장음표시 사용
51쪽
omnibus, Censore uno excepto, perspicuum arbitror ) nihil serium dici aut agi in ea coena, nihil ex consuetudine S moribus,sed ex luxu & lasciuia hominis improbi & vanissami ostentatoris. Elnunc quod canem ostiarium in triclinium adduci iubet, non feritati asesti aut inscitiae, sed protervitati adscribendum est. Nisi existimamus agrestem fuisse Halogabalum , qui ut refert Lampridius) leones& leopardos exarmatos ad secundam aut tertiam mensam jubebat accumbere; ignorantibus cunctis esse exarmatos ad pavorem dc ridiculum excitat
dum : aut illum patremfamilias ditissimum, te quo Milesian. lib. 1 o. mentionem facit Apuleius , qui sinum suis ipse manibus in triclinium perduxit, eique mensa posita, omne genus eduliorum soli dorum dc illibata fercula jussit apponi , merum etiam propinari. Histini beatorum lusus &.nugae, non ignotae iis qui veterum libros diligentius legerunt , quique urbanioris notae hominum mores non penitus ignorant.
Idem Trimalcio pag. 13. Potiones diuidi inserinter omnes seruos qui ad pedes sedebant 'id
inquit) indulgentius ' imo vero quid minus Romanum bibere famulos domino praesente ac epulante , sedere ad pedes seruos domino discumbente. An sedens famulus ministrare potest' Non est hoc Romanum fateor, sed Trimalcionianum. Quae autem haec inscitia est , ne animaduertere quidem, quid personis,quas Petronius exhibet, contieniatὶ quippe Trimalcio, ut ex veteri etiam fragmento apparet, non selum exquisitissimas lautitias ubique a sectat, sed etiam ludis inusitatis, ac inimicis con-
52쪽
uiuarum admirationem captat, moris atque instituti Romani securus. Quod Vt magis pateat, nonnulla de ejus moribus ex illo veteri fragmento Censori suggeram. Trimalcio E solio balnei egressus,unguent6que perfusis palliis ex lana motilissima factis tergitur. An hoc Romanum est 3 Eodem pila se exercitante spado in parte circuli stat cum matella argentea, quam ludenti signo dato subjiciat. An id Romanae consuetudinis 3 Idem in postibus triclinii fasces habet cum securibus fixos ;an hoc Censor dicet Romani esse instituti, ut sevir Augustalis snihil enim amplius Trimalcio instes cum securibus habeatὶ Quippe istis magia
stratibus colonicis & municipalibus, non fasces, sed virgae nudae aut baccilli praeferebantur. Itaque Encolpius cujus sub persona fabula narratur , id ut nouum notat 3c admiratur : ct quod praecipue , inquit , miratin sum , in postibin re clinii fasces erant cum securibus fixi. An denique
moris Romani est seruos inter ministrandum canatare 3 Haec dc alia quae breuitatis causa praetermitto, a Romano usu abholirentia, cum de Trimal-cione prodantur in veteri fragmento, qua seonte potest Censer culpare, quod in nouo fragmento quaedam praeter Romanorum consuetudinem in eadem Trimalcionis coena observentur λ Nec tamen ut ad propositum reuertar, ita Trimalcionis
proprium fuit habere seruos ad pedes sedentes,
ut non hujus aliquot exempla in litteris extent.
Nonne idem de Calvisio Sabino cujus supra memtionem feci, prodit Seneca r Magna inquit)fumma emit seruos , unum qui Homerum teneret ,
53쪽
Postquam hac familia isti comparata est, coepit conuiuas Dos incruietare.Habebat ad pedes hos, Idem de quodam Zoilo quem Malchionem appellat, homine Trimalcionis simili notat Martialis. At ipse retro sex ι ad pedum turbam
Inter catellas anserum exta lambentes
Partitur apri glandulin palaestritis,
Et concubino turturum nates donat.
Quare hunc Censorem aut paucae lectionis, aut parum diligentem, aut minus bona memoria prae ditum esse oportet, qui neget se se meminisse un- quam legere ad pedes sedisse pueros nisi ingenuos. Sed & futili ratione objectio nititur : An inquit) sedens famultu ministrare potest' Certe qui sedet non potest ministrare. At ubi est multi ludo seruorum, ut apud Trimalci'nem, & alios ejusmodi locupletes, quidni aliis sedentibus, alii ministrare possint λ Caetera quae de Trimalcionis cocis discuinbentibus addit, non minus aliena dc friuola. Alia objectio ex pag. . fragmenti 16. Fortunate
uxoris Trimalcionisperiscelides tortae,quales in usu nobis sunt, matronisque nos Vis , oe quas vulgo a poplite cui subligantur , arrectarias vel tarretaria,
vocamus , nec moris Romani nec Graecanici. Pri-
mdm unde habet Censor periscelidas has e Fort natae ejus generis esse ac eas quibus poplites lis musὶ Nempe quia tortae dicuntur. At id epith tum longe alio spectat, quam iste Censor putat. Nihil enim aliud significat, quam eas fascias quibus crura tota inuolui mos csset, cum aliis de more latae simplices essent, huic tortas fuisse.
54쪽
An autem exinde sequitur non iis tota ejus crura inuoluta atque amicta fuisse ὶ Non sane, sed haee Censoris interpretatio est a mente & verbis Petronii aliena. Miseret me atque pudet istius Censoris , qui ne illa quidem quae legit, quo sensu dicam
tur, mente astequitur. A cruribus Fominatae ad collum Censor ascendit: ibi quia sudarium inuenit, ignarum antiquitatis auctorem fragmenti ci
mat. Sudarium circa cossum nullum unquam ma
tronis Romanis fuit. Ita sane, sed quaero num virisidarium in collo habuerint: minime gentium, si consuetudo spectetur. Nam sudaria, ut ipse Ce ser fatetur, non cultus causa, sed ad sudoremoris tergendum & viri & foeminae habebant. Quid est igitur, quod Neronem Suetonius ligato circa collum indario prodiisse in publicum dicit a Nempe quia Nero, ut in aliis rebus, sic in cultu vulgi consuetudinem spernebat. Si igitur Nero praeter morem sudario collum ligauit , quidni &vxor Trimalcionis , cultus insolentis perinde mans', praesertim domi, tametsi id vulgo matronarum consuetum non fuerit 3 Pergit Censor: Fortunata Trimalcioχis ditissimi nitoris,stelegantiae amantusmi viri uxor tam sol raeda or immunda esse potuit, ut eo linteo quo collum velaverat, velut mantili in triclinio tergeret mauus. Nimiarum Censor matronae illius manus suis similes potauit, ut sordibus lintea dum tergerentur, commacularent. At scire eum conuenit talium mulierum opulentarum, quae munditiis student, manus
ita lotas & nitidas semper esse, ut si leuiter aqua tingantur, jut iis delicatis mos est, 'us m linteis
55쪽
ubem afferant.Non enim ad abluendas Qrdes Fo tunata manus aut lauat aut tergit, sed ad speciem dc dicis causa. Trina scio senex ebrius de testamento suo ma dat , funebrem vestem, unguentum nardinum dereliqua ad funus pertinentia afferri jubet & co uiuis ostendi, ac demum tamquam in funere sito cornicines canere jubet. Hic Censer exclamat. diuid his ineptius' o sermones conuiuales. V rum his declamatoriis offuciis atque γα 'ut αm comprimendis sufficiet ea proferre, quae de Pacuuio Syriae Propraetore Seneca in epistolaia . prodidit; ipsemet ejus verba adscribam: Pacmuius qui Syriam usu suam fecit, cum vino ct illis funereis epulis sibiparentaverat, sic in cubiculum ferebatur a coena, ut inter plausus exoletorum hoc ad 1ymphoniam caveretur, nulis non se die extulit. Sive igitur Petronius sub Trimalcionis persona hanc Pacuvii insaniam traducere voluit, siue hujus quem Trimalcioncm appetilat , eadem petulantia fuit, patet quam sint ridic lae Censoris cxclamationes, qui Senecae & Satyricorum scripta videtur numquam attigisse, ac ne
quidem quid Satyra sit, intelligere. Etiam hic
Pseudo-Petronium ut Romani motis lynarum casepit, quod cornicines pro tubicinibus adhibeat fi neri. Neque videt homo acutus non esse verum id funus, sed mimicum, quale Syriae Propraetoris, qui ut vidimus inter plausus & cantus exoletorum efferebatur. Quaero enim virum magis sit praeter morem Romanum, cornicines funeri adlin re, an Plausus M symphoniamὶ Ita idem sene-
56쪽
ca in italo Claudium ad tibicinum & cornicinum
cantum racit efferri: interrogat Mercurius, quid
sibi velit illa concursus hominum, num Claudii funus esset ' Et erat omnium formosissimum impensa cura plenum, ut scires deum est erri. tibic
num, cornicinum , omnisque generis aeneatorum tanta turba , tantus conuentus, ut etiam Claudius
audire posset. Quid restat, nisi ut Censor Senecam ut parum Romani moris gnarum, in ordine cogat. Obiicit praeterea finem coenae Trimalcionis cum iis quae sequuntur , hoc est, ut ejus verbis utar, falsa & ficta cum veris non cohaerere; Vide mus quomodo id ostendat. Finis inquit coenae Patauinae ita nouum fragmentum vocat) talis est:
Cum cornicines insonuissent, vigiles regionis proximmae rati ardere Trimescionis domum , cum aqua Ur securibus occurrunt, cst 1anuam effingunt. Encolpius, Ascyltus, & Gyton laeti oblata occasione distedunt. Nos occasionem opportunisimam nacti, Agamemnoni verba dedimus , raptimque planὸ , tamquam ex incendio fugimus. Contra , inquit, apud verum Petronium , qualem dudum editum
habemus obiter notandus Censor qui dudum pro pridem hoc loco imperite usurpat) Encolpiuscujus seb persona tota tabula narratur, nec corni cinum, nec vigilum ullam mentionem facit; sed ait, cum ipse & Ascyltu; & Gyton abire vellent,& per amplistimas, longissimasque porticus, m dia jam nocte sine lumine errarent ebrii, &c. Haec Censer; vel inconsiderate admodum , vel parum bona fide. Aut enim non videt, aut dissi- inulat, lacunam esse in veteri Petronii fragmento
57쪽
ante illa verba , neque fax vita in proidio erat, iter aperiret errantibus. Q n lactincim non recte expleri iis quae in calce noui fragmenti haribentur , neque seriem fabulta apte continuari ostendat Cessior, & tunc ipsim non in tota illa dissertatione hallucinatum credemus. Quin etiam Censor sua scrinia compilasse Impostorem Pse do-Petronium quiritat, & vocabulum barbatoria, quod in pagina fragmenti 67. legitur , sibi furto ablatum E notis sitis in Berengarii Augusti panegyricum vindiciarum jure tepetit. In meis inquit) in panegricum notis , quid esset apud Gregorium Turonicum Episcopum barbatorias celebrare quid barbatoria significaret, fuse docui. Placuit obseruatio mea Impostori, cstc. &mox ; sed
tamen mos hic quidem aetate Petroκii multo vetustior: nomen autem barbatoria, ejusdem aetate Oifallor recentius. Bene est quod addit sta fallor γ& hac praefatione judicii periculum declinat. Cur ergo cum fieri posse ut in eo ipse fallatur, ac sesedet eo incertum esse fateatur, quo tempore id n men ussirpari coeptum sit, tam asseueranter postea pronuntiat, hanc vocem e sitis notis acceptam Neque enim quicquam affert ad id probandum, sed sententiam fiam sine ratione Pythagorico more velut edictum proponit: At nos ratione ciconjecturis ducti probabilius censemus , cum ressit, ut fatetur, aetate Petronii vetustior, & Vocabulum quo ea res designatur, Petronii aeuo antia quius credi oportere : tametsi in aliis veterum monumentis quae nobis ex tantis literarum cladi bus paucissima supersunt, non reperiaxur. Idem
58쪽
statuendum de libera coena , cujus & initio se sinenti mentio habetur, ita fuisse ab Antiquis nominatam, non, ut iste nugatur, Impostoris fraude ex fratris sui obseruationibus notatam. Hactenus videri possim duorum Censerum i ta & machinas non segni manu repercussisse. Restat ut eosdem nunc de veteris fragmenti vero Aues ore inter se digladiantes spectemus. Germanus Criticus ex vulgata opinione Petronium Neronis familiarem cujus Tacitus meminit, Satyrici auctorem defendit ut supra vidimus. Hic ad alium Petronium refert. In quo duo agit l, primum osten-
dit nihil illud Sauricon ad Neronis noctes spectare. deinde ab ilio Petronio Massiliensi se i-ptum esse. De primo, cum mihi admodum veri simile videatur, non est opus lectorem morari De altero autem rationes ejus & conjecturas expendere non ab re erit. Ita igitur statuit praeter Petronimn a Tacito memoratum , alium fuisse
Neronis aeuo multo recentiorem , natione Gallum qui in prouincia Viennens finibusque Masisilientium Graecorum vixerit. Id autem Sidonii Apollinaris testimonio probat, cujus versus hosce adducit ex carmine quod Narbo inscribitur: Et te I fassiliensium per hortos. Sacri stipitis arbiter colonum Hestespontiaco parem Priapo. Primuin audaciam Censeris & facinus
lector obseruet. Cum in omnibus Sudonii codicibus sacri stipitis scriptum extet, a det pro sacri , Grai , pro stipitis , cupitis legere. uni nobis testem fratrem adducit, qui non d
59쪽
bitet in vetustis ejus scriptotis libris scriptum fui se Grai cespitis, quod quidam non intelligentes in sacri stipitis perperam mutarint. Vero Grai pro Graeci epitherum sit ejusmodi, ut alicui
in eo aqua haerere potuerit. Hanc autem conjech ram Censor in hunc modum confirmat. Si sit
vit) sacri stipitu nomine Priapum ligneumdem
gnare oluisset Sidonius, Priapi colonum Arbitrum vocaturus non fuit, sed cultorem. Ita quidem si Auctor ille Latini sermonis puritatem in poematis coluisset, quam ne in soluta quidem oratione as sequi potuit. Quis enim Sidonium parum tersa ac limata dicendi ratione usum ignorat3 Instat: gratis concessero colonum Priapi pro cultore Latine dici posse, tamen nec vel tum sum tribus hisce versiculis sensin constabit Jatendumque erit Sidonium bis duobu/ in versibus continuis Priapi sine causa meminisse. Te , arbiter,per hortos A assidiensium fa-eri stipitis seu Priapi lignei cultorem Priapo Hel lespontiaco parem. Esto: quid in eo incommodi aut sagitii 3 Hoc, inquit nihil frigidius atque ineptius videtur. Ita credo videri Censori isti; at iis qui
aures poeticas habent, ea repetitio non friget.
Quin si bis eandem vocem Priapi in duobus illis versibus iterasset poeta, non parum gratiae ad ludisset. sed non est omnium de poematis judicium
ferre. Tamen ex hac tam audaci Sidonii interpolatione & tam friuola disputatione audet pronuntiare, Arbitrum natione Gallum a Sidonio agnosci: tum & Petronium Epicureum fuisse exinde colligit. Dehinc Pithoeum miratur, qudd iis versibus non tam Arbitri patriam quam mores desi-
60쪽
gnari ob Massiliensium mores Plautino prouerbio& Athenaei historia notatos existimauerit. Gasi
inquit) horti a fassiliensium, mores eorum corruptos potius quam Petronii domicilium apud Sidonium indicare debeant. At Pithoetis, si viveret, non parum tam importunam Censeris istius inte pretationem miraretur,quae & verbis Auctoris vim facit, & a mente ejus alienissima est. Nam si Petronium Arbitrum Massiliensem & Antoninorum aeuo supparem Sidonius putasset, non eum inter veteres scriptores qui priorum Caesarum temporibus floruerunt, proximumque Cornelio Tacito
in illo ipso poemate posuisset. Sed reliqua hominis
confidentissimi argumenta spectemus. I e Arbi- ter moris cujustam Massiliensium mentionem fecit , tamquam sibi notismorum. At pudet me respondere tali argumento. Adeone iste Censor
lectores indoctos, immo sensis communis expertes putauit, ut eos tam friuolo & nugaci verborum
strepitu permoveri posse crederet 3 Quid enim ista collectione leuius, quid futilius 3 Isto enim modo probari posset Platonem fuisse iratione Persam,qui de Persidis regum educatione & magnitudine tam multa exquisitissime in Alcibiade r. disputat: aut Scytham Hippocratem ob ea quae de Scythicae gentis & Amazonum moribus Nomadumque ii statutis in lib . de aere, locis, aquis tradit. Qui & in lib. . de morbis modum calet conficiendi apud Scythas tam dilucide explanat. Item Maro fiet
Moschus aut Sarmata, aut Dacus, eorum argumento, qu.ae in 3. Georgic. prodit de frigoris ii clementia in regionibus septentrioni subjectis, ac