ardentissimus Veritatis amor , & eximio subnixus ingenio pertinax labor, in interius illius Divae sacrarium facilis admisit , ut vere Lucretianum illud tibi vindices,
. . .. -- juvat integros accedere fonteis
Atque haurire ;juvatque novos decerpere flores, Insignemque tuo casiti petere inde coronam, Unde prius num velarunt tempora mytae. Taceo humanitatem tuam, qua me nil tale merentem constanter suaviterque complecteris. Taceo reliqua tot Virtutum tuarum ornamenta, quae proliXO Verborum ambitu digerere, nec Modestia tua concedit, nec mea permittit infantia, qui socco magis idoneus sum , quam cothurno. Sume igitur , Vir MaXime , tenuem hunc libellum, nec ab ingenio satis eXcultum, nec quas decuit elaboratum industria. Patere quaeso, ut a clarissimo nomine Tuo foenerata luce, tantisper in Famae delubro pendeat: non ut munus , clim nihil quidem a me proficisci 'ueat, quod non eX ossicio, imo ex debito tuum sit; sed veluti animi aeternum benevolentiae tuae vadati Sponsoria tabella. Caeterum, Providentiam, Veneror Coelestem, ut Illustriss . Ampl. Tuae honorum
omnium Optabilem proventum interminUS annorum recursus instauret.
274쪽
In Observationes AEgyptias V. C.
Neglectis Hermes jam tulit alter opemes Romanos latices miratur barbara Me bis, SLINGI genium quando Serapis habet. Oceano pronus tangit dum brachia Cancri, Non alio Phaebus nectare gosus erit.
Quintus Olympiaca am reddidit annus olivam , Implevit dicis horrea quinta Ceres Cum sic pingebas parvi miracula mundi , Ut supeant circi pegmata docta tui.
At nunc a feritas apicem majoribus alis, Cum magnus prodit mundus ab arte tua,
Gem per Niliacae Iobas quinquennia Memsbis, Nam Pharii tradis germina rara soli. Cosmosraphum plaudens te verum credit Apouo , Cujus ad Ingenium Mundus uterque patet.
Paulus Marquart Sleges, Umburgensis.
275쪽
276쪽
Fertur odoriferis sergens Epidaurius herdiis Hippolyti laceros composuissee sinus.
ιis potuit vitae leges praescribere plantis ρUt foliis redeat forma virorque suus. Solus in exemplo es V ESLU GTUS; audet utrumaque Quod docuit Phariae torrida Zona fiagae Sicca sanrifero ditata novatia Nilo Oblitum, Meroae semen opesque feruui. Ignotas calamo dum uti diIuis herbas, Non Pelusiacae nomen habebis aquae 'Non sitiet sanctiam Crocodilus pestifer undam. Progenies Coae sed generosa Scholae, rNemo bibat raptim, sed labrum proluat altum Et licet invideat, discat amare canis.
277쪽
3ptus ut animantium tacunditate, sic plantarum quoque laetissimo proVentu, non Grae-j cise olim , non Hetruriae , agroque Latino, quicquam cessit. Quamvis enim Jovi Pluvio nunquam supplicet; habet tamen in privatis bonis abunde quod caelo imputeti Solem, qui vegetabilia firmat , auras, quae suaviter demulcent, Nilum qui liberaliter educat, nobilissimum amnem f& quem Vere diXerim , non Trimalchionis , sed AEgypti παντα. Nam quod Sole adulto, ac ferVentius radiante non fatiscit , quod insuetae coelestibus aquis per annuas siccit ates humor sufficitur, a Nilo est: quod Veteribus non urbis; sed orbis horreum diceretur, S imperii Romani magnitudinem , frugibus, tum opibus conservaret, a Nilo fuit. Quod per haec V 3 quo-
278쪽
quoque tempora , vicinis Arabiae desertae incolis , Palestinae Syriae, Byzantio, copiis suis prospicit, & Europae reliquae Saccharum , Cassiam, Senam , Gummi, indigenas scilicet merces non invidet, ab eodem est. Sed herbarum praecipue gloriam multis retro seculis AEgyptus possedit,& diserte eam asserit Homerus , primus ille doctrinarum & antiquitatis eruditae pa
Nimirum de Helena sua loquitur sapientissimus Poetarum, cui Polydamna, Thonis Regis conjunX, remedia dederat pluruma , quae fertili solo profert AEgyptus. Inter quae Nepenthes illud reserunt, celebre pharmacum , in quo Oblivio quaedam fuit a doloribus , & curis. Plinius non aliam ob causam gyptum unguentis accommodatissimam scripsit, quaeque desunctorum eo ora sevis incorrupta facile conservaret. Imo, cum
his incunabulis humanae valetudinis praessidem artem sublimis
ille Hermes, & Trismegisti hujus discipulus AEsculapius primutus excoluerint, factum deinde, ut vetustissimi auctores ΡΡthagoras scilicet, & Democritus qui Vires herbarum voluminibus suis complexi sunt, regionem hanc sedulo per averint , quarum industria salutaris haec professio nobis plurimum inereVit. Quamvis autem plantas omnes hujus foecundissimae Provinciae sese descripturunt polliceatur Prosper Alpinus , ad eas tamen respexit , quae vel non obVise in Europaeo tractu , vel certe rariores. Eae, excepto Balsamo, circa Memphim, Alexandriam, Ρelusium item, & Heracleam oppida, in villis aliquot nascuntur. Dissicile sane exteris, in amoeniores secessus pedem penetrare. Quamvis enim hic quoque Vere, Aurum per medios ire satellites, Et perrumpere smet saxa, odium tamen religionis, hominem Christianum vulgo invisum reddit, quod atros Europaeorum pileOS non minus execratur ,
279쪽
quam prisci illi lemures, ct fuscas aves. Antiquitus, quia cutitus rerum omnium diligentior, herbarum pariter copia major fuit , cum Scythico dominatu nondum premeretur AEgyptus: quo jam veluti diluvie omnia subruente, bonae artes in exilium compulsae & cum gente ipsa, tum sermo , tum ingenia deleta videntur. Qui nunc AEgyptum incolunt populi, praeter indigenas Christianos , potissimum Arabes sunt, utrique non tam subditi , quam mancipia , & ab avaris Turcis pessimis exemplis habentur. Quorum animis aridis , atque insatietatibus, quia modum statuere nullum possint, ea tantum in praediis hoditisque colunt, quae cum minimo impendio quaestuosissima norunt. dilud etiam opere summo caventes, ne sive deliciis, sive elegantiis hortorum, noxios invidorum oculos perstringant. Hinc palmeta quaquaversum Videas, enormesque sycomoron truncos, tum arbores medicum aureumque malum
ferentes, densiore sylva invicem implexas, S jasminorum fusius intricata germina. Caetera rus merum, S inculta arenarum vastitas Occupat.
Arbores praecipue feliciter educat AEgyptus , ut auctor est Eresius ille scriptor suavissimus, affertque rei causam, ijsita aquarum copiam, του μαλακωπι ρα, aeris placidum sive mollitiem, το των quodque nihil eXternorum vim asserat. At haec suaviter in gis, quam Vere scripta esse contendes, cum vix horum in Ε- optum aliquid conveniat. Etenim arbores caeteraeque plantae, quae praediorum septis comprehensae , quotidie quidem suffusam e cisternis aquam bibunt: at quae eXtra haec , quarum major
sane pars est, a Januario mense ad Augusti finem, quibus intra ripas suas decurrit Nilus, de suo sibi succo parcissime vi-Vunt , quia in mediterraneis AEgypti pluviis imbribusque nullis rigantur. Aerem vero quis mollem diuerit, qui continuata se-
280쪽
ae ssiccitate squallidus, aestuosus, quemque numquam non actii us S rectius feriunt illa , ut cum Lucretio loquar , radiantia tela diei quae, cum externae alias injuriae nullae accedunt, te neris arbusculis satis noXarum accelerant, utpote quae infirma:&, Theophrasti quoque confessione , οίον lam, &mutricis ossicium dessiderant. Veruntamen quisquis nos bilissimae provinciae genioa pauculis mensibus itatum iverit, lubens hic mellito scriptori punctum omne detulerit. . Arbores enim quae non longe nimis Vel a Nilo , vel a diistibus ejus, per quos ruptis aggeribus in arva mittitur, aquarum fussicienti copia fruuntur, in circumfuse calentium arenarum sequore non solium laeto perpetim Virore oculis sese eommendant: sed etiam ad crastitiem , altitudinemque insignem pr's noventur.
Ex his Sycomori potissimum, & fructibus suis amabiliores Palmae. Quamvis enim eas flumen ipstim non alluat actis tamen in profundum altis radicibus, satis humoris alliciunt, qui tu . penitiores illos terrae tractus mire sese inlinuans, Veluti in
spongiam bibulam late recipitur, S impellente trahentium si1ti rapitur. Hinc est, quod etiam puteorum aquae juxta cum Nilo crescant & decrescant: cum primis vero celebris illius, qui in arce Memphis, qua parte regiorum militum statio , Vulgus puteum Josephi nominat, in quo pariter atque in Sienis puteo, de quo scribit Heliodorus, incrementa amnis & decrementa distincti his metiri licet : ut mirum nullum sit quemadmodum CXΡorphyrio resert Proclus , antiquissimam AEgyptiorum sententiam fuisse ab infernis partibus aquam sursum scati trire, ac terrae veluti sudorem eXistere. Jam vero mollitiem aeris, partim climatis parit dispositio, quod amense Decembri ad Martium usque jucundis Zephyri auris mitissimum, omnes, anni vernantis indulgentias pleno sinu dif- .fundit: partim a statis producitur Ventis. Nam circa solstitium aestivum, cum fervido Sole impensius alioquin aer incalescat,
non minus tamen a Borea mare mediterraneum perflante indiu
es refrigerante spiritu, quam rorifluis noctibus si lilatorem exuit.
Denique nihil est hisce locis, quae quidem a mari longule divertant . quod tenellis arborum stetibus rigorem expectoret.
