Marini Statilei Traguriensis I. C. Responsio ad Ioh. Christoph. Wagenseilii, et Hadriani Valesii dissertationes de Traguriensi Petronii fragmento. Ad M. Mocaenicum

발행: 1666년

분량: 70페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Vbi eum quoque Critice destituit.Na aut deest v ferculo, quae restituenda est; habuimus tamen in primo ferculo porcum coronatum. Vel sic: in primo poreum ferculo, pro eo quod scriptum est,poculo. Nam non multo pbst, subdit , sequens ferculum fisit. Alium Gallicisinum in hisce ariolatur Censor ;quinque naues aedificaui , oneraui vinum: propterea quod in Gallia vulgus Mercatorum ita loquia etur: I arge du vin , du coton, dupoiure. At faulitur, Latinam essh hujusmodi locutionem spondeo multis veterum exemplis, atque ipsius Petronii inveteri fragmento: dolorem naturati conuicio exon ram. Quippe onerare vinum; & exonerare vinum,& dolorem exonerare eadem loquendi forma dici palam est Sed& Plinius lib. I8. cap. ti . deplere sanguinem dixit. pro desere venas aut corpus sanguine.Tum Plautus Latinae Linguae columen, onerare albamiam in Aulular . Qialis hypallage & in hoc Maronis versia, Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes.

Et in iis ;

oneiantque canis is Dona talorata Cereris.

In pagina 68. fragmenti edit. Parisiensis ita scriptiim est '. dicto citius de micinia gallus allatus est, quem Trimalcio jussit, mi aeno cotitus fieret. Coctum s cere sinquit Censer) pro coquere, barbarum est. Ita quidem illi Censeri videtur, quia in suis Lexicis aut eclectis eam locutionem non re perit. Nos tametsi non habemus ostendere hanc ipsam phrasim in illis,qui sepersunt nobis, Latinae Linguae auctoribus ; Cum tamen apud Plautum le-

42쪽

DE pETRONII FRAGM.

garnia fareum facere; & in testamento Coroco ix quidni enim in hoc negotio citemus) haud dubie veteris scriptoris & Neronis temporibus sipparis,si vera est Schotti conjectura, qui id scriptum Porcello Grammatico adscribit, cujus Sene-ςa pater meminit in Silaseriis, certe citatur id scriptum a S. Hieronymo nostrate, & Apuleii fabulis in de asino jungitur, cum inquam in eo testamento

cruentum facere legamus pro cruentare, non vi deo cur tantopere abhorrens a lingua Latina haec

phrasis videri debeat. Se testo non si bene Latina: at Petronianam non esse quo pacto Censeriste probabitὶ De hoc enim agitur. Nonne ipse fatetur apud Petronium multa occurrere parum LM tinaὶ Ego verbut non ausim ita inclementer P tronii Latinitatem damnare, tamen non pauca in

ejus stilo reperiri non publici saporis fateri cogor.

E)usmodi sunt illa: mihi notaui ,fortiterfacere pro coire sum muliere, solituosinem aut lassitudinem imponere alicui, exhibendum postulare pro exhiberi

& alia id genus. Q si Petronii propria, licὰt

minus proba Censer agnoscit, quidni & coctumfacere pro coquere, M sua rem causa Deere pro abuum exonerare in ejusdem idiotismorum numero habeamus 3 Illud quoque reprehendit Censor, ne- mini nihil boni facere oportet : item nee sursum nec deorsum cresco. Vtrobique inquit) duae nogationes sunt, quarum altera superuacua. Perquam grammaticE. Mihi videor audire praefatum Po cellum Grammaticum Corneli Seueri carmina arrodentem apud Senecam Suasor. 1. Scripserat eximius ille vates de Roruanis militibus edicti in

43쪽

posterum Pugna epulantibus:

'-----fusiique per herbam

Hic meiss est dixere dies. Quibus verbis nihil essicacius ad exprimendum aD sectum animarum incerta sorte pendentium dici potuit. At Porcellus iste soloecismum in eo versu notauit, qubd poeta de pluribus loquens, hic meus est dies, non dies hic est noster dixisset. Ita isti m gistri Iregulis Grammaticae vel latum unguem dis-scedi nolunt. At Seneca pro poeta & sensu adue sus istos cen res stare non dubitat: Cum sinquit)adsensum retuleris ne Grammaticorum quidem calumnia ab omnibus magnis ingeniis submouenda habebit Deum.Hac igitur magni viri formula geminas in verbis Petronii negationes aduersusGrammatici hujusce nostri ferulam tueri possim. Sed quo v hementius eundem repercutiam, libet Ciceronis loca proserre , in quibus ille eloquentiae parens negationes sine necessitate geminat. Pro lege Manulla : erat enim meim iniectus iis nationibus quas nunquam Pop. Romanus neque lacessendin bello, neque tentandasputauit.Item pro Cornelio. Inquam alteriim rationis atque partis , non re, non verbo, non vultu denique ossendit. Sed neque Liauius Veretur: Ad ea munera data a Ditis,in se aididerat, multa belli decora, facundiamque in foro: ut nemo non lingua non manu promptior in ciuitate haberetur. Id autem more Graecorum , quibus negationes, sic ad negandum geminare nulla religio est: Quid porrb non mouet Censor, ut nouum fragmentum in suspicionem adducat 3 Etiam Marcialis & Petili imitationes exprobrat: idque fa

44쪽

DE PETRONII FRAGM. 43

ab impostore aurivitat eo consilio , ut nugis sitis aliquam auctoritatem conciliaret. Quid hoc iniquius ὶ Primum quid vetat eandem sententiam Petronio dc illis Poetis sponte oblatam: & quotus quisque ingenionim concursum extra omnem imutationis suspicionem in variis scripto ibiis non

gnoscit 3 Deinde cur potius Auctor fragmenti illos poetas, quam hi illum imitatiὶ Postrem b, si impo-

sturae indicium imitatio, nullii erit opus non supposititium:quis enim unquam ita scripsit, ut neminem

imitaretur3 At quim indiligens Censer, qui non &Horatii & Phaedri 3c Apuleii imitationes animaduerterit ὶ siquidem imitari dicendus est qui aliis similia dicit. pag. 36 . Trimalcio de sepultura sua mas dans , Praeterea inquit ut sint in fonte nam sic legendum pro in fonte) pedes cena m : in agro pedes ducenti. illis Horatii gemella,

as e pedes in fronte trecentos civus in agrum His dabat.

pag. 4'. illud:homo meus coepit ad stellas facere, ore. an non Phaedrum sapitiab. 88. lib. s. homo meus se in pulpito totum prosternit. Eiusdem fragmenti pas. o. ipse mihi Uriam in crus impegi. Hinc Cenior poterat probare ex Apuleio,Auctorem hujus fra- .gmenti haesisse; eo qubd hac ipsa locutione utatur Apuleius in 3.Metam. - inquit) vulpinaris A

masio , meque sponte asciam crurom meis illidere compellis ' nugae. Ex communi rerum & linguae vis non imitatione, casu non industria euenit saepe, ut Auctores in eundem sensum , eadem verba incurrant. Caeterum quae in ea locorum collatione

similia putat, non sunt. In fragmento Hec: si nos

45쪽

coleos haberemus, non tantum Piplaceret, non eui

dem sensum habent atque illa: a Lac ferent si testiculi vena usia paterni

Viveret in nobis.

Prior locus significat; si mares essemus vigoremque masculum haberemus: posterior; si paternae virtutis aliquid in nobis esset. Haec autem eadem non esse satis constat acrius contuenti. Nam & foeminae dicere possint, si testiculi vena ulla, o c. quae scilicet & patrissare & degenerare a paterna virtute possunt. At eaedem non dicerent ;, coleos haberemis, hoc est si mares essemus,quia repugnat Deminam esse marem: non repugnat foeminam esse generosam. Non minus hallucinatur , in Martialis epigrammate exponit fellare : cum

simplicitet 'ortari id verbum significet. fellare Graeci λε βιουφν dicimi. At illiad incredibile prorsus, nedum absiardum, quod mendas illas capitales, ut vocat, & insanabiles, quae passim in fragmento occurrunt, ab Impostore de industria sparsas censet hoc consilio , ut se vetusto codice usum esse lectori persuaderet, & quaecunque alia Petronio indigna notarentur, vitio exemplaris aut librariorum transcribentium culpae imputari poLsent. Quψ vero non id omnium primarum ediationum veterum scriptorum editiones intelligo )commune vitium sit, ut plures eiusmati mendas capitales habeant et, ut supra aduersus Germanum Criticum disserui. Deinde quis tam stolidus est, ut existimet selis grauioribus erratis fidem vetusti codicis fieri posse, nisi & dictio & res quae tracta tur, de alia omnia ad amussim respondeant i Nam

46쪽

DE PETRONII FRAGM. ue

cum multa in hoc fragmento inoffensa sermonis serie decurrant, si ea sunt Petronio indigna, quis liabrariorum inscitiae aut negligentiae, & non potitis

Auctoris stultitiae adscribenda judicet 3 An quis

in bardus est, ut scripturae vitia ab iis, quae auctoris tarditate dc imperitia irrepunt non distinguat 3 Valeat igitur Censer cum isto colore tam insulso. Arguit postreinb , petitis e foro piscario conui ctis sn eo fiagmento certari, quae non modo Arbia tro , sed quouis scriptore ingenuo indignissima

sint. Forei nata, inquit , uxor Trima Dionu voca turmala linguae pica puluinaris; mulier miluinum gentu , moecha obscaeno vocabulo matella dicitur.

Quidni ab irato Trimalcione & ebrio, a conui uis Trimalcionis similibus, hoc est, parum honestis& liberalibus 3 Alius berbex oe bellum pomum, larifuga notiturnus, qui non valet lotium suum. At haec maledicta cocum decent , qui ibi rixans introducitur. Ejusdem namque sunt & illa ; cepa pir- rata, vel pyrrha vel capitata , ut aliquis conjiciat.

Crucis ossa, coruorum cibaria, terra tuber, vulpi

furi . Addit Censor. Fortunata ipsa iuriis incensa virum suum praesentibus conuiuis Canem appellat. Grande stilicet flagitium, & propter quod fragmentum explodi debeat. At quis miretur mulierem furiis incensam,& qualis Fortunata inducitur, talia maledicta jactare 3 Trimalcio iniucem eam Codicem,ob hebes & stupidum insenium, prae dicat. Scilicet maledictiim ε foro pilcario de non E

communi omnium sermone. Senex Terentianus

Heaut.

47쪽

- in me quiduis harum rerum conuenit,

sunt iucta in stultum, eaudex, stipes, edic. Denique Trimalcio uxorem ambubaiam nomine Syriaco, miluam a rapacitate , sterteram i ster tendo, etiam viperam vocat. Et haec conuicianum sint piscarii tantum soti lector eruditus judicet: num satyrae parum congruentia. Certe Horatius Ambubajarum collegia dixit in satyris. Et Suetonius de Nerone : Caenalat nonnumquam in circo maximo interjortorum totius urbis,ambubaiarumque ministeria. Q ijd ergo flagitii est, in satyricastigillatione Neronis temporum Ambubajarum mentionem secisse Θ Tandem taedio sui inquit )orammaticarum Quisquiliatum, a verbis & stilo, ad res ipsas Censor transcendit, demonstraturus in his non miniis a veri Petronii ingenio demutatum.

Hic vero est ubi Censbr judicii & eruditionis suae e regium specimen edit , oblitus quid ludicra scriptio: quid satyricum institutum promittat; singula quaeque dicta & sacta in hoc conuiuio ex

Philosophorum , ac morum antiquorum norma expendit, omnia ad viuum quod aiunt, unguem resecat. primum , inquit, videtur dedisse ope ram imposior , ut T rimalcionem c stis ridiculum legentibus exhiberet. Quid tu Trimalcionem pro uno E septem sapientibus exhibeti a Petronio autumas Z An tibi res adeo intolerabilis videtur, induci in satyra stultum diuitem in coena hilari & libera,ea agentem & dicentem, quae siccis sapientibus minime congruant cum illorum ipserum locupletum apud Horatium, confessione stultixiam patiantur opes. Ecce stultitiam fatentur

48쪽

DE PETRONII FRAGM.

beati, tu eam in diuitis persona rideri, idque in s tyra in ptum & Petronio indignum censes. Cur

autem n tales homines tunc Romae extiterunt ,

qualis Trimalcio inducitur, nefas sit eos propriis coloribus depictos ridendos, propinasse posterita. ii 3 Multa inepta filmi & dicuntur, in hac Trimal cionis Coena: An alia ludicrae dc satyricae scriptionis materia 3 An tu hic dicta Sapientum, & ε disciplinis liberalibus problemata, velut in Plat

ius aut Xenophontis conuiuio, aut Plutarchisymposiacis, aut Athenaei δμmοαφιῶν libris proponi velles 3 Enimuero tunc jure aliquis fucum esse factum suspicaretur 3 Nunc cum nihil in hoc se gmento non apprimἡ congruat ideae, quam nobis de Trimalcionis ingenio Petronius in veteri se gmento objecit, non ineptus, qui quae fiebant ceu in theatro exhibuit: sed qui haec tam inconsulte atque inscite reprehendit, iς ineptus est & nihil intelligit. Quod autem multi tunc Romae fuerint Trimalciones, indocti, inepti, futiles, Amnia non homines, dubitare non potest, qui vel Senecae epistolas legerit ; ex quibus unum exemplum profe- ram. Calvisius Sabinus memoria nostra fuit diues: Ur patrimonium habebat libertini or ingenium. Nunquam vidi hominem beatum indecen tius. Huic memoria tam mala erat , ut illi modo nomen Vbyxis excideret, modo Achillis, modo Priami, quos tam bene nouerat, quam paedagogos nostros

nouimuου. Nemo vetulus nomenclator , qui nomino

non reddit , sed imponit, tam perperam tribus, quam ille Troianos or Achivos persalutabat. Nihi-ominus eruditiu volebat videri. Reliqua quae s

49쪽

48 STATILEI RESPONSIO

quuntur facetissima,ne sim longus, praetereo. Quis ergo non videt similem Trimalcionem induci a Petronio, dum eum facit enarrandis poculorum caelaturis, aut fabulae argumento,quod Homeristaeacbiri sint, tempora personas ciupiter confundereὶ sed singula excutiamus.

Aper inquit Censer in pileatus infertur, es c. iid hoc abhorrens a Petronio Θ An non in Veteri fragmento, asinus Corinthius in promulsidari cum bisaccio positus exhibetur, & gallina lignea inci

bantis habitu, cum ouis & palea mensae insertur Ita histrioniam in coena facere amat Trimalcio ad exhilarandos conuiuas. Postquam furrexitTrimal-cto, sermones habent interse conuiuae ineptos, humiles , ac demissos solis fatuis or sensus communis expertibin conuenientes. An ignorat Censor tales fuis. se beatorum illorum conuiuas 3 Enimuerb non

haec humiliora sunt, quam dialogus Asellii Sabini, in quo boleti & ficedulae, & ostreae & turdi certa

men inducebatur. Quo tamen dialogo ita dele elatum Tiberium tradit Suetonius , ut auctorem HS. ducentis remuneratus sit. Denique apud Ii uenalem Domitianus Caesir cum proceribus in consilium vocatis de apparatu rhombi deliberat. Pergit Censor: Trimaloio eandem quam Claudius Imperator conuinis libertatem in triclinio facit, in assuum continentes inuehitur. Quidni Triamalcio idem quod antea Claudius, permittat λ G-cus praeterea quod porcum non exenterauerat, nudatur in conuiuio Or inter duos tortores consistit.

Ac haec mimica sunt, hi Trimalcionis ludi. Non placent Censori, at alii facetum id inuentum nec

50쪽

a tali coena abhorrens j udicent. Et in lance Corin- thiapotat: quasilances tam vina , cysem cibos cape- rent. Non sane capiunt, neque ea mente scripst Petronius ; sed Trimalcionis ludum & lasciuiam expressit. Nunquam audiit Censor in nequioribus conuiuiis & comessationibus quosdam a Modipe ratore in calceis potare jussos.Absurdum id sereor. Distum tamen. Denique non hic de moribus atque institutis pop. Romani;sed de lasciuia,jocis & ineptiis diuitum agitur. Sequuntur de sis Corinthiis fia esiae relatu in dignae nulla temporum histra ratione. Qiud mu rum de sene indoeho,obliuiose, ebrioὶ Nitae Cativisius Sabinus loco Senecae supra adducto,ob ean- dem ineptam eruestionis in summa inscitia, osten tationem ridetur Z Interea vitulus assertur galea tm: 'uem unim ex Homeristis Aiax furens gladio concidit, partiturque conuiuis. Hoc tetricus Ce sor acerbius explodit. 2Gis sinquit) hac legens risum teneat ' Et tu Censor, ride, sodes, atque etiam cachinna. Nec enim opinor, alio haec consilio Petatronius refert, quam ut rissim legentibus moueat; sicut nec Trimalcio si vera narratio est ) alia mente id faciebat, quam ut conuiuas sitos exhilar ret. Iam vero fabulae aniles de homine versipelli in lupum mutato, Apuleio conueniunt magis,quam Arbitro. Vellem hujus judicii nobis aliquam rationem explicasset Censor, ut intelligeremus, cur quod in ludicra scriptione Apuleio licuit, non liceat Pe- tronio. Iussu Trimalcionis ingens canis catena viis ctu, adducitur in triclinium ais ostiario. .eGidag - sius, quid indignius tanto couiator Iam dixi quodde

SEARCH

MENU NAVIGATION