Fr. Hotomani iurisc. Quaestionum illustrium lib. Eiusdem Disputatio contra c. Raynutius, De testam. Eiusdem vetus, renouata explanatio l. frater à fratre

발행: 1585년

분량: 465페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

minatur, non bessis quadrans nimirum, sed assis Iolidi quadrans intelligitur.ex quo concluditur,si filio isti praeter suam legitimam Pegasianae detra

filo permittcnda esset, ei septem uncias ex asse tereditario erogadas esse. Ad illam autem ratio nem l.quoniam in prioribus, satis argute excogitatam, respondendum est: non si legitima priui .egium illud habet, ut fideicommisso grauari non possit, iccirco tame minus in assc hereditario numerandam esse:& partem eius facere.neque enim tonditio illa facit, ut extra hereditatem numera ia sit. Quare cum legitima partem assis heredita

iij faciat, sequitur,ut lex quae de quadrante here litatis loquitur, de quadrante totius illius sum nas olidae & integrae intelligatur. Quod si quis diceret,silium propterea duas tertias, hoc eu bessem, Jetracturum, quia Iustinianus non tantum camportione auxit, quam filius habet ut filius, sed e tiam eam quam habet ut scriptus: haud scio, an satis haec sententia probari possit.nam etsi veru est,

Iustinianum auxisse si iij legitimam, siue heres scriptus sit,sive non sit: tamen nu quam eam auxit nisi tanquam filio : ncquc distinxit virum scriptus sit, an non sit. denique hoc perspicue aduersatur Nouel. xx1x. de restit. ubi Iustinianus nomina tim loquens de silio herede scripto, & restituere rogato: statuit eum detracta legitima squariani, inquit, non quarta est, sed tertia reliqua omnia redditurum. Denique, ut isti perplexae quaestionisinem imponamus, arbitror de ratione duplicis detraetionis ita costituendii esse: ut si quide unus

filius est, de principio triente legitimet suae nomi

362쪽

ne detrahat: post deinde, quia ide ille triens part

hereditarij alsis facit,& in hereditate numeraturi tres insuper uncias, ac proinde septuncem ause rat. Quod si Graecorum instituto ad centcsmare rationem reuocare hanc disputationem volumus

s qui de unus sit filius, primu triginta tres aureo:& unius triete detrahit: deinde Pegasian et nomin insuper viginti quinque, ut ipse quinquaginta octo cu triente auserat:restituat unu & quadraginta cu unius bese.Sinaute duo sint filij, & in bonis sint sexaginta, pater aute suo iure usus primo sui sola logitimam attribuat,hoc est decem:alteri ve-rd,dodrantem hereditatis, hoc est quinquagintatum hic secudus de portione sibi ab intcstatoc tingente, quae fuit triginta, detrahet legitimae nomine decem: post deinde quasi haec legitima au- huc in hereditate sit, detrahet duodecim & qu drantem duorum. Atque haec quide ita se habent. quoniam tamen error iste Canon istarum passi in toto fere terrarum orbe ius secit: haud scio areconsultius facturi simus, si quam minimo nos ab illorum litibus redimamus:& pinguem illain subducendi rationem , de qua stiperius diximus, placide sequamur. APPANDIX.Summa igitur totius disputati nis haec esto. Filius fideicommisso grauatus iure ciuili non plus sua legitima detrahet.l. 8, ρ. qua ta autem,D.de inofflest.l.CC.ad Trebell. No uel l .39.sed in quibusdam locis, stulto Canon ista

rum errore iam recepto, duas portioncs detrahit. lcgitimam, iure filii: quae iure nouo triens est: hoc cit,unciarum quatuor.Noucll. 18. Trebellianam, iure

363쪽

iure scripti heredis: quae dicitur esse quadrans be sis rcliqui: ut scilicet duarum sit unciarum , Atqui

cum Imperator non tantum eam portionem au

xerit , quam filius retinet,ut filius, verum etiam eam quam detrahit ut institutusmecessario dicen dum est, eum duos trientes, hoc est bessem ex asse auferre. conuersa Iustiniani ratione, qui bessem heredi,trientem silio attribuerat. Quid igitur si quinque liberi sint pnimirim ex eadem Nouella duos seinisses:reliquum, id est nihil, heredi a C nonistis reseruabitur.

eiusdem auctoris contra c.Raynutius,ext. letestam.Habita Biturigae anno

Ex bonis filia quae restitutioni obnoxia sunt, pusum ct mater ct auia paterna suas legitimas detrahere. 1 I. e Vater 2 auia paterna spem sua legitima in bonis superstitissuae qua rectitutioni obnoxia sunt, vendere extraneo ct donare possunt.1 II. Cum mater 2 auia paterna suas legitimas de mn filiae bonis detraxerunt, alterolia de iisde legitimis suam legitimam detrahit.

364쪽

Cum auia ct mater suis legitimas de bonis siliae re sitiationi obnoxiis detrahunt, ipsa quoquesilia sibi δε- trahit actroinde tres legitima a tribus diuersi pes

thuntur.

nisistra VI. Heres filia de restituendo grauata praeter legiti mam etiam Pegasianam detrahit.

d.c. Rarnutim,de testam. HERns eim filia, qua portionem suam here- Atanam,ciram morietur, sorori sua restituere iris' eLLI gitimam simul ct Pegasianam detrahit. liae autem ct mater oe auia paterna, suas illa siperstite steratas legitimas alienare in extraneum possunt: ita tamen ut altera filia fideicommissariasuam quoque de illis legitimam de trahat.' AvssAr constitutio haec est. Raynutius' cum duas filias Altero cha & Adiecta ha ' beret,utranq; hcredem instituit: simulque Adiectam rogauit ut si sine liberis decederet,portionem suam moriens Altero char sorori restitueret.Ita Raynutius decedit: uxore Adelasia,& ma

tre Clera superstitibus relictis .Eo mortuo, Adelasia

365쪽

Iasia& Clcra quae legitimas suas in Adicelar portione, si ea sine liberis decederet,sperabant: spem illam Adiectae marito vendiderunt. Post Adiecta sine liberis decedens, Petructum maritum heredem instituit.Cum enim es Pegasianam & legiti mam detrahere dicatur: necesse est cum heredem institutum intelligi .l. quanquam, IO, C.ad leg.Falcid.Ita fideicommisit dies Alicrochae cessit : de qua quaesitum est, quotaci pars illius portionis hereditariae rostituenda osset. Papa iudex adhibitussiatuit, ut primum omnium duae illae tertiae quaelcgitimariae portionis nomine Adelasiar& Clcrae

denebantur,& Parucio venditae fuerant, a Petructo doducerentur: ita tamen ut Altero char sua in iis legitima seruaretur.tum deinde, ut idem Pe trucius debitam Adieetae legitima detraheret, ac postremo , Pegasani S.C.nomine quadrantcm. His detractis, reliquum Alter char restitueretur. Quod sane cuiusmodi sit, coniecti mi assequi non possiim.nam vi,perspicuitatis caussa, ex iuris anti qui ratione, quadrantarias omnes Cetractiones sangamus: cum Adelasa tres uncias, Clera ite tres detraxerit:post Adicetae legitima tres quoque ab stulerit:totidemque ad extremum eiu1dem Poga sana: ecquaenam portio Altero char rcstitui pote ritΘScd prius noua iura omnia quae per hanc sententiam constituuntur,considerandassent. Sex enim illorum capita licet animaduertere: quorum

primum illud est. Ex bonis iis quae restitutioni obnoxia sunt possunt

ct malaer ct auia paterna suas tertias detrahere. Tertias autem,si ad iuris ciuilis rationem spectemus,

366쪽

3 3 FRANC. HO T.

non alias quam legitimas interpretari possumus. quare huic enuntiationi multa perspicue adue santur.Nam primum omnium, ubi mater & auia paterna filio moriente superant,soli matri, utpote proximae, succcsito desertum auia cxclusa.Nouell. C X V III, = .2.Costat autem legitimam, heroditatis ab intestato partem esse.l .parentibus, 8,cum similib. C. de inofficst.ac proinde , iisdem personis, quibus illa desertur, eodemq; ordine deferri. No-Uell. X VIM, . Ι,& y.2. Praeterea etiamsi & mater& auia simul admitterentur: tamen non singulis, trientes singuli,lcgitimae nomine: sed ambabus v-nus tantum attribucretur. .vit. De in offic9.Iam vero cum legitima matri deberi dicitur, de here

ditate quae saliae propria est, deberi intelligitur: quemadmodu cum filio deberi dicitur, de patris hereditate intelligitur.Atqui hereditas ista no rat Adiectar propria,sed Rayniiiij, qui ea per fidei comissum Alteroclis destinauerat:& notu est,hereditates si deic5missarias semper testatoris hereditates dici. l. coheredi, I,M. qui filiae, D. le vulg.&pupit subst. ex quo intolligitur, nihil ex ista here

ditate neq; matri,neq; auis,legitim g nomine, de beri potui sic. Huc accedit, ν legitima ei dem hi couenit, cui hereditas ab intcstato debebatur.hsc aute hqreditaria portio a filia intestato mortua, neq; ad matre, neq; ad auia peruenirc poterat. Patris C-nim Raynuiij testamcnto Alterochae destinata fuerat.Eode pertinet, quod legitima nulli, nisi institutionis iure, debetur: neq; ab alio quam ab he re de instituto peti potest.Noueli. C XV. F.3. Quare cum neque Adelasia mater, neque Clera auia

367쪽

paterna heredes instituis essent,neutra earum petere legitima potuit. Neque ad re pertinet, quod legitima de bonis restitutioni obnoxijs, filia mortua,per ipsius herede detrahitur.Tum enim ipsius filiae nomine detrahitur. quemadmodu hac quo que in caussa posterius videbimus constitutu esse,

ut detrahatur. Nunc autem mulieres istae, non si Ilae,sed suo ipsarum nomine detrahunt. Secundum ius nouum, quod hac sententia co

stituitur, est huiusmodi: e Mater ct auia paterna Lyemsua legitima, in bonissuperinlisfiliae restitu

rioni obnoxia sunt,uedere extraneo ct donarepossunt. Cum enim Petrucij liberis haec omnia & eorum tutoribus adiudicetur: perspicuum est, alienatio nes illas, quae a matre & auia fas e dicuntur,con firmari. Qua de re ita disputari potest. Primum, quod isto modo venditio hereditatis viventis co firmatur: cotra l. I, cu similibus, D. de here.vel act. vend. ubi Vlp.ait propterea id fieri no pos e, quia venderetur res quς nulla est,& in rerum natura noest.quod aute de tota hereditate dicitur, idem delegitima,quae ipsus pars est, dicendum esse, con stat ex Vulg.l. quae de tota,D.de rei vind. Denique pacisci de legitima viventis non licere, nemo noscit ex l. si quando, 33, de inoff. test .l.I, M.si impubere, D. de collat.p terea isto modo pactuquod mali ominis est, id est , quo liberorum spes

extinguitur, confirmatur: contra Linter stipulata tem, 8O, .sacram, D. de verb.oblig. nam istius duplicis trientis sperati venditio, non aliter rara esse

potest,quam si Adiecta sine liberis decesserit.Postremo absurdum videtur, quod isto pacto,ius le-

368쪽

gitimae, quod certis personis propriti est, & in eaqproprie conuenit,tamen extraneo cediturini mira Petructo, Adiectae marito: cu tamen ea quae certis

personis propria sint. cedi extraneo non possint: q:1cmadmo ii de usus riustu traditur in s.finitur, De v isse. l.si usus actus, s S, D. de iur. lot.de fidei commisso vero, in l.muli , 9, .ex asse, D. cod. Tertium ius est hoc: Cam mater ctauia paterna suas legitimas de unius filia bonis detraxertint . altera filia de iisdem legitimis suam legitimam detrahit. Quo iure constitutum video, detractionem ex detra ctione cocedi. nam de matris logitima suam legi timam filia detrahit. quod quam absurdum sit, nemo no videt. nam neque accelsionis accessio, ne que detractionis detractio usquam conceditur: utpote cum contra naturam sit ut accidens acci

dentis fingatur. quom admodum dc usuris usurarii, aut usuris fruetitum, aut fructuum fructibus tra ditur in l. placuit, 29, cum similibus, D. de usur. &de Falcidia in I. poenales, ε. si Titio, ad leg. Festa Eo de illud quoq; accedit, quod ista Alteroclis legitima praecise & peculiariter de lcgitimis matris eius & auiae detrahi dicitur. nam si qua detrahe lafuit,no de illis particulis, sed uniuerse de tota illa

rii hereditate, quae mortis tepore reperta est, illa deduci oportuit. l.cu quaeritur, si, C.dein ossi test. Quartum hoc ius est: Fracti ab heredis fiduciarij successore,post litem contesalsipercepti ei in suam Fe- gasianam imputantur'Vbi duplex dubitatio exori tur.Primum enim si fruinus ab herede fiduciario quocunque tempore percepti, ei in suam Pega sanam imputantur, l. in fideicommissaria, I 8, D.

369쪽

ad Trebell.quanto magis ab eius successore percepti & ante & post lit. contest . imputabuntur pquanquam,quoniam hic casus est de primi gradus

liberis , quibus priuilegium a Zenone tributum est,ut fructus illis in Lam quartam non imputentur. l. hibemus, 6, C . ad I rebell.propterea de iis qui Adiecta viuete percepti sunt, nihil mutamus: sed eius successorem meliore esse iure,quam quo 1unt heredes fiduciarii extranei, nulla ratio est. Praeterea singulare quiddam est in hoc cotroue sarum genere: ut locum non habeat quod in hoc iudicio Qectatum est : litis contestatione malae fidei pomemorem effci:ac proinde fiuctus ab eo postea perceptos imputari: l.r.cum similib.C. depet. hered . nam quemadmodum traditur in I. lidum, 78, D. de leg. sec.ab ea regula excipiuntur causta, in quibus Falcidia locum obtinet. iaque perspicua aequitate. quia posscssor non ab lute& simpliciter restitutione . abnegat: sed cum adiectione, si totum restitui petitur. non enim tota hereditas debetur,sed cum detractionibus legitimis.Eoque pertinet l. 3. D. de usur.

Quintii hoc ius est: Cum auia ct matersuas ieritiamin de bonis filiae restitutioni obnoxii, detrahunt, ipsa quoquesilia sibi detrahit: acyroinde tres le tima a tri-bin diuersispersonis detrahuntur. Quod cuiusmodi sit, ex iis quae in prima enuntiatione dicta sunt,sa tis intellectu est.nam siue matri legitima debeatur, de filii hereditate ei deberi intelligitur. siue rursus filio debeatur, de parentis. Vtrique autem de eadem hereditate,&matri,inquam,& filis, de beri non potest, propterea quod in intestatorum

370쪽

hereditatibus Iiberorum gradus paretes excludit. Novella, C X V III, s. I. Quare cum pateat hanc Ra Vnutij hereditatem esse,sola filia legitimam ab qa capiet: matrem vero & auiam prorsus excludet. Sextum ius est: Heres silia de restituendo grauatae, praeter legitimam, etiam Pegasiianam detrahit. Quod non modo contra iuris ciuilis rationem,sed etiam contra sensum communem insfitutum suisse, se perius docuimus.ut non mirum sit,si sentetia haeca iuris ciuilis interpretibus plerisque repudiata sit. Quadrantis enim detractio aduersus eum solum intolligitur, cui dodrans relinquitur. constat au-lcm,ubi legitimarius triens detractus est, besem solum superesse.Praeterea ex S. C. sentcntia is de mum quadrantem retinet, qui supra dodrantem grauatus est. .sed quia, De ndeicommicheredit.

quod de filio qui suam legitimam detraxit, dici

non potest. Denique planissime refutatur per Nouell. XXXIX. ubi Bartho .hoc ipsum fatetur :&per i .iubemus, 6,C.ad Trebell.l. quanquam, IO,l. si ut allegas, II, C.ad leg. Falc. Atque haec quidem ita se habent. Cum autem Glossematarius, huius Decretalis interpres, tantam absurditate animadvertcret, medicina quaesiuit. Adscripsit enim pro babilius sibi videri, duas illas matris & aut e tertias non ex ciuili,sed potius ex Langobardico iure de trahi : propterea quod eo loco ubi earum mentio sit, ita scriptum est 11 1 As tertias deducendas, de quibus deduci poterant,secundum Tuscan consuctudinem ciuitatis.Sed videamus, ne si ex eo loco argumentari liceat, tertias illas iure Langobar

dico detrahi: similiter concludi debeat, lcgitimae

SEARCH

MENU NAVIGATION