Camilli Blasii ... De festo cordis Jesu dissertatio commonitoria cum notis, et monumentis selectis

발행: 1771년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

DIssERTATIO COMMONITORIA. 33

rem sub angustiori , majorem sub minori, totum sub parte. Et hae quidem primariae notiones adeo sunt infixae mentibus omnium , ut nullius patiantur dissensum , nullaque possint oblivione deleri . Nullus enim homo oblisistitur ea , quae naturaliter eumfir, sicut quod omne totum sit majus sua parte, ut ait S. Th mas I. p. q. 8 .art. 3. cov. stet itaque pars pro toto in fg ratis locutionibus . Stet item in cultu Sacrarum Reliquiarum , qui tamquam relativus eodem serme recidit , serturque primario in animas sanctas Servorum Dei, quae pervenerunt ad patriam ; sed intelligant velim Adversarii nostri nihil inde praesidii sibi suppetere ad fulciendam sententiam sitam. de objcit cicultus in Festo Cordis Iesu . Sicut enim illud statuunt in Corde proprie sempto, quod pars est corporis, non vero totum Corpus Christi, se etiam illius integritatem significativa divisone corrumpunt contra rei veritatem e quum, vel ipsis fatentibus, illud Hem judicium de Corde Iesii ferre se velle significent, quod vulgo sertur de Reliquiis Sanctorum , quoad cultum illum rei tivum , dc subalternum , qui proprie cadit, & cadere significatur in eas uti sectas, & divisas a reliquo corpore .

Cor 'si proprie ,'per se sumptum ob hrpolaticani

tinionem capax es adorationis Iatria. Hinc in ea fals

- 0pothesi, qua cor Chrini. coli posset ut Iuunctum ab

anima a corpore, nihilo plus pruferret cultus duae. quam praeferat cultus Cordis avulsi e corpore puri h , minis in Albiam Sanctorum relati Pars. accepta comis es.b forma totius, non tidit integritatem corporis

. secus vero si distincte sumatur sub una sui specie.

ET sane ea , de qua diximus, disi sonis nota , Ilabificatio ,i potiori jure locum habet in Corde Iesi, quam in reliquiis

62쪽

3 DE FESTO CORDIS IESU

ad suum totum , hoc est ad animas ipserum Deo jam fruentes . At in cultu Cordis Iesu nulla simili opus esset provectione , nulloque , ut ita dicam , egressu ab ipso Corde. Neque enim procul est ab eo , sed intus latet, ac inest divinitas Verbi in unitate per nae, ut sit ideo per se capax eo sensit cultus absol ti, non quod proprie talis fieret , & desineret esse relativus ,

quod esset contra praemissa ) , sed quia Cordi deferretur ,

etiamsi cor ipsium seorsum spectaretur tamquam ab anitIIa Sc corpore separatum. Adoratur enim una hypostasis una adoratione cum carne ejus , ut post Damascenum inquit S.Thomas 3 l. q. 8.art. I. ad I. Unde si quod agis circa Cor S.Caroli, quod est divissim a Corpore , ut ei nempe duliae cultum exhibeas cum relatione quidem ad animam S. Caroli, quae cultum proprie terminat , quin tamen ullo modo respicias ad corpus eius, quod separatum a corde alibi colitur; hoc ipsem agere praete fers cir ca Cor Iesu r Nam caeteris naissis , quae sint in Templo corporis ejus, dum latriae cultum defers uni Cordi , quod, ut reliqua , Christi Domini unitum est Divinae persenae nonne id agere videris, non ita te gerere significas, ut quasi gladio cultus tui Cor illud amputes, Sabscindas a corpore Christi λ At ego seror , inquis , in Cor ejus ut unitum non divinitati modo , sed Se

animae , & corpori. Lubens admitto. Corde enim creditur ad

justitiam Roman. Io. Sed quod geris extra re, quam ingeris speciem coram hominibus , qui judicant secundum faciem , non praesesert opus consenum menti tuae. Ore autem confessis fit ad sa-iarem , ut pergit Apostolus eodem loco. Ac certe equidem , si seponas intentionem mentis , quae sita non suscit in cultu religionis, quid est, amabo te, quod appareat vel tantillum dis mile inter cultum Cordis S. Caroli , & cultum Cordis Iesu EAdstet utrique cultui quis infidelium , qui nihil norit de Christiana religione i videat te rem sacram agentem ad utrumqueCor, utrique cremantem thura , preces ad utrumque landentem, & is judicet , an cultu tuo , qua foras prodit , serves eam in Corde Iesu integritatem corporis , quam nec servas , nec

servandam intendis in Corde S. Caroli e Si

63쪽

DIssERTATIO COMMONITORIA. 3s

Si serio, ut par est, ad haec animum applices, videbis aperte, quo te ducat cultus, quem putas ratum, & innoxium Cordis Iesu non symbolice sumpti, sed proprie. Pone Ethnicum illuni de tuo te cultu percontantem, a te monitum iri de discrimine utriusque Cordis, non ex eo tantnm quod uni du-liae, alteri latriae cultum impendas, de quo nihil ad rem, sed ex eo vel maxime quod Cor S. Caroli colatur sine corpore, Corautem Iesu cum corpore, putasne tibi fidem habiturum Minime gentium . Responderet enim , ac insisteret, quod ore profiteris inter utrumque discrimen, tuo te facto negare. Nam si me doces, sc ille pergeret, ad mysteri vin pertinere Cordis Iesu, ne dividatur a corpore, quod non dicis, imo negas de Corde S. Caroli, cur ergo me decipis tam fallaci ostentatione religionis erga Cor Iesu Q iam enim id bene se habet quod ad Cor S.Caroli, divisum, ut tu dicis, a corpore, tam male se habet quod ad alterum Iesu, dum illud non vis a corpore divisum. um enim utrumque si carneum, Sc quantum,& ex Corde S. Caroli discam conjunctionem corporis Cum corde non esse quid in vestra religione universaliter verum, sed in selo Cor. de Iesii, quod tu mones indivisium a corpore, me sane, teque ipsum turpiter fallis, dum non abstines a pari cultu Cordis Iesii. Eo namque cultu negas, ac destruis ainam illam conjunctionem corporis cum Corde, quam tu in selo Iesii singularem praedicas. Neque enim fieri potest, ut Cor carneum & quam tum , non sit longe minus humano corpore, quod quantitate praestat & carne in tanta partium varietate, quae parvam eo dis circumferentiam & numero vincunt ac mole. Cultus it que Cordis carnei geometrica demonstratione falsiis evincitur, quia secundum inditas cujusque hominis menti notiones priamas , sese talem prodit, ut uni ac litario cordi videatur exhiberi . Nam ut recte distinguit S. Thomas I. p. qu. 8 .

ad 3. partes possunt intelligi dupliciter . Uno modo sub quadam

confusione , prout sunt in toto. Et sic cognoscuntur per unam formam rotius, Ac simul cognoscuntur. Alio modo cognitione distin

64쪽

cta fecundum quod quaelibet cognoscitur persuam speciem prout hic Cor Christi carneum per speciem cordis 'sic non simul intelliguntur. Quid hoc clarius , quid hoc aptius ad rem nostram

CAPUT XIII.

Interpretativa divisio , quam infert Corpori Christi

cultus cordis ejus cainnei , o tenditur comparatione

inuitatis inter cor ipsum intra latus, sanguinem extra latus in triduo mortis ejus adoratum. Veritas Agni non pendet ex intentione utentis , sed ex propo tune illius cum re significata. SED id , quod in exemplo paullo longius dissito mox specta

bamus, propius nunc cernere licet in ipsis corpore Chris i Domini. Post mortem squidem Crucis, ut seriptum es fan. I9. unus militum iancea latus ejus aperuit,.continuo exriit sanguis, aqua . Comparavimus capite superiori adorationem Cordis Christi cum adoratione Cordis S. Caroli. Aliam nunc instituamus comparationem inter Cor Christi, ejusque pretiosissimum sanguinem , qui sanguis est Hominis Dei ex ipsius latere susus . Cedo iam, si quis tunc adstitisset ex nostris Adversariis, atque adeo praerer sanguinem extra latus, Cor etiam seorsum cons deratum, etiamsi intra latus lateret, exteriori aliquo religionis officio adorasset , eo cultu , quem Cordi sic detulisset, comprehendere voluisset, nec ne, totum corpus e Dum secum ipsi cohaerere velint, negare non poterunt, quin plus ille spectator totius etiam integrique corporis adorationem comprehendere voluisset. Contendunt enim , atque etiam affirmant, quod cultus Cordis ser tur simul in totum corpus. Sed hic rursus quaeram , quo tandem indicio tam sortunatus contemplator ostendisset, se dum unam , eamque designatam viscerum Christi partem, Cor scilicet ipsum, adorabat, totum etiam , atque integrum illius Corpus adorasse ὸ Verum quid aliud ad haec respondere poterunt, nisi illud

unum a

65쪽

DIssERTATIO COMMONITORIA. 3

unum, quod in hac causa obtrudere perpetuo selent , bonam videlicet, rectamque intentionem , quae nihil laedat integrita. tem Colporis Christi At unde nobis ostendunt hanc sanam eo. rum , quam semper- obtendunt , intentionem mentis In ea quippe hypothesi duos nobis proserunt adorationis actus , alterum Cordi intra latus , sanguini alterum extra latus delatum . Porro quem illi nobis dant extra latus, intentione, ec opere solius sanguinis est . Cur itaque primus, quem intra latus designavimus, intentione, & opere non solius item Cordis, sed totius etiam Corporis erit sed de intentione non disputo;

hanc enim utrobique sanam , rectamque ultro concesserim . De uno tantum opere ego quaero. Quum enim uniforme omnino sit exterioris cultus oscium, tum quo sanguis extra latus divisus a Corpore, tum quo Cor intra latus tamquam pars Corporis

definita, adoratum supponitur, intelligi nulla ratione potest, quomodo in significando tam dissimile, ac plane diyersum munus sortiatur, ut idem simul signet , & non signet: signet scilicet in adoratione sanguinis illius separationem a Corpore, non signet autem eam in adoratione Cordis Nam licet Cor, ut fides nostra docet, numquam suerit a Christi corpore separvium , in casu tamen nostro terminus esset exterioris adorationis , perinde atque sanguis ipse separatus a corpore; adeoque secundum , & actum , & externam ipsam hominis intentionem , ut a reliquis partibus segregatum adoraretur. Has inter angustias evasionem frustra quaerent Adversarii a vario tum Cordis, tum sanguinis statu sub ea temporis circumstantia, ad quam exigimus mutuam illam utriusque adorationem . Haec enim varietas valet solum , quo recta esset occulta ipse rum mentis intentio, adorandi nempe Cor Christicum corpore , sanguinem. vero sine corpore ; non valet autem ut rectum esset, & exactum etiam opus externum . Quum enim

indole sua , officium hoc tamquam conspicuum quoddam religionis signum, concordare debeat cum re significata, fieri certe non potuisset, quin ab ea dissonuin esset in alterutra hy-Diuili do by Corale

66쪽

38 DE FESTO CORDIS JEs U

pothesi, quae statum adorationis utrinque variabat r aut eum corpore , aut sine corpore I quae duo sic pugnant, ut vides , inter sese , ut in unius signi rationem convenire omnino non pol snt. At opus illud externum non dissensisset a re significata in adoratione sanguinis absque corpore, quia exteriori illi adorationis ossicio , quemadmodum Adversarii ipsi fatentur, interior etiam adorantis intentio accuratissime respondisset. In una igitur adoratione Cordis cum corpore illud idem externum opus, atque oscium a re significata dissensisset : Atqui non difffnsisset ex vitio interioris intentionis ; haec enim , ut modo

etiam volunt , directa simul fuisset in totum corpus ; dissensisset ergo , quod necessario consequitur vitio suo ; quatenus per sese nullum omnino indicium dabat , sed nec dare poterat , integri corporis , quod esse debuisset res per illud exterioris adorationis opus significata , s integrum erat Christi Corpus

adorandum . Contra vero aptissime consensisset cum re signi Beata , si talis naturae signum suis et , ut quemadmodum determinatum erat ad significandum unum sanguinem extra latus , sic etiam determinatum suisset ad significandum unum Cor intra latus tamquam definitam quamdam corporis partem. Verum quod tunc valebat de sanguine, qui ob incidentem illius separationem a corpore in triduo mortis Christi , poterat , imo debebat & re , & significatione ipsa latriae cultu adorari seorsum a corpore , non id contra valebat , prout nec modo valet

de Corde , quod ne significatione quidem adorari potest tamquam pars seorsim spectata, quia nunquam separatum fuit a codipore . Quemadmodum igitur nemo potest illatia fide re ipsa d, videre Cor a corpore contra perpetuum Cordis statum , & exactam magnisque mysteriis plenam Corporis Christi integritatem , ita aequa lege id agere fidelis quivis , ut ego censeo prohibetur , vel sola fgnificatione . Significatio enim non pensatur ex intentione, quae non apparet , & soli Deo nota est , sed ex proportione signi cum re significata , a qua s deficiat , aut exorbitet , mendax est , & fallax , ut ut mentiendi , fallendique desit intentio. CA-

67쪽

cuodvis mendacium e T intrinsece malum , licet indentilliu decipiatur : Maxime mero in cultu religionis , ubi praeter virtutem veritatis , stendit etiania

Φirtutem fidei, s ipsius religionis.

NEC est cur dicas, puritatem intentionis ipsam quoque

significationem pervadere , quando nulla subest deceptionis occasio 3 Hinc videmus piam Matrem Ecclesiam Q- lemni ritu quotannis agere lugubre Festum passionis , S mortis Domini in Hebdomada majori , nec inde tamen cuiquam unquam venit in mentem Corpus Christi , quod eo Festo separatum significatur ab Anima , colendum proponi Fidelibus comtra rei veritatem uti separatum ab Anima . Eodem serme modo etsi Festo, de quo agimus , significari perinde videatur sacrum Christi Cor , ae si esset separatum a corpore , nemo tamen tam est excors , ut illud sibi oblatum putet ad adorandum tamquam separatum a corpore. In hac enim argumentatione , quae colore suo fallere posset incautos, manifesta latet ambiguitas vocum, ad quam detegendam secernere praestat purum ab impuro, salsum a vero. Et prima quidem capitalis Propositio , qua dicitur , puritatem intentionis ipsam quoque significati nem pervadere, quando nulla subest deceptionis occasio, ab lute rejicienda est tamquam sputia, & erronea. Supponit enim mendacium non esse malum ex propria sui ratione, sed malum contrahere ex prava decipiendi voluntate, quod Augustinus improbat eo quem scripsit libro contra mendacium cap. a. toto que operis decursu, &cum eo S. Thomas 2 a. qu. II O. art. 3.ων. ubi ait : Hod id quod es secundum se malum ex genere , nullo modo potes esse bonum licitum : quia ad hoc , quia aliquid sit bonum, requiritur, quod omnia recte concurrant. Bonum enim s ex integra causa, malum autem ex singularibus defectibus, ut

68쪽

o DE FESTO CORDIS IESU .

Dion . dicit . cap. de Divin. Nom. Mendacium autem es malum ex genere : est enim actus eadem seger indebitam materiam. Cum enim voces naturaliter sintsigna intellectuum , innaturale est ,

indebitum , quod aliquis τοce significet id quod non babet is

mente.

Explodenda igitur prorsus est dicta prima Propositio , quod intentio pura , & innoxia notam pravitatis abstergere possit a salsa significatione joco, vel serio injecta , quando non subest deceptionis occasio . Falsa quippe significatio ipsa vi sua directa est ad fallendum , & hoc susscit, ut mala sit, quantumvis adhibeatur citra ullum fallendi animum , citra ullum decipiendi periculum . Unde S. Thomas loco citato lvens argumentum , quod Mendacium ob boc Nidetur esse peccatum, quia per inum homo decipit proximum praeclare respondet ad 6. quod operatio aliqua potes considerari Apliciter . Uno modo secundum se ipsam e alio modo ex parte operantis. Mendacium ergo joc sum ex ipso genere operis habet rationem fallendi , quamvis ex intentione dicentis non dicatur ad fallendum, nee fallat a) ex mori dicendi. Est enim nihilominus vi sua ordinatum ad fallendum, quod ab eo non adimit bona mentientis intentio, imo nec ipsum adimit deceptionis actum . Nam qui bona mentitur in tentione , non putans se mentiri , dum joco , vel ossiciose memtitur , sin minus alios, se ipsiim certe turpissime decipit, ut acute vidit S. Augustinus dicto libro contra mendacium cap. ult.

Qisquis , inquit, esse aliquod genus mendacii, quod peccatum non sit, putaverit, decipiet se ipsum turpiter , eum bonesum se

deceptorem arbitretur aliorum . Maxime vero si mendacium usu γpetur in rebus sacris, quia luculenter cedit in injuriam Dei, quod est gravissimum, ut observat S. Thomas a a. qu. II O.

art. asH Quod tamen IntellIgendum est de

modo dicendi qui silat in verbis fgnificantibus proprie, qualia nempe sint oportet ut materiam mendacio stippeditent; feeii, autem si transeat in verba , quae sensum metaphoricum praeseserant. Μ dus enim dieendi sub hoc dispari vere rum usu , mendacio prorsus exemptus est, ut infra patebit, & statim explieat S. Do. Elor loco citato, addit enim . est fimileri byperbolicis, aut quibustumque figurativis lacutimidas .... quia ficis Augustinus dicit si libro contra mendacium Quicquid figurate fit, aut dicituν, non ese mendacium.

69쪽

ari. . corp. Secundum se quidem charitati eontrariatur ex ipse falsa significatione . quidem si sit circa res divinas , eontrariatur charitati Dei , cujus veritatem aliquis tali mendacio ueώLtat , vel corrumpit. Unde hujusmodi mendacium non fiam οπο- nitur virtuti veritatis , sed etiam virtuti fidei , es religionis.

CAPUT XV.

cu'd agitur quotannis Passionis , ac Mortis Dominica Festum, nullam exhibet significationem falsam, quia Dominus vere passus , mortuin est semel pro no-

έis . In culis Cordis carnei non concordat signumis . cum re significata . Cor uti pars corporis , atque adeo minus toto , non repraesentat corpus indivisum,

prout re ipsa per fuit Corpus Chrisi .

EX his, quae hactenus displicata sunt , clare patet, quam

magna lateat ambiguitas verborum in altera Propositione, quod ideo nulla insit mali species in lugubri Festo passii nis , & mortis Domini, utut significative exhibeatur Corpus Mus separatum ab Anima, quia nullus adest timor, ne hinc ullia modo decipiantur Fideles . Proposito quidem in se vera est , sed non ob eam causam quod metus absit deceptionis Fid lium. Ratio , qua proprie nititur dicta propositio , huc tota redit, quod Ecclesia nullam eo Festo fgnificationem adhibet , cui non adaequale respondeat veritas rei significatae, hoc est pas sonis, de mortis Domini , quam Fidelium memoriae recolendam proponit. Nihil enim significat, nihil repraesentat cisca passionem , & mortem ejus , quod non si scriptum in sacris libris, quod certa non constet fide. Vis autem dictae significationis ipsa sui adaequatione cum re signiscata,non fertur in tempus praesenS,

quo Dominus vivit, & regnat impassibilis, & gloriosus in Caelo, sed in tempus praeteritum , quo degebat in terris, & pro nobis P . passisa,

70쪽

passus, ae mortuus suit, ut opportune monet s. Augustinui praestra . in PsaLa i. 'Oriescumque Pascha celebratur , numquid eoties Christus occiditur Sed tamen anniversaria recordatio repraesentat , quod olim factum est : sic nos facit Moveri, tamquam Nideamus in Cruce pendentem Dominum . Res igitur olim gesta, non quae geratur nunc, veram esse facit, omnisque er-IOris expertem repraesentationem, & an nunciationem Dominicae passionis , ac mortis , ut probe docet idem S. Augustinus libro contra mendacium cap. 3. Qicquid, inquit, figurate sit , aut dicitur, non es mendacium . Omnis enim enunciatio ad id quod enunciat, referenda es . Omne autem figurariNe aur factum , aut dictum hoc enuntiat, quod significat eis, quibus inte figendam prolatum est . Et lib. I. de ..est. Evang. cap. 3 I. Non φmne quia fingimus, mendacium est : sed quando id fingimur, quod nihil significat, tune est menneium . Cum autem finio nomsra refertur ad aliquam significationem , non est mendacium , sed aliqua figura veritatis . Alioquin omnia quae a sapientibur , sanctis Viriae, vel etiam ab ipso Domino figurate dicta sunt, mendacia deputabuntur e quia secundum usitatum intellectum non con ui/ veritas in talibus dictis. Sicut autem dicta , ita etiam δε-guntur facta sine mendacio ad aliquam rem significandam, ut S. Augustinum his excipit, ac sequitur verbis S. Thomas 3. p. q. s. art. . ad I., & supra q. II o. art. 3. ad 6., is,

Ad hanc igitur limam significationem revocemus oportet Cordis carne quodAdversarii supponere moliuntur pro objecto cultus in Festo Cordis Iesu. Is autem cultus, velint nolint, apertissime signat divisionem cordis a corpore . Indicent ergo no bis adaequ1tionem signi cum re significata , hoc est, quod cor illud aliquando divissim fuerit a corpore . Id asserere piaculum osset , quod & ipsi fatentur. Qua igitur ratione veritatem tueantur signi , cultusque significatis , si non subest , imo deest ex parte rei signatae, & significatae Huc res exigenda est , ad hoc respondendum, prius quam agatur, an vere desit

SEARCH

MENU NAVIGATION